Stemma del Comune di Pisa

 

Consulta l'indice.

1233 agosto 8, Barcellona documento.


Giacomo I re d’Aragona e di Maiorca, conte di Barcellona e di Urgel, signore di Montpellier conferma ai pisani le concessioni fatte nel 1113 da Raimondo Berengario III riguardanti anche Arles e Saint-Gilles, e concede a loro a Maiorca un fondaco, un forno e una chiesa.

Manifestum sit omnibus quod nos Iaccobus, Dei gratia rex Arago (num) et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani(a) ,nunc apud Barchinona commorantes, per manum Sigerii Gaytani, nobilis viri et specialis nuncii Pisanorum, transcriptum cuiusdam instrumenti nobis extitit presencialiter presentatum, cuius tenor talis erat.

In omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti nomine. Breve recordationis ad futuri temporis memoriam societatis et amicicie atque donationis, quam Raymundus Berengarius, Barchinone gloriosissimus comes , Pisanis fecit et cum eis firmavit. Siquidem cum Pisanorum exercitus, qui pro christianorum ereptione captivorum ad Maiorcam proficiscebatur, divino ducatu in portu(b) Sancti Felicis prope Gerundam apud Barchinoniam applicuisset, prenominatus Raymundus, excellentissimus comes, cum Raymundo Barchinonensi atque Berengario Gerundensi venerabilibus episcopis ac Nogelario ecclesie Sancti Ruffi religioso abbate necnon et Bernardo Guillelmi de Sardagna strenuissimo comite, Guillelmo Arnaldo vicecomite, Guillelmo Gaufridide de Cerviaria (c), Guillelmo Raymundi aliisque suis militibus, causa confirmande societatis et amicicie, quam ab utriusque partibus multis transmissis legationibus copulare desiderasse ad invicem promiserant, ad Pisanos in predictum portum Sancti Felicis venisset, postquam sanctissime crucis signum a Petro reverentissimo Pisane ecclesie archiepiscopo, qui dompni apostolici in predicto exercitu vicem gerebat, ad Dei honorem omniumque christianorum salutem suo humero susceperat, nec non et sancte Dei genitricis et virginis Marie Pisane ecclesie, ad Dei et sanctissime Romane ecclesie et omnium sanctorum honorem, ita de eiusdem archiepiscopi manibus ut, quocienscumque Pisani exercitum facerent supra Sarracenos per Hyspaniam, eorum vexillifer atque guidator foret, vexillum receperat, hoc donum, consilio predictorum episcoporum, abbatis aliorumque qui secum aderant, prenominatus prestantissimus comes Pisanis, causa corroborande societatis et amicicie, concessit ut, quocienscumque ipsi Pisani vel aliquis ex Pisano populo per terram vel per mare nobilissimi comitis negociatum alioque modo deambulaverint, salve persone cum avere in Arelatensi civitate et in burgo Sancti Egidii, et per totam suam virtutem et forzam, quam habet vel in antea acquisierit, vadant atque morentur, et nullus census nullusque redditus, quem vulgo usagium appellant, qui sibi pertinet, neque in Arelatensi civitate, neque in burgo Sancti Egidii, neque per totam eius virtutem vel forzam, quam habet vel in antea acquisierit, alicui Pisano queratur. Et insuper ubicumque Pisani vel in Arelatensi civitate, vel in burgo Sancti Egidii, et per totam eius virtutem et forzam quam habet vel in antea acquisierit, in terra vel in mari applicuerint, ab omni homine eos debebit deffendere. Et si qua Pisanorum navis per totam eius terram, periculis imminentibus, nauffragium passa fuerit, salve debeant esse persone cum avere. Igitur postquam predictum donum, consilio iam nominatorum episcoporum et abbatis ac comitum aliorumque qui secum aderant, strenuissimus comes populo Pisano concessit, Athonem filium domini Marignani et Erithonem filium domini Erithonis, consules Pisanorum, osculo sub fidei signo dato, per quodam missile quod vulgo bulcionem vocamus, vice aliorum consulum tociusque Pisani populi , coram marchionibus, comitibus, principibus Romanis, Lucensibus, Florentinis, Senensibus, Vulterranis, Pistoriensibus, Longobardis, Sardis et Corsis, aliisque innumerabilibus gentibus, que in predicto exercitu aderant, investivit. Ut autem omnia que superius dicta sunt confimarentur et perpetuo memorie habeantur, iam nominatus prestantissimus comes, coram predictis hominibus, Berardonem Pisanorum consulum cancellarium in scriptis redigere et omnia confirmare precepit.
Acta anno dominice incarnationis MC quarto decimo, sub Petro venerabili Pisane ecclesie archiepiscopo atque Gerardo, Petro, Gerardo vicecomitibus, Athone , Enrrigo, Ildebrando, Dodone, Lamberto, Erithone, Loytterio, Ruberto, Rodulfo consulibus, prope ecclesiam Sancti Felicis de Gerunda, septimus Idus septembris, indictione sexta.
Nos igitur rex prefatus, comitis serenissimi predecessoris nostris piam intentionem in Domino commendantes, et singula supradicta ex certa scienscia nostra liberaliter confirmamus, et ea omnia per nos et successores nostros promitimus tenere firmiter et servare. Insuper, propter reverenciam Pisanorum et amorem ac benivolenciam quam gerimus circa ipsos, cum presenti instrumento nostro perpetuo valituro, donamus, laudamus atque concedimus populo Pisano et suis successoribus universis in Maiorica venientibus, morantibus, reddeuntibus infra civitatem Maioricarum, quam divina operante gratia acquisivimus, alffundicum, si factum fuerit, aut plateam vel locum sufficientem et competentem, in quo possint facere et construere alffundicum ad recipiendum se cum ibi venerint cum suis possessionibus et mercibus, et furnum similiter in eodem loco ad coquendum panes, et habeant illam ecclesiam que magis contigua vel propinqua fuerit illi alffundico, et tantam terram sive honorem de cuius redditibus possint vivere IIIIor clerici, qui ad servicium ipsius ecclesie faciendum fuerint pro tempore deputati. Recipientes preterea ipsos Pisanos et res eorum omnes in nostra fide et legalitate atque guidagio spetiali. Datum apud Barchinonam idus augusti, anno Domini MCCXXX tertio.
(SN) Signum Iacobi Dei gratia regis Arago (num) et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani
Huius rei sunt testes: Berengarius Tarrachonensis electus, frater U. de Falio Alquerii, magister hospitalis, Nunno Sancii comes,
Poncius Ugonis comes Impuriarum, Trincabellus vicecomes Biterrensis, Petrus Cornelii, Guillelmus de Sancto Vincentio,
Gaufridus de Rochabertino, Othonus de Sancto Beato, Assallitus vicarius Cathalonie, Benardus de Sancta Eugenia,
Bernardus de Cinciliis, Bernardus de Pulcro Loco, Gaucerandus de Cartellano, Bernardus de Gierbe,
Garsias de Orta, Suerus Melendi, Amelus Fredoly, Fernandus de *** maiordomus curie.
(SN) Signum Petri Iohannis scriptoris, qui mandato domini regis et Guillelmi de Sala notarii sui hoc scripsit, loco, die et anno prefixis.
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa Diplomatico Atti pubblici [A]; Originale, Archivio della Corona d’Aragona, Cancillerìa, perg. Iaime I, n 496 [A’];
verso:
Sul verso di A di mano trecentesca: 1177 Confermagione di certe honoranze date a’ pisani nel 1114 per lo conte di Barzalona et poi confermate per questo privilegio per lo re Iacopo de Ragona nel 1233 d’uno fondaco in Maiorca et altre cose; di mani moderne: atti pubblici, 1233 agosto 8, n 311 cassato; n. 11.
osservazioni:
Si trascrive A. All’inizio della pergamena XI in rosso.
I nomi dei testimoni sono disposti in cinque colonne.
La data del breve recordationis trascritto all’interno del documento segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano.

1248 marzo 25, Marsiglia.

Lettera di cambio di 216 lire 13 soldi e 7 denari pisani ricevuti contanti a Pisa, pagabili in 100 lire di tornesi a Parigi il 15 aprile da Guglielmo di Cyr, cittadino di Marsiglia a Guidaloto Guidi e Rainerio Rollandi di Siena o a Dono Piloso o Rainacho Balci loro soci.

[A] Archivi di Marsiglia, Serie II.1 f. 22; reg. Blancard II, n. 159*

Anno M°CC°XL°VIII°, indicione VIª, VII° kalendas aprilis. Ego W. de Sancto Siro, civis Massilie, confiteor et recognosco vobis Guidalocto Guidi et Rainerio Rollandi, senensibus, me habuisse et recepisse, ex causa permutacionis seu cambii, a vobis, CCXVI l. XIII s. et IIII d. pisanorum de Pisis; renuncians etc..; pro quibus CCXVI l. XIII s. et IIII d. dicte monete promitto vobis per stipulacionem dare et solvere vobis vel Dono de Piloso vel Raimacho de Balci, consociis vestris, vel cui mandaveritis, C l. turonensium, apud Parisius, in medio mense aprilis, et omnes expensas etc.
Actum Massilie iuxta tabulas campsorum.
Testes: Giraudus Civate, Bernardus de Mausaco, Giraudus de Ripis, Gausbertus de Causeris.


1268 40 galee sbarcan a Milazzo i partigiani di Corradino.

Nell'agosto del 1268, al comando di Guido Baccio da Pisa, quaranta galee sbarcarono in Milazzo i partigiani di Corradino di Svevia, quali rinforzi contro Carlo d'Angiò. Sconfitti gli angioini, la città ed il Castello furono tenuti dai fedeli di Corradino sino alla disfatta di Tagliacozzo. Nella guerra del Vespro (1282), Milazzo venne alternativamente occupata dai due sovrani contendenti: Carlo d'Angiò e Pietro d'Aragona.


I Brevi del Comune e del popolo di Pisa dell'anno 1287

RUBRICE PRIMI LIBRI BREVIS.
I De custodiendo et salvando unumquemque in iustitia et ratione. II De faciendo facta comunis cum iustitia et equa- litate. III De manutenendo societates. IIII De surrogando officiales hereticorum et de non excusando se ab officiis. V De provisionibus antianorum. VI De capitulis specialibus. VII De statutis populi. VIII De non offendendo antianos vel officiales popu- li. VIIII De consiliis. X De faciendo arengari pro defensione capituli, consilii vel ordinamenti. XI De consiliariis. XII De expellendo officialem facientem contra for- mam brevis et antianos. XIII De capitulis contrariis. XIIII De offendente euntem ad congregationem populi vel consilium. XV De ambaxiatoribus. XVI De non portando ambaxiatam vel litteras. XVII De berroariis.
[p. 3]
XVIII De non permictendo palatii cameras intrare ali- quem. XVIIII De rofianis curie. XX De venditricibus. XXI De creditis Florentinorum et Pratentium. XXII De pedagiis et maltollectis non tollendis. XXIII De hospitali Misericordie. XXIIII De faciendo extimari equos meos et familie mee. XXV De non tenendo equos meos ad stipendia vel soldos Pisani comunis et de stipendiariis. XXVI De equis ambaxiatorum et notariorum capita- neorum. XXVII De credentiis tenendis. XXVIII De non consentiendo quod comune vel populus Pisanus in guerram deveniat. XXVIIII De non recipiendo servitium vel munus et de non commedendo cum aliquibus. XXX De actis, privilegiis, memorialibus, registris et iuribus Pisani comunis et de pandecta comunis Pisani. XXXI De introitibus comunis. XXXII De dando auxilium officialibus. XXXIII De curia mercatorum et aliis. XXXIIII De copia potestatis. XXXV De pacibus et treugis. XXXVI De constituto servato et de ambaxiatoribus cogendis. XXXVII De petendo obsides vel arbitrium.
[p. 4]
XXXVIII De capitaneis cappellarum. XXXVIIII De generali electione officialium facienda. XL De non consentiendo quod officiales habeant ultra feudum. XLI De non permictendo aliquem esse in duobus publicis officiis. XLII De privilegiis. XLIII De faciendo legi vulgariter habentes solvere datas. XLIIII De modo servando ab officialibus comitatus. XLV De preceptis et monitionibus nuntiorum et cafadiariorum ex parte capitaneorum. XLVI De brevibus comitatus. XLVII De capitaneis et notario militum. XLVIII De electione iudicum. XLVIIII De generali electione notariorum. L De non permictendo notarium usuram exercen- tem admicti ad officia. LI De actis notariorum mortuorum. LII De officiis extraordinariis. LIII De non permictendo cancellarios, notarios can- cellarie et notarium antianorum interesse elec- tioni notariorum.
[p. 5]
LIIII De electione nuntiorum Pisani comunis. LV De senatoribus et consiliariis credentie. LVI De castellanis, iudice et notariis Castelli Castri. LVII De camerariis, notariis et custode et nuntio camere Pisani comunis. LVIII De capientibus lupos. LVIIII De capitaneis, notariiis, nuntiis degathie et custodibus turrium. LX De defraudante dirictum degathie. LXI De consulibus, iudice, notariis curie maris. LXII De modulatoribus foretaneorum. LXIII De massario et notario pignerum. LXIIII De cancellariis et notariis cancellarie. LXV De capitaneo provaiolo et intalliatore monete. LXVI De vigilibus. LXVII De advocatis comunis. LXVIII De sindico Pisani comunis. LXVIIII De notariis assessoris. LXX De notariis curie maleficiorum. LXXI De banneriis. LXXII De campanariis. LXXIII Calci. LXXIIII Asciani. LXXV Pedemontis. LXXVI Vici. LXXVII Buiti. LXXVIII Blentine, Montecchii, Sancti Prosperi, Cintorii. LXXVIIII Vallis Arni.
[p. 6]
LXXXCalcinarie. LXXXI Pontis Here. LXXXII Peccioli. LXXXIII Vallis Here. LXXXIIII Collinarum. LXXXV Liburne. LXXXVI Vade et Raçignani. LXXXVII Maremme. LXXXVIII Bibboni. LXXXVIIII Campilie. LC Plumbini et portus Baractuli. VIIIIC Suvereti. VIIIC Ylbe. VIIC Sharlini. VIC Castilionis Piscarie. VC De fundacario Portus Pisani. IIIIC De operario tersane, notario et custodibus. IIIC De officiis ne sint perpetua vel quod perpetuo non concedantur. IIC De consule Messane et eius notario et consuli- bus in aliis marinis partibus. IC De suprastantibus et custodibus carcerum. C De suprastantibus deveti et notariis et nuntiis platee blade et de mensuratoribus blade ne stent in platea. CI De officio ass [essoris] .
[p. 7]
CII De bonis exbannitorum, datis, condempnationi- bus et guarigangis. CIII De sententiis. CIIII De bonis obligatis. CV De data. CVI De civibus silvaticis. CVII De una terra ad aliam et de datis recolligendis in civitate Pisana per ordinem hostiatim. CVIII De eodem. CVIIII De nobilibus comitatus. CX De lausibus. CXI De sententiis, laudamentis, notitiis et instru- mentis executioni mandandis. CXII De manutenendo teneria et possessiones. CXIII De possessionibus turbatis vel invasis. CXIIII De non permictendo bona comunis in tenere capi. CXV De terris que non laborantur propter metum et que non habent caput ad viam. CXVI De consortibus civitatis. CXVII De capiendo homines pro debito. CXVIII De patre ne dispodestetur a filio. CXVIIII De rapina. CXX De lavandariis. CXXI De iudicibus et notariis. CXXII De non interdicendo et de consiliis.
[p. 8]
CXXIII De non utendo consilio. CXXIIII De equis et fornimentis. CXXV De rebus que staçiri non possunt. CXXVI De sententiis, quibus horis ferri debeant. CXXVII De scedis cassatis. CXXVIII De tertio iudice addendo. CXXVIIII De iuvando illos qui morantur in loco dicto Macchia. CXXX De vergente. CXXXI De cessione iurium. CXXXII De dampnis et guastis. CXXXIII De cafadiariis sive guardianis. CXXXIIII De guardianis vinearum. CXXXV De guasto facto officiali de foris. CXXXVI De testamentis executioni mandandis et quod notarii non faciant testamenta ignotorum. CXXXVII De privilegiis et appellationibus et de non emendo iura contra comune Pisanum. CXXXVIII De citationibus. CXXXVIIII De non interdicendo curias. CXL De sententiis in modum assessoris. CXLI De calumpniosis citationibus. CXLII De citato ultra duas vices. CXLIII De burgensibus Castelli Castri. CXLIIII De non citando aliquem sub diversis curiis. CXLV De testibus et instrumentis partium marinarum. CXLVI De peremptoriis et heremodiciis primorum sex mensium. CXLVII De teneri accepto ex tenore instrumenti. CXLVIII De turribus et domibus et terris restituendis finita locatione.
[p. 9]
CXLVIIII De expediendo de datis comitatus, debita pro quibus imponuntur. CL De refutationibus et prohibitionibus terrarum. CLI De tinctoribus. CLII De galica. CLIII De feudo dominorum comitis Ugolini et Ugolini vicecomitis iudicis Gallurensis. CLIIII De festo gloriose virginis Marie. CLV De non permictendo fieri devetum in Sardinea. CLVI De via de Paduloçari. CLVII De manutenendo artes. CLVIII De mortella. CLVIIII De bancheriis. CLX De moneta. CLXI De arte lane. CLXII Humiliati. CLXIII De non permictendo aliquem non approbatum sensalie officium exercere. CLXIIII De statuendo quid et quantum sensales pro eorum sensalatico habere debeant. CLXV De tegulariis. CLXVI De canapariis et calafatis. CLXVII De poderibus foretaneorum. CLXVIII De tabernariis et volentibus vendere carnes. CLXVIIII De arena. CLXX De pontonariis. CLXXI De turri facta ab hominibus de Grosseto. CLXXII De hospitali de Stagno. CLXXIII De discomputo non faciendo. CLXXIIII De nobilibus de Corvaria et Vallecchia.
CLXXV De electione potestatis et notarii de Saxari. CLXXVI De non vendendo fundacum vel fundacatum Alexandrie vel Damiate. CLXXVII De consule Accon et totius Syrie. CLXXVIII De non portando vel extrahendo merces in pla- gia maris. CLXXVIIII De non vendendo aliquod castrum vel iurisdi- tionem aut alias terras vel bona immobilia alicui non nostri districtus. CLXXX De eligendo unum probum virum super opere ecclesie sancti Francisci. CLXXXI De barberiis. CLXXXII De sartoribus. CLXXXIII De guaragnis non tenendis in civitate. CLXXXIIII De mulieribus non tenendis in eodem carcere cum viris. CLXXXV De festo beati Rainerii celebrando. CLXXXVI De venditoribus frumenti ut candelum faciant. CLXXXVII De lignis et circulis et oleo non emendis. CLXXXVIII De usurariis ne teneant apothecas. CLXXXVIIII De pacteriis. CLXXXX De festo sancti Torpetis celebrando.

RUBRICE SECUNDI LIBRI DE PRIVILEGIIS
I De privilegiis sancti Xisti. II De privilegiis quatuor artium. III De privilegiis curie maris.
[p. 11]
IIII De venditione vene ferri de Ylba. V De privilegio sancti Augustini de Valle Calci- sana. VI De venditione doane salis. VII De venditione introituum Montis Novi, Baratuli et Orgogliosi. VIII De privilegio concesso comuni militum. VIIII De custodibus Ganghii. X De permictendo portari vinum per marinas par- tes. XI De permictendo portari arma de ligno extra civitatem et districtum et de armis falsis.

TERTII LIBRI RUBRICE DE MALEFICIIS
I De contendente tenere. II De offendente officialem. III De raptu mulierum. IIII De statutis apostolicis contra hereticos et sodo- mitas. V De penis duplicatis. VI De percutiente et insultum faciente. VII De medicis cirurgie. VIII De occidente. VIIII De cultello et aliis armis.
[p. 12]
X De proditoribus et recipientibus pecuniam. XI De sergentibus et masnaderiis. XII De castris. XIII De incendiario. XIIII De çaffarano et pannis falsis. XV De moneta falsa. XVI De carta falsa et actis venditis. XVII De testibus falsis. XVIII De falsis cannis, pesis et mensuris. XVIIII De vendente vel succelante rem sibi locatam vel bestias in soccium vel alio modo datas. XX De improperio. XXI De verbis iniuriosis. XXII De proiciente de turri vel domo. XXIII De apparatu belli. XXIIII De diffidente. XXV De offensione facta post pacem. XXVI De prohibitione pontium et viarum. XXVII De blasfemante Deum et sanctos et beatam Virginem. XXVIII De trahente ad rumorem. XXVIIII De faciente coadunationem. XXX De offendente potestates et capitaneos vel ali- quem de eorum vel alicuius eorum familia. XXXI De mutante sibi nomen et non permictente se cercari. XXXII De dante auxilium exbannito. XXXIII De meretricibus et hominibus male fame. XXXIIII De investigando homines male fame. XXXV De ludo taxillorum et aliis. XXXVI De cibis coctis.
[p. 13]
XXXVII De pithicariis et plateis. XXXVIII De non portando ferrum et alia vetita ad partes Saracenorum. XXXVIIII De deveto. XL De molendinariis. XLI De furnariis. XLII De vinariis. XLIII De luto et sordibus. XLIIII De rocchis non tenendis in via publica. XLV De scutiferis et aliis ne currant equos per civita- tem. XLVI De apparatibus et sartiis. XLVII De aquaiolis et canalibus. XLVIII De non eundo de nocte et custodibus civitatis. XLVIIII De pellibus non portandis in capite et aliis. L De curteriis, baptismis et insanctamentis et de donamentis uxori non faciendis. LI De infectis, leprosis, cecis et claudis. LII De faciente conspirationem. LIII De stipa et aliis. LIIII De frombula et aliis. LV De penis non specificatis. LVI De pena mitiganda propter pacem. LVII De bestiis mortuis et lino macerando. LVIII De ludo osserum et troctula. LVIIII De modo servando in condempnationibus et officio iudicum curie maleficiorum. LX De faciendo condempnationes secundum for- mam brevis et arbitrii in condempnando. LXI De maleficiis commissis in via Portus. LXII De executione super pontibus non facienda et aliis.
[p. 14]
LXIII De non ponendo ad girellam homines bone fame. LXIIII De cedendo iura comunis contra debentes con- dempnationes et alia debita. LXV De coronis perlarum et gherlandis mulierum. LXVI De fideiussoribus comitatus. LXVII De securitatibus. LXVIII De turribus destruendis. LXVIIII De condempnationibus, bannis et datis exigen- dis. LXX De pensionariis apothecarum. LXXI De corrumpente potestatem vel eius familiam. LXXII De iurisditione sublata consulibus in marinis partibus. LXXIII De non permictendo fieri prohibitionem Pisanis civibus a comunibus de foris. LXXIIII De mariscalcis et ferrariis ne coquant aut aufe- rant sanguinem a bestiis. LXXV De rigacteriis lini ne vadant per civitatem. LXXVI De non capiendo columbos et quallias. LXXVII De facientibus vindictam.

RUBRICE QUARTI LIBRI DE OPERIBUS
I De via Burgi et aliis. II De claudendo clavitas murorum civitatis. III De faciendo partiri silices intra comunia comita- tus. IIII De eligendo unum super aldiis et aqueductibus virum. V De muris Kinthice.
[p. 15]
VI De classis et classatellis. VII De callaribus Stagni. VIII De opere Vallivetri. VIIII De via Calcisana et ponte Vicascii. X De faciendo expediri muros extra civitatem. XI De ponte Spine. XII De ponte Cecine. XIII De boscho Stagni. XIIII De rivo Rinonichi. XV De strata Vallis Arni. XVI De via podii Sancti Iacobi cavanda. XVII De via Portus Pisani et Sancti Petri. XVIII De Auçere, barbachanis, Fossa Cuccii et aliis. XVIIII De Fossa Nova Gunfi. XX De ponte faciendo super goram. XXI De faciendo reactari pothales et girones puteo- rum. XXII De via Rivulensi. XXIII De observando pacta cum domino rege Karu- lo. XXIIII De via Riparocti de Vico. XXV De via Fossabandi. XXVI De faciendo mensurari pannos ad cannam Pisanam. XXVII De faciendo aperiri aqueductus de Liburna. XXVIII De balneo Carcaiole. XXVIIII De salariis magistrorum lapidum et lignaminis et aliorum. XXX De operario fundaci Portus. XXXI De cerbulateriis.
[p. 16]
XXXII De emptoribus Montis Novi, Baratuli et Orgo- gliosi ne faciant interdictum. XXXIII De giptis Sancte Christine. XXXIIII De ponte super silicem de Poianis. XXXV De ponendo piantones arborum a porta Pacis usque Ascianum iuxta silicem. XXXVI De via de Catallo. XXXVII De non proiciendo putredinem iuxta muros. XXXVIII De hominibus Sancti Petri ad Gradus et de Vectula. XXXVIIII De pueris et bestiis smarritis. XL De turri construenda in Portu Faliçie. XLI De via qua itur a Perlascio ad Burgum No- vum. XLII De pontibus faciendis super fosso Rinonichi. XLIII De logiis, gittis, tectis, banchis et aliis obstaculis que sunt supra ripam Arni. XLIIII De fosso Pisane civitatis. XLV De gittis lapideis et aldiis faciendis in Valle Arni. XLVI De castro Rinonichi faciendo et operario ibi eli- gendo. XLVII De aggere fieri faciendo in comuni Fasciani. XLVIII De eligendo operarium super faciendo fieri iac- tum in pleberio Sancti Laurentii Vallis Arni. XLVIIII De faciendo forum ad Sanctum Laurentium in Piassa.
[p. 17]
L De ponte Sancti Petri ad Castellum et Sancti Martini de Pergula. LI De ponte Ceuli et Sancti Iohannis de Vena fieri faciendo. LII De via Pontis Sacci. LIII De via qua itur per viam de Campo inghiaian- da. LIIII De ponte super aquam dictam Insulam et palu- dem extra Meletrum et fossam iuxta Volparium faciendo. LV De via Grumulensi aperienda. LVI De condempnando tutores et curatores ex pecunia minorum ab eis infructuosa retenta. LVII De via qua itur ad Portum Pisanum reactan- da. LVIII De via qua itur ad monasterium sancti Bernardi reactandam. LVIIII De via ab ecclesia sancte Marie de Montalto usque ad villam de Galliano reactanda. LX De via dicta Via Nova post ecclesiam sancti Martini de Pergula non aperienda.
[p. 18]
LXI De voitinis civitatis murandis. LXII De fovea mictenda que vocatur Camuthi. LXIII De data a carceratis non exigenda. LXIIII De solvendo salarium consulibus ordinis maris et aliis. LXV De faciendo fieri et reactari pontem de Ceuli Pedemontis. LXVI De strata a Sancto Marco versus Putignanum facienda. LXVII De faciendo reduci homines de terris destructis unde exiverunt de districtu Pisano. LXVIII De operario eligendo de via Sancti Petri ad Gradus. LXVIIII De pannis mortuorum debitis hospitali novo Misericordie. LXX De sindico hospitalis novi Misericordie in causis sine pignere admictendo. LXXI De via de Poianis. LXXII De festo sancti Savini.

Statuta apostolica contra hereticos.

[p. 19]

Clemens episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis potestatibus sive rectoribus, consulibus, capitaneis, antianis, consiliis et comitatibus civitatum aliorumque locorum per Ytaliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Ad extirpanda de medio populi Christiani heretice pravitatis çiça- nia, que abundantius solito succreverunt superseminante illa licentius his diebus homine inimico, tanto studiosius iuxta commissam nobis solicitudinem insudare proponimus quanto perniciosius negligeremus eadem in necem catholici seminis pervagari. Ut autem adversus huiusmodi nequitie operarios consurgant stentque firmiter ecclesie filii ac ortodoxe fidei çela- tores, constitutiones quasdam felicis recordationis Innocentius papa quartus predecessor noster ad extirpationem heretice pra- vitatis edidit et in capitularibus vestris tam ipse quam felicis memorie Alexander papa predecessor noster conscribi ac a vobis exacta diligentia observari mandarunt, que seriatim infe- rius continentur. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus singuli constitutiones easdem cum quibusdam adiectionibus, modificationibus et declarationibus per predictum Alexandrum predecessorem et etiam per nos factas scribi in vestris capitularibus facientes nullis inde tempo- ribus abolendas secundum eas contra omnem heresim se adver- sus hanc sanctam ecclesiam extollentem sine omissione aliqua procedatis. Alioquin dilectis filiis Predicatorum et Minorum ordinum fratribus inquisitoribus heretice pravitatis et eorum singulis per Ytaliam deputatis autoritate sedis apostolice et in posterum deputandis damus nostris litteris in mandatis, ut infra disignatos eis limites singulos vestros ad id per excomunicatio- nem in personas et interdictum in terras appellatione remota compellant. Constitutiones autem sunt hec. Statuimus ut pote- stas, capitaneus seu rector seu consules seu quivis alii, qui civi- tati presunt vel loco alii ad presens aut pro tempore fuerint in
[p. 21]
futurum in Ytaliam, iurent precise ac sine tenore aliquo atten- dere inviolabiliter et servare et facere ab omnibus observari toto tempore sui regiminis, tam in civitate vel loco sui regiminis quam in terris sue iurisditioni subiectis, omnes et singulas infra- scriptas constitutiones et super his precise servandis recipient a quibuslibet sibi in potestaria vel regimine succedentibus iura- menta; que si sibi prestare noluerit, pro potestate, capitaneo seu consule vel rectore nullatenus habeatur et que ut potestas, capi- taneus, consul vel rector fecerit, nullam penitus habeant firmi- tatem nec ullus teneatur aut debeat sequi eos, etiam si de seque- la prestanda eis exhibuerit iuramentum. Quod si potestas, capi- taneus vel aliquis predictorum constitutiones ipsas et singula in eis contenta servare noluerit vel neglexerit preter notam periu- rii et perpetue iacturam infamie ducentarum marcharum penam incurrant, que inremissibiliter exigantur ab eo et in utilitatem comunis cui preest integre convertantur et nichilomi- nus ut periurius et infamis et tamquam hereticorum fautor de fide suspectus officio et honore sui regiminis spolietur nec ulte- rius potestas, capitaneus, consul seu rector habeatur, in aliquo aut de cetero in aliquam dignitatem vel officium publicum nul- latenus admictatur. Idem quoque potestas, capitaneus, consul, rector vel quivis alii ad regimen cuiuslibet civitatis vel loci assumpti in principio sui regiminis in publica contione more solito congregata banno civitatis vel loci supponant tamquam pro maleficio omnes hereticos utriusque sexus, quocumque nomine censeantur, et teneantur bannum huiusmodi a suis pre- decessoribus positum confirmare. Precipiant autem quod nullus hereticus vel heretica de cetero habitet vel moretur aut subsistat in civitate seu aliquo loco iurisditionis aut districtus eiusdem. Et quicumque ipsum vel ipsam invenerit libere capiat et capere possit impune et omnes res immobiles ipsius vel ipso- rum penes eos inventas eis liceat auferre, que sint auferen- tium pleno iure nisi auferentes huiusmodi sint ad hoc officium specialiter deputati. Idem quoque potestas, consules, capita-
[p. 22]
neus seu rector vel aliquis alius huiusmodi infra octo dies post introitum sui regiminis duodecim viros probos et catholicos et duos notarios et duos servitores vel quotquot fuerint necessarii instituere teneantur, quos diocesanus, si presens exti- terit et interesse voluerit, et duo fratres Predicatorum et duo Minorum ordinum ad hoc a suis prioribus et guardianis, si con- ventus ibi fuerint, eorundem ordinum deputati seu inquisitores vel inquisitor heretice pravitatis duxerint eligendos. Instituti autem et electi huiusmodi possint et debeant hereticos et here- ticas capere et eorum bona illis auferre et facere auferri per alios et procurare hec tam in civitate vel alio loco quam in tota iurisditione atque districtu plenarie adimpleri et eos ducere et duci facere in potestate diocesani vel eius vicarii seu inquisito- rum vel inquisitoris. Teneantur autem potestas, capitaneus, consules seu rector vel alius ad huiusmodi regimen deputati quilibet in expensis comunis cui preest facere duci eosdem hereticos ita captos quocumque diocesanus vel eius vicarius seu inquisitores vel inquisitor predicti iurisditione vel districtu dio- cesani episcopi civitatis vel loci voluerint illos duci. Officialibus vero predictis plena fides de his omnibus adhibeatur que ad eorum officium pertinere noscuntur, sine aliquo temporaliter prestito iuramento ubi duo vel tres seu plures presentes fuerint ex eisdem. Porro cum officiales huiusmodi eliguntur, iurent hec omnia exequi fideliter et pro posse ac super his semper meram dicere veritatem; quibus ab omnibus in his, que ad suum offi- cium pertinent, plenius pareatur. Et tam dicti duodecim quam servitores et notarii pretaxati simul vel divisim plenariam precipiendi, sub penis et bannis taxatis et expensis et constitutionibus infrascriptis que ad suum officium pertinent, habeant potestatem. Possint autem officia- les predicti comitati, castri, burgi seu ville precipere, sub pena et banno usque ad ducentas marchas argenti et ultra ad arbi- trium potestatis seu rectoris civitatis vel loci in cuius districtu vel iurisditione fuerint, quod potestati seu rectori vel diocesano aut eius vicario seu inquisitoribus aut inquisitori hereticorum presentent infra prefigendum eis terminum competentem omnes hereticos et hereticas quos et quas sibi dicti officiales duxerint assignandos. Et potestas seu rector a non servantibus
[p. 23]
preceptum penam vel bannum huiusmodi exigere teneatur. Potestas autem vel capitaneus, consules seu rector vel alii huiusmodi, quocumque vocabulo censeantur, habere firma et rata omnia precepta que occasione officii sui fecerint duo ex ipsis seu plures et penas exigere non servantium. Quod, si dic- tis officialibus aliquo tempore aliquod dampnum contigerit in personis vel rebus pro suis officiis exequendis, a comuni civi- tatis vel loci per restitutionem plenariam serventur indempnes nec ipsi officiales vel heredes eorum possint aliquo tempore conveniri de his que fecerint vel pertinerent ad eorum offi- cium. Nisi secundum quod eisdem diocesano et inquisitoribus vel inquisitori videbitur expedire. Ipsorum autem officium duret tantummodo per sex men- ses, quibus completis potestas vel quicumque ipsius civitatis vel loci regimini prefuerit teneatur surrogare totidem officiales secundum formam prescriptam, qui predictum officium secun- dum formam eandem in aliis sex mensibus sequentibus exe- quantur. Sane ipsis officialibus dentur de camera comunis predicti, quando exiverint civitatem aut locum pro hoc officio exercen- do, unicuique pro quolibet die soldos II Proveneginorum, Senentium vel imperialium in pecunia numerata, quos potestas, capitaneus vel consules aut rector vel alius huiusmodi teneatur eis dare vel dari facere infra diem tertium postquam redierint ad eandem civitatem vel locum. Et insuper habeant tertiam par- tem bonorum hereticorum et receptatorum eorum que occupa- verint et mulctarum ad quas fuerint condempnati secundum quod inferius continetur. Et hoc salario sint contenti. Sed ad nullum aliud quod illud officium impediat vel impedire possit ullo modo, vel etiam exercitum, compellantur. Nullum etiam statutum conditum vel condendum eorum officium ullo modo valeat impedire. Et siquis horum officialium propter ineptitudinem vel inertiam seu occupationem aliquam vel excessum diocesano et fratribus supradictis visus fuerit admo- vendus, ipsum ad mandatum vel dictum eorum teneatur
[p. 24]
a [d] movere potestas, capitaneus vel quivis alius huiusmodi pre- dictorum et alium secundum formam prescriptam substituere loco eius. Quod siquis eorum contra fidem et sinceritatem offi- cii sui in favorem heresis deprehensus fuerit excessisse, preter notam infamie perpetue quam tamquam fautor hereticorum incurrat per potestatem, capitaneum, consules vel rectorem seu alium similem ad diocesani et dictorum fratrum vel inquisito- rum seu inquisitoris arbitrium puniatur. Potestas vero militem suum vel assessorem, si diocesanus vel eius vicarius aut inquisi- tores vel inquisitor autoritate sedis apostolice deputati seu dicti officiales petiverint, cum ipsis officialibus mittere teneatur et cum ipsis eorum officium fideliter exercere. Quilibet etiam si presens in terra vel requisitus fuerit tenea- tur tam in civitate quam iurisditione et districtu quolibet dare ipsis officialibus et eorum sociis consilium et iuvamentum quando voluerint hereticum vel hereticam capere vel spoliare aut inquirere seu domum vel locum aut anditum aliquem intra- re pro hereticis capiendis et sub librarum vigintiquinque Proveneginorum vel imperialium pena vel banno, universitas autem castri vel burgi sub pena et banno librarum quinquagin- ta, ville vero vigintiquinque Proveneginorum vel imperialium pro qualibet vice solvenda in pecunia numerata. Quicumque autem hereticum vel hereticam captum vel captam auferre de manibus capientium vel capientis ausus fue- rit vel defendere ne capiatur, prohibere aliquem intrare domum aliquam vel turrem seu locum aliquem ne capiatur et inquiratur ibidem iuxta legem Padue promulgatam per condam Fride- ricum olim Romanorum imperatorem, publicatis bonis omni- bus in perpetuum relegetur et domus illa a qua prohibiti fuerint sine spe rehedificandi funditus destruatur, nisi forte diocesano vel in eius absentia eius vicario una cum inquisitoribus seu inquisitore hereticorum vel soli ipsi diocesano, quando inquisi- torum presentia de facili haberi non poterit, legitime consti- terit prefate domus dominum penitus innocentem et prorsus inculpabilem extitisse ac etiam eum non esse credentem vel
[p. 25]
receptatorem aut defensorem sive fautorem hereticorum seu heretica labe suspectum, et bona que ibi reperta fuerint fiant inquirentium vel capientium ac si heretici fuissent ibi inventi, nisi forte predictis ut dictum est legitime constiterit per testes fide dignos et omni exceptione maiores ipsa bona esse aliarum personarum quam domini domus eiusdem. Et tunc propter hanc prohibitionem vel impeditionem specialem burgum vel castrum componat comuni in cuius districtu est libras ducentas, villa libras centum et vicinia tam burgi quam castri et civitatis libras quinquaginta Proveneginorum sive imperialium in pecu- nia numerata. Nisi infra quintam diem ipsos defensores vel defensorem hereticorum potestati vel rectori captos duxerint personaliter presentandos vel nisi forsan per legitimas probatio- nes diocesano vel in eius absentia ipsius vicario una cum inqui- sitoribus seu inquisitore hereticorum vel soli ipsi diocesano, quando inquisitorum vel inquisitoris presentia de facili haberi non poterit, plene ac evidenter constiterit quod ipsum vel ipsos capere nullatenus potuissent et eos ad captionem et presenta- tionem huiusmodi faciendas sufficientem et congruam adhi- buisse sollicitudinem et cautelam. Teneantur insuper potestas, capitaneus, consules seu rector vel alii huiusmodi omnes hereti- cos et hereticas qui capti fuerint admodo custodiri facere sub expensis comunis civitatis vel loci cui presunt per viros catholi- cos ad hoc electos a diocesano si presens fuerit et fratribus supradictis vel inquisitoribus vel inquisitore in aliquo speciali carcere tuto et securo, in quo ipsi soli teneantur seor- sum a latronibus et bannitis donec de ipsis fuerit diffinitum. Si quando aliqui vel alique non heretici pro captis hereticis ipsis non contradicentibus fuerint assignati vel se forsitan assi- gnaverint, predicti suppositi perpetuo carceri mancipentur et heretici nichilominus reddi et assignari cogantur. Et qui hunc dolum fecerint iuxta legem predictam bonis omnibus publicatis in perpetuum relegentur. Teneantur insuper potestas, capitaneus, consules vel rector seu quivis alius huiusmodi cum bono et securo comitatu omnes
[p. 26]
hereticos quocumque nomine censeantur infra dies quindecim postquam capti fuerint diocesano vel speciali vicario seu hereti- corum inquisitoribus seu inquisitori presentare pro examinatio- ne de ipsis et eorum heresi facienda. Dampnatos vero de heresi per diocesanum vel eius vica- rium seu inquisitorem vel inquisitores predictos potestas, capi- taneus vel alii eorum supradicti vel eius seu nuntius specialis eos animadversione debita puniendos sibi relictos statim reci- pere teneantur. Teneantur preterea potestas, capitaneus, consules aut rec- tor vel alii huiusmodi omnes hereticos quos captos habuerint cogere, citra membri diminutionem et mortis periculum, tam- quam vere latrones et homicidas animarum et fures sacramen- torum Dei et fidei Christiane, errores suos expresse fateri et accusare alios quos sciunt et bona eorum et credentes et recep- tatores et defensores eorum quocumque nomine, fures et latrones rerum temporalium accusare suos complices et fateri maleficia que fecerunt. Domus autem in qua receptus fuerit hereticus vel heretica sine ulla spe rehedificandi funditus destruatur, nisi dominus domus eos ibi procuraverit reperiri. Et si dominus illius domus habuerit cum ea domos alias appendices cum una eademque domus interdum diversis et coherentibus mansionibus distin- guatur, omnes ille domus appendices sive in domo illa sive in eius appendicibus hereticus vel heretica deprehensus fuerit similiter destruantur et bona que fuerint inventa in domo illa ipsiusque appendicibus, nisi forte legitime per testes fide dignos et omni exceptione maiores ipsa bona esse aliarum per- sonarum quam domini domuum earundem constiterit, publi- centur et fiant auferentium, nisi auferentes fuerint in huiusmodi constituti officio et insuper dominus domus illius preter notam infamie quam incurrat componat comuni civitatis vel loci quinquaginta lib [ras] Proveneginorum vel imperialium in
[p. 27]
pecunia numerata; quam si non solverit, in perpetuo carcere detrudatur. Que autem de domorum et appendicium destruc- tione, bonorum publicatione ac penarum impositione facienda dominis domuum earundem premissa sunt volumus observari, nisi forte diocesano vel in eius absentia ipsius vicario una cum inquisitoribus vel inquisitore hereticorum vel soli ipsi dio- cesano, quando inquisitoris vel inquisitorum presentia de facili haberi non poterit, legitime constiterit prefatarum domorum dominos in hoc casu penitus innocentes et prorsus inculpabiles extitisse ac etiam eos non esse credentes, receptatores aut defensores sive fautores hereticorum seu de heretica labe suspectos, quos nec in domibus vel appendicibus nec in bonis eisdem quovis modo puniri volumus, ut dictum est apparue- rint innocentes. Burgus autem villa seu castrum in quo heretici capti fuerint vel inventi componant comuni civitatis vel loci in cuius districtu est lib [ras] centum et villa lib [ras] quinquaginta et vicinia tam burgi quam castri et civitatis lib [ras] XXV Proveneginorum vel imperialium in pecunia numerata, nisi infra quintum diem receptatores ipsorum captos presentaverint potestati seu cuivis alii presidenti eiusdem regimini civitatis, nisi forsan per legitimas probationes diocesano vel in eius absentia ipsius vicario una cum inquisitoribus seu inquisitore hereticorum vel soli ipsi diocesano, quando inquisitorum vel inquisitoris presentia haberi non poterit, plene ac evidenter constiterit quod ipsos capere nullatenus potuissent et eos ad captionem et presentationem huiusmodi faciendas sufficientem et congruam adhibuisse solicitudinem et cautelam. Quicumque vero deprehensus fuerit dare alicui heretico consilium vel auxilium seu favorem, preter aliam penam supe- rius et inferius pretaxatam, ex tunc ipso facto in perpetuum sit factus infamis nec ad publica officia seu consilia vel ad eligen- dos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium admictatur; sit etiam intestabilis ut nec testamenti liberam habeat factionem
[p. 28]
nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus preterea ei super quocumque negotio sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat fir- mitatem nec cause alique ad eius audientiam preferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admictatur. Si tabellio, instrumenta confecta per eum nullius penitus sint momenti. Credentes quoque erroribus hereticorum tamquam heretici puniantur. Testamenta eorum qui heretici decesserint nullius volumus esse momenti. Teneantur insuper potestas sive capitaneus, consules seu rector vel quivis alius presidens regi- mini civitatis vel loci nomina virorum omnium qui de heresi fuerint infamati vel banniti in quatuor libellis unius tenoris facere annotari, quorum unum comune civitatis vel loci habeat et alium diocesanus et tertium fratres Predicatores et quartum fratres Minores. Et ipsorum nomina ter in anno in contione publica sole [n] niter faciat recitari. Teneantur quoque potestas seu rector vel quicumque regimini supradicto prefuerit filios et nepotes hereticorum et receptatorum et defensorum et fauto- rum eorum diligenter investigare eosque ad aliquod publicum officium seu consilium nullatenus admictere in futurum. Teneantur preterea potestas seu rector vel quivis alius huiu- smodi regimini presidens unum de assessoribus suis, quem ele- gerit diocesanus si fuerit presens et inquisitores seu inquisitor predicti autoritate sedis apostolice deputati, mittere cum eis quandocumque voluerint in iurisditione civitatis vel loci ac eius districtu. Qui assessor secundum quod predictis inquisitoribus seu inquisitori visum fuerit ibi tres aut plures boni testimonii viros vel totam viciniam si eis videbitur iurare compellat; quod, siquos ibidem hereticos sciverint vel bona eorum vel aliquos occulta conventicula celebrantes seu a comuni conversatione fidelium vita et moribus dissidentes vel credentes aut defenso- res seu receptatores vel fautores hereticorum, eos dictis inquisi- toribus seu inquisitori studeant indicare. Ipsi autem potestas, consules seu rector seu quivis alii regi- mini presidentes purgare teneantur ab heretica feditate civita- tis vel loci cui prefuerint totamque terram vel districtum sue ditionis secundum leges per quondam Fridericum olim Romanorum imperatorem tunc in devotione Romane ecclesie
[p. 29]
persistentem Padue promulgatas contra hereticam pravita- tem et earum tenores facere in suis capitularibus annotari nul- lis inde temporibus abolendos. Teneantur insuper potestas seu quivis rector civitatis vel loci quocumque vocabulo nuncupentur in destructione domo- rum et condempnationibus faciendis et in rebus inventis vel occupatis consignandis et dividendis, de quibus superius dici- tur, et infra viginti dies postquam accusatio seu denuntiatio facta fuerit hec omnia exequi cum effectu et condempnationes in pecunia numerata infra tres menses exigere et dividere illas sicut inferius continetur et eos qui solvere non potuerint banno maleficii supponere et donec solvant in carcere detinere. Alioquin pro his omnibus et singulis sindicentur sicut inferius continetur. Insuper teneatur unum de assessoribus suis quemcumque diocesanus vel eius vicarius et dicti inquisitores seu inquisitor hereticorum voluerit ad hec peragenda fideliter assignare et mutare pro tempore, si eis visum fuerit oportunum. Omnes autem condempnationes vel pene que occasione heresis facte fuerint neque per contionem neque per consilium neque ad vocem populi ullo modo vel ingenio aliquo tempore valeant relaxari. Teneantur insuper potestas, capitaneus, consul seu quivis alius rector omnia bona hereticorum et receptatorum eorum, que per dictos officiales fuerint occupata seu inventa, condempnationes pro his exactas nec non et lignamina, lapides et tegulas domorum et turrium que occasione heresis destruen- tur et bona tam mobilia quam immobilia, que eadem occasione confiscabuntur, dividere tali modo: una pars deveniat in comu- ne civitatis seu loci, secunda in favorem seu expeditionem offi- cii detur officialibus qui tunc negotia ipsa peregerint, tertia ponatur in aliquo loco tuto secundum quod dictis diocesano et inquisitoribus vel inquisitori videbitur reservanda et
[p. 30]
expendenda per consilium eorundem in favorem fidei ad hereticos extir- pandos, non obstante huiusmodi divisioni statuto aliquo condi- to vel condendo. Teneantur preterea potestas vel rector civitatis vel loci alte- rius vendere bona fide cum consilio et assensu inquisitorum vel inquisitoris bona que confiscabuntur occasione heretice pravi- tatis infra tres menses post confiscationem huiusmodi. Quod si non fecerit premissas penas hoc ipso incurrat et nichilominus inquisitores vel inquisitor libere illa vendere, requisito consilio diocesani vel eius vicarii si presens non fuerit et duorum fratrum Predicatorum et totidem Minorum ordi- num, quos prior et guardianus, si conventus ibidem fuerint eorundem ordinum, ad hoc duxerint eligendos, et emptores bonorum huiusmodi illa libere ac licite habeant et possideant et verum ipsorum bonorum dominium per emptionem huiu- smodi transferatur ad ipsos. Si quis autem de cetero aliquid istorum statutorum seu constitutionum attemptaverit delere, diminuere vel mutare sine autoritate sedis apostolice speciali, potestas, capitaneus seu consul vel alius rector qui pro tempore fuerit in illa civitate vel loco teneatur eum tamquam defensorem hereticorum publicum et fautorem secundum formam prescriptam perpetuo publice infamare atque punire in lib [ris] quinquaginta Proveneginorum vel imperialium in pecunia numerata; quam si exigere non poterit, eum maleficii banno supponat de quo eximi non valeat nisi solverit duplam dicte pecunie quantitatem. Teneatur sane potestas sive capitaneus, consul sive quivis rector infra duode- cim dies sui regiminis sindicare precedentem proximum pote- statem, capitaneum, consulem vel rectorem et eius etiam asses- sorem per tres viros catholicos et fideles, quos infra tres dies sui regiminis suprascripti eligant una cum diocesano fratres Predicatores et Minores a suis priore et guardiano pariter assi- gnati seu inquisitores vel inquisitor heretice pravitatis, de omni- bus his que in statutis istis seu constitutionibus et legibus ante- dictis contra hereticos et eorum complices editis continetur et
[p. 31]
punire ipsos si excesserint in omnibus et singulis que omiserunt et cogere et restituere de propria facultate, non obstante si per aliquam licentiam consilii vel alterius cuiuslibet a sindicatione fuerint absoluti. Iurabunt autem predicti tres viri bona fide sin- dicare prefatos de omnibus supradictis. Ceterum teneatur pote- stas sive capitaneus, consul aut quivis rector cuiuslibet civitatis vel loci delere seu abradere penitus de statutis et capitularibus comunis quodcumque statutum conditum vel condendum inve- niatur contradicere istis constitutionibus seu statutis et legibus memoratis sive quomodolibet obviare. Et in principio et in medio sui regiminis hec statuta seu constitutiones et leges ipsas in publica contione solempniter facere recitari et etiam in aliis locis extra civitatem suam seu locum sicut diocesano seu inqui- sitoribus sive inquisitori videbitur expedire. Porro hec omnia statuta seu constitutiones et leges prefate, et sique alie contra hereticos et eorum complices tempore aliquo autoritate sedis apostolice conderentur, in quatuor voluminibus unius tenoris debeant contineri, quorum unum sit in statuto comunis cuiu- slibet civitatis seu loci, secundum apud diocesanum, tertium apud fratres Predicatores, quartum apud fratres Minores; cum omni securitate serventur ne possint per falsatores in aliquo violari. Dat. Perusii, III Nonas novembris, pontificatus nostri anno primo. Clemens episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis potestatibus sive rectoribus, consulibus, capitaneis, antianis, consiliis et comitatibus civitatum aliorumque locorum per Ytaliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Cum adversus hereticam pravitatem quondam Fridericus olim imperator Romanorum tunc in ecclesie Romane devotione per- sistens promulgaverit Padue quasdam leges per quas ne perva- getur compesci poterit pestis illa, nos illas quas felicis recorda- tionis Innocentius IIII Romanus pontifex predecessores nostri voluerunt ad robur fidei ac salutem fidelium
[p. 32]
observari prout in ipsius Alexandri pape litteris contineri prospeximus volentes in vestris capitularibus annotari, universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eas, quarum tenores vobis mittimus insertos presentibus, in vestris conscribi capitu- laribus singuli faciatis nullis inde temporibus abolendos, civita- tes et loca quibus preestis, districtus quoque seu terras vestre iurisditioni subiectas secundum eas ab heretica feditate solicite purgaturi. Tenores autem legum ipsarum hii sunt. Fridericus Dei gratia Romanorum imperator semper augu- stus, Ierusalem et Sicilie rex dilectis principibus suis, venerabili- bus archiepiscopis et episcopis aliisque prelatis ecclesiarum, ducibus, marchionibus, comitibus et baronibus, potestatibus, scultetis, burganiis, advocatis, iudicibus, ministerialibus, officialibus et omnibus per totum imperium constitutis presen- tes litteras inspecturis fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Commissi nobis celitus cura regiminis et imperialis, cui dante Deo presidemus, fastigium dignitatis materialem, quo divisim a sacerdotio fungimur, gladium adversus hostes fidei et in exterminium heretice pravitatis exigunt exerendum, ut perfi- die vipereos filios contra Deum et ecclesiam insultantes tam- quam materni uteri corrosores in iudicio et iustitia prose- quantur maleficos vivere non passuri, per quorum scientiam seducentem mundus inficitur et gregi fidelium per oves morbi- das gravior infligitur corruptela. Statuimus itaque sancientes ut heretici quocumque nomine censeantur ubicumque per impe- rium dampnati fuerint ab ecclesia et seculari iudicio assignati animadversatione debita puniantur. Siqui vero de predictis postquam fuerint deprehensi terri- ti metu mortis redire voluerint ad fidei veritatem, iuxta canonicas sanctiones ad agendam penitentiam in perpetuum carcerem detrudantur. Preterea quicumque heretici reperti fuerint in civitatibus, opidis seu aliis locis imperii per inquisitores ab apostolica sede
[p. 33]
datos et alios ortodoxe fidei çelatores, hii qui iurisditionem ibi habuerint ad inquisitorum et aliorum catholicorum virorum insinuationem eos capere teneantur et eos captos artius custodi- re donec per censuram ecclesiasticam dampnatos dampnabili morte perimant, qui fidei sacramenta et vite dampnabant. Simili quoque pena plecti censemus omnes, quos ad foven- dum hereticorum errorem callidius hostis suscitat advocatus vel parat illicitos defensores maxime cum facinus quos inquinat equat, nisi monitione premissa destiterint et eorum vite duxe- rint consulendum. Eos vero qui convicti in uno loco de heresi ad alia loca se transferunt ut cautius possint effundere virus heretice pravitatis, debitam subimus subire vindictam ut super hoc per viros ab eodem errore conversos ad fidem nec non et per alios qui eos de heresi convicerunt quod et in hoc casu concedimus licite faciendum evidens testimonium habea- tur. Item mortis sententie ducimus addicendos siquos heretico- rum ad iudicium tractos in extremo vite periculo heresim abiu- rantes postmodum de falso iuramento constiterit et fide mentita convicti ac eos contigerit eiusdem morbi spontaneam incurrere recidivam ut sibi dampnabilis iniquitas sit mentita et penam debitam mendacium non evadat. Omne insuper proclamationis et appellationis beneficium ab hereticis receptatoribus et fautoribus eorundem penitus admovemus, volentes ut de finibus imperii, in quibus semper debet existere fida fides, heretice labis genimina modis omnibus deleantur. Ceterum, quia quanto maiora divine nutu miserationis accepimus et altiorem locum pre filiis hominum obtinemus tanto devotiora debemus obsequia gratitudinis conferenti, siquando in nostri nominis contemptores nostri culminis excan- descit autoritas si reos lese maiestatis in personis eorum et libe- rorum suorum exheredatione dampnamus, multo fortius iustiu- sque contra Dei blasfematores nominis et detractores catholice fidei provocamur, eorundem hereticorum receptatorum,
[p. 34]
fautorum et advocatorum suorum, heredes et posteros usque ad secundam progeniem beneficiis cunctis temporalibus, privile- giis, officiis et honoribus imperiali autoritate privantes ut in paterni memoria criminis continuo merore tabescant, vere scientes quod Deus çelotes est peccata patrum in filios potenter ulciscens. Nec quidem a misericordie finibus duximus exclu- dendum ut, siquis paterne heresis non sequaces latentem patrum perfidiam revelaverint, quocumque reatus illorum ani- madversione plectantur, predicte punitioni non subiaceant innocentie filiorum. Ad hec notarii fieri volumus fratres predicatores de ordine Predicatorum pro fidei negotio in parti- bus imperii nostri contra hereticos deputatos; ceteros quocum- que qui ad hereticos iudicandos accesserint, nisi aliqui eorum ab imperio proscripti fuerint, eundo, morando et redeundo super imperii nostri speciali defensione receptos et quos apud omnes ac recommendatione fidelium imperii esse volumus inoffensos, universitati vestre mandamus quate- nus quocumque et apud quemcumque vestrum pervenerint benigne recipiatis eosdem et personas ab incursu hereticorum eis insidiantium observantes indempnes omne consilium, ducatum et auxilium impendatis pro tam acceptis coram Deo negotiis exequendis. Hereticos vero, quos et ostenderint ipsi vobis in iurisditione vestra singuli capientes diligenti custodia detinendos donec post ecclesiastice dampnationis iudicium penam subeant quam merentur, scituri quod in executione ipsius negotii gratum Deo et laudabile nobis obsequium confe- retis, si ad expellendum de partibus imperii nostri novam et insolitam heretice pravitatis infamiam opem et operam una cum eisdem fratribus prestiteritis efficacem. Et siquis foret exinde negligens et remissus ac etiam inutilis
[p. 35]
coram Deo et conspectu nostro merito culpabilis poterit appa- rere. Dat. Padue, XXII februarii, XII indictione. Fridericus Dei gratia et cetera. Inconsutilem tunicam Dei nostri dissuere conantur heretici et vocabuli vitio servientes quod significationem divisionis enuntiat in ipsius indivisibilis fidei unitate nituntur inducere sexionem et oves a Petri custo- dia, cui pascende a pastore bono sunt credite, segregare. Hii sunt lupi rapaces intrinsecus eo usque mansuetudinem pretendentes ovium quousque ovile possint subintrare domi- nium. Hii sunt angeli pessimi. Hii sunt filii pravitatum a patre nequitie et fraudis auctore ad animas simplices destinati. Hii colubri qui columbas decipiunt. Hii serpentes qui latenter videntur inserpere et sub mellis dulcedine virus evomere et vite cibum ministrare se simulant, a cauda feriunt et mortis pericu- lum velut quoddam durissimum venenum immiscent. Horum secte veteribus vel ne in publicum prodeant non sunt vocate nominibus vel, quod est forte nefandius, non contente ut ab Arriano Arriani vel a Nestore Nestoriani ut similibus similes nuncupentur, sed in exemplum martirum, qui pro fide catholica et martyria subierunt, pactarenos se nominant velut expositos passioni. Hii miseri Pactareni, a quibus abest sancta creduli- tas deitatis eterne, sub uno contestu nequitie insimul tres offendunt, Deum videlicet, proximos et se ipsos. Deum, dum Dei fidem et filium non agnoscunt; decipiunt proximos, dum spe spiritualis alimonie heretice pravitatis oblectamina ministrant; crudelius etiam seviunt in se ipsos, dum post ani- marum dispendium corpora denique severe mortis illecebris quam per agnationem veram et vere fidei possent evadere vite
[p. 36]
prodigi et necis improvidi sectatores involvunt et, quod est ipso dictu durissimum, superstites etiam non terrentur exemplo. Contra tales sibi, Deo et hominibus sic infestos con- tinere non possumus motus nostros quin debite ulctionis in eos gladium exeramus, tanto ipsos instantius persequentes quanto in evidentiorem delusionem fidei Christiane prope Romanam ecclesiam omnium iudicatur, superstitionis sue scelera latius exercere noscuntur adeo quod ab Ytalie fini- bus presertim a partibus Lombardie, in quibus pro certo per- pendimus ipsorum nequitia latius abundare, iamque usque ad regnum nostrum Sicilie sue perfidie rivulos derivarunt, quod acerbissimum reputantes statuimus in primis ut crimen heresis et cuiuslibet dampnate secte quocumque nomine censean- tur sectatores prout veteribus legibus est indictum inter publica crimina numerentur, immo crimine lese maiestatis nostre debet ab omnibus orribilius iudicari quod in divine maiestatis iniu- riam noscitur attemptatum, quamvis iudicii potestate alterum alteri non excedat. Nam sicut perduellionis crimen perso- nas adimit dampnatorum et bona et dampnat post obitum memoriam defunctorum, sic in predicto crimine quo pactareni notantur per omnia volumus observari. Et ut ipsorum nequitia, qui quia Dominum non sequuntur in tenebris ambulant, detegatur nemine etiam deferente, investigari volumus diligen- ter huiusmodi scelerum patratores et per officiales nostros sicut et alios malefactores inquiri ac inquisitione notatos et si levis superstitionis argumento tangantur a viris ecclesiasticis et prela- tis examinari iubemus, per quos si inventi fuerint a fide catholi- ca saltem in articulo deviare ac per ipsos pastorali more com- moniti tenebrosi diaboli relictis insidiis noluerint agnoscere Deum lucis sed in erroris concepta instantia perseverent, pre- sentis nostre legis edicto dampnatos mortem pati pactarenos
[p. 37]
aliosque hereticos quocumque nomine censeantur decernimus, quam affectant, ut vivi in conspectu hominum comburantur fla- marum commissi iudicio, nec dolemus quod in hoc ipsorum satisfacimus voluntati ex quo penam solummodo nec fructum alium consequuntur erroris. Apud vos pro talibus nemo intervenire presummat, quod qui fecerit in ipsum nostre indi- gnationis aculeos convertemus. Dat. Padue, XXII februarii, XII indictione. Imperator Fridericus semper augustus et cetera. Pacta- renorum receptatores et complices et quocumque modo fauto- res qui ut a pena alios possint eximere de se velut improvidi non formidant, publicatis bonis omnibus relegandos esse censemus et ipsorum filii ad honores aliquos nullatenus admic- tantur. Si tamen aliquis fautorum huiusmodi detexerit aliquem pactarenum, de cuius perfidia manifeste probatur, in fidei pre- mium quam agnovit fame pristine de imperiali clementia resti- tutionis beneficium in integrum consequantur. Incipiunt capitula constitutionis contra pactarenos edita per eundem Fridericum illustrem virum, Romanorum impe- ratorem semper augustum, Ierusalem et Sicilie regem. Gaça- ros, Pactarenos, Leonistas, Speronistas, Amaldistas, Cir- cuncisos, Passaginos, Iosepinos, Garracenses, Albanenses, Franciscos, Bagnarolos, Commixtos, Valdenses, Roncarolos, Comunellos, Vuarinos et Ortolenos cum illis de Aqua Nigra et omnes hereticos utriusque sexus quocumque nomine censeantur perpetua dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus censentes ut bona talium confiscentur nec ad eos ulterius revertantur, ita quod filii eorum ad successionem pervenire non possint, cum longe sit gravius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inventi fuerint sola suspitione notabiles, nisi ad mandatum ecclesie iuxta considerationem suspitionis qua- litatemque persone propriam innocentiam congrua
[p. 38]
purgatione monstraverit, tamquam infames et banniti ab omni- bus habeantur, ita quod si per annum permanserint ex tunc eos sicut hereticos condempnamus. Statuimus etiam hoc edicto in perpetuum valituro ut pote- states, consules seu rectores quibuscumque fungantur officiis pro defensione fidei prestent publicum iuramentum quod de terris sue dictioni subiectis universos hereticos ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod admodo quandocumque fuerint in perpetuam potesta- tem vel temporalem assumpti hoc teneantur capitulum iura- mento firmare. Alioquin neque pro potestatibus neque pro consulibus seu consimilibus habeantur eorumque sententias ex tunc decernimus inutiles et inanes. Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam purgare neglexe- rit ab heretica pravitate post annum a tempore monitionis ela- psum terram ipsius exponimus catholicis occupandam, qui eam exterminatis hereticis absque ulla contradictione possi- deant et in fidei puritate conservent, salvo iure dominii tempo- ralis dum modo super hoc nullum prestent ostaculum neque aliud impedimentum apponant. Eadem nichilominus lege ser- vata contra hereticos, qui non habent dominos principales. Credentes preterea, receptatores, defensores et fautores hereticorum bannimus statuentes ut, si postquam quilibet talium fuerit excomunicatione notatus satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis et ad publica officia seu consilia vel ad aliquos eligendos huiusmodi nec ad testimonium admictantur. Sit etiam intestabilis ut nec testamen- ti habeat factionem nec ad hereditatis successionem acce- dat. Nullus ei preterea sub quocumque negotio sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si iudex extiterit, eius sententia nullam optineat fir- mitatem nec cause alique ad eius audientiam preferantur. Si fuerit advocatus eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, eius instrumenta confecta per manum ipsius nullius penitus sint momenti.
[p. 39]
Addicimus insuper quod hereticus per hereticum convin- ci possit et quod domus pactarenorum, receptatorum et defensorum et fautorum eorum sive ubi docuerint sive ubi aliis manus imposuerint destruantur nullo tempore restauran- de. Dat. Padue, XXII februarii, XII indictione. Rex regum apostotantes a fide catholica penitus execra- mus, insequimur ulctionibus, bonis suis omnibus spoliamus ut a professione vel vita naufragantes legibus cohartamus, suc- cessiones tollimus ab eis, omne ius legitimum abdicamus. Dat. Perusii, II Kalendas novembris, pontificatus nostri anno primo.

Indice
RUBRICE PRIMI LIBRI BREVIS.
RUBRICE SECUNDI LIBRI DE PRIVILEGIIS
TERTII LIBRI RUBRICE DE MALEFICIIS
RUBRICE QUARTI LIBRI DE OPERIBUS
Statuta apostolica contra hereticos.
1. Brevis Pisani comunis liber primus incipit.
1.1. I De custodiendo et salvando unumquemque in iustitia et ratio- ne.
1.2. II. De faciendo facta comunis cum iustitia et equalitate.
1.3. III. De manutenendo societates.
1.4. IIII. De surrogando officiales hereticorum et de non excusando se ab officiis.
1.5. V. De provisionibus antianorum.
1.6. VI. De capitulis specialibus.
1.7. VII. De statutis populi.
1.8. VIII. De non offendendo antianos vel officiales populi.
1.9. VIIII. De consiliis.
1.10. X. De faciendo arengari pro defensione capituli, consilii vel ordi- namenti.
1.11. XI. De consiliariis.
1.12. XII. De expellendo officialem facientem contra formam brevis et antianos.
1.13. XIII. De capitulis contrariis.
1.14. XIIII. De offendente euntem ad congregationem populi vel consilium.
1.15. XV. De ambaxiatoribus.
1.16. XVI. De non portando ambaxiatam vel litteras.
1.17. XVII.De berroariis.
1.18. XVIII. De non permictendo palatii cameras intrare aliquem.
1.19. XVIIII. De rofianis curie.
1.20. XX.De venditricibus.
1.21. XXI. De creditis Florentinorum et Pratentium.
1.22. XXII. De pedagiis et maltollectis non tollendis.
1.23. XXIII. De hospitali Misericordie.
1.24. XXIIII. De faciendo extimari equos nostros et familie nostre.
1.25. XXV. De non tenendo equos nostros ad stipendia vel soldos Pisani comunis et de stipendiariis.
1.26. XXVI. De equis ambaxiatorum et notariorum capitaneorum.
1.27. XXVII. De credentiis tenendis.
1.28. XXVIII. De non consentiendo quod comune vel populus Pisanus in guerram deveniat.
1.29. XXVIIII. De non recipiendo servitium vel munus et de non commedendo cum aliquibus.
1.30. XXX. De actis, privilegiis, memorialibus, registris et iuribus Pisani comunis et de pandecta comunis Pisani.
1.31. XXXI. De introitibus comunis.
1.32. XXXII. De dando auxilium officialibus.
1.33. XXXIII. De curia mercatorum et aliis.
1.34. XXXIIII. De copia potestatis.
1.35. XXXV. De pacibus et treugis.
1.36. XXXVI. De constituto servato et de ambaxiatoribus cogendis.
1.37. XXXVII. De petendo obsides vel arbitrium.
1.38. XXXVIII. De capitaneis cappellarum.
1.39. XXXVIIII. De generali electione officialium facienda.
1.40. XL. De non consentiendo quod officiales habeant ultra feudum.
1.41. XLI. De non permictendo aliquem esse in duobus publicis officiis.
1.42. XLII. De privilegiis.
1.43. XLIII. De faciendo legi vulgariter habentes solvere datas.
1.44. XLIIII. De modo servando ab officialibus comitatus.
1.45. XLV. De preceptis et monitionibus nuntiorum et cafadiariorum ex parte capitaneorum.
1.46. XLVI. De brevibus comitatus.
1.47. XLVII. De capitaneis et notario militum.
1.48. XLVIII. De electione iudicum.
1.49. XLVIIII. De generali electione notariorum.
1.50. L. De non permictendo notarium usuram exercentem admicti ad officia.
1.51. LI. De actis notariorum mortuorum.
1.52. LII. De officiis extraordinariis.
1.53. LIII. De non permictendo cancellarios, notarios cancellarie et nota- rium antianorum interesse electioni notariorum.
1.54. LIIII. De electione nuntiorum Pisani comunis.
1.55. LV. De senatoribus et consiliariis credentie.
1.56. LVI. De castellanis, iudice et notariis Castelli Castri.
1.57. LVII. De camerariis, notariis et custode et nuntio camere Pisani comunis.
1.58. LVIII. De capientibus lupos.
1.59. LVIIII. De capitaneis, notariis, nuntiis degathie et custodibus turrium.
1.60. LX. De defraudante dirictum degathie.
1.61. LXI. De consulibus, iudice, notariis curie maris.
1.62. LXII. De modulatoribus foretaneorum.
1.63. LXIII. De massario et notario pignerum.
1.64. LXIIII. De cancellariis et notariis cancellarie.
1.65. LXV. De capitaneo provaiolo et intalliatore monete.
1.66. LXVI. De vigilibus.
1.67. LXVII. De advocatis comunis.
1.68. LXVIII. De sindico Pisani comunis.
1.69. LXVIIII. De notariis assessoris.
1.70. LXX. De notariis curie maleficiorum.
1.71. LXXI. De banneriis.
1.72. LXXII. De campanariis.
1.73. LXXIII. Calci.
1.74. LXXIIII. Asciani.
1.75. LXXV. Pedemontis.
1.76. LXXVI. Vici.
1.77. LXXVII. Buiti.
1.78. LXXVIII. Blentine, Montecchii, Sancti Prosperi, Cintorii.
1.79. LXXVIIII. Vallisarni.
1.80. LXXX. Calcinarie.
1.81. LXXXI. Pontishere.
1.82. LXXXII. Peccioli.
1.83. LXXXIII. Vallishere.
1.84. LXXXIIII. Collinarum.
1.85. LXXXV. Liburne.
1.86. LXXXVI. Vade et Raçignani.
1.87. LXXXVII. Maremme.
1.88. LXXXVIII. Bibboni.
1.89. LXXXVIIII. Campilie.
1.90. XC. Plumbini et portus Baractuli.
1.91. VIIIIC. Suvereti.
1.92. VIIIC. Ylbe.
1.93. VIIC. Scarlini.
1.94. VIC. Castilionis Piscarie.
1.95. VC. De fundacario Portus Pisani.
1.96. IIIIC. De operario tersane, notario et custodibus.
1.97. IIIC. De officiis ne sint perpetua vel quod perpetuo non conce- dantur.
1.98. IIC. De consule Messane et eius notario et consulibus in aliis mari- nis partibus.
1.99. IC. De suprastantibus et custodibus carcerum.
1.100. C. De suprastantibus deveti et notariis et nuntiis platee blade et de mensuratoribus blade ne stent in platea.
1.101. CI. De officio assessorum.
1.102. CII. De bonis exbannitorum, datis, condempnationibus et guarigan- gis.
1.103. CIII. De sententiis.
1.104. CIIII. De bonis obligatis.
1.105. CV. De data.
1.106. CVI. De civibus silvaticis.
1.107. CVII. De una terra ad aliam et de datis recolligendis in civitate Pisana per ordinem hostiatim.
1.108. CVIII. De eodem.
1.109. CVIIII. De nobilibus comitatus.
1.110. CX. De lausibus.
1.111. CXI. De sententiis, laudamentis, notitiis et instrumentis executioni mandandis.
1.112. CXII. De manutenendo teneria et possessiones.
1.113. CXIII. De possessionibus turbatis vel invasis.
1.114. CXIIII. De non permictendo bona comunis in tenere capi.
1.115. CXV. De terris que non laborantur propter metum et que non habent caput ad viam.
1.116. CXVI. De consortibus civitatis.
1.117. CXVII. De capiendo homines pro debito.
1.118. CXVIII. De patre ne dispotestetur a filio.
1.119. CXVIIII. De rapina.
1.120. CXX. De lavandariis.
1.121. CXXI. De iudicibus et notariis.
1.122. CXXII. De non interdicendo et de consiliis.
1.123. CXXIII. De non utendo consiliis.
1.124. CXXIIII. De equis et fornimentis.
1.125. CXXV. De rebus que staçiri non possunt.
1.126. CXXVI. De sententiis, quibus horis ferri debeant
1.127. CXXVII. De scedis cassatis.
1.128. CXXVIII. De tertio iudice addendo.
1.129. CXXVIIII. De iuvando illos qui morantur in loco dicto Macchia.
1.130. CXXX. De vergente.
1.131. CXXXI. De cessione iurium.
1.132. CXXXII. De dampnis et guastis.
1.133. CXXXIII. De cafadiariis sive guardianis.
1.134. CXXXIIII. De guardianis vinearum.
1.135. CXXXV. De guasto facto officiali deforis.
1.136. CXXXVI. De testamentis executioni mandandis et quod notarii non faciant testamenta ignotorum.
1.137. CXXXVII. De privilegiis et appellationibus et de non emendo iura contra comune Pisanum.
1.138. CXXXVIII. De citationibus.
1.139. CXXXVIIII. De non interdicendo curias.
1.140. CXL. De sententiis in modum assessoris.
1.141. CXLI. De calumpniosis citationibus.
1.142. CXLII. De citato ultra duas vices.
1.143. CXLIII. De burgensibus Castelli Castri.
1.144. CXLIIII. De non citando aliquem sub diversis curiis.
1.145. CXLV. De testibus et instrumentis partium marinarum
1.146. CXLVI. De peremptoriis et heremodiciis primorum sex mensium.
1.147. CXLVII. De teneri accepto ex tenore instrumenti.
1.148. CXLVIII. De turribus et domibus et terris restituendis finita locatione.
1.149. CXLVIIII. De expediendo de datis comitatus, debita pro quibus impo- nuntur.
1.150. CL. De refutationibus et prohibitionibus terrarum
1.151. CLI. De tinctoribus.
1.152. CLII. De galica.
1.153. CLIII. De feudo potestatum et capitaneorum suprascriptorum domi- norum comitis Ugolini et Ugolini vicecomitis iudicis Gallu- rensis.
1.154. CLIIII. De festo gloriose virginis Marie.
1.155. CLV. De non permictendo fieri devetum in Sardinea
1.156. CLVI. De via de Paduloçari.
1.157. CLVII. De manutenendo artes.
1.158. CLVIII. De mortella.
1.159. CLVIIII. De bancheriis.
1.160. CLX. De moneta.
1.161. CLXI. De arte lane.
1.162. CLXII. Humiliati.
1.163. CLXIII. De non permictendo aliquem non approbatum sensalie offi- cium exercere.
1.164. CLXIIII. De statuendo quid et quantum sensales pro eorum sensalatico habere debeant.
1.165. CLXV. De tegulariis.
1.166. CLXVI. De canapariis et calafatis.
1.167. CLXVII. De poderibus foretaneorum.
1.168. CLXVIII. De tabernariis et volentibus vendere carnes
1.169. CLXVIIII. De arena.
1.170. CLXX. De pontonariis.
1.171. CLXXI. De turri facta ab hominibus de Grosseto.
1.172. CLXXII. De hospitali de Stagno.
1.173. CLXXIII. De discomputo non faciendo.
1.174. CLXXIIII. De nobilibus de Corvaria et Vallecchia.
1.175. CLXXV. De electione potestatis et notarii Sassari.
1.176. CLXXVI. De non vendendo fundacum vel fundacatum Alexandrie vel Damiate.
1.177. CLXXVII. De consule Accon et totius Syrie.
1.178. CLXXVIII. De non portando vel extrahendo merces in plagia maris.
1.179. CLXXVIIII. De non vendendo aliquod castrum vel iurisditionem aut alias terras vel bona immobilia alicui non nostri districtus.
1.180. CLXXX. De eligendo unum probum virum super opere ecclesie sancti Francisci.
1.181. CLXXXI. De barberiis.
1.182. CLXXXII. De sartoribus.
1.183. CLXXXIII. De guaragnis non tenendis in civitate.
1.184. CLXXXIIII. De mulieribus non tenendis in eodem carcere cum viris.
1.185. CLXXXV. De festo beati Rainerii celebrando.
1.186. CLXXXVI. De venditoribus frumenti ut candelum faciant.
1.187. CLXXXVII. De lignis, circulis et oleo non emendis.
1.188. CLXXXVIII. De usurariis ne teneantur apothecas.
1.189. CLXXXVIIII. De pacteriis.
1.190. CLXXXX. De festi sancti Torpetis celebrando.
2. Secundus liber de privilegiis
2.1. I. De privilegiis sancti Xisti.
2.2. II. De privilegiis quatuor artium.
2.3. III. De privilegiis curie maris.
2.4. IIII. De venditione vene ferri de Ylba.
2.5. V. De privilegio Sancti Augustini de Valle Calcisana.
2.6. VI. De venditione doane salis.
2.7. VII. De venditione introituum Montis Novi, Baratuli et Orgoglio- si.
2.8. VIII. De privilegio concesso comuni militum.
2.9. VIIII. De custodibus Ganghii.
2.10. X. De permictendo portari vinum per marinas partes.
2.11. XI. De permictendo portari arma de ligno extra civitatem et districtum et de armis falsis.
3. Tertius liber de maleficiis
3.1. I. De contendente tenere.
3.2. II. De offendente officialem.
3.3. III. De raptum mulierum.
3.4. IIII. De statutis apostolicis contra hereticos et sodomitas.
3.5. V. De penis duplicatis.
3.6. VI. De percutiente et insultum faciente.
3.7. VII. De medicis cirurgie.
3.8. VIII. De occidente.
3.9. VIIII. De cultello et aliis armis.
3.10. X. De proditoribus et recipientibus pecunia.
3.11. XI. De sergentibus et masnaderiis.
3.12. XII. De castris.
3.13. XIII. De incendiario.
3.14. XIIII. De çaffarano et pannis falsis.
3.15. XV. De moneta falsa.
3.16. XVI. De carta falsa et actis venditis.
3.17. XVII. De testibus falsis.
3.18. XVIII. De falsis cannis, pesis et mensuris.
3.19. XVIIII. De vendente vel succelante rem sibi locatam vel bestias in soc- cium vel alio modo datas.
3.20. XX. De improperio.
3.21. XXI. De verbis iniuriosis.
3.22. XXII. De proiciente de turri vel domo.
3.23. XXIII. De apparatu belli.
3.24. XXIIII. De diffidente.
3.25. XXV. De offensione facta post pacem.
3.26. XXVI. De prohibitione pontium et viarum
3.27. XXVII. De blasfemante Deum et sanctos ct beatam Virginem.
3.28. XXVIII. De trahente ad rumorem.
3.29. XXVIIII. De faciente coadunationem.
3.30. XXX. De offendente potestates et capitaneos vel aliquem de eorum vel alicuius eorum familia.
3.31. XXXI. De mutante sibi nomen et non permictente se cercari.
3.32. XXXII. De dante auxilium exbannito.
3.33. XXXIII. De meretricibus et hominibus male fame.
3.34. XXXIIII. De investigando homines male fame.
3.35. XXXV. De ludo taxillorum et aliis.
3.36. XXXVI. Di cibis coctis.
3.37. XXXVII. De pissicariis et plateis.
3.38. XXXVIII. De Non portando ferrum et alia vetita ad partes Saracenorum.
3.39. XXXVIIII. De deveto.
3.40. XL. De molendinariis.
3.41. XLI. De furnariis.
3.42. XLII. De vinariis.
3.43. XLIII. De luto et sordibus.
3.44. XLIIII. De rocchis non tenendis in via publica.
3.45. XLV. De scutiferis et aliis, ne currant equos in civitate.
3.46. XLVI. De apparatibus et sartiis.
3.47. XLVII. De aquaiolis et canalibus.
3.48. XLVIII. De non eundo de nocte et custodibus civitatis.
3.49. XLVIIII. De pellibus non portandis in capite et aliis.
3.50. L. De curteriis, baptismis et insanctamentis et de donamentis uxori non faciendis.
3.51. LI. De infectis, leprosis, cecis et claudis.
3.52. LII. De facente conspirationem.
3.53. LIII. De stipa et aliis.
3.54. LIIII. De frombola et aliis.
3.55. LV. De penis non specificatis.
3.56. LVI. De pena mitiganda propter pacem.
3.57. LVII. De bestiis mortuis et lino macerando.
3.58. LVIII. De ludo osserum et troctula.
3.59. LVIIII. De modo servando in condempnationibus et officio iudicis curie maleficiorum.
3.60. LX. De faciendo condempnationes secundum formam brevis et arbitrii in condempnando.
3.61. LXI. De maleficiis commissis in via Portus.
3.62. LXII. De executione super pontibus non facienda et aliis.
3.63. LXIII. De non ponendo ad girellam homines bone fame.
3.64. LXIIII. De cedendo iura comunis contra debentes condempnationes et alia debita.
3.65. LXV. De coronis perlarum et gherlandis mulierum.
3.66. LXVI. De fideiussoribus comitatus.
3.67. LXVII. De securitatibus.
3.68. LXVIII. De turribus destruendis.
3.69. LXVIIII. De condempnationibus bannis et datis exigendis.
3.70. LXX. De pensionariis apothecarum.
3.71. LXXI. De corrumpente potestatem vel eius familiam.
3.72. LXXII. De iurisditione sublata consulibus in marinis partibus.
3.73. LXXIII. De non permictendo fieri prohibitione Pisanis civibus a comu- nibus deforis.
3.74. LXXIIII. De mariscalcis et ferrariis, ne coquant aut auferant sanguinem a bestiis.
3.75. LXXV. De rigacteriis lini ne vadant per civitatem.
3.76. LXXVI. De non capiendo columbos et quallias.
3.77. LXXVII. De facientibus vindictam.
4. Quartus liber de operibus.
4.1. I. De via Burgi et aliis.
4.2. II. De claudendo clavitas murorum civitatis.
4.3. III. De faciendo partiri silices inter comunia comitatus.
4.4. IIII. De eligendo unum virum super aldiis et aqueductibus.
4.5. V. De muris Kinthice.
4.6. VI. De classis et classatellis.
4.7. VII. De callaribus Stagni.
4.8. VIII. De opere Vallivetri.
4.9. VIIII. De via Calcisana et ponte Vicascii.
4.10. X. De faciendo expediri muros extra civitatem.
4.11. XI. De ponte Spine.
4.12. XII. De ponte Cecine.
4.13. XIII. De bosco Stagni.
4.14. XIIII. De rivo Rinonichi.
4.15. XV. De strata Vallisarni.
4.16. XVI. De via Podii sancti Iacobi cavanda.
4.17. XVII. De via Portus Pisani et Sancti Petri.
4.18. XVIII. De Auçere, barbachanis, Fossa Cuccii et aliis.
4.19. XVIIII. De Fossa Nova Gunfi.
4.20. XX. De ponte faciendo super goram.
4.21. XXI. De faciendo reactari pothales et girones puteorum.
4.22. XXII. De via Rivulensi.
4.23. XXIII. De observando pacta cum domino rege Karulo.
4.24. XXIIII. De via de Riparocti de Vico.
4.25. XXV. De via Fossabandi.
4.26. XXVI. De faciendo mensurari pannos ad cannam Pisanam.
4.27. XXVII. De faciendo aperiri aqueductus de Liburna.
4.28. XXVIII. De balneo Carcaiole.
4.29. XXVIIII. De salariis magistrorum lapidum et lignaminis et aliorum.
4.30. XXX. De operario fundaci Portus.
4.31. XXXI. De cerbulacteriis.
4.32. XXXII. De emptoribus Montis Novi, Baratuli et Orgogliosi ne faciant interdictum.
4.33. XXXIII. De giptis Sancte Christine.
4.34. XXXIIII. De ponte super silice de Poianis.
4.35. XXXV. De ponendo piantones arborum a porta Pacis usque Ascianum iuxta silicem.
4.36. XXXVI. De via de Catallo.
4.37. XXXVII. De non proiciendo putredinem iuxta muros.
4.38. XXXVIII. De hominibus Sancti Petri ad Gradus et de Vectula.
4.39. XXXVIIII. De pueris et bestiis smarritis.
4.40. XL. De turri construenda in Portu Faliçie.
4.41. XLI. De via qua itur a Perlascio ad Burgum Novum.
4.42. XLII. De pontibus faciendis super fosso Rinonichi.
4.43. XLIII. De logiis, gittis, tectis, banchis et aliis obstaculis que sunt supra ripam Arni.
4.44. XLIIII. De fosso Pisane civitatis.
4.45. XLV. De gictis lapideis et aldiis faciendis in Valle Arni.
4.46. XLVI. De castro Rinonichi faciendo et operario ibi eligendo.
4.47. XLVII. De aggere fieri faciendo in comuni Fagiani.
4.48. XLVIII. De eligendo operarium super faciendo fieri iactum in pleberio Sancti Laurentii Vallis Arni.
4.49. XLVIIII. De faciendo forum ad Sanctum Laurentium in Piassa.
4.50. L. De ponte Sancti Petri ad Castellum et Sancti Martini de Pergula.
4.51. LI. De ponte Ceuli et Sancti Iohannis de Vena fieri faciendo.
4.52. LII. De via Pontis Sacci.
4.53. LIII. De via qua itur per viam de Campo inghiaianda.
4.54. LIIII. De ponte supra aquam dictam Insulam et paludem extra Meletrum et fossam iuxta Volparium faciendo.
4.55. LV. De via Grumulensi aperienda.
4.56. LVI. De condempnando tutores et curatores ex pecunia minorum ab eis infructuosa retenta.
4.57. LVII. De via qua itur ad Portum Pisanum reactanda.
4.58. LVIII. De via qua itur ad monasterium sancti Bernardi reactanda.
4.59. LVIIII. De via ab ecclesia sancte Marie de Montalto usque ad villam de Galliano reactanda.
4.60. LX. De via dicta Via Nova post ecclesiam sancti Martini de Pergula non aperienda.
4.61. LXI. De voitinis civitatis murandis.
4.62. LXII. De fovea mictenda que vocatur Camucthi.
4.63. LXIII. De data a carceratis non exigenda.
4.64. LXIIII. De solvendo salarium consulibus ordinis maris et aliis.
4.65. LXV. De faciendo fieri et reactari pontem de Ceuli Pedemontis.
4.66. LXVI. De strata a Sancto Marco versus Putignanum facienda.
4.67. LXVII. De faciendo reduci homines in terris destructis unde exiverunt de districtu Pisano.
4.68. LXVIII. De operario eligendo de via Sancti Petri ad Gradus.
4.69. LXVIIII. De pannis mortuorum debitis hospitali novo Misericordie.
4.70. LXX. De sindico hospitalis novi Misericordie in causis sine pignere admictendo.
4.71. LXXI. De via de Poianis.
4.72. LXXII. De festo sancti Savini.
5. RUBRICE BREVIS POPULI ET COMPAGNIARUM PISANI COMUNIS.
6. Breve populi et compagniarum Pisani comunis.
6.1. I. De manutenendo honores compagniarum.
6.2. II. De requisitione facta a capitaneis et antianis.
6.3. III. De recipiendo officia societatum et puniendo turbantem vel impedientem officium et iurisditionem potestatum et capitaneorum.
6.4. V. De stipendiariis et equis non tenendis ad stipendia comunis.
6.5. V. De iudice populi eligendo.
6.6. VI. De modulando et condempnando administrantes bona comu- nis.
6.7. VII. De iudice et notario populi.
6.8. VIII. De hiis qui non possunt recipi in societatibus.
6.9. VIIII. De dando turrim vel domum.
6.10. X. De non consentiendo quod compagnie dissolvantur.
6.11. XI. De non arengando contra bonum statum civitatis et compa- gniarum.
6.12. XII. De dando capitaneis et antianis consilium petitum.
6.13. XIII. De credentiis tenendis.
6.14. XIIII. De preceptis servandis.
6.15. XV. De trahendo ad rumorem.
6.16. XVI. De capitaneis, consiliariis, gonfaloneriis societatum populi eli- gendis.
6.17. XVII. De non tractando avere comunis.
6.18. XVIII. De denuntiando potestatibus gravia maleficia.
6.19. XVIIII. De non mictendo ad consilium factum proprium alicuius antia- ni.
6.20. XX. De non faciendo absolutiones capitulorum.
6.21. XXI. De nominibus in litteris et provisionibus apponendis.
6.22. XXII. De generali bailia non recipienda .
6.23. XXIII. De non faciendo provisionem presente postulante.
6.24. XXIIII. De officialibus non elegendis ab antianis.
6.25. XXV. De non faciendo provisionem que non possit expediri tempore facientium.
6.26. XXVI. De capitaneo Plumbini eligendo.
6.27. XXVII. De tersana.
6.28. XXVIII. De eligendo mille de populo.
6.29. XXVIIII. De ponte Spine et ponte Veteri.
6.30. XXX. De non permictendo nobiles emere domum vel terram infra confines pontis de Spina.
6.31. XXXI. De confinibus suprascriptis pontis.
6.32. XXXII. De turribus murorum.
6.33. XXXIII. De non intromictendo de causis civilibus.
6.34. XXXIIII. De capitulis non rumpendis.
6.35. XXXV. De non eundo coram potestatibus vel capitaneis sine para- bola et licentia sociorum.
6.36. XXXVI. De non revocando que facta fuerint per antianos.
6.37. XXXVII. De non faciendo provisionem contra formam brevis.
6.38. XXXVIII. De petrellis.
6.39. XXXVIIII. De non concedendo ambaxiatorem pro facto proprio alicuius ad expensas comunis.
6.40. XL. De antianis ne surgant in consilio pro consulendo.
6.41. XLI. De addito e diminuto.
6.42. XLII. De manutenendo iura comunis et societatum.
6.43. XLIII. De custodiendo populum.
6.44. XLIIII. De salvando societates.
6.45. XLV. De non permictendo fieri coadunationem.
6.46. XLVI. De consiliis et mille.
6.47. XLVII. De exponendo veritatem in consilio, pro quo fit consilium.
6.48. XLVIII. De non faciendo consilium vel parlamentum sine voluntate suprascriptorum potestatum et capitaneorum et antiano- rum.
6.49. XLVIIII. De faciendo et congnoscendo que facere possum ex forma bre- vis vel officio.
6.50. L. De mandando executioni provisiones.
6.51. LI. De puniendo maleficia que fiunt in palatio populi.
6.52. LII. De electione antianorum.
6.53. LIII. De consilio minori antianorum.
6.54. LIIII. De non appellando a sententiis modulatorum.
6.55. LV. De non appellando a sententiis condempnatoriis.
6.56. LVI. De ponendo duos ex antianis pro satisfaciendo gentibus.
6.57. LVII. De mora antianorum in palatio populi.
6.58. LVIII. De petitionibus reiectis.
6.59. LVIIII. De puniendo antianos recipientes munera.
6.60. LX. De offendentibus antianis.
6.61. LXI. De concedendo sergentes armatos.
6.62. LXII. De non advocando pro nobilibus offendentibus antianos vel eorum notarios.
6.63. LXIII. De brevaiolis et consiliariis capientibus pecuniam.
6.64. LXIIII. De extimo.
6.65. LXV. De offendentibus populares euntes vel redeuntes ad consilium.
6.66. LXVI. De non acquirendo prestantiam.
6.67. LXVII. De non iurantibus in societatibus.
6.68. LXVIII. De condempnationibus exigendis.
6.69. LXVIIII. De non permictendo antianos eligi ad officia.
6.70. LXX. De palatio populi.
6.71. LXXI. De trahente ad rumorem.
6.72. LXXII. De duodecim eligendis.
6.73. LXXIIII. De exactione magni pretii officialium domini archiepiscopi.
6.74. LXXV. De non eligendo consanguineum antianorum seu electorum ad officia.
6.75. LXXVI. De modo servando in officialibus extraordinariis eligendis.
6.76. LXXVII. De officiis extraordinariis.
6.77. LXXVIII. De non recipiendo consilium contra capitula loquentia de nota- riis.
6.78. LXXVIIII. De non permictendo cancellarios nec notarios cancellarie nec notarium antianorum interesse electioni notariorum.
6.79. LXXX. De doana salis.
6.80. LXXXI. De brevi legendo.
6.81. LXXXII. De feudo consulum et iudicis ordinis maris.
6.82. LXXXIII. De quadringentis.
6.83. LXXXIIII. De observando conventiones et pacta habita cum rege Karulo.
6.84. LXXXV. De investigando fidelitates et comanda.
6.85. LXXXVI. De non admictendo nobiles in fideiussores.
6.86. LXXXVII. De non permictendo populares deferre arma depicta de armis nobilium.
6.87. LXXXVIII. De dando securitatem pro masnaderiis et sergentibus.
6.88. LXXXVIIII. De fide danda iuramento offensi de populo de offensione sibi facta a nobilibus.
6.89. LXXXX. De non permictendo nobiles emere turrim vel domum vel ter- ram infra confines palatiorum comunis et populi.
6.90. LXXXXI. De inveniendo modulatores antianorum.
6.91. LXXXXII. De iuramentis populi prestandis ab hominibus comitatus.
6.92. LXXXXIII. De capitaneis partium prohibendis.
6.93. LXXXXIIII. De faciendo fieri consilium in quolibet antianatu et permicten- do quemlibet arengare quod voluerit.
6.94. LXXXXV. De antianis quod non vadant ad potestatem ut non procedat super maleficiis.
6.95. LXXXXVI. De concordia et pace inter populares.
6.96. LXXXXVII. De faciendo inquisitionem super partibus silicis de Poianis, fosso Vallis Arni, Rinonichi et Liburne factis.
6.97. LXXXXVIII. De opere Vallivetri.
6.98. LXXXXVIIII. De camerario et notario populi.
6.99. C. De faciendo consignari capitaneis brevia artium et ipsas non permictendo habere brevia nec capitaneos vel rectores.
6.100. CI. De novis societatibus.
6.101. CII. De fraternitatibus.
6.102. CIII. De clavi brevium.
1. Brevis Pisani comunis liber primus incipit.
1.1. I De custodiendo et salvando unumquemque in iustitia et ratio- ne.
In nomine patris. et filii et spiritus sancti amen. Ad hono- rem omnipotentis Dei et gloriose Marie virginis et omnium sanctorum et apostolice sedis et Romani imperii nos tenea- mur [...] [Ugolinus comes de Donoratico] sexte partis regni Kallaretani dominus et Ugolinus vicecomes iudex Gallurensis tertie partis regni Kallaretani dominus, Pisanorum et Pisani comunis et districtus potestates, capita- nei, administratores et gubernatores Pisani comunis et populi eiusque districtus, iuramento facere et fieri facere omnibus et singulis petentibus iustitie complementum et unumquemque in suo iure et iustitia et iura omnia ecclesiarum et venerabilium locorum manutenere et defendere ac etiam conservare et serva- re et servari facere in iure reddendo constitutum Pisanum et statuta Pisani comunis, factum et facta, compositum et
[p. 40]
composita, facienda et etiam componenda, et etiam manutenere et inviolabiliter observare et observari facere iura et honores Pisani comunis et constitutiones papales et imperiales factas et promulgatas contra pactarenos et herrantes in fide catolica secundum modum et formam ipsarum constitutionum papa- lium.

1.2. II. De faciendo facta comunis cum iustitia et equalitate.
Omnia facta et negotia comunis Pisane civitatis que perti- nent et pertinere debent ad civitatem Pisanam, que per nostrum officium nos facere oportet et oportebit et que per alium fecerimus vel fieri fecerimus, faciemus vel fieri faciemus quam citius poterimus et oportunum fuerit et melius et utilius pro honore et utilitate eiusdem civitatis cum iustitia et equita- te. Et in faciendo et fieri faciendo studium cum omni puritate dabimus et iura et honores et iurisdictiones Pisani comunis et populi contra omnem personam et locum manutenebimus et defendemus non permictendo ipsa contra iustitiam modo ali- quo occupari vel imbrigari ad dampnum Pisani comunis et populi nec in complendo vel faciendo predicta vel aliquod pre- dictorum malitiose nos subtrahemus, sed in his omnibus et aliis que continentur et continebuntur in hoc brevi et in infra- scripto brevi Pisani populi observandis et faciendis toto tem- pore nostri officii nos pure habebimus ad honorem et utilita- tem et exaltationem comunis et antianorum et populi civitatis Pisane et districtus cum equalitate et iustitia utilia agendo et inutilia pretermictendo semper, donec in hoc officio steteri- mus. Nota quod ubicumque et in quocumque loco brevis huius loquitur in singulari numero faciendo mentionem de potestate, ponatur et emendetur in plurali numero et nominentur et ponantur potestates et capitanei suprascripti, et ubicumque sit mentio de domino comite Ugolino fiat etiam mentio de domino iudice Gallurensi, cum ipsi ambo sint potestates et capitanei, rectores et administratores, gubernatores Pisani comunis et
[p. 41]
populi et Pisani districtus et ita intelligatur esse positum et scriptum etiam si positum et scriptum non reperiretur.

1.3. III. De manutenendo societates.
Societates et compagnias veteres populi Pisane civitatis eiu- sque districtus et quamlibet ipsarum societatum et novas factas et faciendas, approbandas a suprascriptis potestatibus et capita- neis et antianis Pisani populi concorditer salvabimus, manute- nebimus et defendemus et eas augmentare teneamur in quan- tum poterimus et non diminuere. Et si invenerimus aliquem contra hoc vel aliquod eorum facere vel denuntiatum fuerit nobis ab aliqua persona, vindictam inde faciemus de persona et avere secundum quod honori et bono statui et augmento dicta- rum societatum et populi melius et utilius congnoveri- mus et viderimus expedire secundum qualitatem facinoris et delicti vel persone.

1.4. IIII. De surrogando officiales hereticorum et de non excusando se ab officiis.
Et teneamur nos potestates et capitanei sine aliquo intendi- mento nobis dato vel dando quod singulis sex mensibus tempo- re nostri regiminis surrogabimus et surrogari faciemus novos officiales super officio inquisitoris hereticorum, quorum nullus de civitate Pisana sit vel esse possit ad idem officium a die depositi officii ad tres annos. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium Pisani comunis vel populi rumpi vel infringi non possit.

1.5. V. De provisionibus antianorum.
Provisiones antianorum factas et faciendas voluntate pote- statum et capitaneorum predictorum, firmas et ratas habebi- mus et tenebimus et executioni mandabimus et haberi et teneri et executioni mandari faciemus; que provisiones fiant per modum et formam traditum et traditam in electione hoc anno facta de suprascriptis potestatibus et capitaneis dummodo non
[p. 42]
sint contra formam alicuius capituli brevis Pisani comunis vel populi Pisani aut consilii. Et quod ad provisionem potestatum et capitaneorum suprascriptorum et antianorum camerarii et alii officiales et omnes et singuli habentes et habituri de bonis et rebus Pisani comunis et eius occasione ea dare et expendere possint et debeant, dum tamen predicte provisiones vel aliqua earum non sint vel sit contra formam alicuius capituli brevis comunis vel populi Pisani aut consilii.

1.6. VI. De capitulis specialibus.
Siquod capitulum est vel siqua capitula sunt in hoc nostro brevi et Pisani comunis que respiciant ad proprium comodum alicuius singularis et private persone, ipsa non sequemur nec observabimus non obstante aliquo capitulo vel capitulis huius brevis, salvis capitulis que dicuntur in hoc brevi de facto Alberti et filiorum condam Guillelmi Blanci, nepotum suorum marchionum de Massa, et de facto filiorum seu nepotum Guillelmi Arasensis et fratris et aliorum. Nobiles viros Albertum et filios, Andream et fratres, filios condam predicti Guillelmi Blanci marchionis Masse, et fratres et filios seu nepo- tes Guillelmi Arathensis contra inimicos Pisani comunis defen- demus et manutenebimus viribus civitatis. Salvis in predictis capitulis et ordinamentis et provisioni- bus potestatum et capitaneorum suprascriptorum ut supra dic- tum est et antianorum Pisani populi, que teneamur observare precise.

1.7. VII. De statutis populi.
Consentiemus et permictemus quod antiani populi et com- pagniarum Pisani populi habeant et habere possint consilium et consilia, unum et plura prout eis videbitur a placuerit et quod possint se convenire totiens quotiens eis placuerit quocumque modo voluerint. Et quod omnia et singula ordinamenta et sta- tuta societatum veterum et populi Pisani et consilia antianorum
[p. 43]
Pisani populi et eorum consiliariorum et duodecim iam facta seu composita vel in antea facienda seu componenda et etiam provisiones antianorum nostra voluntate factas firmas et ratas et firma et rata habebimus et tenebimus et executioni mandabi- mus et mandari faciemus ipsa consilia et provisiones quam citius poterimus.

1.8. VIII. De non offendendo antianos vel officiales populi.
Et teneamur nos potestates et capitanei quod siquis unde- cumque fuerit offenderit vel offendi fecerit in civitate Pisana vel eius districtu seu alibi, dicto vel facto in personis vel rebus, antianos Pisani populi et eorum notarios - qui fuerunt electi tempore magnifici viri comitis Ugolini Pisanorum pote- statis sive nunc sunt vel in antea erunt tempore suprascripto- rum potestatum et capitaneorum - vel aliquem ex eis seu bre- vaiolos vel notarios eorum - qui fuerunt et erunt tempore preli- bato - vel aliquem eorum, que offensio intelligatur et presum- matur esse facta causa officii si durante officio facta fuerit et etiam post depositum officium et intelligatur maleficium esse probatum ex solo dicto antianorum et aliorum suprascriptorum et eorum heredum vel ex publica fama, eum puniemus et con- dempnabimus in avere et persona, in duplo eius quo condem- pnaretur si alium offendisse ultra penas in brevi comprehensas et ultra avere et persona nostro arbitrio. Et si predictos offen- dentes ad puniendum eos habere non poterimus, exbanniemus eos perpetuo in quo banno addiciatur "Et si aliquo tempore pervenerint in fortiam Pisani comunis puniantur ea pena qua debebant puniri si tempore commissi maleficii devenerint in fortiam Pisani comunis". Et habeatur dictum maleficium pro commisso et confessato et probato si in banno inciderit seu incurrerit. Et quocumque tempore devenerit in nostram for- tiam et Pisani comunis puniemus eos et quemlibet eorum ea pena qua puniri debebant si tempore commissi maleficii deve- nissent in fortiam Pisani comunis. Et habeatur dictum malefi- cium pro commisso et confesso et probato post banni
[p. 44]
decursionem ut dictum est. Et eorum bona dictorum malefactorum vel alicuius eorum nichilominus destruantur et publicentur comuni Pisano non obstantibus aliquibus instrumentis vendi- tionum et alienationum et aliis quibuscumque factis ante com- missum maleficium per unum annum vel infra, dum modo bona que dicerentur alienata possiderentur vel detinerentur per malef [actores] . Et predicta faciemus et fieri facere teneamur celeriter non obstantibus aliquibus statutis vel ordinamentis vel lege aliqua

1.9. VIIII. De consiliis.
Ad quodlibet generale consilium quod faciemus tempore nostri regiminis faciemus voce preconia vocari senatores, consi- liarios credentie, capitaneos militum, antianos Pisani populi et eorum consilium minus et maius, consules maris, consules mer- catorum, consules artis lane vel lanariorum et eorum priorem, consules et capitaneos portuum Sardinee, advocatos Pisani comunis, capitaneos iudicum et notariorum, consules et capita- neos septem artium et eorum priores, quinquaginta bonos et sapientes viros per singulum quarterium civitatis in consilio senatus et credentie more solito eligendos, capitaneos, consilia- rios et gonfalonerios societatum et duodecim et quadringentos et mille deputatos ad consilia populi quotiens placuerit supra- scriptis potestatibus, capitaneis et antianis, quod ipsi mille dicto consilio interesse debeant. Et quod in presentia antianorum, si interesse voluerint vel illorum qui interesse voluerint ex eis seu quos dixerint vel ordinaverint interesse velle debere, consilia faciemus ita tamen quod ipsi consilio intersit adminus maior pars vocati consilii. Nec aliquid firmatum ex forma alicuius consilii comunis vel populi revocari vel tolli possit nisi per simi- le consilium, cui addantur ab antianis sapientes viri adminus quinque per quodlibet quarterium et non nisi iusta et evidenti causa comunis Pisani. Hoc addito quod nullus possit esse vel debeat consiliarius alicuius consilii Pisani comunis vel populi
[p. 45]
qui datas non solvat et alia servitia faciat in civitate Pisana tam- quam alii Pisane civitatis, nisi ipse privilegium vel immunitatem inde haberet a comuni Pisano. Et quod nullus possit esse nec debeat eligi de aliquo consilio civitatis Pisane nisi fuerit natus in civitate Pisana vel comitatu, ipse vel eius pater, vel nisi in civita- te Pisana fuerit extimatus et in antea per annos vigintiquinque cum sua familia et massaritiis moratus fuerit per ipsum tempus et in antea solverit datas et prestantias et servitia realia et perso- nalia fecerit. Et si contra fieret, electio non valeat et de officio removeatur. Et quicumque aliquem elegerit de consilio contra predictam formam, puniatur et condempnetur a nobis potestatibus et capitaneis suprascriptis pro qualibet vice in soldis viginti denariorum. Et si contra predictam formam ali- quis iuraverit dictum officium, puniatur et condempnetur in soldis centum denariorum et nichilominus de officio expellatur. Et notarii qui pro tempore fuerint in cancellaria Pisani comunis vel cum capit [aneis] populi, predicta consiliariis tempore iura- menti legere teneantur.

1.10. X. De faciendo arengari pro defensione capituli, consilii vel ordi- namenti.
Quotiens aliquod factum seu negotium alicuius private persone vel plurium personarum privatarum vel alicuius uni- versitatis vel loci vel de quocumque facto comunis quod sit contra formam alicuius capituli vel ordinamenti seu consilii
[p. 46]
Pisani comunis vel contra publicam utilitatem, seu expedire comuni Pisano non videatur, ad consilium poni vel micti conti- gerit et ab aliqua persona de consilio non arengabitur vel con- suletur pro defensione capituli , consilii vel ordinamenti et utili- tate et defensione iuris Pisani comunis vel ad impugnandum et reprobandum ea que in petitione vel titulo eorum continentur, mandabimus et precipiemus sub iuramento et pena uni et pluri- bus, si nobis videbitur de pluribus de ipso consilio, et eos com- pellemus ut arengare et consulere debeant pro defensione ipsius capituli, consilii et ordinamenti et publice utilitatis et iuris Pisani comunis et contra ea que in ipso titulo seu petitione eorum que in titulo continentur, consignando rationes necessa- rias vel utiles pro comuni Pisano. Et nos potestates et capitanei suprascripti hoc idem in ipso consilio pro comuni Pisano osten- dere et dicere debeamus pro comuni Pisano et etiam si ab ali- qua persona de consilio non diceretur id vel arengaretur, ipso iure intelligatur dictum atque consultum. Et nos potestates et capitanei debeamus et teneamur inde partitum facere, sive fuerit id predicto modo consultum sive dictum sive non, ac si esset dictum sive consultum. Et si predicta facta non fuerint, consilium non valeat nec teneat nec debeat executioni manda- ri. Si vero esset aliud factum vel negotium quod spectaret ad comune et arengabitur et consuletur pro una tantum parte, mandabimus et precipiemus, si utile vel expedire videatur comuni Pisano, sub sacramento et pena uni et pluribus de ipso consilio et eos compellemus dicere et consulere in contra- rium et pro parte contraria et assignare causas et rationes ad id expedientes. Et si nullus de dicto consilio ab initio pro qualibet parte assurgeret pro dicendo vel consulendo, faciemus de his que in dicto consilio petita fuerint seu proposita pro una parte et etiam alia, ad sedendum et ad standum ut moris est, revol- vendo et reiterando partitum si expedire videbitur. Et hoc capi- tulum quolibet mense legi et explanari faciemus in publico con- silio civitatis Pisane. Et non patiemur quod in ipso consilio
[p. 47]
interesse possint consilium petentes vel quos negotium tangeret aut aliqui eorum consanguinei usque in quartum gradum vulgariter intellectum vel consortes aliqui neque fideles, beneficiatus seu advocatus illius vel illorum quos negotium tangeret. Et si conti- gerit decerni per consilium quod predicta providerentur per antianos et sapientes viros vel per alterutros eorum, quod illi provisioni non possit interesse aliquis predictorum exceptato- rum qui dicto consilio interesse non possunt. Et teneamur nos potestates et capitanei suprascripti quando fient consilia gene- ralia aput maiorem ecclesiam custodiri portas facere.

1.11. XI. De consiliariis.
In primo consilio vel secundo quod tempore nostri regimi- nis fecerimus coram senatoribus omnibus et consiliariis creden- tie vel maiori parte eorum palam dicemus si sumus fideles vel beneficiati alicuius persone vel loci et idem iudices et milites nostros et senatores et consiliarios ipsos, cancellarios et nota- rios cancellarie sub sacramento dicere faciemus. Et idem facie- mus et observabimus de senatoribus et consiliariis credentie et de aliis omnibus consiliariis, qui intersunt et interesse consue- verunt et interfuerint ad ordinata consilia que pro tempore fiunt et fient in palatio suprascriptorum potestatum et capitaneorum, et notariis cancellarie quotiens nostro tempore mutabuntur. Et secundum quod dixerimus nos et quilibet predictorum dixerit, per cancellarios vel notarios cancellarie scribi faciemus. Et siquis predictorum consiliariorum suprascripto primo consi- lio vel secundo non interfuerit et in eo de predictis interrogatus non fuerit, postea infra dies octo de predictis sub iuramento interrogetur ab aliquo ex cancellariis vel notariis cancellarie in presentia potestatum et capitaneorum vel iudicis eis assiden- tis et prout manifestaverit scribatur per aliquem ex notariis cancellarie suprascriptis. Et quicumque fidelis vel beneficiatus fuerit interrogatus a potestatibus et capitaneis vel eorum iudice
[p. 48]
vel aliquo eorum et id non manifestaverit, possit et debeat con- dempnari a nobis potestatibus et capitaneis a lib [ris] decem usque in libr [as] quinquaginta denariorum arbitrio nostro, inspecta qualitate persone et accusantem vel denuntiantem in credentia tenebimus. Et pro quolibet consilio senatus et cre- dentie vel maiori Pisani comunis faciemus pulsari campanas consuetas ut moris est. Et etiam campanam sancti Mathei de Foriporta - et de hoc capitanei nuntiorum teneantur mittere unum nuntium quandocumque pulsatur ad consilium ad pre- dictam cappellam sancti Mathei sub pena soldorum quinque a nobis potestatibus et capitaneis auferenda, ut sonare faciant ad consilium - et sancti Martini de Guatholungo et sancti Gosme et sancte Christine. Et non patiemur vel permittemus illum vel illos esse in consilio illius et illorum cuius vel quorum fidelis est vel beneficiatus vel advocatus neque in consilio de suo facto proprio et patris et filii et cuiuslibet ascendentis et descen- dentis usque in quartum gradum et soceri et generi et fratris germani et patrui et nepotis vel consortis alicuius. Et nos potestates et capitanei teneamur quod, quando contigerit poni ad consilium factum proprium alicuius persone vel loci, ante quam petamus consilium vel partitum faciemus de his que in titulo faciendo super ipso facto continentur, pete- mus sub iuramento et pena tollenda nostro arbitrio ab illis de dicto consilio quod, siquis eorum est in dicto consilio qui atti- neat in aliquo gradu comprehenso in dicto capitulo illi cuius est factum super quo consilium peteretur vel qui sit eius fidelis vel beneficiatus, eum de dicto officio expellemus. Et hec omnia predicta precise faciemus et observabimus. Nullus consionator in aliquo consilio minori vel maiori possit vel debeat nominare aliquem hominem specialem ad ali- quod officium vel administrationem aliquam faciendam vel
[p. 49]
habendam Pisani comunis et qui aliquem nominaverit contra hoc capitulum, non teneat nec valeat et non sequemur hoc et ei pro pena tollemus usque in sol [dos] centum denariorum. Nullum titulum super uno et eodem facto et negotio ab una vice in antea mictemus vel micti faciemus aut consentie- mus, nisi prius referatur consilio senatus et credentie vel minori antianorum de populo, titulo mictendo vel non mictendo quod referri non debeat a duabus vicibus sursum. Nulli persone vetabimus vel impedimentum prestabimus quominus dicat super titulo omnia que ei videbuntur utilia pro comuni Pisano vel populo Pisano. Cuique senatori et alii consiliario tollere possimus soldos duos usque in sol [dos] cen- tum denariorum si dictam penam imposuerimus, si aliquod impedimentum dicitori fecerit vel patientiam et intelligentiam non habuerit aut si extra titulum arengaverit vel novum non dixerit aut extra columpna vel rectus in maiori ecclesia ad con- silium steterit aut aliud bannum vel preceptum nostrum non observaverit. Et hoc provisioni nostre vel alterius pro nobis sit. Et cuique senatori et consiliario possimus tollere qualibet vice post missionem tituli postquam resurrexerimus a denariis duodecim usque in soldis tribus et non venienti ad consilium soldos quinque denariorum et a consilio discedenti sine licentia potestatum et capitaneorum soldos quinque, nisi ipse steterit vel remanserit seu discesserit causis que nobis iuste videbuntur. Et quod ante trinum sonum campane comunis consiliis intererimus cum his de cancellaria qui interesse debuerint. Nemini qui ad consilium venire tenetur parabolam dabimus nisi illa die qua consilium fieri debet; quam parabolam nemini dabimus nisi ex iusta et necessaria causa nec dari permictemus per aliquem de familia nostra et ipsi non dare sacramento teneantur, nisi a iudice nobis potestatibus et capitaneis assi- dente. Militem non patiemur neque permictemus aliquem vel
[p. 50]
assessorem nostrum vel aliquam aliam personam de familia nostra interesse consiliis vel factis secretis que fient nostro tem- pore. Salvo quod, quando iremus extra civitatem vel essemus de persona causa rationabili impediti, quod vicarius noster, quem dimiserimus tunc vel iudex aut socius noster, interesse possit consiliis et factis suprascriptis et salva in predictis voluntate suprascriptorum potestatum et capitaneorum et antianorum. Consilia omnia Pisani comunis et populi facta et decreta tempo- re antecessorum nostrorum firma et rata habebimus et tenebi- mus et haberi et teneri faciemus. Consilia vero Pisani comunis et populi in libro scribi sufficiat hoc modo, videlicet post titulum nomen et dictum oratoris, in cuius sententia consilium concorda- bit, vel saltem summam ipsius dicti vel sententie etiam nomine non apposito. Nullum consilium maius fieri possit nisi videretur antianis.

1.12. XII. De expellendo officialem facientem contra formam brevis et antianos.
Si invenerimus officialem vel aliam personam, que esset ad faciendum facta comunis Pisane civitatis vel districtus, facere contra formam sui brevis vel eius quod facere debuerit, ipsum de dicto officio expellam et aliquod officium publicum abinde ad decem annos in comuni Pisani districtus habere non possit vel debeat; si inde condempnatus fuerit, ipsum non possit habe- re officium abinde ad decem annos. Et insuper ipsum usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum puniemus nostro arbitrio, abinde vero sursum puniemus ipsum et condempnabimus secundum qualitatem criminis et persone. Et recipientem offi- cium contra dictam formam condempnabimus qualibet vice usque in lib [ras] quinquaginta comuni Pisano. Et nichilominus eum de officium expellemus. Et si aliqua denuntiatio inde
[p. 51]
contra aliquem sic facientem facta nobis fuerit, ipsam denuntiatio- nem audiemus et super ea procedemus summatim et extra ordi- nem inde cognoscemus et pronuntiabimus et quod fecit officia- lis contra ius revocabimus et cassabimus et cassari et revocari faciemus per assessores nostros vel aliquem eorum vel iudicem nobis assidentem et denuntiantem in credentia tenebimus. Et de predictis teneamur investigationem facere etiam sine denun- tiatione vel accusatione aliqua singulis sex mensibus nostri regi- minis semel adminus et sententias ferre infra quindecim dies a die inquisitionis incepte sive accusationis vel denuntiationis facte. Salvo in predictis etiam officio iudicis Pisani populi. Et si predicta omnia non fecerimus, perdamus de feado nostro libras quinquaginta denariorum. Et hoc capitulum explanetur et denuntietur cuique officiali tempore sui iuramenti. Et nos pote- states et capitanei teneamur ante ingressum nostri regiminis, si fieri poterit vel saltem infra octo dies ab introitu nostri regimi- nis, in uno quaterno de cartis montoninis cum tabulis et corio rubeo, si factus non est, omnes et singulas personas a decem annis citra condempnatas occasione predicta a Pisanorum olim pot [estate] vel capit [aneo] aut iudice populi et quibuscumque aliis officialibus super hoc electis, habere et redigi facere, qui condempnationes de eis factas solvere habeant comuni Pisano et sint infra tempora privationis officii. Si vero supra- scripte persone condempnate vel condempnande condempna- tiones solverint et tempora privationis officiorum in condem- pnatione de eis facta comprehensa et decursa sint, in dicto casu ad officia admictantur et recipiantur et in dicto quater- no non scribantur et scripture de ipso abradantur. Et idem fiat de omnibus aliis qui condempnati fuerint et liberati per sententiam vel per consilia populi. Qui quaternus stet in cancellaria Pisani comunis et in quo quaterno etiam redi- gantur omnes alii qui de cetero condempnabuntur infra octo dies a die condempnationis faciende. Et quod quotiens aliquis officialis iurare voluerit officium, ante iuramentum ab eo presti- tum videatur ipse liber et si persona que ad officium vocaretur
[p. 52]
et ipsum officium iurare vellet esset de personis condempnatis et contentis in dicto quaterno, qui officium habere non possunt occasione suprascripte condempnationis ut suprascriptum est, eius iuramentum non recipiatur nec ad officium admictatur sed alius loco eius eligatur. Et de hoc teneamur nos potestates et capitanei suprascripti sub iuramento et pena lib [rarum] viginti- quinque denariorum pro qualibet vice. Et simili modo et ad similem penam teneantur iudex potestatibus et capitaneis suprascriptis assidens et cancellarii et notarii cancellarie si elec- tis et eligendis ad officia predicta non opposuerint et eos iurare passi fuerint. Et aliqua condempnatio iam facta vel de cetero facienda officii occasione non intelligatur nec attendatur per hoc capitulum ad privationem officiorum vel ad aliud vel alia quam simpliciter littera condempnationis contineat. Antianos vero pro eorum officio et eius occasione delinquentes vel alia facientes vel gerentes non puniemus vel condempnabimus nec contra eos vel aliquem eorum procedemus nec aliquod grava- men sive penam auferemus vel imponemus aliquo modo vel iure, sed eos puniendos et condempnandos relinquemus capita- neis populi secundum formam eorum brevis. Et idem faciemus et observabimus de eorum consiliariis pro eorum officio et eorum occasione delinquentibus. Hoc addito in predictis quod nos potestates et capitanei vel aliquis de nostris iudicibus vel de nostra familia non possimus neque debeamus nec possit nec debeat aliquod silentium imponere antianis vel alicui eorum in consilio vel extra loquentibus vel loqui volentibus pro suo offi- cio vel alia de causa nec eis aliquid precipere vel mandare sub aliquo banno vel pena neque iurare facere nostra vel eorum precepta nec eos fideiussores dare compellere neque eos vel ali- quem eorum personaliter detineri vel in aliquo certo loco mora- ri nec aliquod gravamen in personis vel rebus inferre eis. Et in predictis et quolibet predictorum antiani nobis nostrisque iudi- cibus et aliis de nostra familia parere vel obedire minime teneantur et penam sive bannum non incurrant propterea.

1.13. XIII. De capitulis contrariis.
Siqua capitula sunt vel siquod capitulum est in hoc brevi que sint contraria brevi vel alicui brevis capitulo
[p. 53]
capit [aneorum] et populi et antianorum, breve et capitula brevis capi- t [aneorum] et populi et antianorum non servabimus et non illud vel illa sed istud breve servabimus.

1.14. XIIII. De offendente euntem ad congregationem populi vel consilium.
Siquis offenderit aliquem ad congregationem populi venientem seu consilium vel ad capit [aneos] et antianos vel ab ea vel eo redeuntem ita quod offensio appareat evidenter vel impedimentum prestiterit eunti ad congregationem, consilium, capit [aneos] et antianos ita quod ire et redire non possit, in lib [ris] centum puniemus et plus ad voluntatem nostram secun- dum qualitatem maleficii ultra penas in hoc brevi comprehen- sas. Salvis etiam capitulis loquentibus de predictis penis. Et pro probanda ipsa offensa vel impedimento prestito credatur et ste- tur sacramento offensam vel impedimentum substinentis cum aliquibus presumptionibus vel inditiis que moveant animum iudicantis. Simile capitalum est in brevi capit [aneorum] et super predictis omnibus procedere debeamus secun- dum formam huius capituli brevis et capituli brevis Pisani populi loquentis de predictis.

1.15. XV. De ambaxiatoribus.
Ambaxiatori alicui seu ambaxiatoribus nuntio vel legato non dabimus nec dari permictemus aliquod consilium civitatis Pisane sine consensu et voluntate nostra et antianorum vel prio- rum eorum.
[p. 54]
Nec consilium dari possit alicui ambaxiatori nisi primo negotio ei commisso nobis et antianis exposito. Et nos potesta- tes et capitanei teneamur predicere dictis ambaxiatoribus et legatis et nuntiis ante dictum consilium quod nichil dicant ultra in dicto consilio quam primo dixerint eis. Ambaxiatores siquis a nobis potestatibus et capitaneis petierit pro suo facto proprio mictendo ad aliquas partes, ipsos sibi dabimus si consilio vel nobis et antianis placuerit ad expensas proprias mictentis tantum. Et quod ad voluntatem antianorum ambaxiatores et nuntii ab eis eligi et micti possint etiam cum mandato et ambaxiata a sapientibus viris componen- dis et ab antianis approbandis. Ita videlicet quod antiani Pisani populi cum suprascriptis potestatibus et capitaneis possint eli- gere omnes ambaxiatores, sindicos et nuntios pro comuni Pisano ad quascumque partes, dummodo antiani primo habeant bailiam et potestatem generalem vel specialem de pre- dictis consilio de hoc autoritatem habente, exceptis ambaxiato- ribus et nuntiis ituris ad partes Garbi, Romanie, Ultramare, Spanie et Sardinee; qui excepti eligantur secundum modum et formam inveniendos a consilio capitaneorum militum, senatus, credentie et antianorum Pisani populi et eorum consilii minoris et maioris et duodecim populi, consulum trium mercationum, capitaneorum et priorum septem artium, ita quod ipsa electio vel electorum congregatio fiat ante separationem consilii, dum- modo ipsa electio non possit commicti antianis Pisani populi nec electoribus ab eis eligendis. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium comunis vel populi etiam quadringentorum tolli vel infringi non possit nec in aliquo derogari. Munera aliqua ambaxiatores non recipiant exceptis exscu- lentis et poculentis in fraudem non recipiendis et si receperint teneantur renuntiare et dare camerariis Pisani comunis infra dies octo post reversionem ipsorum ad penam dupli ipsorum munerorum; quam penam nos potestates et capitanei ab ipsis ambaxiatoribus tollere teneamur et etiam maiorem nostro
[p. 55]
arbitrio et predicta solicite perquirere et investigare. Et aliquis ambaxiator pro se vel aliquo alio ultra ambaxiatam sibi com- missam aliquid impetrare vel aliquam rem non audeat ad suam utilitatem vel alterius nec suam vel alterius ambaxiatam portare ultra ambaxiatam sibi commissam nec ambaxiatam sibi com- missam propalare absque licentia antianorum; que ambaxiata debeat scribi in actis Pisani comunis. Et ambaxiatores tenean- tur facere redigi in scriptis in actis Pisani comunis responsio- nem processus eorum per aliquem ex notariis cancellarie in eodem quaterno in quo fuerit scripta ambaxiata eorum. Et qui ambaxiatores procurent ipsam responsionem habere in scriptis et quorum ambaxiatorum motus in eodem quaterno scribatur et etiam quando fuerunt reversi. Et qui contra fecerit, puniatur nostro arbitrio. Et predicti ambaxiatores Pisani comunis ituri pro factis Pisani comunis habeant et habere possint et debeant salarium de bonis Pisani comunis ad provisionem antiano- rum; quod salarium statuatur ab ipsis antianis ante quam elec- tio fiat de dictis ambaxiatoribus. Et predicta serventur nisi nobis suprascriptis potestatibus et capitaneis aliud videretur. Quorum electioni intersint dicti domini potestates et capitanei.

1.16. XVI. De non portando ambaxiatam vel litteras.
Nulli persone liceat mictere aliquam ambaxiatam vel ali- cui ire, esse vel stare pro alterius ambaxiata neque litteras mit- tere vel portare aut nuntium destinare ad aliquem dominum, rectorem seu civitatem vel universitatem vel locum ad quem seu quam comune Pisanum habet suos legatos seu ambaxiato- res vel nuntios seu destinavit vel destinare decrevit seu provi- dit, nisi primo inde reversis legatis seu ambaxiatoribus vel nuntiis Pisani comunis. Et mictentem ambaxiatorem seu lega- tum unum vel plures et quemlibet euntem vel stantem contra predicta condempnare teneamur et punire nostro arbitrio secundum qualitatem negotii et personarum. Et possimus nos
[p. 56]
potestates et capitanei prohibere omnes et singulas personas euntes seu ire volentes pro alterius ambaxiata vel facto ne vadant et eos qui iverunt revocare et mictentes ne mictant et missos revocent sub banno et pena lib [rarum] quingentarum et ultra averis et persone nostro arbitrio ab eis et quolibet eorum auferenda. Et quod nulli liceat mictere legatos seu ambaxiatores unum vel plures aut litteras in dampnum et preiudicium Pisani comunis vel populi ad aliquem dominum, rectorem vel universitatem sub pena averis et persone facienti et etiam eunti vel mictenti imponenda, de quo stetur dicto et interpretationi potestatum et capitaneorum suprascriptorum qui pro tempore fuerint. Et teneamur super predictis procede- re per inquisitionem vel denuntiationem aut per officium quandocumque nobis dictum aut denuntiatum fuerit tacite vel expresse aut ex publica fama contra quemlibet contrafacien- tem, tenendo semper accusantem vel denuntiantem in creden- tia. Et siquem invenerimus contrafacientem, puniemus et con- dempnabimus eum in avere et persona inspecta qualitate cri- minis et persone.

1.17. XVII.De berroariis.
Berroarios sive sergentes quadraginta tantum, videlicet pro quolibet suprascriptorum potestatum et capitaneorum XX, habebimus, tenebimus toto tempore nostri regiminis pro comuni Pisano ad soldos Pisani comunis, quorum quisque habeat et habere debeat pro suis soldis et aliis omnibus tantum soldos quinquaginta denariorum Pisanorum minutorum et in quolibet et pro quolibet mense de bonis Pisani comunis et nichil aliud neque plus. Nec pro pigneratione seu custodia ali- cuius qui detineretur parabola nostra seu alicuius de familia nostra aut aliqua alia occasione vel causa. Et quorum nullus sit de familia vel de scutiferis nostris vel nostrorum vel de masna- da alicuius pot [estatum] vel capit [aneorum] Pisani populi vel
[p. 57]
eorum sive alicuius eorum iudicum aut militum et nullus eorum qui fuit aliquo tempore vel sit habitator Pisane civita- tis vel eius districtus. Et nos et quilibet de nostra familia tenea- mur audire quemlibet accusantem vel denuntiantem aliquem de predictis contrafacientem. Et si aliquis contrafaciens inven- tus fuerit, expellatur de dicto officio et condempnetur in duplum eius de quo contrafecerit. Et si non habuerit unde comuni Pisano satisfaciat, teneatur in carcere quousque satisfe- cerit. Qui berroarii iuramento teneantur rimari civitatem pro armis et aliis de die et de nocte et pro datis et condempnationi- bus exigendis et aliis factis et servitiis comunis, ire et stare bene armati per civitatem toto tempore nostri regiminis, alio- quin amictant feudum eorum pro illo mense quo denuntiati fuerint nobis vel antianis sic armati non ivisse. Qui etiam ter adminus in ebdomada qualibet teneantur ire, non tamen sine milite aut iudice potestatum et capitaneorum et notario curie maleficiorum - qui notarii curie maleficiorum vicissim ire teneantur ut dictum est per civititatem Pisanam pro armis per- quirendis - et non comedere neque bibere aut ludere cum ali- qua persona civitatis Pisane vel districtus, in civitate Pisana vel burgis eius et non esse rofiani alicuius ganee sed eas expellere et si contra fecerint simili pena ut supra proxime puniantur. Et teneamur nos potestates et capitanei predictam facere fieri et observari ab eis ut dictum est supra. Qui berroarii morentur in locis de quibus videbitur suprascriptis potestaibus et capitaneis et teneantur iuramento et sub pena amissionis feudi assidue morari bene armati coram suprascriptis potestatibus et capitaneis ad voluntatem ipsorum potestatum et capitaneo- rum, nisi quando essent alibi in servitium Pisani comunis pro suprascriptis factis vel aliis.

1.18. XVIII. De non permictendo palatii cameras intrare aliquem.

[p. 58]
Intrare non permictemus nec patiemur aliquam personam de civitate Pisana vel eius districtu vel aliunde in civitate Pisana vel eius districtu morantem in cameris nostris vel iudicum nostrorum palatii quod inhabitamus, nisi in eo loco ubi ius red- ditur et solario quod est ibi supra et ubi sit consilium senatus et in aliis locis dicti palatii, exceptis camereriis et medicis qui causa infirmitatis tantum intrarent predictas cameras et notariis qui fuerint super condempnationibus. Et salvo quod suprastantes et custodes carcerum Pisani comunis et etiam alii officiales de qui- bus expedire videbitur possint ascendere curiam potestatum et capitaneorum et loca ipsius curie prohibita exceptis camereris, sub pena singulis vicibus a soldis quinque usque in viginti.

1.19. XVIIII. De rofianis curie.
Rofianam si invenerimus, et in inveniendo soliciti et intenti erimus, aliquam personam exercentem in curia nostra vel ali- quem de nostra familia aut officialem pretio corrumpere, ipsam personam condempnabimus nostro arbitrio. Et si esset officialis privabimus eundem etiam perpetuo ab officio et beneficio civi- tatis.

1.20. XX.De venditricibus.
Venditrix aliqua non ascendat domum alicuius persone civitatis et contrafacienti singulis vicibus tollemus pro pena usque in sol [dos] quadraginta denariorum, cuius medietas sit accusantis vel denuntiantis, quem in credentiam tenebimus, et alia medietas sit comunis. Et hoc capitulum preconiçari facie- mus infra mensem ab introitu nostri regiminis.

1.21. XXI. De creditis Florentinorum et Pratentium.
Venditiones et alienationes omnes factas in civitate Pisana
[p. 59]
et eius territorio pro debitis sive creditis Florentinorum et Pratentium et eorum occasione secundum formam consiliorum inde datorum ratas et firmas habebimus et haberi faciemus omni modo. Item faciemus et observabimus de venditionibus factis occasione creditorum Bencii.

1.22. XXII. De pedagiis et maltollectis non tollendis.
Pedagium aliquod vel dirictum vel maltollectum non patie- mur neque permictemus aliquo modo vel iure vel quacumque de causa tolli seu auferri ab aliqua vel pro aliqua persona vel loco preter quam a comuni vel pro comuni Pisano in civitate Pisana neque in toto districtu et fortia vel ab aliqua eius parte neque in aliquibus terris vel locis districtus Pisani seu supposi- tis iurisditioni Pisane, per terram vel per aquam seu apud por- tas Pisane civitatis vel prope ipsas portas. Et exigentem vel exigi facientem seu recipientem vel recolligentem pedagium vel diric- tum contra hanc formam puniemus et condempnabimus singu- lis vicibus usque in lib [ras] centum denariorum nostro arbitrio. Et exactor sive recollector et qui pedagium exigi fecerit contra predictam formam offendi possit impune. Et consules universi- tatis in confinibus cuius predictum pedagium tolleretur, tenean- tur denuntiare potestatibus et capitaneis predicta; quod si non fecerint puniantur a potestatibus et capitaneis in lib [ris] viginti- quinque denariorum singulis vicibus. Et hoc capitulum preco- niçetur singulo mense nostri regiminis semel et pluries ad voluntatem potestatum et capitaneorum, antianorum. Potestates et capitanei per se vel iudicem maleficiorum investi- gari faciant utrum aliqui contra predictum capitulum faciant seu fecerint, facta inde examinatione a singulis capitaneis et eorum notariis. Et si aliquis contrafacere inventus fuerit, punia- tur secundum formam dicti capituli. Et quicumque fecerit con- tra predicta vel aliquod predictorum non audiatur ad rationem in civilibus causis sed ipse facere aliis et reddere teneatur. Et capitanei Pisani districtus teneantur non permictere quod in
[p. 60]
eorum capitaniis exigatur seu tollantur dirictura vel passadium seu maltollectum. Et quilibet predictorum capitaneorum in cuius capitania contra factum fuerit, pro qualibet vice puniatur et condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Et quodlibet comune Pisani districtus teneatur non permictere seu pati quod in eius territorio aliquod passadium tollatur vel exi- gatur. Et quotiens contrafactum fuerit, dictum comune con- dempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Et hec omnia faciemus et observabimus non obstante aliquo capitulo ali- cuius brevis comunis vel populi vel constituti Pisani vel aliquo alio consilio et siquod obstaret servabimus istud et non illud. Et quod quilibet capitaneus coram hominibus sue capitanie bis tempore sui officii teneatur dictum capitulum legi et explanari facere. Et quilibet contrafacientem teneatur iuramento denun- tiare potestatibus et capitaneis et teneatur in credentia et habeat medietatem banni. Salvo iure et honore archiepiscopa- tus in predictis omnibus, siquid de iure habere debet. Et potestates et capitanei suprascripti teneantur per se vel iudicem eorum eis assidentem singulis mensibus sui regiminis de his omnibus, que in dicto capitulo continentur, facere inqui- sitionem et denuntiationes que inde fierent in credentia tenean- tur.

1.23. XXIII. De hospitali Misericordie.
Edificium vel domum fieri vel edificari inter ecclesiam sancti Iohannis Baptiste et hospitale novum Misericordie non permictemus nec gravabimus nec gravari permictemus hoblatos hospitalis predicti et bona eorum nec ipsum hospitale, sed defendemus et manutenebimus rectorem ipsius hospitalis et alias personas oblatas hospitali predicto et bona eorum et
[p. 61]
ipsum hospitale et bona eius et omnia iura hospitalis predicti ab omni persona ecclesiastica vel seculari, si se et eorum bona ipsi hospitali non in fraudem obtulerint. Que fraus presummatur si oblatus vel commissus cum sua familia non moretur ad hospi- tale predictum vel in eius domibus inde circa et habitum non portaverit.

1.24. XXIIII. De faciendo extimari equos nostros et familie nostre.
Equos omnes nostros quos Pisis tenuerimus nos vel aliquis de familia nostra infra quindecim dies proximos faciemus extimari a capitaneis militum et mariscalcis qui anno proximo preterito fuerunt in dicto officio et maganeas omnes, quas dicti equi vel aliquis eorum habuerit, scribi faciemus et pro ea maga- nea nullum equum renuntiabimus vel renuntiari permictemus nec mendum inde recipiamus vel habere possimus; ultra exti- mationem de ipsis equis factam non petemus vel peti faciemus, que extimatio non excedat nec excedere debeat aut possit lib [ras] octuaginta in dextrario et lib [ras] quadraginta in pala- fredo et roncione et mulo vel mula lib [ras] viginti et lib [ras] quindecim in ronsino. Et si aliquis noster equus, mulus vel mula vel nostre familie mortuus fuerit vel macaneatus ante exti- mationem predictam inde nullum mendum petemus vel exige- mus. Et si predicta non fecerimus et fieri non fecerimus, non possimus habere vel petere aliquid pro mendo alicuius nostri equi, muli vel mule vel alicuius de familia nostra. Et si peteri- mus vel peti faceremus, perdamus de feudo nostro qualibet vice libras centum denariorum et in tantum possimus modulari. Intellecto in hoc capitulo quod predictum mendum habere non possimus vel debeamus nisi predictus equus aut mulus vel mula fuerit mortuus vel maganeatus aut mortua vel maganeata in aliquo bello quod fieret vel ambaxiata vel servitio Pisani comunis eundo vel redeundo. Nuntium aliquem Pisani comunis non cogemus pro nostro facto proprio ire vel ronsi- num suum mictere vel nobis dare.

1.25. XXV. De non tenendo equos nostros ad stipendia vel soldos Pisani comunis et de stipendiariis.

[p. 62]

Et teneamur nos quod toto tempore nostri regiminis ali- quem nostrum equum non tenebimus nec teneri aut micti facie- mus seu consentiemus ad stipendia vel soldos Pisani comunis nec aliquem de familia nostra patiemur esse stipendiarium Pisani comunis. Et idem faciemus et observabimus et fieri et observari faciemus de equis assessorum Pisani comunis et mili- tum potestatum et capitaneorum suprascriptorum et de eorum familiaribus et de equis capit [aneorum] et iudicum populi et eorum et cuiusque eorum militibus et familiaribus. Et quod nullus de familia alicuius predictorum possit esse berroarius sive marrabensis antianorum Pisani populi et si contigerit ali- quem stipendiarium marabensem Pisani comunis se absentare velle a civitate Pisana, pro tempore quo steterit absens nullum soldum possit habere a comuni Pisano et pro dicto tempore eius soldus et paga retineatur pro rata temporis. Et si contra fecerimus vel aliquis predictorum fecerit, perdamus de feudo nostro lib [ras] quinquaginta denariorum per vicem. Et quisque predictorum de suo feudo lib [ras] vigintiquinque denariorum per vicem et stipendia et soldos inde datos revocabimus ad comune Pisanum. Et simile capitulum ponatur in brevi Pisani populi. Et de predictis potestates et capitanei et eorum mili- tes et iudices teneantur non porrigere preces per se vel per alium sub iuramento et pena lib [rarum] quinquaginta denario- rum qualibet vice qua contrafactum fuerit.

1.26. XXVI. De equis ambaxiatorum et notariorum capitaneorum.
Equum non permictemus neque consentiemus alicui missa- tico vel ambaxiatori seu notario seu alii eunti pro comuni
[p. 63]
Pisano, pro equo qui debeat equitari emendari a camerariis Pisani comunis nisi prius extimatus fuerit a mariscalco vel mari- scalcis capitaneorum militum sub sacramento et ab ipsis capita- neis qui Pisis fuerint vel maiori parte ipsorum vel uno ex eis ante quam ducatur in missaticiam vel ambaxiatam et nisi fuerit extimatus in actis capitaneorum militum, nisi provisione antia- norum non facta extimatione. Equos vero ambaxiatorum et notariorum et mulos et mulas perditos et perditas sive macaneatos vel macaneatas in ambaxiata infra mense proximo priusquam ab eo fuerimus requisiti secundum predictum modum et provisionem, eisdem ambaxiatoribus et notariis emendari faciemus. De maganeis vero faciemus fieri prius extimationem videli- cet quantum fuerit da [n] num de ipsa maganea ab uno vel duo- bus ab antianis eligendis. Et antiani teneantur sub iuramento de dicto mendo provisionem facere infra dies decem post latam sententiam. Et cum predicto vel predictis extimatoribus sic electis debeant interesse quatuor ex antianis Pisani populi pro tempore existentibus ad videndum dictam macaneam et ipsa extimatio fiat, si fieri debet, in presentia antianorum vel maioris partis eorum. Et hec precise serventur. Equi vero capitaneorum et notariorum et castellanorum et dominorum Pisani districtus et aliorum omnium possint renun- tiari. Et dictum mendum de bonis sue capitanie nullo modo habere possint vel debeant, nisi prius equos fecerint extimari et in actis capitaneorum militum scribi; que extimatio non excedat summam lib [rarum] vigintiquinque et quod men- dum petere vel habere aut imponi facere durante suo officio non possint. Extimatio vero equorum predictorum capitaneo- rum et castellanorum si fiat coram duobus capitaneis militum et coram uno ex mariscalcis sufficiat. Et si in predictis aliquem commictentem aliquam fraudem invenerimus, et in inveniendo soliciti et intenti erimus, condempnabimus eum in restitutione eius quod habuerit pro emendatione maganee seu equi et in lib [ris] centum denariorum comuni Pisano.

1.27. XXVII. De credentiis tenendis.

[p. 64]
Credentiam vel credentias, quam vel quas sub nomine sacramenti senatoribus vel consiliariis imposuerimus, nemini aliquo modo manifestabimus usque ad credentie terminum et si terminus non esset appositus quousque tenenda erit et cre- dentias suprascriptas teneri faciemus per homines nostre masnade. Et nullam credentiam per nos vel suprascriptos pan- demus sive pandi permictemus in perpetuum que sit vel esse possit in dampnum vel dedecus Pisane civitatis vel eius distric- tus et hominum Pisanorum et Pisani populi et antianorum. Et hec eadem iudices et milites nostros et alios de nostra familia iurare faciemus. Et predicta vel aliquod eorum non manifesta- re eorum iuramento teneantur. Et si invenerimus, et in inve- niendo soliciti et intenti erimus, aliquem de predictis vel alium qui alicui consilio, ubi imposita fuerit credentia, ipsam creden- tiam manifestasse vel aliquod illicitum recepisse, ipsum punie- mus et condempnabimus a soldis centum usque in lib [ras] centum denariorum et ultra quantum et sicut placuerit antia- nis inspecta qualitate facti et persone. Et hoc in consilio legi et explanari faciemus singulis tribus mensibus. De consiliis et secretis sive privilegiis aut scriptis vel factis Pisane civitatis vel antianorum et populi, que occasione nostri officii tempore nostre dominationis cognovimus vel deinceps cognoscemus, nulli persone toto tempore nostro aliquo modo vel ingenio in dampnum vel dedecus seu diminutionem Pisane civitatis vel districtus seu antianorum vel societatum Pisani populi dice- mus et manifestabimus et hoc idem iurare faciemus assessores et iudices et milites nostros et omnes de familia nostra. Et non erimus vel erunt in consilio vel facto tempore vite nostre ut Pisana civitas seu antiani vel populus Pisanus dampnum vel dedecus recipiant vel amictant terram vel possessionem aut honorem, quam et quos habet vel habebit de cetero quando- cumque.

1.28. XXVIII. De non consentiendo quod comune vel populus Pisanus in guerram deveniat.

[p. 65]

Non erimus in consilio, facto, quod comune sive populus Pisanus in guerram deveniat seu aliquid fiat propter quod in guerram devenire possit vel hostem sive exercitum per terram vel per mare publice aut andatam faciat sine voluntate totius consilii maioris vel trium partium de quatuor partibus ipsius consilii. Et studebimus cum honore civitatis Pisane ut Pisana civitas in pace stet infra civitatem et extra. Tempore vero guerre per terram vel per mare privatim ire et mictere possimus, si consilio senatus, credentie, minori antianorum et duodecim populi placuerit pro utilitate et honore civitatis vel duobus par- tibus de tribus partibus ipsius consilii.

1.29. XXVIIII. De non recipiendo servitium vel munus et de non commedendo cum aliquibus.
Servitium nullum pecuniarum vel munus recipiemus ab ali- qua persona vel loco seu universitate sive comuni Pisane civi- tatis et districtus donec in hoc officio steterimus. Esculentum vero et poculentum et bestias cum extra civita- tem fuerimus recipere possimus, sed in civitate nichil. Non consentiemus vel permictemus aliquid de bonis Pisani comunis vel alterius private persone vel loci lucri causa civitatis Pisane vel districtus ad comune pertinentibus ad manus nostras vel alicuius de nostra familia pervenire, habere vel tenere nec causa officii de bonis alterius cuiusque persone unde- cumque sit.

1.30. XXX. De actis, privilegiis, memorialibus, registris et iuribus Pisani comunis et de pandecta comunis Pisani.
Infra unum mensem ab introitu nostri regiminis omnia
[p. 66]
scripta Pisani comunis vel ad comune pertinentia que apud nos vel alium aliquem nostre familie fuerint, abstinendo tamen sem- per in quantum poterimus ne penes nos vel alium de familia nostra sint sed ubi et sicut seu apud quos esse debent, cancella- riis vel notariis cancellarie Pisani comunis vel alicui eorum vel etiam aliis, quibus dari debent, dabimus vel dari faciemus et hoc idem iurare faciemus et observare iudices et assessores et milites nostros. Privilegia et scripta Pisani comunis studebimus invenire apud quemcumque fuerint; que privilegia si expedierit facie- mus registrari. Registra faciemus etiam fieri seu continuari, que et sicut antianis et nobis expedire videbuntur; infra mensem predicta incipiant fieri ab introitu nostri regiminis. Et postea infra tres menses compleantur per illos de quibus nobis videbi- tur et antianis. Possessiones omnes et iura Pisani comunis per unum bonum et legalem virum consilio antianorum eligendum et unum notarium cum eo perquiri et investigari faciemus; que electio fieri debeat infra mensem ab introitu nostri regiminis. Et teneamur nos potestates et capitanei infra mensem ab introitu nostri regiminis facere consilium senatus, credentie et antianorum Pisani populi et duodecim, in quo debeat interesse collegium iudicum et notariorum Pisane civitatis super custodia et cautela inveniendis de actis et super actis cancellarie Pisani comunis et omnium curiarum Pisane civitatis, ita quod in eis fraus vel dolus de cetero committi non possit, ita quod omnino modus predicte custodie et cautele ipsorum actorum in supra- scripto consilio vel per alios, de quibus suprascripto consilio videbitur, inveniatur infra dies octo a reformatione numeran- dos; quo invento, infra quindecim dies inventionis ipsius modi teneamur incipere et executioni mandare, quam citius fieri poterit sine mora ipsam executionem complere. Et teneamur nos potestates et capitanei infra eundem mensem eligi facere per antianos Pisani populi vel alios unum bonum et legalem
[p. 67]
notarium vel plures, si de pluribus videbitur nobis et antianis, qui quam citius poterit scribat et redigat in quodam libro ad hoc specialiter faciendo tenorem et summas omnium privile- giorum et immunitatum concessorum et datorum a quibuscum- que comuni Pisano et etiam promissiones et pacta quas comune Pisanum habet cum quibuscumque personis et locis et in qui- buscumque partibus, ut per ipsum librum facilius habeatur memoria predictorum. Et idem fiat de pandectis Pisani comu- nis. Et ipsa privilegia et promissiones, immunitates et pan- dectas esse et stare faciemus in quodam soppedaneo vel tambu- to bene firmato et forti et tuto loco, de quo videbitur nobis et antianis Pisani populi.

1.31. XXXI. De introitibus comunis.
Introitum aliquem Pisani comunis, qui in civitate Pisana exigitur vel exigi consuevit, non vendemus vel vendi faciemus aut permictemus, nisi aliud inde placuerit suprascriptis potesta- tibus et capitaneis et antianis cum minori et maiori consilio eorum et duodecim et quadringentorum populi, consulum maris, mercatorum et artis lane, capitaneorum et priorum sep- tem artium. Salvis et exceptis introitibus mensurarum olei, sta- terarum ferri Pisani comunis qui concessi sunt operi pontis novi de Spina. Degatie statuta et aliorum introituum Pisani comunis et etiam aliorum qui eos habent a comuni, si antianis videbitur, per bonos viros ab antianis eligendos tot et de qui- bus eis videbitur, componi et corrigi faciemus. Et si inveneri- mus aliquem exigentem vel exigi facientem contra formam dic- torum statutorum, auferemus ei singulis vicibus pro pena usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum. Introitus omnes et redditus Pisani comunis et datas etiam ad manus et potestatem camerariorum Pisani comunis perveni- re faciemus. Fundacarius vel emptor fundaci vel iurium Pisani
[p. 68]
comunis vel eius socius non possit vel esse debeat consul ubi est fundacarius vel emptor fundaci et si est, non patiar esse eum ibi et si nos invenerimus aliquem contra predicta vel aliquod pre- dictorum facientem, et in inveniendo soliciti et intenti erimus per investigationem et inquisitionem et alio quocumque modo melius poterimus, tollemus ei pro pena et banno lib [ras] ducen- tas denariorum. Introitus vero modi et quartensis et ipsum modum et quartensem exigi seu recolligi a comuni et pro comuni Pisano seu aliqua persona vel loco finitis venditionibus inde factis nullo modo patiemur vel permictemus. Sed ipsi modus et quartensis cassi et vani sint finitis dictis venditionibus inde iam factis. Et vena ferri de Ylba vendi vel pignerari non patiemur sed finita venditione iam facta a comuni et pro comu- ni Pisano habeatur et teneatur et exigatur. Et predicta omnia sint precisa et precise serventur.

1.32. XXXII. De dando auxilium officialibus.
Officialibus omnibus Pisane civitatis et cuilibet eorum in his que in brevi eorum et cuiusque eorum continentur et in his que ad eorum officium spectant facienda, secundum quod conveniens visum fuerit et quando expedierit, dabimus auxi- lium et iuvam [entum] totis nostris et civitatis Pisane viribus.

1.33. XXXIII. De curia mercatorum et aliis.
Mercatorum curia Pisane civitatis in suis iustitiis et rationi- bus et consuetudinibus iustis et antiquis defendemus et manu- tenebimus. Et etiam eorum breve firmum et ratum habebimus et haberi et teneri faciemus. Salvo tamen honore et brevi Pisani comunis et populi. Et ut omnes artifices ipsius curie et homines curie suprascripte eis obediant et sub eorum iurisditione
[p. 69]
existant. Et pro eorum officio solliciti et intenti erimus ad requi- sitionem consulum vel unius eorum, ita tamen quod nulla bre- via possint habere ipsi suppositi, sed debeant observare brevia mercatorum. Idem faciemus et observabimus de curia ordinis maris et de curia artis lane et de consulibus septem artium et capitaneis et consulibus portuum Sardinee. Salvo tamen hono- re et brevi Pisani comunis et populi. Patiemur et consentie- mus et permictemus consulibus mercatorum, consulibus maris, consulibus artis lane, consulibus septem artium Pisane civitatis et assessoribus et aliis curiis Pisane civitatis, non obstantibus aliquibus prohibitionibus pro comuni vel aliquibus feriis, sole [n] nitatibus vel repentinis de curiis non tenendis, causas que verterentur inter foretaneos tantum non nostri districtus et e contrario vel foretaneos tantum non nostri districtus et cives Pisani et foretaneos nostri districtus cum foretaneis non nostri districtus, terminare et de eis congnoscere et in eis procedere, secundum formam iuris et secundum consuetudinem curie, et quicquid inde fecerit valere et tenere patiemur et faciemus et valeat et teneat ac si tempore quo tenerentur curie factum esset, non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti vel aliquo consilio quod contra daretur vel lege aliqua. Salva semper omni iurisditione consulum predictorum et ipsarum curiarum. Litteras convenientes honori Pisani comunis et officio infrascriptorum mictemus et micti faciemus ad requisitionem et voluntatem consulum mercatorum et maris, consulum artis lane, consulum portuum Sardinee et septem artium.

1.34. XXXIIII. De copia potestatis.
Tribus diebus in qualibet ebdomada, scilicet die lune, mer- curii et veneris, a mane usque ad tertiam, exceptis diebus festi- vis quibus curie Pisane civitatis non tenentur, palam stabimus et morabimur in curia nostra, in cancellaria ubi homines comode et palam nostri copiam habere possint.
[p. 70]
Venire ad nos et nobis loqui, omnes et singulos sine pena aliqua a nobis eis vel alicui eorum inferenda, consentiemus et permictemus. Pacifice audiemus et intelligemus quemque in suo iure et iustitia et ratione manutenenda, etiam si vellet osten- dere aliquid fieri contra formam brevis vel sicut fieri non debet vel quod diceretur quod ei iniuria fieret. Brevis copiam petentibus dari faciemus. Et infra mensem ab introitu nostri regiminis poni faciemus in solario cancellarie Pisani comunis unum breve correctum ligatum ibi cum catena ferrea, ita quod omnibus sit copia legendi et exemplandi et duo alia brevia correcta et emendata fieri faciemus, quorum unum penes nos et familiam nostram et aliud apud antianos Pisani populi esse debeat. Teneamur et debeamus audire quamcumque personam a nobis sibi fieri ius petentem in quibuscumque questionibus civilibus et criminalibus et quod eis ius faciemus et reddemus et nostri iudices et milites possint requiri cum cartis et sine cartis et quilibet notarius inde requisitus teneatur dictam requisitio- nem facere sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum. Et nullum propter hanc requisitionem possimus vel debeamus nec nostri iudices et milites possint detineri facere et condempnare vel aliquo modo iniuriari.

1.35. XXXV. De pacibus et treugis.
Paces omnes, treugas et securitates, quas Pisana civitas habet et tenet cum aliqua civitate vel castro aut cum aliquo vel aliquibus hominibus et personis et locis, et omnes quas tempo- re nostri regiminis faciet vel habebit seu tenebit, firmas tenebi- mus et teneri faciemus et aliquam earum non rumpemus nec rumpi faciemus, si ab eo vel illis, cum quo vel quibus Pisana civitas ipsam pacem habet, tenebitur. Compagnias et confedera- tiones omnes quas Pisana civitas habet cum aliqua civitate vel castro, aut cum aliquibus terris vel hominibus sicut in cartis inde confectis continetur, tenebimus et teneri faciemus. Et non recipiemus nobis sequentem successorem qui hoc idem non
[p. 71]
iuret. Et hoc capitulum a capitaneis et rectoribus terrarum et locorum Pisani districtus teneri et observari faciemus.

1.36. XXXVI. De constituto servato et de ambaxiatoribus cogendis.
Constituta tam de legibus quam de usu facta quousque mutata non fuerint et constituta siqua nostro tempore fierent, firma tenebimus et nobis scientibus contra ea non faciemus vel consentiemus. Immo ea, que in dictis statutis continentur, facie- mus et observabimus et fieri et observari faciemus. Et sequen- tem potestatem vel rectorem hoc idem iurare faciemus. Salvis capitulis huius brevis a nobis iurati que servare teneamur etiam si sint contra constituta vel constitutum. Salvo quod in causis et litibus et in capitulis constituti, que ad causam et rationem faciendam et fieri faciendam pertinent, tenebimus constitutum et non breve, nisi in brevi contineatur quod, non obstante con- stituto, breve servetur. Et infra unum mensem ab introitu nostri regiminis per antianos Pisani populi eligi faciemus sapientes viros, de quot et quibus videbitur antianis, qui corrigant et emendent constitutum predictum. Et salvo quod non obstante aliquo capitulo constituti, ambaxiatores eligendi a comuni et pro comuni Pisano cogantur ipsam ambaxiatam recipere et in eam ire ad provisionem antianorum vel si antia- nis videbitur et non obstante aliquo capitulo. Nisi aliud suprascriptis potestatibus et capitaneis videretur.

1.37. XXXVII. De petendo obsides vel arbitrium.
Obsides vel stadicos pro comuni Pisano alicui persone vel loco non dabimus nec dari permictemus nec auferemus aut aufer- ri permictemus neque accipiemus nec accipi permictemus.

1.38. XXXVIII. De capitaneis cappellarum.

[p. 72]
Capitaneos cappellarum infra quindecim dies vel alium terminum ad voluntatem nostram et antianorum eligemus vel eligi faciemus in cappellis consuetis Pisane civitatis per apo- dixas secundum numerum, modum et formam consuetam; quorum capitaneorum quisque sit ex evidenti aspectu maior annis quadraginta. Et a die depositi officii ad unum annum ad id officium eligi non possit et non possit esse aliquis capitaneus cappelle qui non sit natus in civitate Pisana vel comitatu aut fuerit habitator civitatis Pisane per annos decem ante tempus electionis. Omnibus et singulis quos invenerimus contumaces ad sacramentum comunis faciendum ex renuntiatione predicto- rum capitaneorum tollere possimus scilicet militi seu ordinis militaris usque in sol [dos] viginti et pediti usque in sol [dos] decem denariorum et nichilominus eum cogemus facere sacra- mentum comunis. Confinari infra unum mensem a die mote questionis coram nobis vel assessoribus nostris faciemus per unum ex assessori- bus nostris quarteria, parrocchias Pisane civitatis, inter quas dissensio vel astio esset. Idem fiat et observetur de confinibus terrarum et locorum Pisani districtus.

1.39. XXXVIIII. De generali electione officialium facienda.
Super electione omnium officialium Pisane civitatis et districtus talem modum et formam servabimus et faciemus, videlicet quod in mense decembris ad voluntatem dominorum potestatum et capitaneorum et antianorum faciemus convenire illud consilium maius in maiori ecclesia quod tunc fuerit. In quo capitanei populi et antiani Pisani populi possint interesse et ab eis consilium queremus in quem modum et formam pre- sens electio officialium pro sex mensibus futuris fieri debeat. Et
[p. 73]
secundum quod nobis per consilium datum fuerit ab eis, ipsam electionem fieri faciemus quam citius comode poterimus. Salvo quod consules ordinis maris et illi officiales tantum qui excepta- buntur a dominis potestatibus et capitaneis suprascriptis et antianis Pisani populi, que exceptatio fieri debeat antequam suprascriptum consilium maius fiat, et exceptati non possint nec debeant eligi per apodixas, sed eo modo et forma de quo et qua videbitur dominis potestatibus et capitaneis et antianis Pisani populi. Et salvo quod consules ordinis maris et alii offi- ciales, in electione quorum certa forma est tradita in hoc brevi, in quibus forma dicti brevis debeat observari, ita tamen quod nullum officium eligendum per apodixas eligatur nisi per unam apodixam et unum hominem tantum; que officia durent per sex menses tantum. Salvo si aliud in hoc brevi continetur. Et salvo quod in dicta electione non eligantur castellani Castelli Castri nec eorum iudices et notarii sed eorum electio ipsis dominis potestatibus et capitaneis reservetur, que fieri possit et debeat secundum voluntatem dictorum dominorum Comitis et Iudicis Gallurensis. Et salvo quod electionem iudicum et notariorum fieri faciemus prout continetur infra in hoc brevi; que officia durent per sex menses tantum. Quod officium Castelli et eorum officialium duret ad voluntatem et dispositionem domi- norum Comitis et Iudicis Gallurensis. Et sequentem electionem suprascriptorum officialium similem faciemus et fieri faciemus de mense iunii ad voluntatem dominorum Comitis et Iudicis Gallurensis et antianorum Pisani populi, similem formam suprascriptam servando. Et quicumque habue- rit tempore dictorum dominorum Comitis et Iudicis Gallurensis officium continuum, ordinarium vel extraordina- rium, annuum vel sex mensium, ab inde ad unum annum offi- cium continuum annuum vel sex mensium habere non possit. Ita videlicet quod a die depositi officii ad unum annum vacare debeat ab officio continuo vel sex mensium. Exceptis banneriis Pisani comunis et notario sindici Pisani comunis et nuntiis Pisani comunis, qui possint esse in eodem officio si electi fue- rint ibi, et exceptis capitaneis militum et eorum notario, qui capitanei et eorum notarius et notarius predicti sindici eligi et admicti ad quecumque alia officia fuerint electi, et exceptis
[p. 74]
intalliatore et custode cungnorum et approbatore monete, qui in eodem officio vel alio eligi possint, et salvo quod infra in hoc brevi dicetur de electione iudicum et notariorum, quibus etiam, nuntiis et aliis exceptatis hoc capitulum non preiudicet. Nisi aliud suprascriptis dominis potestatibus et capitaneis de predic- tis concorditer videretur. Et quicumque habuerit officium ordi- narium, annuum vel sex mensium a die depositi officii si laicus fuerit ad sex menses ad aliquod officium extraordinarium eligi vel admicti non possit vel debeat ullo modo. Electores officialium vel aliquem eorum non permictemus eligere patrem vel filium aut fratrem carnalem vel primo cosi- num aut patruum seu avunculum, nepotem carnalem seu soce- rum sive generum eorum, alicuius eorum aut antianorum Pisani populi ad aliquod officium. Et cuique contrafacienti tollemus pro pena usque in lib [ras] quinquaginta denariorum et electum de officio expellemus. Exceptis electoribus per apodixas, qui possint eligere omnes quos volunt exceptis patre, filio, et patre et filio. Et hoc capitulum legatur electoribus suprascriptis ante quam eligant. Non patiemur neque permictemus quod aliquis minor annis vigintiquinque eligatur vel sit capitaneus vel castellanus pro comuni Pisano alicuius terre vel castri et si electus esset, quod electio non teneat et sit cassa. Nullus qui datam et prestantiam non solvat in civitate Pisana possit vel debeat eligi ad aliquod officium Pisane civita- tis et si electus fuerit non teneat nec valeat. Nullus condempnatus vel eius fideiussor vel exbannitus pro debito sine voluntate sui creditoris vel aliqua quacumque occasione et nullus qui datam tenetur solvere comuni Pisano, quousque dicta data et condempnatio soluta non fuerit, possit vel debeat admicti ad aliquod officium civitatis. Et siquis recep- tus fuerit contra hanc formam, expellatur de officio et insuper condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Salvo quod predicta pena non preiudicet alicui condempnato pro consilio vel consiliis nec ipsam penam incurrat. Et contra
[p. 75]
predictos officiales qui habent solvere datas vel condempnationes iudex assidens potestatibus et capitaneis suprascriptis inquisi- tionem facere teneatur ante quam eorum officium finiatur et cogere eos dictas datas et condempnationes solvere et eos in dicta pena condempnare. Et idem observetur de non natis in civitate Pisana vel districtu, videlicet ad officium eligi non pos- sit nec interesse electioni aliquorum officialium nec officiales eligere nec esse consiliarii nec interesse consiliis civitatis nisi continue in civitate Pisana habitaverit per annos quindecim proximos preteritos et datas et alia munera et onera in civitate Pisana subierint et electio facta de predictis non valeat. Et siquem ex eis invenerimus contrafacientem, condem- pnabimus et puniemus eum in soldis centum denariorum. Quos officiales iurare faciemus infra quindecim dies a die eorum electionis vel alium terminum vel terminos ad provisio- nem potestatum et capitaneorum et antianorum gerere et porta- re et facere eorum officium bene et pure et legaliter et facere exemplari omnia et singula que de eorum officiis in hoc brevi continebuntur non respiciendo ad hodium vel amorem aut pro- priam voluntatem, nisi officium ad quod electus fuerit aliquis eorum refutaverit, que refutari possint. Et etiam capitaneos comitatus iurare faciemus servare et adimplere ea que ad nostrum vel suum officium perti- nent secundum formam capitulorum nostri brevis et sui et nostri sacramenti in omnibus et hoc intelligatur expresse, sive iuraverint sive non. Et si ita non fecerint et non observaverint puniantur et condempnentur a iudice populi in lib [ris] decem denariorum et ultra ad suum arbitrium. Exceptis camerariis Pisani comunis et capitaneis degathie et consulibus maris, qui refutare non possint sed cogi debeant. Et illum qui refutaverit in illis sex mensibus quibus officialis esse debebat, ad officium continuum vocari vel esse non permictemus et si vocatus fuerit ratum non habebimus; loco quorum officialium qui renuntiave- rint vel qui ad officia esse non potuerint, scilicet electorum per os, alios eligi faciemus electores eligendos eadem forma quam primi electores. Electores vero per apodixas alios eligi faciemus in consilio senatus et credentie veteri vel novo ad nostram voluntatem. Qui autem ad duo officia electus fuerit, unde
[p. 76]
salarium percipiatur, primam electionem teneat si voluerit nec secundam habere possit. Et hec locum habeant tam in ordina- riis quam extraordinariis officiis. Nec possit aliquis elector ultra unum in officio nominare. Et salvo in predictis quod, siquis fuerit camerarius Pisani comunis aut notarius camere vel capi- taneus degathie nostro vel nostri antecessoris tempore, in simili officio a die depositi officii sui ad annos duos eligi vel admicti non possit. Nullum filium familias ad publicum officium recipiemus vel esse permictemus nisi pater in dicto suo officio recipiendo consenserit vel alios ydoneos fideiussores super dicto officio prestiterit. Nullum qui sit vel fuerit per tres annos ante introitum nostri regiminis publicus usurarius, de quo constare possit per publicam famam recipiemus vel recipi patiemur ad aliquod officium civitatis Pisane cum feudo vel sine feudo et si haberet vel reciperet, expellatur de officio. Et de hoc potestates et capitanei suprascripti contra dictos usurarios inquisitionem facere teneantur. Et hoc capitulum et omnia et singula que continentur in hoc capitulo faciemus et observabimus non obstante aliquo capitulo huius brevis superius vel inferius scripto. Et cancellarii et notarii cancellarie iuramento tenean- tur et sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum cuique auferenda scribere in apodixis officialium exceptatorum eta- tem et ordinem, quam et quem officiales predicti et alii officia- les quibus per formam huius brevis etas et tempus et ordo sta- tutum est. Non patiemur neque permictemus aliquam universitatem seu comune aliquod Pisani districtus eligere vel habere recto- rem aliquem nisi electus a comuni et pro comuni Pisano et ali- ter electus esse non patiemur nec ipsum officium acceptare vel habere ad penam lib [rarum] vigintiquinque denariorum aufe- rendam eligentibus et electo. Nisi aliud de predictis suprascrip- tis potestatibus et capitaneis concorditer videretur.

1.40. XL. De non consentiendo quod officiales habeant ultra feudum.

[p. 77]

Nulli officialium Pisane civitatis vel districtus dabimus vel dari faciemus aut permictemus vel consentiemus quod habeat de bonis Pisani comunis vel aliunde de comuni alicuius capita- nie sive de bonis militum, nisi tantum feudum sibi statutum et ordinatum et etiam vecturas et alia per breve sibi concessa et non plus nec aliquo modo qui dici vel excogitari possit. Et si aliter receperit vel extorxerit, ipsum in duplum condempnabi- mus comuni Pisano etiam durante et pendente dicto suo offi- cio. Salvo etiam alio capitulo superius scripto de expellendo de officio officialem qui contra formam sui brevis et ipsius capituli faceret. Et hoc capitulum sit precisum et nulla absolutio inde fieri possit aliquo modo.

1.41. XLI. De non permictendo aliquem esse in duobus publicis officiis.
In duobus publicis officiis ordinariis vel extraordinariis pro comuni Pisano, inter que officia non intelligantur brevaioli et ambaxiatores Pisani comunis, eodem tempore stare vel duo feuda vel merita vel feudum vel meritum de comuni Pisano vel alicuius terre districtus vel eius occasione simul habere aliquem non permictemus. Et si aliquis officium aliquod vel remune- rationem contra hanc formam receperit sive feudum aut sala- rium, puniatur in duplo eius quod receperit vel habere debue- rit. Nec aliquem extra civitatem in regimine vel dominatu con- stitutum aliquod publicum officium in civitate eodem tempore habere patiemur. Salvo si aliquem officialem ob aliquam cau- sam pro facto comunis quod ad suum officium non pertinet extra civitatem Pisanam miserimus, quod ipsum remunerare possimus secundum quod dominis potestatibus et capitaneis et antianis placuerit.

1.42. XLII. De privilegiis.

[p. 78]
Nullum, qui datas et prestantias non solvat in civitate Pisana et qui in hostem et cavalcatam non vadat cum civitate et pro civitate Pisana vel qui habeat vel dicat se habere privile- gium non eundi in hostem vel non solvendi datas et prestantias, ad aliquod publicum officium ordinarium vel extraordinarium Pisane civitatis vel eius districtus eligi faciemus vel permicte- mus et vocatum ratum non habebimus. Et illum qui receperit contra hanc formam de ipso officio expellemus et insuper con- dempnabimus eum in lib [ris] centum denariorum. Salvis privi- legiis illorum de Paduloçari et salvis privilegiis nobilium de Ficecchio et concessis et concedendis nobilibus de Corvaria et Vallecchia et pro aliquibus viis novis et domibus vel aliquo accasamento de novo faciendo intra civitatem Pisanam et extra pro cictadinatico. Nullum de civitate Pisana vel districtus occa- sione alicuius privilegii impetrari ab imperatore vel rege sive Romana curia excusari permictemus a datis seu prestantiis vel aliis exactionibus et servitiis Pisani comunis impositis vel impo- nendis. Sed cogemus omnes et singulos talia privilegia habentes cassare et eis et eorum iuribus renuntiare. Et siquis talia pri- vilegia aut confirmationes privilegiorum impetraverit aut acqui- siverit pro qualibet vice incurrat bannum et penam lib [rarum] quingentarum et nichilominus talia privilegia et confirmationes irritari faciemus et cassari. Et si invenerimus vel congnoverimus aliquem qui talibus privilegiis utatur vel ea inducat vel induci faciat pro sua defensione vel alio quocumque modo, ipsum pro qualibet vice puniemus in lib [ris] quingentis denariorum. Et siquis occasione alicuius privilegii bona sua non extimaverit et de qua extimatione datam solvere debeat quando alii cives et de districtus datas solverint, puniemus ipsum qualibet vice in lib [ris] quingentis denariorum non obstantibus aliquibus privi- legiis impetratis vel impetrandis. Et siquis aliquid allegaverit in diminutione honoris Pisani comunis, puniatur in avere et
[p. 79]
persona arbitrio nostro potestatum et capitaneorum suprascripto- rum. Hoc addito in predictis quod super privilegiis olim con- cessis a comuni Pisano Mandulino et Cigulino provideatur per sex sapientes viros in iure ab antianis eligendos utrum excusantes et se excusare volentes occasione suprascriptorum privilegiorum possint se excusare de iure vel non; et si contige- rit eos non posse excusari de iure occasione predicta teneantur solvere datas et prestantias impositas et imponendas et alia ser- vitia realia et personalia sicut faciunt alii cives Pisani. Et hoc capitulum legi faciemus in generali electione officialium. Et sit precisum.

1.43. XLIII. De faciendo legi vulgariter habentes solvere datas.
Et iuramus quod infra tres menses ab introitu nostri regi- minis computandos procurabimus scribi facere et redigi in actis omnes et singulos de civitate Pisana debentes solvere comuni Pisano aliquas datas a tempore domini Iohannis de Mon- tesperello citra et eos in generali consilio Pisane civitatis legi faciemus vulgariter per nomina et prenomina omnes et singulas personas civitatis Pisane habentes seu debentes solvere aliquid de datis impositis in civitate Pisana tempore dominorum Iohannis de Montesperello et Savarigii de Mediolano olim Pisanorum potestatum et abinde citra et quantitatem quam qui- libet dictarum personarum solvere haberet. Et potestates et capitanei teneantur precise predicta facere et observare sub pena lib [rarum] centum denariorum eorum feudi.

1.44. XLIIII. De modo servando ab officialibus comitatus.
Capitaneos et rectores pro comuni Pisano, Pisani distric- tus, patiemur condempnationes facere et banna auferre. Et qui capitanei et notarii eorum sub pena feudi teneantur in scriptis dare exactori condempnationum in cancellaria moranti vel eius notario condempnationes quas fecerint in sanis foliis ante quam publicentur ad penam lib [rarum] decem denariorum
[p. 80]
quarum condempnationum medietas sit et esse debeat Pisani co- munis et quarta pars tantum sit dictorum capitaneorum et rec- torum et alia quarta pars sit terre vel loci unde fuerit persona condempnata, salvo tamen quod quarta pars bannorum et penarum hominum castri Pontis Here sit Pisani comunis et alia medietas sit universitatis ipsius castri et residua quarta pars sit capitanei seu rectoris ipsius castri. Et capitanei Pisani districtus possint cognoscere et procedere super maleficiis et quasi per accusam vel denuntiationem vel inquisitionem ex officio, salvo quod de armis et verbis iniuriosis, pro quibus non possit procedere per modum inquisitionis sed per accusationem vel denuntiationem tantum: in qua accusa vel denuntiatione scrib- atur persona accusantis vel denuntiantis. Et si accusatus vel denuntiatus aut inquisitus requisitus fuerit personaliter vel ad domum, qui dicitur maleficium commisisse, ut veniret se defensurus coram eis et non venerit, procedatur ad examina- tionem testium, publicationem et condempnationem vel abso- lutionem de dictis maleficiis et quasi per inde ac si venissent ad se defendendum. Et testes possint recipi et examinari super inquisitionibus et investigationibus ex officio faciendis a suprascriptis capitaneis et rectoribus, etiam ante quam ille con- tra quem procederetur fuerit requisitus ut veniret ad se defend- endum et dicta testium valeant et teneant, non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti vel aliquo iure comuni. Qui capi- tanei et eorum notarii iuramento teneantur non recipere aliquem testem nec ullum processum facere contra aliquem, nisi prius accusa vel denuntiatio seu inquisitio reperiatur in actis dicte curie scripta. Et qui processus in dictis actis tan- tum scribatur. Et quod quilibet capitaneus capitanearum dis- trictus Pisani, quando facit coadunari homines sue capitanie ad parlamentum, teneatur et debeat prestolari homines sue cap- itanie ad veniendum ad locum ubi dictum parlamentum fieri
[p. 81]
debet, ipsa die qua parlamentum facere voluerit, a mane usque nonam, et aliter non possit facere condempnationem de hominibus qui non fuerint ad dictum parlamentum, et nisi par- lamentum fieret pro exercitu faciendo vel occasione rumoris armorum vel ex novo precepto seu ex litteris Pisani comunis vel Pisanorum potestatum et capitaneorum Pisani populi vel antianorum, propter que fieri oporteret festinanter parlamen- tum: quo casu non teneatur expectare nisi prout necesse fuerit. Et capitanei suprascripti teneantur quando facere voluerint parlamentum in terris capitanearum eorum facere moneri seu citari homines sue capitanie, die precedenti vel ante, ut certa die veniant ad talem terram et locum ad parlamentum; in qua monitione et citatione specificetur locus et terra ubi par- lamentum fieri debet et etiam dies qua debet fieri. Et hic modus servetur in singulis parlamentis que fieri oportebunt. Quas vero condempnationes predicti capitanei et rectores exigi et recolligi faciant eorum tempore per consules vel came- rarios suarum capitanearum, qui teneantur et debeant partem inde comuni Pisano contingentem camerariis Pisani comunis solvere, sub pena soldorum centum denariorum singulis vicibus. In qua pena modulari et condempnari debeant a suis modulatoribus si predicta non observaverint. Et hoc tem- pore eorum iuramenti dici faciemus et explanari eis. Et dicti capitanei teneantur appellationes factas de dictis condempna- tionibus prosequi usque ad finem nec partem condempnationis inde sibi contingentem exigere, accipere vel habere debeant nisi prius sententia appellationis lata fuerit. Et si aliter capita- neo vel alii pro eo fuerit satisfactum de aliqua condempnatione facta vel facienda de parte sua, in totum vel in partem, aut aliquid acceperit ipse vel alius pro eo occasione alicuius condemp- nationis facte vel faciende, teneatur ipse capitaneus solvere
[p. 82]
comuni Pisano tantum quantum contigerit comuni Pisano de ipsa condempnatione, ac si condempnatio legitime facta fuisset et in appellatione confirmata. Capitaneo vero alicuius capitanie seu terre Pisani districtus, qui equum ex officio suo tenere debuerit, sufficiat si in ipsa tenuerit equum defensabilem, quem tenuerit ex impositione Pisani comunis sive pro servitio Pisani comunis pro certa pecunie summa unde data danda pro comu- ni Pisano, ita quod alium equum in dicto officio tenere non cogatur. Salvo quod hoc non intelligatur in equis assignatio- nis. Si vero equum pro comuni Pisano ex impositione non habuerit sed pro officio tantum, equum quem pro officio tenuerit scribi faciat in actis capitaneorum militum et in cinquantina ponatur et requiratur durante suo officio ut alii equi impositionis. Et quilibet notarius capitanei tantundem in sua capitania stare teneatur quantum suus capitaneus ibi stare debet. Et si dicti capitanei fraudem aliquam commiserint in faciendo vel non faciendo dictas condempnationes, expellantur de officio et puniantur pro quolibet in lib [ris] quinquaginta denariorum et abinde ad decem annos proximos non possint habere officium. Quas condempnationes ad minus facere teneantur singulis tribus mensibus de omnibus processibus a se factis; quos processus et omnes scripturas, que debent redigi in quaternis, ad eorum officium pertinentes notarii teneantur ipsas scribere in quaternis et non in foliis sub iuramentum et pena lib [rarum] vigintiquinque a quolibet contrafaciente auferen- da pro qualibet vice non obstante aliquo capitulo brevis offi- cialium. Condempnationem non permictemus vel absolutionem ali- quam fieri consilio alicuius capitanie vel loci. Salvo et excepto quod condempnationes et absolutiones faciende a suprascriptis capitaneis fieri debeant consilio prudentum virorum a potestati- bus et capitaneis et antianis eligendorum, non tamen
[p. 83]
consanguineorum ipsorum capitaneorum vel eorum uxorum, usque in quartum gradum vulgariter intellectum, nec advocatorum ipso- rum comunium vel alicuius eorum. Et iudices et consanguinei contra predictam formam electi predictas condempnationes minime facere teneantur. Et si facte fuerint contra predictam formam, condempnationes predicte propterea non infringantur nec vitientur in aliquo, sed in casu quando iudices sunt consan- guinei predicto modo et eas fecerint, ipsi capitanei de ipsis con- dempnationibus partem sibi contingentem non habeant sed remaneat condempnato. Salarium vero predictorum iudicum sit et esse debeat soldorum decem pro quolibet, ipsorum dan- dorum eis a camerariis Pisani comunis absque provisione aliqua potestatum et capitaneorum et antianorum, factis ipsis con- dempnationibus, ad quos solvendos potestates et capitanei compellere debeant suprascriptos camerarios non obstante aliquo capitulo brevis vel camerariorum. Et a capi- tania et capitaneo pro quolibet iudicum denarios sex de quali- bet libra ipsarum condempnationum, ita quod predictum salarium capitanie et capitanei non sit minus soldorum decem pro quolibet iudicum. Qui iudices eligantur ab antianis hac forma, videlicet quod antiani faciant per capitaneos iudicum sortiri omnes iudices civitatis et poni duorum iudicum nomina in qualibet apodixa et ipsas apodixas omnes poni in quadam tasca et de ipsa tasca extrahi facere apodixam unam et iudices in ipsa apodixa nominati faciant condempnationes illas quas petit capitaneus fieri. Et quilibet capitaneus et notarius eius teneantur vinculo iuramenti ad penam lib [rarum] decem denario- rum pro quolibet mostrare et per dictum notarium legere et explanare diligenter coram iudicibus super condempnationibus personarum sue capitanie faciendis deputatis omnes processus et excessus scriptos in actis dicti notarii et capitanie predicte, de quibus condempnatio vel absolutio facta non fuerit. Et iudices predicti teneantur de illis omnibus processibus et
[p. 84]
excessibus, qui liquidi fuerint, facere condempnationem vel absolu- tionem. Et capitanei predicti teneantur a dictis iudicibus petere ut inde condempnationem vel absolutionem faciant. Et ita com- mictantur condempnationes quousque tasca predicta fuerit vacua de ipsis apodixis et postea fiat a capite. Hoc salvo quod si aliquis predictorum iudicum in apodixa comprehenso- rum superesse non possit, quod remictatur ipsa apodixa in tasca et alia inde extrahatur. Et predicta apodixa extrahatur de ipsa tasca per priorem antianorum qui pro tempore fuerit. Excepto capitaneo Plumbini, qui condempnationes faciat secundum formam brevis consilio sui iudicis Plumbini. Et salvo et excepto quod condempnationes et absolutiones faciende a capitaneo Ylbe et capitaneo Vignalis et capitaneo Planusie fieri possint consilio iudicis Plumbini, absque alia electione antiano- rum. Excepto quod condempnationes et absolutiones faciende a capitaneo Castilionis et capitaneo Abbathie de Fango fieri possint consilio iudicis Castilionis Piscarie, si iudex ibi fuerit pro comuni Pisano, alioquin fiant et fieri possint et debeant condempnationes et absolutiones hominum dictorum comunium consilio iudicis et assessoris comunis Plumbini. Et con- dempnationes et absolutiones faciende a capitaneo Sherlini fiant et fieri possint cum consilio iudicis Castilionis Piscarie si esset ibi, alioquin fiant et fieri possint cum consilio iudicis Plumbini. Et quod notarii alicuius capitanei teneantur non scribere aliquas condempnationes nisi fierent suprascripto modo. Ab aliqua persona vel loco non patiemur neque permicte- mus prohiberi nec etiam ipsi capitanei prohibeant quominus homines et persone Pisani districtus libere venire possint ad civitatem Pisanam pro eorum ratione et iustitia consequenda et si contrafaciens officialis fuerit, expellemus eum de officio et condempnabimus eum insuper in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Aliam vero quamcumque personam
[p. 85]
condempnabimus singulis vicibus in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Aliquam personam vel locum non permictemus vel consen- tiemus in civitate Pisana et eius districtu preter quam in comu- ni Pisano ius reddere aut exercere aliquam iurisditionem civilem vel criminalem aut aliquos condempnare vel gravare in aliquo. Exceptis illis quibus ex forma brevis Pisani comunis vel populi aut constituti concessum est. Et contrafacientem et capitaneum Pisani districtus permictentem predicta fieri sin- gulis vicibus puniemus et condempnabimus in lib [ris] centum denariorum et quod contrafactum fuerit non valeat sed irritum deducatur. Et hoc capitulum preconiçetur per civitatem Pisanam in locis consuetis singulis duobus mensibus. Et hec fiant et observentur non obstante aliquo capitulo huius brevis superius vel inferius scripto aut privilegio seu prescriptione vel consuetudine aliqua aut aliquo consilio. Alioquin perdamus de feudo nostro lib [ras] quingentas denariorum et in tantum pos- simus et debeamus a nostris modulatoribus modulari. Et hoc capitulum sit precisum ita quod nullum intendimentum vel liberatio ullo modo fieri vel dari possit inde. In castellis, vil- lis vel locis Pisani districtus consules de se ipsis constitue- mus et mictemus vel constitui et micti faciemus eosque iurare per nos vel per alium quod nobis pro honore civitatis Pisane videbitur faciemus. Qui consules possint condempnare quamlibet personam sui consulatus si non parerent in officio suo a duobus denariis usque in duodecim. Et non sinemus in predictis locis vel aliquo eorum habere vel esse aliquem de civi- tate Pisana vel districtu pro potestate, rectore vel consule nisi pro comuni Pisano. Et siquod comune villarum vel loci predic- torum aliquem pro potestate vel rectore de civitate Pisana vel districtu vocaverit vel vocari fecerit seu receperit, libras centum ab ipso comuni et electo exigemus vel tolli faciemus et
[p. 86]
non reddemus et pena soluta non sinemus in predictis locis habere vel esse aliquem de civitate vel districtu pro potestate vel rectore nisi pro comuni Pisano. Et hoc capitulum sit pre- cisum ita quod nullam absolutionem inde ullo modo habere possimus. Consules capitaniarum et terrarum de foris ubi officiales eliguntur et alii officiales earundem terrarum eligantur in sin- gulis terris de foris per infrascriptum modum, videlicet quod in qualibet terra de foris per sonum campane coadunen- tur homines cuiusque terre et ville apud suam ecclesiam ubi officiales esse consueverunt et eis coadunatis fiant tot apodixe quot sunt homines inter plenas et vacuas et sint tot plene quot sunt officia in ipsa terra ubi eliguntur officiales, ita quod in qualibet apodixa plena sit unum officium tantum. Relique vero sint vacue et ille cui evenerit apodixa plena eligat officium in ea comprehensum, ita quod non eligat pater filium nec filius patrem. Et apodixe capiantur per aliquem puerum minorem duodecim annorum et non per aliam personam sub pena lib [rarum] decem denariorum auferenda cuique capitaneo con- tra predicta facienti. Nec eligatur aliquis ad aliquod officium qui a duobus annis proximis preteritis citra in eodem officio fuerit et si elegerit non valeat et hoc modo fiat electio et non alio. Et talem ad ipsum officium qui solvat, vel eius pater in cuius est potestate, datas et prestantias et solitus sit solvere in illo et cum illo comuni et terra; ad quas apodixas capiendas interesse possint et debeant hii de dictis terris qui, vel eorum patres in quorum sunt potestate, in eis solvant datas et prestantias et non alii nec qui sint minores decem et octo annis vel maiores septuaginta annis nec qui sint in aliquo banno Pisani comunis pro maleficio vel quasi. Et quod in dicta et de dicta electione nulla rixa vel conspiratio aut fraus vel machina- tio fiat sub pena soldorum centum tollenda cuique contrafaci- enti. Quorum officialium omnium qui de foris eliguntur duret officium per spatium unius anni. Qui capitanei comitatus in

ultimis sex mensibus nichil habere possint pro consulibus mictendis. Populi quidem iuramentum ab hominibus comitatus prestari sufficiat semel in anno et quod tunc prestetur capi- taneis qui fuerint in primis sex mensibus pro se et succes- soribus eorundem. Consules et camerarios suprascriptos et omnes alios de dictis terris et locis ad quorum manus de bonis eorum terre vel ville pervenerint, cogemus et a capitaneis et notariis Pisani dis- trictus cogi faciemus de eorum introitu et exitu rationem red- dere coram populo sue terre per sonum campane - si campana ibi est, alias per vocem consulis vel cafadiarii ipsius comunis - coadunato die festivo publica scriptura inde interveniente sin- gulis quatuor mensibus sigillatim et singulariter nominando introitus et exitus et cum predicta scriptura reddere rationem coram modulatoribus comunis et non cum alia. Et si hoc non fecerint eiciantur et expellantur de officio et in penam sol- dorum viginti denariorum Pisano comuni et totidem comuni sue terre incurrant et alia scriptura quam predicta non valeat. Et hoc capitulum iurari et observari faciemus a modu- latoribus foretaneorum Pisani districtus et executioni mandari ab eis. Capitanei et notarii comitatus sua feuda percipiant pro rata temporis singulis tribus mensibus et quod in eorum capitaniis morentur principio, medio et fine. Et quod predicta omnia et singula et etiam in eorum brevibus comprehensa firma teneant et faciant inviolabiliter observari. Et procurent solicite datas et condempnationes et alia debita exigere. Notarii capita- neorum habere debeant de scripturis quas fecerint pro eorum officio quantum accipere debent notarii sex curiarum et alii
[p. 88]
notarii civitatis in eorum officiis in similibus accipiunt et accipere debent et nichil aliud neque plus de ipsis scripturis. Et habere debeant ordinamenta de mercedibus exemplata, sed de scripturis quas in actis miserint nichil tollant. Salvo tamen quod possint tollere de staçnis, procurationibus, testibus et preceptis. Et quod acta successoribus eorum renuntiare et dare teneantur cum scriptura publica. De quibus et etiam capitulis brevis exemplandis et observandis cogemus eosdem et etiam capitaneos sub pena soldorum centum pro quolibet. Quod capitulum et etiam capitula, que capitanei terrarum Pisani dis- trictus tenentur legere vel seu legi facere hominibus sue capi- tanie ex forma eorum brevis, quilibet capitaneus et notarius terrarum et locorum Pisani districtus legere vel legi facere et explanare coram populo cuiusque comunis tempore electio- nis consulum teneantur. Et quisque capitaneus Pisani districtus teneatur iuramento et infrascripta pena non cogere vel coram se venire facere Pisas vel in dicta capitania homines sue capitanie, nisi pro factis Pisani comunis vel comunis sue capitanie, nisi iusta et evi- denti causa. Et quilibet capitaneus qui contra predicta fecerit puniatur et condempnetur a nobis suprascriptis potestatibus et capitaneis qualibet vice qua contrafactum fuerit usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et qui capitanei teneantur precipere et mandare seminari hominibus omnibus sue capitanie façeola in omnibus terris ubi seminaverint mileum et panicum et fieri ab omnibus ortum de caulibus in aliquo loco et plantari arbores sive plantas fructiferas sex singulo anno in terris suis vel in terris quas ab aliis conducunt pro qualibet familia. Et de predictis capitanei inquisitionem et con- dempnationem singulis annis facere teneantur in eorum capi- taniis sub pena soldorum centum denariorum et quemlibet foretaneum contrafacientem possint condempnare et punire in
[p. 89]
soldis quinque denariorum. Et quod alique arbores fruc- tifere distantes a terra vicini per duos pedes occasione umbaci tolli vel elevari seu incidi non possint, non obstante aliquo capitulo brevis vel alio ordinamento, sed si pendent super terram vicini, quatenus pendent super terram vicini ad volun- tatem ipsius vicini incidantur. Et capitanei Pisani districtus teneantur vinculo iuramenti et sub pena lib [rarum] decem denariorum ut populum sue capi- tanie non possint vel debeant in aliquo certo loco congregare seu convocare occasione condempnationum publicandarum et legendarum tantum, nisi tantum consules seu sindicos vel consiliarios, ubi consules non sunt, villarum seu locorum sue capitanie, dum tamen ipsi consules seu sindici vel consiliarii requirantur personaliter vel ad domos eorum habitationis, nisi illam coadunationem seu parlamentum facerent de mandato Pisani comunis seu potestatum et capitaneorum et antianorum Pisani populi et nisi pro officialibus eligendis. Item teneamur nos potestates et capitanei quod ab aliqua condempnatione facienda a capitaneis Pisani districtus secundum suprascriptam formam, si condempnatus monitus fuerit ut suam defensionem faceret, appellari non permictemus nec remedio appellationis vel nullitatis vel alia causa ipsam con- dempnationem infringi. Salvo quod a condempnationibus soldorum centum denariorum et abinde supra faciendis a rec- toribus sive capitaneis Plumbini et Castilionis Piscarie et alio- rum illarum partium Pisani districtus consilio iud [icis] Plumbini, Castilionis Piscarie et Campilie et cuiusque eorum appellari possit, cuius appellationis causa congnoscatur et finiatur a die condempnationis publicate ad quinquaginta dies, que etiam condempnationes a soldis centum supra non possint dici nulle si maleficium vel quasi constiterit esse probatum. Ita tamen quod condempnationes faciende a capitaneis
[p. 90]
comitatus possint legi omnibus diebus dominicis, festivis, feriatis et sole [n] nibus nec propter hoc possint remedio nullitatis infringi, lege aliqua non obstante vel constituto. Et quilibet capi- taneus sub vinculo iuramenti et pena pro qualibet vice lib [rarum] decem qua contrafecerit ab eo auferenda teneatur et debeat recipere defensiones cuiusque contra quem procederet occasione alicuius maleficii vel quasi et ad ipsam defensionem faciendam dare ei terminum decem dierum adminus. Et notarius cuiusque capitanei teneatur scribere defensionem cuiusque et etiam scribere si per capitaneum staret, quominus ipse capitaneus defensiones predictas reciperet sub pena soldo- rum centum denariorum a notario contrafaciente pro qualibet vice tollenda. Et iudices eligendi super condempnationibus faciendis a capitaneis comitatus teneantur et debeant vinculo iuramenti facere requiri omnem personam contra quam pro- cedere debent ad condempnationem vel absolutionem facien- dam et dare ei terminum decem dierum adminus a Cecina citra et abinde supra quindecim dierum ut coram eis omnem defen- sionem, quam facere intendit, faciat et coram suprascriptis iudicibus possit omnes probationes facere quas vult secundum formam iuris infra predictum terminum. Et ipsi iudices teneantur ipsas probationes et defensiones recipere recepta convenienti mercede a iudicibus et notario, alioquin dicti iudices possint inde puniri et condempnari a potestatibus et capitaneis usque in sol [dos] centum denariorum per vicem pro quolibet eorum. Et notarius cuiusque capitanei sub simili pena teneatur et debeat toto tempore predicte dilationis esse in civi- tate Pisana et venire et stare cotidie ad curiam potestatum et capitaneorum cum suprascriptis iudicibus ad recipiendum omnem defensionem faciendam coram iudicibus suprascriptis de suprascriptis contra quos iudices procedere debent, non obstante in predictis omnibus superius scriptis aliquo capitulo superius vel inferius scripto vel aliquo capitulo huius brevis vel
[p. 91]
constituti Pisani aut iure comuni. Et quilibet capitaneus in sua capitania teneatur in parlamento quod fecerit pro officialibus faciendis legi et explanari facere per suum notarium totum capitulum de dampnis et guastis quod incipit "Dampnum siquod vel guastum" et cetera et ipsum capitulum totum quilibet notarius cuiusque capitanie teneatur habere et portare secum exemplatum ad suam capitaniam. Hoc addito quod capi- tanei de foris non possint aliquod parlamentum facere nisi diebus dominicis et sole [n] nibus duodecim apostolorum, nisi hoc facerent de mandato potestatum et capitaneorum pre- dictorum. Et quod dictis capitaneis non liceat aliquam perso- nam ponere ad girellam vel berrinam seu ponere eos in ceppos, sed pro gravi maleficio de quo non possint congnoscere teneantur illas personas, que de eis inculparentur, sub fida custo- dia mictere ad potestates et capitaneos vel ad iudicem curie maleficiorum.

1.45. XLV. De preceptis et monitionibus nuntiorum et cafadiariorum ex parte capitaneorum.
Precepta omnia et inquisitiones et monitiones factas et facta per nuntios Pisane civitatis vel alicuius capitanei comitatus sive consules aut cafadiarios in sua terra vel villa unde est consul, nuntius seu cafadiarius ex parte capitaneorum comitatus in sua capitania perinde valeant et teneant ac si ab ipsis capitaneis facta et facte essent vel ab officiali ad predicta deputato de iure et perinde eorum et cuiusque eorum relationi et dicto fides detur cuique nuntiorum curiarum Pisane civi- tatis in suo officio.

1.46. XLVI. De brevibus comitatus.
Brevia aliqua vel statuta, officiales Pisane civitatis et
[p. 92]
districtus non patiemur neque permictemus habere aut aliquibus bre- vibus vel statutis uti, nisi capitulis huius brevis que servare teneamur. Salvo tamen quod iudices curie legis et curie arbitro- rum et curie nove pupillorum, capitanei Vici, Calci, Buiti, Marti, Peccioli, Plumbini, Scharlini, Castilionis Piscarie, Cam- pilie, Planusie, Castelli Castri, terrarum acquisitarum liceat ha- bere brevia et statuta a sapientibus viris ab antianis eligendis a comuni et pro comuni Pisano electis iam ordinata, composita et correcta et componenda, ordinanda et corrigenda et non alia. Et salvo quod comune Palarie possit habere breve primo cor- rectum a sapientibus viris ab antianis eligendis. Et salvo quod alii capitanei et rectores in civilibus et criminalibus iurisdi- tionem habeant iam statutam. Ita quod ius sanguinis ad suprascriptos capitaneos omnes et rectores seu terras quas rexe- rint seu aliquos ex eis non spectet. Nec inde aut de gravio- ribus maleficiis vel quasi intromictere se possint nisi ad investi- gationem exinde faciendam solummodo et nobis vel iudici maleficiorum postmodum presentandam infra octo dies a die cepte investigationis, de quo etiam notarius eius teneatur. Et si contra fecerint quilibet eorum puniatur in lib [ris] decem per vicem, ex qua investigatione et eius processu nos potestates et capitanei possimus et debeamus procedere ad condempna- tionem et absolutionem secundum formam iuris et arbitrii si arbitrium haberemus super processu, cuius investigationis pos- simus alios testes recipere si nobis expedire videbitur. Exceptis castellanis Castelli Castri, qui suam iurisditionem exercere possint secundum formam sui brevis et salvo quod capitanei degathie habere possint et debeant statuta, secundum que eorum exerceant officium, iam composita et correcta. Si tamen aliqua in dictis brevibus et statutis comprehensa essent con- traria aliquibus capitulis huius brevis, in nullo serventur. Et salvo quod alie curie utantur brevi curie legis, quod breve notarii sex curiarum exemplare teneantur vel exemplari facere
[p. 93]
pro qualibet sua curia si exemplatum non est. Et salvis brevibus curie maris, mercatorum, artis lane et septem artium. Et infra duos menses ab introitu nostri regiminis teneamur et debeamus eligi facere per suprascriptos potestates et capitaneos et antianos duos sapientes et legales iudices et unum bonum et legalem notarium cum eis super compositione, correctione iudicum, officialium et notariorum curiarum civitatis Pisane, qui possint et debeant ordinare et componere eorum brevia et qualiter et in quem modum eorum officia, iurisditionem gerere, facere et habere debeant et super quibus, ita quod autenticum seu exemplar eorum que ordinaverint et decreverint ponatur et sit et esse debeat ad probationem et perpetuam rei memoriam in cancellaria Pisani comunis, que brevia potestates et capitanei teneantur fieri et observari facere. Et contrafacientem possit et debeat condempnare qualibet vice in soldis quadraginta denario- rum. Et si nos potestates et capitanei predicta non fecerimus et non observaverimus perdamus de feudo nostro lib [ras] quin- quaginta denariorum. Et quod iudices et notarii cuiusque curia- rum teneantur infra duos menses postquam ipsa brevia fuerint correcta et ordinata, brevia ad suam curiam spectantia et ordi- namenta mercedum et salariorum, que sunt in brevi populi, habere scripta in cartis montoninis cum tabulis et coperta rubea ad expensas curiarum dandas a cam [erario] pignerum curia- rum sub pena soldorum sexaginta pro quolibet et notario auferenda contrafacienti; que perquirantur per potestates et capitaneos vel iudicem eorum eis assidentem.

1.47. XLVII. De capitaneis et notario militum.
Militum capitaneos quatuor videlicet unum per quodlibet quarterium eligi faciemus, quorum quilibet habere possit pro suo feudo de introitu comunis militum vel aliis bonis Pisanis
[p. 94]
lib [ras] duodecim et soldos decem denariorum tantum, et unum notarium cum eis pro sex mensibus et habeat pro suo feudo lib [ras] octo. Qui capitanei et notarius eorum non prohi- beantur admicti ad alia officia post hoc officium nec obstet quin ad officia possint admicti et eligi. Qui notarius teneatur restituere omnia acta sua dicti officii cancellariis Pisani comunis infra octo dies post depositum officium. Et mariscalcorum offi- cium - qui sint duo eligendi a capitaneis militum, qui mariscalci vacare debeant a die depositi officii ad annos duos - duret et durare debeat per sex menses et habere debeat quilibet eorum pro suo feudo soldos viginti denariorum. De dando comuni militum specialiter advocatum sive advocatos et sindicum et de dando eis et cuique eorum salaria quanta et qualia, sit et remaneat in provisione antianorum. Et qui capitanei militum possint et debeant habere consiliarios in suprascripto eorum officio.

1.48. XLVIII. De electione iudicum.
Iudicum sex curiarum et iudicis curie maris et iudicis modulatorum officialium de foris, qui ad officia possint admicti secundum formam nostri brevis, electionem faciemus et fieri faciemus per apodixas mictendas inter omnes iudices misso inde primo precone et expectatis dictis iudicibus per biduum, videlicet quod omnes iudices indifferenter, excepto iudice Castelli Castri et advocatis Pisani comunis, capiant apodixas qui fuerint presentes electioni faciende et qui non erant pre- sentes possint capi apodixe eorum vice et nomine, dummodo illi absentes non sint extra civitatem Pisanam et districtum nisi essent in servitium Pisani comunis, et dicte apodixe iudicum capiantur infrascripto modo, videlicet quod nullus iudex possit habere aliquod officium nisi primo habeant illi qui non habuerint quousque totus numerus iudicum completus fuerit et postea fiat a capite et si completo circulo iudicum non
[p. 95]
inveniantur iudices qui possint habere officia curiarum et alia officia iudicum, quod possit fieri electio de aliis iudicibus qui ha- buerunt officia in sex mensibus preteritis et de aliis qui officia iam renuntiaverint. Et totiens fiat electio et fieri possit et debeat quotiens expedierit et curie iudicibus fuerint reformate absque aliquo consilio inde faciendo, non obstante aliquo capitulo bre- vis superius vel inferius scripto; quod si obstaret, hoc servetur et non illud et hoc capitulum sit precisum. Et quod quando eli- gentur iudices curiarum, eligi faciemus in qualibet curia Pisane civitatis duos iudices tantum, excepta curia maris in qua unus tantum eligatur, et in curia modulatorum de foris unus tantum. Qui iudex curie maris et modulatoris et etiam iudices curiarum singulis diebus et horis, quibus curie tenebuntur, teneantur et debeant sive unus eorum semper teneatur et debeat sedere et morari in curia pro iure reddendo singulis personis et locis. Et quod unus ipsorum iudicum possit advocare et advocando ire. Ita tamen quod unus predictorum iudicum saltem semper sit in curia predictis diebus et horis pro factis curie et iure reddendo omnibus petentibus et faciendo iustitie complementum. Quorum quilibet iudicum habeat pro suo feudo de suo officio lib [ras] quadraginta denariorum Pisanorum et de quo ipsi iu- dices predictum salarium lucrati fuerint in ipsis officiis et idem fiat de duobus iudicibus curie confitentium, ita videlicet quod nullus iudex cogatur recipere officium curiarum alicuius. Et in curia confitentium duos iudices qui sint iurisperiti, et non laicus, quorum quilibet habeat tantum feudum quantum alii iudices curiarum; qui de qualibet questione vel causa possint cognoscere usque in quantitatem et valentiam lib [rarum] decem summatim et extra ordinem, nulla iuris sole [n] nitate vel ordine servato, et causas celeriter infra mensem a die litis incepte diffinire, ita quod ipsa die qua actor scribi fecerit petitionem suam, ipsa die vel sequenti facta monitione, reus respondere cogatur alioquin contra eum procedatur tamquam contumacem ad sententiam. Qui iudices in
[p. 96]
diffinitivis sententiis illam diricturam tollere debeant quam alii iudices curiarum. Et idem in qualibet alia curia observetur inter illos inter quos ex forma eorum brevis cognoscere possunt in eorum curiis et hec faciemus et observabimus non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti et siquod obstaret istud servabimus et non illud. Et singulis diebus, quibus curie tenebun- tur, teneantur et debeant ibi assidue sedere et morari pro iure reddendo singulis personis. Nos potestates et capitanei teneamur predicta perquirere vel perquiri facere semel adminus qualibet septimata et auferre cuique contrafacienti predictam penam. Et quotiens contrafactum fuerit de predicta investiga- tione non facienda amictamus et amictere debeamus de feudo nostro lib [ras] quinquaginta denariorum. Et quilibet notarius curie legis et curie nove - qui esse debeant in qualibet earum tres - et curiarum appellationis, usus, foretaneorum et arbitro- rum - qui esse debeant in qualibet earum duo tantum - pro suo feudo habeat lib [ras] octo. Salvo quod quilibet notarius curie nove et confitentium habeat lib [ras] tres et agrimensor lib [ras] decem; que feuda iudicum nova et vetera, siqua recipere haberent, massarius pignerum curiarum possit et debeat dare et solvere ipsis iudicibus et notariis et agrimensori - qui agrimensor sciat legere et scribere et sit bene instructus in arte et ministerio colligendi et faciendi rationem ad ambacum, et hoc scribatur quando eligetur in apodixa, et etiam qui sciat de mensura et esmo - et nuntiis sex curiarum tantum de introitibus curiarum absque provisione antianorum. Et etiam cum steterint super sententiis concordandis prout consuetum est. Et mercedes receptionis et examinationis testium et aliarum scripturarum mercedes et etiam de proclamationibus, procura- tionibus, preceptis et staçinis, verumtamen de aliis scripturiis quas miserint seu redigerint in actis curie nichil tollent, non obstante aliquo capitulo, nisi ut permissum est in brevi de mer- cedibus notariorum quod est in cancellaria. Et teneantur perquirere acta curie ad petitionem cuiusque, habita inde
[p. 97]
convenienti mercede non computato numero annorum nec excedat summam denariorum duorum per annum et idem observetur in singulis aliis officialibus civitatis et comitatus. Apparitores sive nuntios sex curiarum et etiam curie maris eligi faciemus unum tantum in qualibet earum. Et habeant pro quolibet eorum feudum lib [rarum] quatuor. Hoc addito quod quilibet nuntius Pisani comunis possit facere totum offi- cium curiarum sicut potest facere et gerere nuntius cuiuslibet curie pro illa mercede quam habere potest et debet nuntius curie sine feudo tantum, volente nuntio curie vel nolente et eo non requisito et eo sciente vel nesciente seu contradicente, et que per eos facta fuerint seu per aliquem eorum valeant et teneant tamquam si facta essent per nuntios curiarum seu per aliquem eorum; que omnia dicti nuntii Pisani comunis facere possint et teneantur et debeant absque sacramento prestando ab eis in predictis curiis vel aliqua earum, non obstante aliquo capitulo constituti et non obstante aliquo alio capitulo huius brevis. Non patiemur quod aliquis iudex sex curiarum vel aliarum curiarum excepta curia confitentium cognoscat seu pronuntiet in modum assessoris. Advocare non patiemur neque permictemus aliquem vel aliquos vel patrocinium prestare alicui persone vel loco contra comune Pisanum in diminutionem Pisani comunis sine parabo- la nostra vel antianorum. Et contrafacientem condempna- bimus singulis vicibus in lib [ris] vigintiquinque denariorum et etiam ultra nostro arbitrio. Et idem faciemus de notariis qui cartam fecerint contra comune Pisanum, alioquin perdamus de feudo nostro lib [ras] vigintiquinque singulis vicibus. Notarios omnium iudicantium et aliorum officialium tam de civitate quam de districtu compellemus infra octo dies post depositum officium acta restituere successoribus sub pena
[p. 98]
que nobis videatur. Et successores eorum etiam ea et alia petere, perquirere et investigare et apud se facere pervenire eaque actare et brevis capitula exemplare. Salvo quod supra dictum est de notario capitaneorum militum. Iudices et notarii suprascripti curiarum teneantur quod, si contigerit aliquem in causis coram eis vel aliquo eorum admicti sine pignere et pro aliqua earum succumbere, ipsum renuntiare infra triduum iudi- ci capit [aneorum] populi et quantitatem quam ille talis dare debuerit pro dirictura. Salvo quod dicti denarii vel pignus revertantur ad camerarium pignerum curiarum. Teneamur nos potestates et capitanei in diffinitivis sententiis a notariis curiarum scribi facere petitiones et responsiones et instrumenta et alia secundum priorem modum. Aliquem vel aliquos ex iudicibus curiarum si pro ambaxiata et aliis factis Pisani comunis et eius occasione absentare contigerit sive ad curiam venire non poterit infirmitate gravatus vel in servitio Pisani comunis occupatus vel fuerit antianus populi, superstes iudex in cognoscendo et iudicando tam in contentiosa quam voluntaria iurisditione exercere possit totum officium usque ad reversionem ipsius absentis vel occupati in servitio Pisani comunis et liberationem ipsius infirmi et exitus antiana- tus et que per ipsum superstitem facta fuerint firma et rata sint et valeant et teneant ac si ab utroque fieret, non obstantibus aliquibus capitulis vel statutis; dum tamen si a partibus vel ali- qua earum postulatum fuerit, utatur in diffinitivis sententiis ferendis consilio sapientis vel sapientium partibus non suspec- torum. Et pro bono et utilitate Pisani comunis et civium et foreta- neorum omnium ut lites melius et citius decidantur in curiis et testes producendi in causis facilius examinentur et recipiantur, in curia legis et in curia foretaneorum et in curia nova pupillo- rum eligantur et sint iudices duo, unus quorum deputetur vicis- sim ad testium receptionem condie et continue testes
[p. 99]
examinare et recipere debeat diebus et horis consuetis. Qui duo iudices sacramento teneantur concordare et deputare qui per certos dies debeat interesse super receptione et examinatione testium. Et idem fiat per omnia in curia usus et in curia appella- tionis et in curia arbitri sint et esse debeant duo iudices, quo- rum alter deputetur cotidie ad testium receptionem - vel iudices curie legis - et alter sit in curia pro factis curie expedien- dis, fac [iendis] continue oportunis tamen diebus et horis. Iudicum et notariorum statuta firma et rata tenebimus et habebimus composita et componenda, salvis brevibus comunis et populi. Et teneamur nos potestates et capitanei quod, si invenerimus vel nobis dictum aut denuntiatum fuerit quod ali- qua persona, que litigaret cum aliquo coram aliquo iudicante Pisane civitatis in causa quam haberet cum adversario suo, negaret mortem publicam vel parentellam publicam vel legiti- mationem vel naturalitatem filiorum vel aliquam esse vel fuisse uxorem publicam, de qua interrogaretur, puniemus et con- dempnabimus eum a soldis viginti denariorum Pisanorum usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum Pisanorum. Et idem faciemus de illo qui negaret aliquem esse civem vel districtualem Pisanum vel locum vel cappellam in qua moraretur ille qui in causa interrogaretur. Et cogemus iudices Pisane civitatis ad petitionem cuiusque litigantis coram eis vel aliquo eorum et petentis aliquem morantem in Sardinea vel in aliis partibus extra districtum Pisanum facere citari per peremptorium vel heremodicium vel alio modo, constituere nuntium vel nuntios bonos et ydoneos pro ipsa citatione facienda, dummo- do talis nuntius iuret ipsam citationem bene et legaliter facere et renuntiare veritatem; quod scribatur in actis curie, de qua renuntiatione sufficiat relatio ipsius nuntii vel instrumentum
[p. 100]
publicum faciendum de citatione predicta et de peremptorio vel heremodicio vel alia citatione facta, non obstante alicuius nuntii dicte curie voluntate aut inhibitione et non obstante aliquo capitulo huius brevis vel constituti. Que omnia predicti iudices sub sacramento facere teneantur. Et teneamur nos potestates et capitanei quod patiemur et permictemus toto tempore nostri regiminis per nos et nostram familiam iudices et advocatos Pisane civitatis libere ascendere solarium caminate palatii potestatum et capitaneorum, que est supra cancellariam, absque alia licentia eis danda pro exercendo offi- cium eorum advocationis non obstante aliquo arbitrio nobis dato vel dando et non obstante aliquo capitulo brevis vel con- stituti, consilio vel ordinamento. Et electio iudicum fiat hoc modo, videlicet quod ponantur tot apodixe quot sunt iudices qui possunt habere officia in una pisside sive tasca et in unaquaque apodixa sit scriptum nomen unius iudicis tantum, ita quod in omnibus apodixis sint scripta omnia nomina iudicum valentium habere officia. Et in alia pisside ponantur tot apodixe officiorum inter plenas et vacuas quot sunt iudices qui possunt habere officia. Et primo extra- hatur apodixa illius pissidis in qua sunt nomina iudicum et, extracta illa apodissa, extrahatur alia de alia pisside in qua sunt apodixe officiorum, non obstante quod aliter sive alius modus supra contineatur.

1.49. XLVIIII. De generali electione notariorum.
Ante quam generalis electio officialium notariorum civitatis Pisane fiat, eligi faciemus notarios duos per singulum quarterium, ita tamen quod qui fuerit ibi uno anno non possit esse ad predicta ab inde ad annos duos proximos, quos coram nobis vel aliquo ex iudicibus vel militibus nostris venire faciemus in ali- qua ecclesia vel loco civitatis Pisane et cogemus sub iuramento de novo prestando et certa et gravi pena invenire et scribere per
[p. 101]
nomina et prenomina omnes notarios civitatis Pisane bone oppinionis et vite, qui officium secundum formam huius brevis habere possunt. Et nullum notarium predicti duo scribant vel scribi faciant qui non esset natus ex legitimo matrimonio. Et hec non intelligantur de illis notariis qui iam scripti et admissi fuerunt. Et notarii quos predicti duo per quarterium invenerint, scripserint seu scribi fecerint tantum, et non alii, ad officia admictantur. Et predicti duo per quarterium teneantur iura- mento et sub pena soldorum centum cuique contrafacienti tol- lenda scribere vel scribi facere illos notarios tantum, qui secun- dum formam huius brevis ad officia eligi et admicti possint et qui sint nati in civitate Pisana vel eius districtu vel qui in civi- tate Pisana morati fuerint per decennium continue cum familiis eorum ante tempus predicte electionis et datas in civitate Pisana solverint, ipsi vel parentes eorum in quorum sunt potesta- te, et servitia comuni Pisano realia et personalia per dictum tempus fecerint. Et qui omnes sint maiores vigintiquinque annis. Hoc salvo quod filii notariorum qui sunt notarii possint poni in matricula et officia habere si sunt maiores annis viginti non obstante suprascripto capitulo vel aliquo alio inferius vel superius scripto. Et qui artem notarie in civitate Pisana predicti omnes per quadriennium proximum preteritum et completum exercuerint. Et si dubium esset inde et predictis videretur, pro- betur per acta sua tantum. Et qui apothecas notarie publice teneant in civitate Pisana vel consueti fuerint tenere per dictum tempus quatuor annorum, continui habitatores civitatis Pisane in eorum domibus propriis,vel alienis ab eis conductis vel gratis eis concessis adminus per tres annos ante tempus predicte electio- nis cum familiis eorum si habent familias et qui servitia realia et personalia fecerint in civitate Pisana per ipsum tempus. Nec aliquem notarium inter predictos scribent vel scribi facient aut patientur qui sit publicus usurarius aut de ipso vitio publice infamatus. Et de hoc etiam potestates et capitanei et eorum iudices teneantur. Et quod potestates et capitanei per
[p. 102]
se vel iudicem sibi assidentem inquisitionem facere teneantur per notarios vel per alios, eo modo et forma quo et qua sibi videbitur, qui notarii sint publici usurarii, tenendo in credentia illos per quos dictam inquisitionem fecerint, dummodo probe- tur per publicam famam saltem adminus per sex testes. Et eosdem notarios ab eis distingui faciemus per quarteria civitatis Pisane sine aliqua clausula. Et post electionem notariorum civi- tatis Pisane, qui ad officia civitatis et districtus eligi debent eligi faciemus in hunc modum et non aliter nec alio modo, videlicet quod in generali electione officialium non eligemus vel eligi faciemus vel permictemus ipsa die, qua electio fiet, aliquem notarium ad aliquod officium notarie civitatis Pisane sed postea, misso precone per civitatem Pisanam vel alia monitione facta ut omnes notarii predicte civitatis, qui ad officia possunt vel debent admicti secundum formam brevis, conveniant in maiori ecclesia civitatis vel alia ecclesia vel loco ad nostram volun- tatem vel etiam eisdem absentibus et ibi legi faciemus nomina omnium illorum qui fuerint scripti in matricula, videlicet qui habere possint officia. Et postea fieri faciemus tot apodixas quot erunt numero notarii qui habere possunt offi- cia. Inter quas apodixas tot fieri faciam plenas quot sunt officia notariorum in civitate Pisana et districtu, ita quod in qualibet apodixa scribatur unum officium tantum et nomen officii, alie omnes sint vacue. Et ipsas capi faciemus ab aliquo puero nomine cuiusque notarii, ita quod pro quolibet capiatur una tantum. Et si evenerit plena, habeat dictum officium si dictum officium recipere voluerit. Et si dictum officium recipere noluerit exinde illud recipere non cogatur, sed ipsis sex mensi- bus aliquod officium continuum habere non possit nec debeat. Salvo si nomen alicuius notarii, qui possit ad officium secun- dum formam huius brevis admicti, omicteretur per oblivionem vel alio modo nominari et scribi a predictis, non preiudicet ei quin possit eligi ad officia ut dictum est si ostenderit legitime coram predictis vel quatuor ex eis se esse talem qui possit eligi
[p. 103]
ad officium ut dictum est vel saltem tempore electionis osten- datur coram iudicibus vel alio deputato ad dictam electionem vel ante ipsam electionem coram aliquo de familia nostra. Et dicte apodixe notariorum capiantur infrascripto modo, videlicet quod nullus notarius possit habere aliquod officium nisi primo per circulum omnes illi, qui habuerint officium, primo officium habuerint quousque totus numerus notariorum completus fuerit et postea fiat a capite, exceptis illis qui eligun- tur per os. Predicta omnia faciemus et observabimus exceptis notariis cancellarie et cancellariis, qui eligi debent per potesta- tes et capitaneos vel alios quibus commiserint. Et etiam salvo quod dictum est infra de cancellariis et notariis cancellarie ex forma brevis populi, eligendis secundum formam brevis. Et salvo quod apodixe officiorum notariorum qui refutabuntur vel esse non potuerint et etiam alie capiantur ubi et prout videbitur nobis vel alii de familia nostra qui predictis interfuerit. Et non permictemus neque consentiemus quod aliquis notarius eligi possit vel admicti ad aliquod officium publicum ordinarium nisi continue habitaverit in civitate Pisana cum eius familia et massaritiis adminus in anno per novem menses et apothecam tenuerit publice et qui non fecerit laborerium rusticanum suis manibus et qui prius non approbetur ab admonitoribus notario- rum, et si eis vel alicui eorum opponeretur, et approbetur etiam per consilium ipsorum admonitorum, qui admonitores teneantur vinculo sacramenti ponere vel poni facere in brevi collegii notariorum quod nullus notarius faciat scedam vel car- tam matrimonii vel promissionis alicuius dotis alicuius mulieris de eo quod promicteretur ultra dotem et contra formam
[p. 104]
comprehensam in capitulo de corteriis quod incipit "Curterium aliquod" et cetera et ea que continentur in ipso capitulo de corteriis et ipsum totum capitulum legi et explanari faciant coram collegio notariorum et eos monere ut predicta obser- vent. Et admonitores notariorum et eorum consilium minus potestates et capitanei cogere teneatur inquirere et investi- gare notarios civitatis male fame et male conversationis et usurarios publicos siqui sunt inter eos, dummodo probetur per publicam famam saltem adminus per sex testes et tales renun- tiare nobis potestatibus et capitaneis suprascriptis teneantur, quos etiam cassare debeant et removere debeant de matricula notariorum et consortio eorum. Ita quod aliquod publicum officium non possint habere et si electus esset ibi expellatur inde. Et si admonitores et eorum consilium predicti predicta non fecerint et non observaverint, puniemus eos videlicet quemlibet eorum in lib [ris] decem denariorum. In qua electio- ne eligatur notarius qui moratus seu morari consuevit cum exactore condempnationum in cancellaria, cuius officium duret per spatium sex mensium et intelligatur officialis continuus et habeat et habere debeat lib [ras] duodecim pro suo feudo. Et quod ad officia sex curiarum confitentium et ass [essorum] eli- gantur boni et legales notarii et non vagabundi vel infames per apodixas vel alii notarii sicut supra dicitur. Et predictum capi- tulum sit precisum. Hoc addito quod nos potestates et capitanei teneamur habere et tenere firma et rata statuta notariorum loquentia de eorum mercedibus et salariis, quorum auten- ticum est in cancellaria Pisani comunis. Et omnes notarii civi- tatis Pisane teneantur observare dicta statuta et brevia et siquem invenerimus contrafacientem eum puniemus et con- dempnabimus nostro arbitrio. Et quilibet notarius civitatis
[p. 105]
Pisane et districtus teneatur omnes stipulationes penales factas et faciendas ab eis in aliquo et super aliquo contractu ad opus tersane et ad opus Vallivetri infra quindecim dies postquam facte fuerint denuntiare antianis qui pro tempore fuerint scriptu- ra publica interveniente. Et ipsi antiani iuramento teneantur ea denuntiare operario tersane et operario Vallivetri scriptura publica interveniente quantum tangit cuilibet suprascriptorum operariorum in suo officio. Qui operarii, quilibet quantum tan- git pro suo opere teneatur ipsas penas iuramento vel penales stipulationes, si commisse fuerint, exigere cum effectu et si con- tra fecerint vel quilibet eorum fecerit, notarii a lib [ris] decem usque in vigintiquinque et antiani a lib [ris] vigintiquinque usque in lib [ras] quinquaginta denariorum et dicti operarii a lib [ris] quinquaginta usque in centum qualibet vice puniantur et condempnentur inspecta qualitate rei et negotii. Et potesta- tes et capitanei suprascripti infra mensem ab introitu sui regi- minis predicta preconiçari publice per civitatem facere tenean- tur et postea singulis quatuor mensibus. Et advocati Pisani comunis eorum patrocinium in predictis dictis operariis iura- mento prestare teneantur. Et nullus notarius recipiatur ad aliquod officium ordinarium vel extraordinarium nisi sit scrip- tus in matricula notariorum civitatis Pisane. Et quod nullus notarius debeat, audeat vel presummat recipere vel acceptare, iurare vel exercere aliquod officium ordinarium vel extraordi- narium contra formam alicuius capituli brevis Pisani comunis et populi vel alicuius eorum. Et qui contra fecerit, puniatur et condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum Pisanorum qualibet vice et in remotione officii supradicti et ipsa electio pro cassa et irrita habeatur, acsi facta non fuisset, exceptis can- cellariis et notariis cancellarie Pisani comunis. Et quod nullus notarius audeat vel presummat stare vel morari aut exercere vel pro se exerceri facere aliquod officium ordinarium vel extraor- dinarium ultra terminum statutum et ordinatum in brevi
[p. 106]
Pisani comunis et iuris. Et qui contra predicta vel aliquod pre- dictorum fecerit, puniatur et condempnetur qualibet vice in simili pena et remotione officii. Et etiam quod capitanei col- legii notariorum qui pro tempore fuerint talem notarium contrafacientem non ponant vel poni patiantur in matricula notariorum a die depositi officii ad unum annum, exceptis cancellariis et notariis cancellarie. Et super predictis omnibus et singulis predictorum quilibet potestatum et capita- neorum suprascriptorum, vicarius, iudex maleficiorum et iudex populi et quilibet eorum possint et debeant et teneantur iura- mento et possit et debeat et teneatur ut dictum est investiga- tionem, inquisitionem facere singulis tribus mensibus et quemlibet contrafacientem qualibet vice punire et con- dempnare ut supra dicitur.

1.50. L. De non permictendo notarium usuram exercentem admicti ad officia.
Non patiemur neque permictemus quod aliquis notarius qui sit publicus usurarius vel rofianus, ebriacus vel publicam usuram exerceat, praviter faciat vel exerceat artem notarie in civitate Pisana vel comuni Pisano. Nec quod talis notarius ad officium aliquod notarie sit nec admictatur. Et talem notarium non permictemus poni in matricula notariorum. Et de hec teneantur admonitores notariorum et illi qui fuerint super matricula facienda. Et nichilominus nos potestates et capitanei predicta teneamur perquirere et investigare. Et utrum notarius sit usurarius vel non, sufficiat probari per publicam famam que probatio fiat et fieri possit per sex testes adminus. Et si talis notarius fuerit electus ad aliquod officium, per potestates et capitaneos suprascriptos de officio ipso expellatur.

1.51. LI. De actis notariorum mortuorum.

[p. 107]
Non patiemur quod aliquis Pisane civitatis vel districtus qui publice artem notarie non exerceat vel faciat, etiam si nota- rius sit, acta alicuius notarii mortui, quantumcumque sibi actinentis, apud se valeat habere vel tenere. Et acta notariorum mortuorum, cum commictentur, commicti debeant bono et legali notario approbando ab antianis Pisani populi vel amoni- toribus collegi notariorum Pisane civitatis autoritate consilii senatus et credentie. Acta vero notariorum vivorum absen- tium a civitate Pisana et eius districtu, que per ipsos notarios notariis commissa non fuerint, commictantur et ea commicti faciemus notariis publicis vel alicui notario ad voluntatem uxo- ris notarii absentis vel alterius magis dicto notario attinentis, penes quem dicta acta sint usque ad reversionem dicti notarii absentis.

1.52. LII. De officiis extraordinariis.
Et teneamur nos potestates et capitanei quod aliquem nota- rium qui esset sive fuit in aliquo officio ordinario non eligemus nec eligi faciemus vel permictemus aut consentiemus ad ali- quod officium extraordinarium in tribus sive pro tribus vel duobus aut pluribus mensibus tunc proximis venientibus sed vacare debeat a die depositi officii ordinarii ad tres menses. Nec aliquem notarium qui esset vel fuit in aliquo officio extraordi- nario eligemus nec eligi faciemus vel permictemus aut consen- tiemus ad aliquod officium extraordinarium pro tribus mensi- bus tunc proximis venientibus unde feudum solvatur a comuni vel pro comuni Pisano, sed vacare debeat per tres menses a die depositi officii extraordinarii, dum modo ille qui esset in aliquo officio extraordinario trium vel duorum aut plurium mensium possit eligi et admicti ad officium ordinarium pro sex mensibus tunc proximis venientibus si illud habere potest secundum for- mam brevis. Et nullum officium extraordinarium duret ultra tres menses unde feudum sive salarium solvatur vel non
[p. 108]
solvatur a comuni vel pro comuni Pisano nec aliquem esse permicte- mus in eo officio extraordinario ultra tres menses; et siquem invenerimus in eo stetisse ultra tres menses, puniatur a iudice populi suo arbitrio vel arbitrio alterius iudicantis coram quo questio verteretur. Et idem intelligatur de notario masnade Pisane civitatis ab equo, ut ultra tres menses durare non possit sive salarium inde solvatur a comuni seu pro comuni Pisano sive non, et quicumque notarius fuerit in dicto officio masnade ad idem officium eligi vel admicti seu confirmari non possit a die depositi officii ad unum annum proximum et de hoc est etiam capitulum in brevi populi sub rubrica "De officiis extraordinariis". Et quod nullus notarius admictatur ad offi- cium aliquod Pisani comunis absque presentia capitaneorum notariorum vel alicuius eorum. Et si aliter receptus fuerit, non valeat. Et hoc fiat ut nullus contra formam brevis recipiatur ad officium. Et nullus notarius possit ad officium date recolli- gende eligi, qui in eodem vel simili fuit a duobus annis proximis preteritis citra. Et qui habuerit officium curie maleficiorum non possit habere officium ordinarium annuum vel sex mensium a die depositi officii ad tres menses. Et qui fuit vel erit notarius antianorum Pisani populi non possit habere aliquod officium ordinarium vel extraordinarium a die depositi officii ad duos menses. Siquis vero electus fuerit ad aliquod aliud officium quam notarie, siquidem fuerit ordinarium, vacet et vacare debeat tam ab eodem officio quam a quocumque alio ordinario a die depositi officii ad duos annos tunc proximos venturos; et si fuerit officium extraordinarium, vacet et vacare debeat tam ab eodem quam ab alio extraordinario a die depositi officii ad sex menses tunc proximos venturos. Siqua autem questio de officiis vel matricula vel occasione officiorum notariorum vel aliorum quorumcumque officialium Pisane civitatis oriretur vel fieret ullo modo, cognoscatur et finiatur et cognosci et finiri debeat per potestates et capitaneos vel iudicem sibi assidentem
[p. 109]
tantum, sine consilio alterius persone inde habendo, infra octo dies vel brevius tempus a die mote questionis a qua diffinitione sive sententia appellari non possit nec remedio nullitatis infrin- gi. Et hec fiant non obstante aliquo capitulo brevis vel constitu- ti. Et hoc capitulum sit precisum ita quod per consilium qua- dringentorum de populo vel aliquod aliud consilium rumpi vel infringi non possit, nisi aliud predictis potestatibus et capi- taneis de tempore et aliis videretur.

1.53. LIII. De non permictendo cancellarios, notarios cancellarie et nota- rium antianorum interesse electioni notariorum.
Et teneamur quod non patiemur neque consentiemus vel permictemus quod aliquis cancellarius vel notarius cancellarie seu notarius antianorum sit vel esse debeat aut possit cum ali- quo vel aliquibus electoribus notariorum ad aliquod vel pro ali- quo aut aliquibus officiis ordinariis vel extraordinariis sex aut trium mensium aut quolibet alio, sed ipsas electiones omnes faciemus absentibus cancellariis et notariis cancellarie et nota- rio antianorum. Et hoc capitulum est in brevi populi.

1.54. LIIII. De electione nuntiorum Pisani comunis.
Nuntiorum Pisani comunis electionem faciemus vel fieri faciemus infra quindecim dies proximos vel alium terminum ad voluntatem nostram et antianorum secundum modum et for- mam et numerum consuetum sive alium prout videbitur pote- statibus et capitaneis et antianis. Et quod ex predictis nuntiis sint quadraginta, videlicet decem per quarterium, deputati ad curiam capit [aneorum] et antianorum et habeant idem officium quod alii nuntii, quos cogemus habere novas infulas sendadi vel panni gamurre francische, alioquin possint expelli de officio. Qui nuntii sint nati in civitate Pisana vel eius districtu vel saltem habitaverint in civitate Pisana cum sua familia per annos decem
[p. 110]
adminus ante tempus sue electionis solvendo datas et prestan- tias in civitate Pisana et debeant habitare intra muros Pisane civitatis vel burgis. Hoc intellecto ut nullus possit esse nuntius Pisani comunis nisi sit continuus habitator Pisane civitatis cum familia et nisi homo bone fame et nisi sit natus de civitate Pisana sive de terris que non sint inimice Pisani comunis aut civitatis Pisane, nullus eorum leno publicus vel privatus sit. Et siquem contra hanc formam facientem invenerimus, eum de officio expellemus et eum puniemus a soldis quadraginta usque in lib [ras] vigintiquinque. Qua electione facta et habito supra- dicto numero nuntiorum ut dictum est, potestates et capitanei et antiani Pisani populi per se vel per aliquos de dictis nuntiis vel alios quos voluerint faciant inveniri et inveniant nuntios vigintiquatuor ex dictis nuntiis, videlicet sex in quolibet et de quolibet quarterio civitatis, de magis divitibus et ydoneis qui sint et esse debeant nuntii comunis ab equo per totum annum. Et nullus nuntius a pede possit ire eques occasione sui officii nisi mandato potestatum et capitaneorum vel antianorum sub pena soldorum viginti denariorum cuique contrafacienti tollen- da. Modum et formam, quo et qua nuntii predicti debeant gere- re et portare officium suum et pignerare vel non pignerare, inveniri et fieri faciemus per bonos et legales viros usque in qua- tuor et unum notarium cum eis a nobis eligendos consilio capit [aneorum] et antianorum Pisani populi et sicut ipsi invene- rint sit firmum et valeat et teneat non obstante aliquo capitulo. Salvo in predictis omnibus statutis et ordinamentis com- positis et ordinatis in brevi populi de eorum vecturiis accipien- dis, que statuta et ordinamenta servabimus illesa et observari faciemus et ipsa ordinamenta et statuta ab ipsis statutoribus brevium nuntiorum in brevibus nuntiorum micti faciemus et ab eis iurari. Quemlibet conquerentem de aliquo nuntio faciemus per iudicem et assessorem nostrum audiri summatim et extra ordinem et sine aliqua scriptura inter eos de querimonia
[p. 111]
cognoscere et eam diffinire die feriato et non feriato capitaneum vel notarium non consentiemus vel permictemus quod sit super eis, sed nuntii cuiusque quarterii eligant et constituant de se ipsis capitaneum duraturum per quindecim dies tantum, ita etiam quod in eodem confirmari vel esse non possit. Qui capitaneus assignet et servire faciat nuntios comunis Pisani diebus singulis eorum guardie ut moris est. Et nullus nuntius Pisane civitatis pignerare debeat aliquem de Pisano districtu pro aliquo publi- co usurario vel pro aliquo qui datas et prestantias non solvat et alia servitia non faciat in civitate vel comitatu Pisano nisi ipse privilegium vel immunitatem haberet inde a comuni Pisano et nisi in casibus a iure permissis. Et salvo quod hec prohibitio non extendatur ad dominum archiepiscopum et ecclesiasticas personas civitatis et diocesis ipsius domini archiepiscopi. Qui nuntii quando irent ad pignerandum foretaneos possint preci- pere omnibus et singulis personis, qui essent in domo in qua moraretur ille qui pignerari deberet, ut domum ipsam aperiant ut inde possit pignus pro suis vecturis auferre et extrahere et ut ipsam domum non claudant vel claudi faciant, ita quod predic- tum pignus habere possint. Et siquis contra fecerit, de quo cre- datur iuramento de novo prestando a dicto nuntio, puniemus et condempnabimus contrafacientem in soldis quinque denario- rum Pisanorum. Et siqui eorum nuntiorum fraudem vel dolum commicterent vel aliquis eorum commicteret in predictis, con- dempnetur in soldis quadraginta denariorum a potestatibus et capitaneis suprascriptis. Et hec ponantur in brevi nuntiorum. Et predictum capitulum legatur et explanetur cuique nuntio- rum tempore electionis eorum.

1.55. LV. De senatoribus et consiliariis credentie.
Senatores quadraginta bonos et sapientes et legales viros per suprascriptos dominos potestates et capitaneos et antianos vel quibus commiserint eligi faciemus videlicet decem pro quo- libet quarterio civitatis, quorum officium duret per tres menses et non plus. Et non habeant nec habere possint propterea ali- quod feudum seu salarium sed deposito ipso officio et durante possint eligi et admicti ad officia civitatis et cogantur ipsum officium senatus recipere.
[p. 112]
Credentie vero consiliarii eligantur et mutentur per supra- scriptos dominos potestates et capitaneos et antianos quando et sicut eis videbitur, qui habeant una cum consilio senatus pro comuni Pisano totius plenitudinem potestatis sicut generale consilium, preter quam datam et prestantiam imponendi vel exercitum faciendi seu guerram incipiendi. Et nullus qui fuit vel fuerit senator Pisane civitatis a die depositi officii ad sex menses proximos possit esse vel eligi ad ipsum officium seu ad officium credentie. Et qui fuit vel fuerit consiliarius creden- tie Pisane civitatis a die ipsius depositi officii usque ad sex menses proximos non possit esse in eodem vel simili officio aut senatus. Et nullus qui sit vel fuerit de consilio senatus aut cre- dentie possit esse de consilio minori populi aut duodecim eodem tempore. Et e contrario qui sit vel fuerit de minori populi aut duodecim non possit esse de consilio senatus aut credentie eodem tempore. Et hoc capitulum sit precisum.

1.56. LVI. De castellanis, iudice et notariis Castelli Castri.
De electione vero castellanorum Castelli Castri et iudicis et notariorum ipsius castri fiat et observetur prout per omnia continetur in electione potestarie facta hoc anno de suprascrip- tis dominis comite Ugolino et iudice Gallurensi, potestatibus et capitaneis generalibus, vel aliter si aliter ipsis Comiti et Iudici, potestatibus et capitaneis, concorditer videretur.

1.57. LVII. De camerariis, notariis et custode et nuntio camere Pisani comunis.
Camerarios Pisani comunis eligemus seu eligi faciemus duos bonos et legales viros et probos, qui sint vel fuerint merca- tores, et duos bonos et legales notarios cum eis, ad quorum camerariorum manus potestatem et bailiam faciemus pervenire omnes introitus et redditus et proventus Pisani comunis
[p. 113]
pertinentes ipsi comuni Pisano, qui pro tempore eorum officii recol- ligi poterunt sine fraude. Et qui camerarius vel notarius camere Pisani comunis a die depositi officii ad duos annos in eodem officio esse non possit. Et ipsis camerariis et cuique eorum predicta et alia bona et res Pisani comunis et eius occa- sione etiam absque alio consilio vel provisione dari et consigna- ri et restitui possint et debeant a quibuscumque personis et locis et solventibus liberatio contingat. Et nullus possit vel debeat eligi vel admicti in camerarium nisi sit maior annis tri- gintaquinque. Quos introitus singulariter per cartam publicam recipiant. Salvo quod si fuerit modica quantitas, scilicet a soldis quinque infra, sufficiat scribi in actis camere per notarium camere, premictendo semper nomina solventium. Nec de introitibus fiat alia carta quam a notariis camere nominando personas a quibus receperint et pro qua causa receperint. Et nichil de predictis introitibus et redditibus expendent vel dabunt ipsi vel aliquis eorum alicui nisi pro factis comunis Pisani de voluntate et consilio senatus vel credentie vel maioris consilii vel provisione potestatum et capitaneorum et antiano- rum, vel nisi ut infra dicitur et tunc dabunt sicut per consilium, vel ex provisione potestatum et capitaneorum et antianorum vel potestatum et capitaneorum tantum, dictum fuerit aut infra dicitur, faciendo inde fieri cartam publicam nominando nomen eius cui solverint et dationem quam fecerint et quantitatem et pro qua causa vel causis. Qui camerarii possint et debeant sol- vere salaria sergentum et castellanorum castrorum Pisani comunis et ambaxiatorum qui iverint pro negotiis Pisani comu- nis, procuratoribus eorum et cuiusque eorum secundum provi- sionem potestatum et capitaneorum et antianorum Pisani populi. Procuratoribus vero aliarum personarum vel iura seu actiones vel nomina ementibus vel alio quocumque titulo acqui- rentibus vel habentibus contra comune Pisanum solvere vel satisfacere vel solutionem aliquam facere non possint de aliqua
[p. 114]
quantitate pecunie, nisi dicti procuratores vel iura habentes essent uxor vel filius vel nepos seu frater seu coniuncta persona predictorum vel alicuius eorum. Et qui camerarii et quisque eorum quotiens et quando opus fuerit et eis et cuique eorum videbitur, possint et possit pro comuni Pisano emere et emi facere ceram et candelas et torques candelorum et cartas bom- bicinas et montoninas radi facere et ceram impegolari et depin- gi facere et earum pretium solvere et eas et de eis quotiens et prout eis et cuique eorum videbitur et quando, dare et mictere per nuntium Pisani comunis et camere et alias personas pro comuni Pisano, etiam sine precepto vel carta dummodo tantum scribatur in actis, cancellariis et notariis curie maleficiorum et ass [essoris] , scilicet ipsis notariis ass [essoris] pro actis tantum, notario capit [aneorum] et antianorum populi et notariis depu- tandis super condempnationibus faciendis et notario super con- dempnationibus et datis exigendis et notario existenti cum iudi- ce populi et notario sindici comunis et cuique eorum et notario balistarum et quadrellorum et omnibus et singulis aliis personis et officialibus ordinariis et extraordinariis pro factis et negotiis Pisani comunis et eius occasione et pro cartis firmandis et litteris sigillandis et luminibus in consiliis et condempnationi- bus et alibi faciendis et etiam emere et dare oleum pro lampade existente in solario inferiori curie potestatum et capitaneorum et in camera tantum et etiam candelam custodi camere et cam- panario et dare et mictere brevaiolis comunis et aliis officialibus comunis, qui essent positi et starent reclusi in certo loco pro extimo faciendo vel equis imponendis vel aliis servitiis Pisani comunis faciendis, candelas necessarias mandato potestatum et capitaneorum vel iudicis eis assidentis et dare et solvere cursori- bus et nuntiis et aliis mictendis per comitatum Pisanum et alias partes salaria et mercedes eorum ad provisionem seu manda- tum potestatum et capitaneorum et antianorum vel prioris antianorum per nuntium faciendum et pro aliis factis et negotiis omnibus et singulis Pisani comunis et eius occasione usque in sol [dos] decem per diem mandato nostro potestatum et
[p. 115]
capitaneorum. Expensas ad minutum facere etiam a soldis quinque infra sine mandato vel carta dum modo tantum scribatur in actis. Et etiam alias expensas in domibus camere et comunis et eius occasione utiles et necessarias facere. Et quod ipsi camera- rii et quisque eorum et etiam omnes et singuli habentes et habi- turi de pecunia et bonis Pisani comunis et eius occasione et ea que ad eorum et cuiusque eorum manus durante ipso officio pervenerint semel bis et pluries totiens quotiens potestates et capitanei et antiani Pisani populi providerint, possint et de- beant dare et solvere et consignare et restituere. Qui camerarii teneantur et debeant quolibet die sabbati tempore officii dare per apertum scriptum antianis Pisani populi in summa totum et quicquid quod ipsi occasione eorum officii receperint in ebdo- mada et totum id quod in summa expenderint vel expendissent in ipsa ebdomada; quod si non fecerint, puniantur pro quolibet eorum pro qualibet ebdomada, qua contra fecerint, in soldis viginti. Et antiani teneantur ipsas summas facere scribi in quodam quaterno ad hoc specialiter deputato, qui quaternus detur modulatoribus ipsorum camerariorum tempore eorum modulationis. Et etiam teneantur dicti antiani, si viderint vel cognoverint quod in renuntiatione dictarum summarum non sit veritas bene renuntiata de predictis, videre diligenter et seriatim totam rationem ipsius ebdomade tam introitus quam exitus dic- torum camerariorum. Et provisiones potestatum et capitaneo- rum et antianorum firme et rate sint. Et provisio semel facta sufficiat etiam per totum annum in recipiendo. Et duos bonos et legales notarios eligemus suprascripto modo, per quos scribi facient totum introitum et administrationem quam gesserint et fecerint. Et per alium notarium scribi facere non possint ipsi vel aliquis eorum, quorum officium duret et durare debeat per spa- tium trium mensium tantum, prout videbitur potestatibus et capitaneis et antianis. Et eorum officium a Kalendis ianuarii in antea incipiat in Kalendis. Et quod infra quindecim dies proxi- mos post depositum eorum officium vel alium terminum ad provisionem potestatum et capitaneorum et antianorum
[p. 116]
rationem eorum introitus et exitus legere et mostrare in consilio senatus et credentie vel alibi ad voluntatem potestatum et capi- taneorum et antianorum et per apertum scriptum et ratioci- nium teneantur. Que ratiocinia sigillari faciemus sigillo Pisani comunis et ipsa recomendari faciemus apud sacristiam sancti Pauli de ripa Arni vel alibi si potestatibus et capitaneis et antia- nis videbitur. Et cum ipsis quaternis vel actis camere teneantur facere rationem futuro vel futuris modulatoribus. Ab eis debeant investigari de eorum officio et de successore teneantur restituere id quod apud se remaneret vel esse tempore finiti officii per scripturam publicam infra quartam diem a die depo- siti officii. Sed massaritias et pignera et res camere sufficiat renuntiari et dari in principio regiminis custodi camere per apertum scriptum. Et ad custodiam dicte camere et rerum in ea existentium eligemus seu eligi faciemus per antianos, et ipsi eli- gere teneantur, unum custodem sive massarium ipsius camere bonum et legalem et ydoneum, cuius officium duret per spa- tium sex mensium. Qui massarius sive custos sit et esse debeat maior annis quadraginta et habeat pro suo feudo de bonis Pisani comunis lib [ras] decem et octo pro sex mensibus denariorum Pisanorum, qui continue in dicta camera iacere debeat de nocte et de die et ibi morari debeat horis con- suetis utilibus et necessariis ad custodiam ipsius camere et rerum que ibidem existunt; ad cuius manus et potestatem et custodiam deveniant omnes massaritie et pignera et res camere et cera, candele et torques et carte que supra continentur in capitulo camerariorum et omnia alia que in ipsa camera sunt vel erunt exceptis denariis et auro et argento que perveniant ad manus camerariorum. De quibus omnibus et de toto suo officio idem custos seu massarius singulis tribus mensibus finito officio camerariorum iudici populi teneatur reddere rationem; qui iudex populi teneatur eundem massarium modulare, per- quirere et investigare et condempnare de male administratis, omissis et neglectis et delictis ab eo in ipso officio commissis.
[p. 117]
Et notarii camere teneantur scribere omnia suprascripta et per- tinentia ad officium massarii. Et qui massarius non possit nec debeat pro suo officio aut officio camerariorum aliquid emere vel vendere seu aliqua bona comunis in civitate per se vel per alium. Et salvo quod si dederint aliter quam debuerint, inde possint modulari et investigari. Quorum quisque dictorum camerariorum sibi retineat et ad invicem solvat de his que ad suas manus pervenerunt lib [ras] duodecim denariorum Pisa- norum. Et cuique notario solvat lib [ras] octo pro ipsis tribus mensibus pro suo feudo et nichil aliud neque plus. Et dicti notarii pro aliquibus scripturis redigendis in actis solutionum ive aliarum causarum nichil tollere possint aliquibus personis vel locis. Et cuique campanario, qui sint duo, lib [ras] decem et octo denariorum pro suo feudo per totum annum et vestire ver- milium consuetum. Malatis sancti Laçari pro honore et reveren- tia Iesu Christi soldos centum denariorum Pisanorum. Et etiam ob reverentiam Dei domus ipsorum de sancto Laçaro admicta- tur sine pignere in curiis Pisane civitatis. Et ordini fratrum Predicatorum de Pisis pro adiutorio vestimentorum eorum lib [ras] centum denariorum. Et Ordini fratrum Minorum de Pisis similiter alias lib [ras] centum denariorum Pisanorum. Et hospitali novo Misericordie pro adiutorio operis dicti hospitalis lib [ras] vigintiquinque denariorum Pisanorum. Et sindicus dicti hospitalis in causis et questionibus que et quas habiturus est in quibuscumque curiis civitatis Pisane sine pigneribus vel dirictura aliqua admictatur non obstante ali- quo capitulo constituti. Et dominabus sancte Marie de Buiti soldos centum dena- riorum Pisanorum pro suis necessariis. Et dominabus sancte Anne pro suis necessariis soldos cen- tum denariorum Pisanorum. Dominabus de Fossabandi lib [ras] viginti. Monacabus
[p. 118]
sancti Pauli de Pugnano lib [ras] quindecim denariorum. Et dominabus sancti Stephani lib [ras] vigintiquinque denariorum. Dominabus sancti Bernardi lib [ras] viginti. Et dominabus sanc- te Petronille lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et dominabus sancti Mathei de Foriporta lib [ras] viginti denariorum. Et fratri- bus de Carmino lib [ras] XX et heremitis sancti Augustini lib [ras] triginta denariorum. Et repentitis et trovatellis sancti Dominici et sancti Spiritus lib [ras] quindecim pro quolibet. Et hospitali sancti Iohannis et sancti Osnelli de Carraria Gonnelle lib [ras] viginti pro quolibet. Et fratribus sancti Cataldi de Cruce et sancti Dominici lib [ras] decem pro quolibet. Priori ecclesie sancti Xisti que recipere habet ex forma brevis. Et dominabus sancti Augustini prope Sanctum Marcum lib [ras] viginti. Et monacabus sancte Marie in Selva lib [ras] decem denariorum. Et sororibus Minoribus de Vico lib [ras] decem denariorum. Et opere sancti Iohannis Baptiste in vigilia seu festivitate ipsius sancti Iohannis candelum unum libbrarum vigintiquinque cere. Et dominabus monasterii sancti Michaelis Collis Davicciuli Collinarum soldos centum denariorum. Et hospitali sancti Iuliani, quod de novo construitur in burgo Sancti Marci de Guatholungo, soldos quadraginta denariorum. Qui camerarii vel unus eorum pro comuni Pisano dare et solve- re possint et debeant predictis conventibus et ecclesiis vel eorum procuratoribus suprascriptas quantitates sine aliqua pro- visione antianorum inde facienda, de mensibus ianuarii, februa- rii et martii. Campanario populi feudum suum soldorum decem per mensem et unum indumentum panni vermilii in anno, quando indumenta campanariorum Pisani comunis fiunt et unum nuntium camere, cui dabunt pro suo feudo sex mensium lib [ras] novem. Quos camerarios cogemus ut procurent et stu- deant modis omnibus, quibus melius poterunt, in- vestigare et habere et exigere omnes introitus et redditus et proventus dicto comuni durante eorum officio pertinentes et
[p. 119]
contingentes ut supra dictum est et nominatim exigere admi- sceria consueta, que consueverunt olim dari camerariis, et guarigangorum et exbannitorum Scherlini, foderum Masse quod solvi debet per totum mensem octubris, introitus sindici et modulatorum Pisani comunis, condempnationes et datas Pisane civititatis et comitatus, nec alii suprastantes eligantur si videbitur potestatibus et capitaneis et antianis, et alia utilia comuni Pisano facere. Per quos duos camerarios acquirantur sergentes castrorum Pisani comunis, boni et ydonei et bene armati, que consueta sunt custodiri et ad soldos et cornu. Et solvantur eis et eorum procuratoribus soldi et paga a predictis camerariis vel aliquo eorum. Et sint tot in unoquoque castro et eorum soldi pro quolibet prout potestates et capitanei et antiani providerint. Et in quolibet dictorum castrorum sit unus de dic- tis sergentibus camerarius omnium fornimentorum castrorum per scripturam publicam; qui teneantur custodire fornimenta ipsorum castrorum per scripturam publicam et renuntiare suc- cessori suo per scripturam publicam pro comuni Pisano et sa- tisdare teneantur ydonee comuni Pisano de dicto officio. Et habeat dictus camerarius pro sua orrantia soldos quinque dena- riorum Pisanorum pro suo officio ultra alios suos soldos in quo- libet mense. De quibus fornimentis fiat unus liber in camera Pisani comunis. De securitatibus vero quorum sergentum fiat unus specialis liber per totum annum. Et qui camerarii vel unus ex eis teneantur ipsa castra fornire et solvere castellanis et ser- gentibus mercedes ipsorum et perquirere fornimenta ipsorum castrorum secundum scripturam inde factam et castellanos et sergentes negligentes seu delinquentes in ipso officio et etiam de predictis iurari facere teneantur et testes inde recipere et predictos omnes examinare et secundum quod invenerint scribi faciant et postea potestatibus et capitaneis renuntient, qui pote- states et capitanei iuramento teneantur ex dicta inquisitione et investigatione et ex alia facienda ab eo, si fieri oportuerit seu expedierit, eos et quemlibet eorum condempnare secundum
[p. 120]
quod eis videbitur vel de iure tenentur. Nec alius perquisitor seu notarius castrorum eligatur super predictis. Et si aliquem sergentem invenerimus, et in inveniendo et inveniri faciendo secrete et perquiri soliciti erimus totiens quotiens opus fuerit vel nobis et antianis et camerariis videbitur, extra custodiam dicti castri stare ultra dies quatuor per mensem - dumtamen de uno mense in alium gita non detur - quos habeat pro sua gita et sit tunc cum parabola castellani, et ipsum tunc puniemus nostro arbitrio in avere et persona. Et camerarii teneantur sacramento retinere eorum pagam et soldos et eos non reddere nec restitui facere. Sergentes castri Ripafracte et aliorum castro- rum, que pro comuni Pisano custodiuntur ad cornu, sint nati in civitate Pisana vel eius districtu antiquo. Sergentes vero turrium Vallis Sercli sint et esse debeant de natis in civitate tantum. Salvo et intellecto in predictis quod dicti camerarii possint et debeant solvere salarium iudicibus pro condempnationibus faciendis absque aliqua provisione potestatum et capitaneo- rum vel antianorum inde facienda. Et teneantur predicti camerarii et massarius sub iuramento et pena lib [rarum] vigintiquinque non dare neque dari facere potestatibus et capitaneis Pisanis vel alicui de eorum familia candelas vel candellectos sive cartas pro factis propriis dicto- rum potestatum et capitaneorum et eorum familie, sed pro fac- tis Pisani comunis teneantur et debeant dare ad mandatum dic- torum dominorum potestatum et capitaneorum. Et etiam teneantur dicti camerarii Pisani comunis exigere et sibi pro comuni Pisano dari facere a comuni Calcinarie pro pensione turris quam comune Pisanum habet in castro Calcinarie, in qua capitaneus Calcinarie moratur et morari debet, videlicet in pri- mis sex mensibus soldos centum et in aliis sex mensibus soldos centum denariorum Pisanorum. Pignera vero predicti camerarii et quisque eorum pro comuni Pisano vendere et tradere et vendi et tradi facere possint publice bona fide, misso inde pre- cone consueto. Et si dicti camerarii non recollegerint et
[p. 121]
exegerint suprascriptos introitus et proventus, inde possint in eorum feudo et non ultra modulari et condempnari vel etiam si assi- dui non fuerint in eorum officio, exercendo ipsi cum eorum notarii vel saltem vicissim. Qui camerarii teneantur et debeant superfluum, siquod perciperetur ex venditione pignerum, renuntiare et dare illis quorum fuerunt ipsa pignera infra octo dies; si vero aliquid ibi defuerit, requirere vel requiri face- re eos infra octo dies proximos a die venditionis, ut suppleant. Et nos potestates et capitanei cum sapientibus viris ibimus ad videndum castra comunis Pisani, Portum Pisanum, riveriam Pisanam et alia loca de quibus et quando et quotiens nobis videbitur. Et iuramus nos potestates et capitanei quod non patiemur neque permictemus quod aliquis exactor seu recollector ali- cuius date vel condempnationis aut dirictus seu cabelle pro comuni Pisano recipiat vel recipi faciat, de eis vel pro eis que debentur comuni Pisano occasione predictorum, aliqua pignera vel res mobiles nisi pecuniam tantum que solvetur pro predic- tis. Quin immo capiamus et capi et detineri faciamus in perso- nis omnes et singulos debentes predicta solvere comuni Pisano donec solverint quicquid comuni Pisano occasione predicta sol- vere tenentur, si eos personaliter habere et invenire poterimus. Sin autem destrui faciemus omnia bona ipsorum debitorum. Et hec omnia faciemus et observabimus non obstante aliquo capi- tulo huius brevis superius vel inferius scripto. Et siquod obsta- ret, istud precise servabimus et non illud. Et predicta quidem omnia serventur nisi aliud de tempore et predictis aliis vide- bitur predictis dominis potestatibus et capitaneis.

1.58. LVIII. De capientibus lupos.
Item iuramus quod de bonis comunis Pisani dari et solvi faciemus cuique qui coram nobis aliquem lupum captum in
[p. 122]
districtu Pisano duxerit: pro quolibet lupo vivo soldos quadra- ginta denariorum et pro quolibet lupacchino parvo soldos quinque et pro mortuo soldos viginti et hoc preconiçari facie- mus per civitatem Pisanam et denuntiari per litteras in capita- niis Pisani districtus infra unum mensem ab ingressu nostri regiminis. Et camerarii Pisani comunis teneantur dare et solvere predictas quantitates denariorum ad mandatum potestatum et capitaneorum sine aliqua provisione antianorum inde facienda.

1.59. LVIIII. De capitaneis, notariis, nuntiis degathie et custodibus turrium.
Degathie capitaneos duos bonos et legales viros bone fame eligemus per nos et antianos vel alios quibus commiserimus et duos bonos et legales et bone fame notarios cum eis, ad quo- rum dictorum capitaneorum manus debeant pervenire omnes introitus et redditus degathie. Et qui notarii teneantur et debeant scribere in quaterno, et non in tabula vel folio extra quaternum, pignera et introitus magnalatici et mercantiam que reducitur per riveriam eo modo et sicut fit de avere pelagi. Quorum officium duret per spatium trium mensium et eorum officium incipiat a Kalendis ianuarii in antea in Kalendis. Quorum quisque capitaneorum habeat et habere debeat de introitibus degathie lib [ras] quindecim denariorum et nichil aliud neque plus pro suo feudo vel alio modo, quos sibi teneant vel sibi ad invicem solvant. Et cuique dictorum notariorum dent pro suo feudo lib [ras] novem denariorum de dictis introi- tibus et nichil aliud neque plus pro dictis tribus mensibus. Et de scripturis in actis redigendis nichil tollant. Et quodlibet lignum quod in riveriam ducitur vel de riveria venit Pisas one- rari et discaricari debeat in flumine Arni ab ecclesia sancti Viti usque ad portam degathie in presentia dominorum degathie et nuntiorum eorum vel alicuius eorum et non alibi nec aliter ad penam lib [rarum] quingentarum denariorum a quolibet con- trafaciente tollendam qualibet vice. Et quod nullus possit vel
[p. 123]
debeat eligi vel admicti in capitaneum vel dominum degathie qui non sit maior annis trigintaquinque. Et acta restituere eorum successoribus et alia acta petere, perquirere et investigare et apud se facere pervenire sub pena que nobis videbitur teneatur. Et nuntios quatuor degathie, qui teneantur de nocte stare et morari in domibus degathie ad eius custodiam et cuique eorum dent pro suo feudo usque in sol [dos] quadraginta pro quolibet mense et eligantur a consuli- bus ordinis maris et durent ad voluntatem potestatum et capita- neorum et antianorum. Et idem fiat de custodibus turrium. Salvo quod custodes turrium Portus Pisani eligantur a consuli- bus ordinis maris, ita quod nullus habitator Portus Pisani aut Liburne possit eligi ad dictam custodiam. Hoc addito quod omnia que capitanei degathie, notarii et nuntii et consules maris et iudex et notarii eiusdem curie habere consueverunt ab illis de pleberiis Portus pro admisceriis vel aliis consuetudini- bus ab eis debeant reduci ad denarios comuni extimatione et micti in introitus degathie. Qui capitanei degathie teneantur cogere omnes et singulos habentes et ducentes aliquod lignum navigabile et eis inhibere sub certa et gravi pena et ab ipsis capitaneis vel aliquo eorum ordinanda ne ipsi habentes ligna navigabilia aliquod ipsorum lignorum adhereant alicui ligno- rum forentium existentium iuxta sive prope degathiam nec ipsum Pisanum lignum circa degathiam esse permictemus ad hoc, ut aliquis dirictus degathie per aliquem Pisanum ipsorum lignorum cum ipsis lignis nullatenus defraudetur. Qui capita- nei non possint donare de bonis et introitibus degathie excep- to eo quod consuevit et ipsi et quisque eorum dare possint et debeant religiosis personis et locis, et nominatim malatis sancti Laçari pro honore et reverentia Iesu Christi, pro pascate resurrexionis soldos decem sicut antiquitus dare consueverunt. Et salvo decino quod redditur mercatoribus. Et quod dabunt medietatem feudorum consulum ordinis maris, iudicis et
[p. 124]
notariorum et nuntiorum eorum. Sed dicti consules et camerarii pignerum curiarum primo teneantur facere rationem veram cum capitaneis degathie de introitu dicte curie et tunc secun- dum quod restaverit inde solvant presbitero Portus Pisani totum et quicquid a capitaneis degathie annuatim consuetus est habere, fundacario Portus Pisani feudum suum et servitoris sui, turrium custodibus soldos consuetos et feuda et salaria opera- rii, notarii et custodum tersane. Et si videbitur antianis ponatur vicissim per capitaneos degathie unus ex custodibus turrium faucis Arni et ad illas partes super redigendo in scriptis nomina hominum Ianue et eius riverie venientium in lignis in faucem Arni ut dirictus testarum non fraudetur. Et quod faciant ipsi et quisque eorum expensas et dationes pro faciendo ardere sicut consuetum est lanternam Portus Pisani et alia sicut et eo modo consuetum est. Et omnes et singulas expensas necessarias pro fundaco et turribus Portus et ponte et conductu et fonte dicti Portus et ipsi portui et turri faucis Arni et Sercli vel eorum occasione. Viam Portus Pisani expensis degathie vel alio modo fieri et aptari faciemus prout videbitur potestatibus et capita- neis et antianis. Turrim unam etiam apud Montem Nerum fieri, Oscionis pontem actari et pontem Stagni aptari, refici et ampliari et para- tas a lateribus pontis fieri ad provisionem consulum ordinis maris, ab his a quibus ipse pons fieri et manuteneri debet. Quam provisionem dicti consules facere et etiam predicta fieri facere infra mensem postquam eorum officium ingressi fuerint. Et predictas dationes omnes et singulas et expensas ipsi et qui- sque eorum facere possint et debeant etiam absque provisione antianorum vel consilio. Et expensas alias ad minutum facere possint a soldis quinque per vicem infra et fieri facere etiam absque mandato vel carta dum modo tantum scribatur in actis. Et alias expensas pro armatis galeis et aliis lignis pro am- baxiatoribus et nuntiis mictendis ad guardiam maris dare et facere possint ad provisionem potestatum et capitaneorum et
[p. 125]
antianorum. Et provisio semel facta sufficiat per totum annum in aliis. Quibus omnibus solutis et datis, omnes predictos introitus et proventus degathie dicti capitanei et quisque eorum dari et expendi faciant in coperiendo galeas Pisani comunis et eius occasione et pro faciendo murari et affossari circumcirca tersanam et murando et construendo domos galearum tersane. Rationem introitus et redditus legere et mostrare sicut camera- rii comunis teneantur et debeant. Et si dicti capitanei non recol- legerint et exegerint suprascriptos introitus et proventus degathie et etiam libellaria Portus, inde possint in eorum feudo et etiam ultra condempnari et modulari vel etiam si assidui non fuerint in exercendo eorum officium ipsi cum eorum notariis vel saltem vicissim. Et quod credentiam de dicto introitu non facient alicui sine ydoneo et sufficienti pignere. Et quod predic- tos introitus degathie predicti capitanei dare vel expendere non possint nisi in operibus degathie, turrium Portus Pisani et turrium faucis Arni et lignis armadis ad custodiam maris, fundaci Portus Pisani et aliis operibus maris ad provisio- nem antianorum tantum. Et qui capitanei teneantur et debeant iuramento ad penam lib [rarum] vigintiquinque denariorum Pisanorum minutorum ab eis et quolibet eorum si contra fece- rint auferendam, de introitibus degathie dare et solvere in primo vel secundo mense eorum officii singulis tribus mensibus lib [ras] trecentas denariorum Pisanorum minutorum suprastan- tibus sive camerario operis de Vallivetro si videbitur antianis, que expendi debeant in ipso opere ex forma provisionis sive ordinamentorum inde factorum et quas lib [ras] trecentas dena- riorum Pisanorum dare et solvere debeant et teneantur singulis tribus mensibus ut dictum est sine aliqua provisione antiano- rum Pisani populi sive consilio comunis vel populi inde facien- da sive faciendo non obstante aliquo capitulo brevis comunis vel populi et non obstante aliquo capitulo sive contrarietate ali- qua superius vel inferius scripto et scripta. Et facta turri que fieri debet super Vallivetro, dicti capitanei dare debeant et
[p. 126]
teneantur illi vel illis, qui ponentur sive ordinabuntur pro lumi- ne faciendo in turri predicta, tantum oleum quantum necessa- rium fuerit pro ipso lumine faciendo pro toto tempore eorum officii, videlicet in principio cuiuslibet capitaneatus sine aliqua provisione antianorum Pisani populi inde facienda vel facien- do. Salvis suprascriptis salariis et expensis superius in hoc brevi specificatis. Et teneamur nos potestates et capitanei preci- se sine aliquo intellecto nobis dato vel dando ad provisionem consulum ordinis maris et eorum minoris consilii facere con- duci et per conductum adduci aquam fontis de Sancto Stephano ad Portum Pisanum ad expensas faciendas de introi- tibus degathie. Quas expensas capitanei degathie facere possint et debeant ad provisionem consulum predictorum et supra- scripti eorum consilii totiens quotiens et sicut eis placuerit et expedire videbitur, ita quod ipsum opus incipiatur infra duos menses ab introitu nostri regiminis et compleatur ante exitum nostri officii. Et iuramus nos potestates et capitanei quod non patiemur neque permictemus introitum degathie sive dirictum vendi vel alienari seu pignerari aliqua occasione vel causa modo aliquo vel ingenio qui dici vel excogitari possit. Et ipsum introitum sive dirictum non patiemur vel permictemus seu consentiemus alibi expendi preter quam in factis maris et ordinis maris et ter- sane seu sua occasione vel causa tantum. Et hoc capitulum sit precisum ita quod per consilium quadringentorum vel aliud in aliquo derogari non possit. Non patiemur neque permictemus aliquam personam vel locum destruere vel destrui facere aliquam navem vel aliquod lignum in Portu Pisano, videlicet a turri de Frascha in surgito- rio et versus Liburna intus vel de foris. Et cuique contrafacienti tollemus pro pena et banno singulis vicibus usque in lib [ris] ducentis denariorum. Et quod fundacarius Portus Pisani et etiam marinarii navium et lignorum iuramento teneantur con- trafacientes denuntiare iudici curie maleficiorum. Et si
[p. 127]
fundacarius contrafacientem non denuntiaverit, puniatur in lib [ras] decem denariorum et de officio fundacatus removeatur, alio- quin amictamus de feudo nostro singulis vicibus lib [ras] ducen- tas denariorum. Et teneantur dictum fundacarium facere iurare predicta infra quindecim dies ab introitu nostri regiminis et preconiçari facere per civitatem predictum capitulum singulo mense. Et teneamur quod non patiemur neque permictemus nun- tios degathie vel aliquem eorum tollere vel exigere aliquem dirictum vel passagium pro aliqua speciali persona nisi pro comuni Pisano.

1.60. LX. De defraudante dirictum degathie.
Degathie dirictum siquis fraudaverit vel subtraxerit aut fraudari vel subtrahi fecerit aut alterius avere vel merces pro suis expedierit, eum puniemus et condempnabimus singulis vicibus quibus contra fieret, ad quod inveniendum soliciti et intenti erimus modis omnibus quibus poterimus, videlicet Pisane civitatis a lib [ris] decem usque in lib [ras] centum dena- riorum inspecta qualitate rei atque delicti et officium publicum Pisani comunis habere non possit nec expediri apud degathiam pro Pisano usque ad annos decem proximos et foretaneum non nostri districtus in simili pena, et etiam in amissione rerum et mercium tam civem quam foretaneum, que comuni Pisano debeant applicari et in comune Pisanum pervenire; medietas cuius banni tam civis quam foretanei sit Pisani comu- nis et alia accusantis vel denuntiantis; quod capitulum capi- tanei degathie denuntiare teneantur omnibus avere expedienti- bus, super quibus procedemus et procedere possimus et debea- mus per modum accusationis vel denuntiationis a quocumque facte vel faciende seu inquisitionis vel ex officio per nos vel iudicem curie maleficiorum non obstante aliquo capitulo brevis vel aliquo iure comuni vel speciali nec observata in predictis
[p. 128]
aliqua iuris sole [n] nitate, ita quod in omnem eventum procedere debeamus ad condempnationem predictam sive nobis con- stiterit de predictis per testes aut probationes legitimas sive per quascumque presumptiones aut indicia que nostrum ani- mum moveant vel movere possint in aliquo de predicta. Et hoc capitulum a capitaneis degathie faciemus inviolabiliter observa- ri; quantum est de investigatione fraudium, predicta scribantur in vulgari apud degatiam in muro publice, ita quod ab omnibus legi possint. Et qui non habuerit unde solvat predictam con- dempnationem tam diu teneatur in carcere Pisani comunis quam diu condempnatio ipsa soluta fuerit. Et hoc capitulum preconiçari faciemus per civitatem singulis tribus mensibus. Et quod capitanei degathie teneantur et debeant petere a Pisanis mercatoribus sub iuramento ut, si deferunt vel mictunt per mare pecuniam vel res aut merces forensium non nostri districtus, id eis sub simili pena manifestent et ut inde dirictum solvant degathie. Et predicta omnia fiant et observentur in dirictu portarum civitatis Pisane dumtamen pena in predicto dirictu portarum sit et esse debeat et imponatur delinquenti a soldis viginti usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum inspecta qualitate et quantitate rei et negotii et delicti et perso- narum et in duplo fraudati dirictus. Et in aliis dirictibus comu- nis Pisani imponatur pena delinquenti de lib [ris] decem dena- riorum. Sensalis aliquis vel fundacarius Pisani comunis non possit vel audeat tractare seu commictere aliquam fraudem seu machi- nationem aut malitiam de predictis aut eorum occasione. Et si aliquem scierit predicta facientem seu facere volentem, id quam citius sine fraude manifestabit et dicet Pisanorum pote- statibus et capitaneis aut antianis Pisani populi aut capitaneis degathie sub pena lib [rarum] ducentarum denariorum pro quo- libet contrafaciente aut hoc capitulum non observante. Et insu- per sensalis vel fundacarius esse non possit ab inde ad annos

[p. 129]
decem proximos. Et nisi dictam condempnationem solverit, teneantur in carcere Pisani comunis quousque dicta condem- pnatio soluta fuerit, medietas cuius banni sit comunis Pisani et alia medietas accusatoris. Et de hoc quilibet sensalis vel funda- carius iuramento teneatur. Degathie capitanei iuramento teneantur, et sub pena lib [rarum] centum eis tollenda si contra fieret, nullum Pisanum vel eius avere aut res aut merces expedi- re aut expediri facere vel permictere quocumque modo seu quacumque occasione, ratione vel causa que dici vel excogitari possit ullo ingenio, nisi primo iuraverit ad sancta Dei evangelia ipsis capitaneis degathie quod toto tempore regiminis dictorum potestatum et capitaneorum aut infra tempus alterius avere seu res aut merces pro suis non expediat nec expediri permictat nec aliquam fraudem seu malitiam commictat seu commicti faciat vel permictat in dirictum vel solutionem dirictus degathie aut eius occasione. Et siquem scierit fraudem commictentem vel commictere volentem, id quam citius poterit manifestabit et dicet capitaneis degathie. Que quidem iuramenta scribantur in quodam libro ad hoc per capitaneos degathie specialiter depu- tato et quomodo ipso iuramento prestabuntur et quando. Consules seu vicecomites universos et singulos per ma- rinas partes existentes pro comuni Pisano aut universitate Pi- s [anorum] in marinis partibus existentium, compellemus et compelli faciemus investigare et perquirere siquis dirictum et debitum degathie fraudaverit vel fraudari dimiserit in introi- tu vel exitu quoquomodo qui dici vel excogitari possit et omnes illos qui aliquid statuerent seu machinarentur propter quod ipsa fraus vel malitia commictatur. Et siquis inventus fue- rit ipsum dirictum et debitum degathie fraudare vel fraudari permictere, puniatur et condempnetur a predictis consulibus, vicecomitibus vel aliquo eorum in lib [ris] quingentis denario- rum, medietas cuius banni sit et esse debeat comunis Pisani et alia medietas sit ipsius consulis vel vicecomitis. Et dicti consules vel vicecomites vel aliquis eorum non debeant aliquam
[p. 130]
personam, que non sit de civitate Pisana vel eius comitatu et que Pisis non solvat datam et prestantiam, expedire pro Pisa- nis aut quod utatur aliqua franchisia vel immunitate aut pre- rogativa seu gratia Pisanorum. Et siquis consul vel vicecomes contrafecerit vel hec non observaverit, eum puniemus et con- dempnabimus in lib [ris] mille denariorum. De quo utrum frau- dem commiserint vel non, stetur et credatur dicto duorum bonorum et ydoneorum mercatorum civitatis Pisane cum ipso consule vel vicecomite non habentium inimicitias capitales. Quod quidem capitulum ipsis consulibus vel vicecomitibus et cuique eorum munitum sigillo Pisani comunis exemplatum infra mensem ab introitu nostri regiminis mictemus sumptibus Pisani comunis si missum non est. Salvis pactis et conventioni- bus habitis cum illis de Tuscia.

1.61. LXI. De consulibus, iudice, notariis curie maris.
Consules ordinis maris eligemus seu eligi faciemus per con- silium minus et maius ordinis maris, que consilia sunt de homi- nibus septuaginta sex in hunc modum, videlicet quod dicti con- siliarii vocentur in aliquo certo loco in quo intersint adminus due partes ipsorum consiliariorum et, ipso consilio coadunato, fiant tot apodixe quot erunt consiliarii inter quos sint sex plene tantum per quarterium et illi sex per quarterium quibus evenerint predicte sex apodixe plene per quarterium iuramento ab eis de novo prestando eligant et eligere teneantur inconti- nenti tres consules bonos et solitos ire per mare et quorum nul- lus sit consanguineus ipsorum electorum vel alicuius eorum sive consulum veterum vel alicuius in gradu et modo prohibito per formam brevis populi, quorum electorum due partes sint in
[p. 131]
concordia. Et siquis contra hanc formam electus fuerit, expella- tur de officio et insuper condempnetur a nobis potestatibus et capitaneis in lib [ris] vigintiquinque denariorum si officium receperit et quilibet electorum qui contra predictam formam elegerit condempnetur a nobis potestatibus et capitaneis in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Qui consules eligantur per singulum quarterium prout moris est per circulum. Et qui fue- rit consul a die depositi officii ad quinque annos in eodem offi- cio esse non possit. Quorum consulum feudum sit pro quolibet ipsorum consulum lib [rarum] vigintiquinque denariorum ut in brevi populi continetur et cuiusque notariorum lib [rarum] duodecim et nuntiorum feudum sit lib [rarum] quinque pro quolibet et feudum iudicis sit lib [rarum] vigintiquinque. Et feuda predicta, et etiam not [ariorum] , solvantur de bonis et introitibus degathie ut moris est. Et qui consules sic electi eli- gant sedecim consiliarios maris, videlicet quatuor in quolibet et de quolibet quarterio civitatis, de ordine maris. Et quod omnes sententie que feruntur a consulibus ordinis maris de naulo et marinatico et de avere guasto a lib [ris] centum infra valeant et teneant et executioni mandentur, a quibus sententiis non possit appellari et si appellatio facta fuerit non valeat non obstante ali- quo capitulo brevis superius vel inferius scripto et non obstante aliquo capitulo constituti. Et hoc teneantur potestates et capita- nei facere observari. Et quod iudex dicte curie teneatur sedere et stare ad dictam curiam et testes examinare ad voluntatem consulum dicte curie et cuiusque eorum. Et teneamur quod omnes et singuli plactaioli reducentes Pisas lapides cum plactis et aliis quibuscumque lignis habeant et habere debeant plactas scandaliatas et signatas que sint ponderis per vicem librarum ducentarum per pondus et pesum ut supra dictum est. Et de hoc prestent ydoneam cautionem comuni Pisano. Et quod pro comuni Pisano eligatur a potestatibus et capitaneis et
[p. 132]
antianis infra mensem ab introitu nostri regiminis unus bonus et legalis suprastans super predictis inveniendis et investigandis. Et siquis inventus fuerit contra predicta facere, puniatur quali- bet vice in lib [ris] decem denariorum et plus et minus ad arbi- trium potestatum et capitaneorum. Et teneamur nos potestates et capitanei quod infra duos menses ab introitu nostri regiminis eligi faciemus ab antianis Pisani populi sapientes viros in nume- ro de quo videbitur eis, qui vadant apud Portum Pisanum, per quos provideatur in quo sive in quibus locis due turres fieri debeant extra alias turres Portus Pisani in mari, quas turres fieri faciemus de bonis et introitibus degathie.

1.62. LXII. De modulatoribus foretaneorum.
Modulatores duos de foris eligemus seu eligi faciemus, quorum unus sit iudex et alter laicus, qui laicus sciat de compu- to, et duos bonos notarios cum eis de civitate Pisana et duos nuntios. Qui modulatores, scilicet qui fuerint in primis sex mensibus, medietatem: que medietas hec est, videlicet tota capitania Vallis Sercli, capitania Pedemontis, Calci, Vici, Blentine et Montecchii et Vallishere ab Hera supra et terrarum acquisitarum que modulari consueverunt, Peccioli et Colline superioris, Vade et Raçignani et non alias capitanias nisi ab eorum predecessoribus fuerint modulate. Alie vero capitanie et terre comitatus que modulari consueverunt sint in ali a medieta- te. Illi vero qui fuerint in ultimis sex mensibus aliam medieta- tem debeant modulare et investigare omnes officiales Pisani districtus et consules et camerarios terrarum et locorum Pisani districtus cum scriptura tantum ab eisdem reddite rationis coram populo eorum terre secundum formam capituli nostri brevis et omnes alios, ad quorum manus pervenerunt de bonis et rebus alicuius comunis vel ad comune pertinentibus que sibi licite tenere vel habuisse non possent, et sententiare eosdem. Et super ipsa investigatione procedere possint et valeant. Qui modulatores teneantur uti consilio sapientis ad petitionem cuiusque officialis sicut alii iudices civitatis Pisane,
[p. 133]
quos officiales modulare vel sententiare non possint de his que expedierint secundum formam brevis eorum, Pisani comunis vel secundum formam consiliorum inde datorum seu secun- dum formam provisionis antianorum vel super predictis que gesserint et administraverint, que dari debeant. Et salvo quod ex sola suspictione non possint aliquem condempnare. Verum non dantes ratiocinium iuxta mandatum modulatorum pos- sint condempnare a soldis quinque usque in sol [dos] viginti. Et si invenerint aliquem vel aliquos de comitatu Pisano habuisse de bonis et rebus comunis sue ville vel loci, et non expendisse vel erogasse in factis et negotiis sui comunis vel ville que licite sibi retinere vel habere possit, vel abstulisse alicui persone vel loco vel habuisse que de iure habere vel auferre non poterat, vel celasse aut celare introitum vel exitum vel malas expensas fecisse, predicti modulatores condempnare debeant ipsum comuni sue ville vel loco vel persone de civitate Pisana vel districtu a qua habuit vel abstulit sicut non debebat, in tanta pecunia vel in ea re quam abstulit vel illicite habuit a dicta terra vel villa vel ab alia singulari persona vel celavit vel male expen- dit et in tantundem pro pena comuni Pisano. Et ipsum vel ipsos quem vel quos invenerint absolvendos, absolvant per senten- tiam ferendam ab eis. Singulis mensibus teneantur sententias ferre de condempnationibus vel absolutionibus quando eis videbitur. Quorum modulatorum, videlicet laicus habeat in ter- mino sex mensium pro suo feudo et salario et omnibus lib [ras] viginti et nichil aliud neque plus, et iudex in eodem termino lib [ras] vigintiquinque denariorum et nichil aliud neque plus, et quisque notarius lib [ras] decem et nichil aliud neque plus, et quisque dictorum nuntiorum pro suo feudo et salario lib [ras] quatuor denariorum tantum. Qui nuntii vel aliquis eorum non possint accipere ab aliquo consule vel camerario aut officiali comitatus pro requisitione vel pigneratione aut alio modo ultra denarios sex pro quolibet per vicem. Et qui notarii nichil
[p. 134]
possint percipere pro scriptura et sententiis scribendis in actis, sed lecta sententia et non primo, de quolibet mercedem consuetam. Et qui predicti modulatores introitum curie pervenire facere debeant ad manus camerariorum comunis vel unius eorum. Salvo quod inde possint et debeant habere ceram et cartas et alia pro curia et eius occasione necessaria, pensionem et cande- lum curie dare et alias expensas utiles et necessarias facere et salaria et feuda ipsorum modulatorum, iudicis, notariorum et nuntiorum eorum sibi retinere et solvere absque alia provisione inde facienda. Qui modulatores, ante quam aliquos officiales a se modulandos requiri faciant, inquirere teneantur omnes et singulos sententiatos et modulatos ab eorum antecessoribus. Et quod aliquem sententiatum tempore eorum antecessorum, qui per eos modulandi erant ut supra dicitur, requirere vel gravare non debeant vel permictant nisi de novo esset obiectum contra eos. Et si contra fecerint, totum gravamen quod prop- terea haberet ille qui sententiatus esset, ei restituere vel restitui facere teneantur. Hoc addito quod curia suprascriptorum modulatorum teneatur et sit in una domo Pisani comunis posita in cappella sancti Ambrosii, de qua videbitur potestatibus et capitaneis et antianis Pisani populi.

1.63. LXIII. De massario et notario pignerum.
Unum bonum et legalem virum in massarium pignerum curiarum, cuius officium duret et durare debeat per unum annum, et unum bonum et legalem notarium cum eo de mense decembris proximo, quando fiet electio aliorum officialium, cuius notarii officium duret et durare debeat per unum annum, eligemus per nos vel alium seu faciemus eligi secundum for- mam brevis officialium exceptatorum de apodixis. Et qui est vel fuit camerarius vel in antea erit a die depositi officii ad unum annum in eodem officio esse non possit. Qui massarius habeat adminus annos quinquaginta et in bonis lib [ras] quin- gentas denariorum Pisanorum. Et dictus notarius habeat admi- nus annos quadraginta. Et teneamur nos potestates et capitanei
[p. 135]
quod infra mensem ab introitu nostri regiminis computandum faciemus reddi et restitui dicto massario de bonis Pisani comu- nis omnes et singulas prestantias quas comune Pisanum habuit et percepit de pigneribus et introitibus suprascriptarum curiarum pro dando et solvendo eas illis personis et locis qui- bus predicte prestantie de iure reddi et dari debent, alioquin perdamus de feudo nostro lib [ras] centum denariorum. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur. Et habeat supra- scriptus massarius pro suo feudo et gactis et lumine, et pro omnibus necessariis ad custodiam pignerum, per annum lib [ras] quadraginta denariorum et nichil aliud neque plus. Et notarius pro suo feudo lib [ras] viginti denariorum Pisanorum per annum dividendo feudum inter suprascriptas curias, ita vero quod a qualibet curia habeat pro rata de introitu cuiusque curie per lib [ram] cuiusque iudicis et notariorum et nuntiorum dicte curie et non plus pro libra dicti sui feudi dicti massarii. Et possit et debeat dare et solvere feuda et salaria iudicum et nota- riorum et nuntiorum et officialium curiarum. Et si solutis feudis iudicum et notariorum et nuntiorum et officialium alicuius curie aliquid superfuerit et solutis prius feudis veteribus siqua habent recipere iudex et notarii et nuntii et officiales ipsius curie, si aliquid superfuerit ut dictum est, quod id totum dictus massarius distribuere et dare teneatur et debeat etiam absque provisione antianorum inter iudices et notarios et nuntios et officiales aliarum curiarum in complemento eorum feudorum siquid deesset. Salvo etiam quod eorum feuda vetera sine provi- sione antianorum solvere possit et debeat, que postea solvi pos- sint dum modo solvatur iudicibus et officialibus illius curie primo quod ultra eorum feudum in eorum curia lucrati fuerint, siquid pro feudo veteri haberent recipere dividendo per libram. Et cuique iudici, notario et apparitori suprascriptarum curia- rum cum steterint super sententiis concordandis pro sua com- mestione denarios duodecim semel in ebdomada et non plus. Et si aliquis iudex vel notarius aut alius officialis receperit aut
[p. 136]
inventus fuerit recipere de denariis et feudis ultra quam habeat recipere, toto tempore vite sue privetur officiis et beneficiis Pisani comunis. Et potestates et capitanei predicta privatione et etiam in lib [ris] vigintiquinque denariorum quemlibet con- trafacientem condempnare teneantur. Et hoc dictis iudicibus, notariis et nuntiis et officialibus dicatur et exprimatur tempore iuramenti eorum officii. Qui etiam massarius teneatur facere intabulari desuper sedium de lateribus et lapidibus a latere ecclesie sancti Ambrosii, videlicet ex parte apothece Leopardi notarii de Cuvinaria et Gualterii, de introitu curie si factum non est. Qui camerarius de pigneribus curie maris se nullo modo intromictat. Qui massarius dare debeat omni anno in festivitate sancti Ambrosii ipsi ecclesie unum cerum cere lib [rarum] decem de introitibus dictarum curiarum et pensiones camere suprascripte et curiarum, excepta curia foretaneorum et curia legis, arbitrorum, curia appellationum que sunt in domibus Pisani comunis, et salaria extimatoribus pignerum curiarum; et dare et solvere nuntio collegii iudicum de introitu curiarum sol- dos triginta quibuslibet sex mensibus et facere expensas in reactatione et actis et soppedaneis et fornimentis curiarum, emere cartas, copertas et earum pretium solvere; et cartas et copertas necessarias omnibus curiis dare absque provisione antianorum, ut olim alii camerarii pignerum anteces- sores sui fuerunt soliti erogare, non obstante aliquo capitulo, et etiam constitutis curiarum emendandis et corrigendis, que cor- rigi et emendari in curiis in quibus non sunt facere teneatur infra tres menses ab introitu nostri regiminis alioquin perdamus de feudo nostro lib [ras] decem denariorum; et alias quas eum facere oportebit. Et teneatur restituere pignera et denarios sub pena dupli infra unum mensem a die depositi sui officii. Omni anno semel adminus modulentur ut alii officiales civitatis. Et qui massarius singulis sex mensibus, quibus officiales curiarum mutantur, teneatur et debeat totum et quicquid superaverit de
[p. 137]
introitibus curiarum, solutis omnibus feudis, salariis et aliis omnibus tam novis quam veteribus officialibus ipsarum curia- rum, renuntiare et dicere antianis infra mensem post rationem saldatam et factam et ipsum superfluum vel expendere in ampliatione platee sancti Ambrosii vel alibi ad voluntatem antianorum. Et nos potestates et capitanei infra tres menses ab introitu nostri regiminis computandum cum conscientia antianorum faciemus modulari per iudicem populi vel alium sive alios de quibus antianis videbitur omnes et singulos came- rarios pignerum et eorum heredes qui fuerint in predicto officio a quinque annis citra et totum et quicquid inde fuerit habi- tum simili modo expendatur. Sonaturam consuetam campane sancti Ambrosii fieri faciemus. Et cogemus nos potestates et capitanei et cogi faciemus per nostros assessores et iudices pre- dictum massarium et eius successores et omnes camerarios qui fuerint in dicto officio vel eorum heredes reddere et restituere sine petitione et libello et strepitu iuris pignera data suprascrip- tis camerariis vel massariis pro diricturis curiarum, que renun- tiata non sunt suis successoribus, illis quibus ipsa pignera resti- tui debent de iure. Et siquem invenerimus contrafacientem, puniemus et condempnabimus eum nostro arbitrio a soldis viginti usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et idem faciemus de notariis curiarum recipientibus pignera pro dirictu- ris curiarum et ipsa pignera restituant et dent massario curia- rum. Et quod camerarius pignerum et eius notarius teneantur et debeant singulis diebus quibus curie tenebuntur stare et esse in nonis et ante nonam apud curias sive iuxta curias sancti Ambrosii pro eorum officio faciendo et recipere pignera que sibi dabuntur a quolibet homine et persona volente litem inci- pere et contestari in aliqua ipsarum curiarum, et significare per eorum apodixas sigillatas sigillo ipsius camerarii iudicibus ipsius curie, in qua lis debet incipi, qualiter ipsa pignera recepta sint pro ipsa lite. Et notarii dictarum curiarum teneantur non recipere pignera pro aliqua lite incipienda in ipsa curia, possint tamen ipsi notarii recipere diricturam pro sententiis
[p. 138]
contumacibus ferendis in ipsis curiis dumtamen ipsam diricturam consi- gnare debeant et teneantur suprascripto camerario pignerum infra tertium diem postquam ipsam diricturam receperint sub pena dupli ipsius diricture a quolibet contrafaciente tollen- da.

1.64. LXIIII. De cancellariis et notariis cancellarie.
Cancellarios duos bonos et legales viros, quorum unus sit iudex et alter notarius, et quatuor bonos et legales notarios can- cellarie, videlicet unum pro quolibet quarterio civitatis, elige- mus per nos vel alium seu eligi faciemus et permictemus per antianos Pisani populi vel per sapientes viros ab antianis eligen- dos, quorum cancellariorum quisque habeat et habere debeat a comuni Pisano lib [ras] vigintiquinque pro quolibet et quisque notariorum cancellarie lib [ras] quindecim denariorum Pisano- rum, quorum officium duret per sex menses et ultra ad volunta- tem Comitis et Iudicis Gallurensis. Et quisque cancellarius et notarius cancellarie sit maior annis triginta et qui fuerit ad dic- tum officium a die depositi officii ad annos duos esse non pos- sit, nisi inde aliud placuerit suprascriptis dominis potestatibus et capitaneis. Hoc etiam addito quod cancellarius iudex non possit vel debeat advocare in curia pot [estatum] vel in aliqua curia civitatis, ecclesiastica vel seculari. Et si contrafecerit puniatur qualibet vice in soldis centum. Et quod nullus cancel- larius vel notarius cancellarie possit vel ei liceat publice vel pri- vatim advocare vel preces porrigere potestatibus et capitaneis vel alicui ex suis iudicibus pro aliqua questione que coram eis verteretur vel pro aliquo qui aliquid haberet facere in curia maleficiorum seu in cancellaria. Et si contra ipsi vel aliquis eorum faceret, puniatur pro qualibet vice in soldis cen- tum denariorum. Qui cancellarii et notarii mercedes scriptura- rum exigere vel accipere non possint neque debeant nisi secun- dum modum et formam comprehensam in statutis et
[p. 139]
ordinamentis a sapientibus viris compositis in brevi populi Pisani vel alibi scriptis. Et ipsi cancellarii et eorum notarii teneantur facere duos libros, in uno quorum ponant omnes exbannitos pro maleficio et in alio omnes exbannitos pro debito tantum. Et dicti cancellarii cum duobus notariis cancellarie debeant et teneantur singulis tribus mensibus ire ad sanctum Petrum ad Vincula pro videndo et excutiendo diligenter volumina pandec- tarum et eis visis et excussis ibidem debeant collocare. Et requirant ad predicta unum ex iudicibus potestatum et capita- neorum et aliquem ex capitaneis iudicum et consulum maris et mercatorum et artis lane, si illuc ire cum eis voluerint. Et cancellarii et notarii cancellarie et alii notarii Pisane civitatis iuramento teneantur non dare vel dari facere scripta nomina consiliariorum alicuius consilii vel alicuius ordinis civitatis vel populi Pisani alicui undecumque vel quicumque sit aut permic- tere ab aliquo ea nomina scribi. Et qui contra fecerit, in lib [ris] decem denariorum Pisanorum puniatur et condempnetur et insuper de officio expellatur. Et idem de notario capit [aneo- rum] populi intelligatur. Et hoc capitulum sit precisum et preci- se servetur.

1.65. LXV. De capitaneo provaiolo et intalliatore monete.
Monete capitaneos duos pro sex mensibus eligemus seu eligi faciemus per antianos populi tantum qui pro tempore fuerint, quorum quilibet habeat pro suo feudo in sex mensibus de introitibus monete vel aliis bonis Pisani comunis lib [ras] quindecim. Et provaiolus monete habeat pro suo feudo per sex menses lib [ras] viginti denariorum suprascripto modo. Et intalliator qui etiam sit custos cugnorum habeat pro suo feudo lib [ras] quadraginta per annum suprascripto modo. Que feuda predicti officiales habeant si in dicta moneta laborabitur. Officium cuius intalliatoris duret per annum. Et qui fuit anno
[p. 140]
proximo preterito in suprascriptis officiis, exceptis intalliatore et provaiolo qui in eodem officio esse possint si electi ibi fue- rint, non possint esse nostro tempore. Et quod ipsi vel aliqui eorum non habeant partem in moneta vel eorum filii aut socii, quorum nullus habeat apothecam in moneta nec sit laborator monete. Et quod per antianos fiat dictus provaiolus, pro pro- bis approbandis et improbis reprobandis habeat unam came- ram per se de illis comunis que nunc ibi sunt vel aliam fieri pro eo faciant consilio capitaneorum monete per totum men- sem ianuarii. Hoc addito quod domos et apothecas monete et ipsum locum ubi fit et cuditur moneta pleno iure proprietatis et possessionis - cum spectant ad comune Pisanum et habeantur et possideantur et habite et detente fuerint pro comuni Pisano a longissimis retro temporibus citra et per ipsa tempora - habebimus et tenebimus pro comuni Pisano et esse et stare faciemus et ipsas apothecas locabimus et locari facie- mus per annum tantum pro comuni Pisano, ita quod de quali- bet domo et apotheca in qua laboratur reddatur et solvatur comuni Pisano pro pensione tantum quantum plus haberi poterit, faciendo inde fieri incantum sicut et eo modo quo videbitur potestatibus et capitaneis et antianis. Et non patie- mur neque permictemus quod aliqua persona vel locus ali- quam iurisditionem vel proprietatem aut dominium in eis vel aliqua earum habeat nisi comune Pisanum. Et teneamur quod iurare faciemus capitaneos monete et eis precipiemus sub debito prestiti iuramenti ad gravem penam quod postquam monete fuerint representate a magistris et operariis monete et ab eisdem capitaneis sigillate, quod non relinquent sub potestate predictorum magistrorum vel aliorum operariorum suprascripte monete sed deponent in certo et tuto loco - de quo capitanei habeant una clavim et dicti magistri et operarii aliam, qui representaverint dictam monetam - quousque non fuerint cugnate sive affiorate. Et hoc capitulum sit precisum totum.

1.66. LXVI. De vigilibus.

[p. 141]
Vigiles civitatis quatuor eligemus seu eligi faciemus, vide- licet unum in quolibet et pro quolibet quarterio et nullus eorum vel nuntiorum vadat vel ire possit vel debeat pro pignerando vel auferendo aliquid alicui ecclesie civi- tatis vel districtus vel aliquod gravamen inferendo vel alicui rectorum ipsarum ecclesiarum et nullus dictorum vigilum possit ire extra civitatem sine parabola dominorum potesta- tum et capitaneorum vel consilii vel provisione aut voluntate antianorum et licteris Pisani comunis sigillatis sigillo cancellarie Pisani comunis, que littere fiant eis gratis, et cum licentia potestatum et capitaneorum vel antianorum et si con- trafecerint ipsi vel aliquis eorum puniantur pro qualibet vice contrafacientes in soldis centum denariorum. Et nullus eis sine litteris parere et obedire in aliquo teneatur. Quando ali- quis ex eis cum litteris ut suprascriptum est iverit extra civita- tem pro aliquo maleficio vel eius occasione, habeat et habere possit pro quolibet die quo steterit pro suis et equi sui vectu- ris et expensis soldos quatuor et non plus. Qui eligant sibi nuntios.

1.67. LXVII. De advocatis comunis.
Advocatos duos iurisperitos Pisani comunis nos ipsi pote- states et capitanei eligemus seu eligi faciemus per consilium minus et duodecim populi qui pro tempore fuerint, quorum quisque habeat pro suo feudo lib [ras] viginti denariorum. Quod feudum solvatur de introitu et bonis Pisani comunis a camerariis Pisani comunis pro comuni sine aliqua provisione, non obstante capitulo brevis Pisani comunis camerariorum vel aliquo alio et nichil aliud neque plus. Qui teneantur et debeant vigilanter et solicite facere que ad eorum officium per- tinebunt et defendere omnes causas comunis et precipue con- dempnationes factas et faciendas a capitaneis comitatus bene.
[p. 142]
Et salvo quod in eodem officio a die depositi officii ad unum annum esse non possint.

1.68. LXVIII. De sindico Pisani comunis.
Sindicum unum Pisani comunis, qui sit maior annis qua- draginta et habeat pro suo feudo lib [ras] viginti denariorum et nichil aliud neque plus, eligemus per nos tantum vel per consi- lium minus et duodecim populi qui pro tempore fuerint et eli- gendus cogatur, et unum notarium cum eo qui habeat pro suo feudo de bonis comunis lib [ras] octo denariorum. Qui sindicus nullam transactionem neque pactum sive contractum aut con- fessionem aliquam faciat cum aliqua persona vel loco seu alicui persone vel loco neque aliquam questionem vel causam Pisani comunis commictat vel commicti patiatur nisi consilio advoca- torum comunis scriptura publica interveniente et si contra fece- rit non valeat nec teneat, quorum officium duret per sex men- ses tantum. Finito suo officio renuntiare debeat suo successori omnes personas et loca cum quibus habeat causas pro supra- scripto comuni et etiam coram quibus iudicibus rationem singulis duobus vel tribus mensibus facere. Et dari facere came- rariis comunis omnes introitus teneantur nec ire vel exire pro suo officio exercendo sine parabola nostra vel voluntate consilii senatus vel antianorum data extra civitatem Pisanam et utilia omnia comuni Pisano facere. Siqua sententia contumacie vel aliqua alia sententia contra comune Pisanum daretur per
[p. 143]
contumaciam sive negligentiam suam, ipsum in eadem quantitate que in suprascriptis sententiis vel aliqua earum continetur comu- ni Pisano condempnabimus et puniemus. Docentibus eum bona ad comune spectantia debeat provideri ad provisionem nostram et antianorum. Et finito officio dicti sindici iudex populi Pisani teneatur face re inquisitionem contra ip sum sindi- cum, et si invenerit eum fecisse vel deliquisse in dicto suo offi- cio contra formam huius brevis, puniatur et condempnetur arbitrio dicti iudicis.

1.69. LXVIIII. De notariis assessoris.
Notarios videlicet sex cum quolibet assessore Pisani comu- nis, quorum duo stent et sint vicissim continue super receptio- ne et examinatione testium in dicta curia producendorum et habeant pro receptione cuiuslibet testis quantum continetur in eorum brevi et nichil aliud, et alii quatuor sedeant cum assesso- re et alia commissio testium non fiat extra curiam de causis que coram dicto assessore vertuntur et si alia commissio inde fieret, non valeat. Salvo in predictis quod si aliqua partium vellet quod iudex addatur super examinatione predicta, quod iudex adda- tur partibus non suspectus sumptibus hoc petentis. Et pre- dicta omnia serventur non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Quorum quisque habeat pro suo feudo lib [ras] quatuor. Et possint pro exemplatura cuiuslibet testis tollere denarios quatuor et alias mercedes scriptura- rum secundum formam brevis notariorum et ordinamentorum compositorum a sapientibus viris in brevi Pisani populi vel alio et nichil aliud nec plus. Quod breve seu ordinamenta
[p. 144]
teneantur habere exemplata et omnibus volentibus ostendere. Verumtamen de scripturis quas miserint in actis curie nichil tol- lent. Et si ultra dictam summam aliquis eorum receperit, expel- latur de officio. Et qui notarii teneantur infra tertium diem scri- bere in actis omnes petitiones et contestationes litium et posi- tiones et titulos sub pena soldorum centum denariorum Pisanorum pro qualibet vice, quam penam potestates et capita- nei teneantur predicta non servanti auferre. Ad que servanda et servari facienda assessor sacramento teneatur investigare et per- quirere. Et habeant exemplata omnia capitula huius brevis ad dictum officium facientia pro brevi in cartis montoninis expen- sis tantum Pisani comunis. Acta restituere eorum successoribus et alia acta petere, perquirere et investigare et apud se facere pervenire et bene custodire teneantur. Et quod ad petitionem etiam unius partis quilibet predictorum assessorum commictere possit et debeat examinationem testium notario vel notariis non suspectis expensis tantum petentis. Et in qualibet curia Pisane civitatis quando receptio et examinatio testium petitur commic- ti et alia pars petierit iudicem addi, expensas sive salarium ipsius iudicis solvere ipsi iudici teneatur. Et si altera pars suos testes dare voluerit, solvat et solvere teneatur et debeat de suis testibus iudici et notariis, non obstante aliquo capitulo con- stituti vel brevis, quod si obstaret istud breve servetur et non illud.

1.70. LXX. De notariis curie maleficiorum.
Maleficiorum notarios quatuor eligemus per nos vel alium seu eligi faciemus per consilium minus antianorum et duodecim populi qui pro tempore fuerint, scilicet unum per unumquodque quarterium qui sit de dicto quarterio, super maleficiis examinandis ita quod eorum officium incipiat in Kalendis ianuarii. Qui notarii teneantur iuramento dicta te- stium tenere in credentia usque ad eorum publicationem et qui
[p. 145]
contra fecerit, ipso iure sit infamis. Et post publicationem dent testes exemplatos cuique eos petenti et volenti et pro exempla- tura accuse et pro defensione et de litteris et staçinis, procura- tionibus et preceptis tollant quantum et sicut in statutis et ordi- namentis inde a sapientibus viris compositis continetur, et non ultra, in brevi populi vel alio redactis. Ita quod pro qualibet securitate quam receperint in dicta curia non tollant ultra dena- rios duodecim, sed de aliis scripturis quas in actis miserint nichil tollant. Et si aliquis ipsorum notariorum ultra dictam for- mam receperit aliquo modo, expellatur de officio. Et qui habeant exemplata omnia capitula huius brevis ad dictum officium facientia pro brevi in cartis montoninis expensis Pisani comunis. Et quorum notariorum quilibet adminus sit annorum trigintaquinque. Et quicumque predictorum contra predicta fecerit et predicta non observaverit, puniatur in lib [ris] quin- quaginta denariorum. Acta restituere eorum successoribus et breve teneantur. Quorum quilibet habeat pro suo feudo pro tri- bus mensibus lib [ras] tres denariorum Pisanorum de bonis Pisani comunis. Et qui notarii curie maleficiorum in exitu eorum officii teneantur et debeant in scriptis redigere omnes accusationes eorum temporis et eorum antecessorum, que determinate non fuerint seu debuerunt remanere pendentes post eorum officium, ita quod per diem unam ante eorum exi- tum predicta scriptura facta sit et ipsam scripturam iudici male- ficiorum ibi noviter venturo presentare et dare debeant. Et dic- tus iudex super ipsis procedere teneatur. Et quod nullus predic- torum notariorum possit vel ei liceat pro aliquo maleficio ire extra civitatem nisi pro homicidio tantum sine voluntate et con- scientia dominorum potestatum et capitaneorum vel antiano- rum vel maioris partis eorum. Et tunc quando extra civitatem iverit, possit habere pro suis expensis et equi vecturis et expen- sis per diem soldos decem denariorum et non ultra de bonis commictentis maleficium seu qui diceretur commisisse. Et quod nullus testis possit recipi per eos quando predicta
[p. 146]
occasione extra civitatem iverint. Et si contra fecerint vel aliquis eorum fecerit, qualibet vice puniatur in libris decem denariorum et ipso officio expellatur. Idem per omnia observetur in iudice dicte curie et milite potestatum et capita- neorum quando extra civitatem iverint. Si vero iverit per civita- tem occasione alicuius maleficii examinandi, occasione pre- dicte vie nichil habere possit. Et notarius qui fuerit ad dictum officium a die depositi officii ad unum annum ad idem offi- cium esse non possit.

1.71. LXXI. De banneriis.
Bannerios quatuor bonos et legales qui sint nati in civitate vel eius districtu, quos iurare faciemus quod banna que eis vel alicui eorum imponentur bona fide sine fraude mictent in locis consuetis et etiam in capite carrarie Pontis Veteris, in introitu Caldularie ex parte Kinthice et etiam in Via Nova qua itur ad ecclesiam maiorem in his locis, videlicet ante ecclesiam sanc- te Chiare hospitalis Misericordie et in crociata vie unde venitur a sancta Eufraxia versus Portaboçam ante domum Simonis de Tabbiano et in crociata sancti Leonardi in Pratoscello ante ipsam ecclesiam et ante ecclesiam fratrum Humiliatorum de via Porte Perlascii sub pena soldorum viginti singulis vicibus cui- que non observanti tollenda et sub pena remotionis officii. Et quod habebunt et tenebunt quilibet eorum unum equum. Quibus et cui eorum dabimus vel dari faciemus soldos centum pro dando in uno vestiri panni vermilii et pro feudo lib [ras] decem et quod non accipient nec exigent ipsi vel aliquis eorum vel alius pro eo ab aliqua persona vel loco pro exbanni- mento vel rebannimento vel alia occasione sui officii, nisi quantum et sicut continetur in ordinamentis inde scriptis in
[p. 147]
brevi Pisani populi, que penes se habere debeant. Et quod assidue morabuntur apud curiam. Qui morari debeant cum eorum familiis in loco de quo videbitur antianis. Et teneantur et debeant deferre baculos vermilios et ferre indu- mentum vermilium et uti sella depicta colore vermilio. Et cum miserint bannum pro aliqua privata persona, mictent ipsum pedes et non eques sub pena soldorum quadraginta singulis vicibus cuique eorum contrafacienti vel predicta vel aliquod predictorum non servanti a potestatibus et capitaneis tollenda. Et potestates et capitanei teneantur facere primo banniri per civitatem quando consilium fieret ante quam pulsetur ad consi- lium et bannerii renuntiare potestatibus et capitaneis vel iudici eorum eis assidenti incontinenti ex quo banna miserint sub pena soldorum quadraginta.

1.72. LXXII. De campanariis.
Campanarii vero Pisani comunis teneantur stare et morari de nocte maxime in turri in qua sunt campane Pisani comunis posita in cappella sancti Ambrosii et habeant feudum et oleum pro lampade et alia ut consueti sunt habere; qui campanarii pro pensione dicte turris nichil solvere teneantur nec debeant.

1.73. LXXIII. Calci.
Calci et eius pleberii unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius tem- poris spatio sue capitanie et extimet equum suum ante sui offi- cii ingressum et habeat pro suo feudo et expensis etiam suis et
[p. 148]
nuntiorum et equorum eorum lib [ras] vigintiquinque denario- rum et hospitium et lectos et non denarios pro eis. Et tenean- tur in dicta capitania stare per tres menses et plus ad volunta- tem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius eius habeat pro suo feudo victu et vecturis equi sui lib [ras] quindecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. De mendo mulorum et aliarum bestiarum servetur quod consuetum est. Et teneatur dictus capitaneus iuramento precise eligi facere in dicto comuni de Calci, eo modo et forma quo alii officiales eliguntur, tres bonos et legales viros, qui eli- gendi et etiam eorum electores sint et esse debeant de homi- nibus corporis plebis de Calci tantum, qui iuramento teneantur dare et partiri aquam de Calci que consueta est dari pro inaquando omnibus hominibus et personis habentibus ter- ras in dicto comuni et ea dare et partiri equaliter inter predic- tos quam melius pro equalitate poterunt teneantur. Et si pre- dicta dictus capitaneus non fecerit et non observaverit, punia- tur et condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum Pisanorum. Et si predicta partitores aque sic electi non bene et equaliter partirentur et darent dictam aquam, puniantur et condempnentur pro quolibet in lib [ris] decem denariorum Pisanorum.

1.74. LXXIIII. Asciani.
Asciani castellanum unum eligi faciemus, cuius officium duret per sex menses et habeat pro suo salario lib [ras] viginti- quinque denariorum Pisanorum de bonis Pisani comunis et partem bannorum et condempnationum ut alii capitanei Pisani districtus, qui sit bonus et antiquus civis Pisanus natus ipse vel sui antecessores in civitate Pisana vel eius districtu habens de bonis suis in civitate Pisana et sit maior annis triginta: que verba ponantur in apodixa quando eligetur. Et moretur dictus castel- lanus ad ipsum castrum mensibus quatuor continue et ultra ad voluntatem potestatum et capitaneorum. Et habeat ipse
[p. 149]
castellanus eandem iurisditionem et bailiam et officium quam et sicut habent capitanei Pisani districtus. Et faciat dictus castellanus officium suum cum notario capitanie Pedemontis. Et teneamur nos potestates et capitanei infra quatuor menses ab introitu nostri regiminis facere reverti omnes et singulos homines et personas de villis de Asciano in castro de Asciano. Et si aliquem contrafacientem invenerimus, puniemus et condempnabimus eum in lib [ris] decem denariorum Pisanorum. Et qui capita- neus teneatur durante suo officio facere repleri de terra per homines de Asciano terram totam que est intus castrum novum de Asciano ubi residet aqua et ubi repleri et coequari indiget, ita quod aqua non possit in aliqua parte ipsius castri coagulari vel residentiam facere.

1.75. LXXV. Pedemontis.
Pedemontis unum bonum capitaneum et unum bonum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabi- lem totius temporis spatio sui officii et extimet equum suum ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et expen- sis suis et nuntiorum et equorum eorum lib [ras] vigintiquinque denariorum et hospitium et lectos et non denarios pro eis. Et teneatur stare in dicta capitania per tres menses et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius eius habeat pro suo feudo, victu et suis et equi sui expensis et vecturis, quem equitaverit, lib [ras] quindecim et lectum et non denarios pro eo. Et teneatur ire et morari in sua capitania ad requisitionem sui capitanei. Qui notarius teneatur et debeat etiam facere officium notarie cum castellano Asciani.

1.76. LXXVI. Vici.
Vici cum Lupeta capitaneum seu rectorem et unum bonum et legalem notarium cum eo. Qui capitaneus sive rector habeat
[p. 150]
pro suo feudo et suis expensis et nuntiorum et equorum lib [ras] quadraginta denariorum et hospitium et loctos et non denarios pro eis. Et teneat equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet equum ipsum ante sue capitanie ingressum et stare teneatur in dicta capitania per menses quin- que, quod appareat per acta publica notarii, et plus ad volunta- tem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius eius habeat pro suo feudo lib [ras] viginti denariorum et lectum et non denarios pro eo et etiam pro suo victu et vecturis et expensis equi, quem equitaverit, et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei tantum quantum dictus capitaneus per formam huius brevis. Et si predicta non fecerint quilibet eorum perdat medietatem sui feudi. Et ipso casu comune Vici ipsam medietatem sibi solvere non teneatur. Et si solverit, ipse capitaneus teneatur predicto comuni Vici reddere et restituere. Qui capitaneus teneatur facere mundari et purgari ab omnibus comunis de Vico barbacanas castri dicti comunis. Qui capitaneus sit sapiens et discreta persona et dives et anti- quus civis et qui sit maior annis trigintaquinque et hoc ponatur in apodixa tempore electionis.

1.77. LXXVII. Buiti.
Cum terra de Buiti propter malas condictiones eius in pes- sima condictione sit posita et propter guerrarum partium discrimina, ideo Buiti unum capitaneum eligi faciemus per antianos Pisani populi qui pro tempore fuerint et unum nota- rium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet equum ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et expen- sis et nuntiorum de bonis comunis de Buiti tantum quantum per antianos, qui pro tempore fuerint, provisum fuerit et hospi- tium et lectos et non denarios pro eis et teneatur in dicta capita- nia stare per menses tres et plus ad voluntatem potestatum et
[p. 151]
capitaneorum et antianorum Pisani populi pro eodem feudo. Et notarius eius habeat pro suo feudo victu et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] quindecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et teneatur ire et morari in dicta capita- nia ad inquisitionem sui capitanei. Qui capitaneus sit maior anni trigintaquinque et hoc addatur in apodixa quando eligetur capitaneus.

1.78. LXXVIII. Blentine, Montecchii, Sancti Prosperi, Cintorii.
Blentine, Montecchii, Sancti Prosperi et Cintorii unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet equum ipsum ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et expensis suis lib [ras] vigintiquinque denario- rum de bonis dicte capitanie. Et notarius habeat pro suo feudo et victu lib [ras] quindecim denariorum de bonis ipsius comu- nis. Et habeant a predicta capitania hospitium et lectum et non denarios pro eis. Et stent in dicta capitania per menses tres et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Passadia vel maltollecta secundum formam huius brevis teneantur non permictere ibi exigi.

1.79. LXXVIIII. Vallisarni.
Vallisarni capitaneos tres, videlicet unum in unoquoque pleberiorum, et cum eis tres notarios. Qui capitanei teneant equos defensabiles et extiment ipsos ante sue capitanie ingres- sum. Et in sua capitania per trium mensium spatium stare debeant et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et habeat quilibet dictorum capitaneorum pro suo feudo et expensis suis et nuntiorum lib [ras] vigintiquinque denariorum et hospitium et lectos et non denarios pro eis. Et quilibet dictorum notariorum pro suo feudo et equi expensis et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] quindecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et quilibet ipsorum
[p. 152]
notariorum teneatur in sua capitania stare per spatium trium men- sium et etiam ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Qui capitanei teneantur facere aqueductus ipsarum capitanearum aperiri et expediri ad petitionem cuiuslibet, ita quod aqua per ipsos aqueductus libere possit discurrere et labi, sub iuramento et pena eorum feudi.

1.80. LXXX. Calcinarie.
Calcinarie unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus sit et esse debeat annorum quadraginta admi- nus et sit homo dives et bonus et discretus civis. Qui capitaneus teneat equum defensabilem et extimet equum suum ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et expensis suis et equorum lib [ras] vigintiquinque denariorum et hospitium et lectos et non denarios pro eis et moretur in sua capitania tribus mensibus et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius habeat pro suo feudo, victu et suis et equi sui vecturis lib [ras] quindecim et lectum et non denarios pro eo et tantundem ibi stare teneatur. Et teneatur regere per consules et non relinquere alium vicarium. Et stare facere omnes homines ipsius castri et omnium villarum et cap- pellarum Calcinarie ad unum comune et non ad divisos. Qui capitaneus teneatur precise reducere et reduci facere omnes et singulas personas et homines villarum et cappellarum Calci- narie, qui et que sunt extra ipsum castrum, ad habitandum in ipsum castrum infra tres menses ab introitu sue capitanie et eos in dicto castro facere habitare. Et quod nullus nobilis masculus vel femina vel de progenie militari in dicto castro possit emere aut alio titulo acquirere neque tenere vel habere ei liceat, per se vel per aliam interpositam personam, terram, casalinum vel domum neque in ipso castro habitare ipse vel eius familia et contrafacientem condempnabimus et puniemus in lib [ris] cen- tum denariorum comuni Pisano et vendentem et
[p. 153]
alienantem tantundem et venditio et alienatio ipso iure non valeat et sit cassa et res vendita et alienata sit comunis Calcinarie et ei ipso iure queratur quoad dominium et possessionem. Et si capitaneus predicta non fecerit, amictat feudum suum et inde modulari teneatur. Et singulis duobus mensibus mei officii ego capitaneus predicta omnibus dicti castri publicabo et per ipsam terram faciam preconiçari. Qui capitaneus Calcinarie teneatur et debeat morari in turri Pisani comunis que est in ipso castro, et comune Calcinarie omni anno dare teneatur comuni Pisano pro pensione dicte turris lib [ras] decem denariorum videlicet medietatem in primis sex mensibus et aliam medieta- tem in aliis sex mensibus. Et teneatur dictus capitaneus sub iuramento et pena lib [rarum] decem denariorum facere eligi in dicto comuni tempore consueto pro minori consilio dicte terre novem sapientes viros de his qui habitaverint in castro Calcinarie cum suis familiis continue tantum et non de aliis, qui eligantur in publico parlamento dicte terre per apodixas; quo- rum electioni nullus possit esse nisi moretur continue cum familia et massaritiis suis in dicto castro. Et teneatur dictus capitaneus Calcinarie cogere et non pati aliquem de Calcinaria habere vel facere aream extra sexaginta perticas que sunt extra et citra dictum castrum, de quibus singulis duobus mensibus inquisitionem facere teneatur et contrafacientem qualibet vice condempnare in lib [ris] decem denariorum. Et teneamur nos potestates et capitanei et antiani similiter teneantur iuramento precise infra duos menses ab introitu nostri regiminis mictere quatuor ex antianis et alios sapientes viros, in numero de quo videbitur potestatibus et capitaneis et antianis, ad providen- dum dictum castrum et negotia castri, ita quod contra pre- dictos de Calcinaria, contra quos dicta inquisitio debet fieri per formam suprascripti capituli, fieri non possit vel debeat seu condempnatio aliqua per capitaneum dicte terre donec super his per ipsos antianos et sapientes viros provisum et ordinatum
[p. 154]
fuerit quid super predictis fieri debeat. Et quicquid dicti sapientes ibi providerint executioni mandetur. Et hoc capitu- lum sit precisum et precise servetur


1.81. LXXXI. Pontishere.
Pontishere castri unum capitaneum, qui sit et esse debeat annorum quadraginta adminus et sit homo bonus et dives et discretus civis, et unum notarium cum eo pro sex mensibus. Et habeat dictus capitaneus pro suo feudo lib [ras] vigintiquinque denariorum et dictus notarius lib [ras] quindecim. Et de dicto regimine et eius occasione fiat sicut potestatibus et capitaneis et antianis placuerit. Et moretur in dicto castro dictus capitaneus duobus mensibus et ultra ad voluntatem potestatum et capita- neorum et antianorum pro eodem feudo. Et dictus notarius teneatur ire et stare in dicto officio ad voluntatem sui capitanei suprascripti. Passadia vel maltollecta dictus capitaneus teneatur non permictere ibi exigi. Et capitaneus dicte terre teneatur non pati aliqua casalina in ipso castro posita laborari.

1.82. LXXXII. Peccioli.
Peccioli, Carpugnani et Gelli et Abbathie de Carigio unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem per totum tempus sui officii et extimet equum suum ante sue capitanie ingressum et sit eius feudum pro suis et nuntiorum et equorum expensis lib [rarum] triginta denariorum et pro hospitio et loctis suis et notarii soldorum
[p. 155]
centum. Et moretur in dicta capitania mensibus quatuor et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius eius habeat pro suo feudo et victu et expensis suis et equi sui expensis et vecturis lib [ras] quindecim et tantundem ibi stare teneatur et ire et morari in sua capitania ad inquisitio- nem sui capitanei. Passadia vel maltollecta secundum formam huius brevis teneantur etiam non permictere ibi exigi. Qui capitaneus sit maior annis triginta.

1.83. LXXXIII. Vallishere.
Vallishere duos capitaneos, videlicet unum ab Hera citra et alium ab Hera supra cum Montefosculi et curia Latreti et Fabrica et Montecucchari, Montecchio, Ceddri, exceptis Carpugnano et Gello et Treggiaria - unus quorum, qui erit in illa capitania, dominetur comuni et hominibus Ceuli - et duos bonos notarios cum eis. Qui capitanei teneant equos defensabi- les totius temporis spatio sue capitanie, quos extiment ante sue capitanie ingressum. Et habeant pro suo feudo, suis expen- sis et nuntiorum, quos ducere debent, et equorum quisque eorum lib [ras] triginta denariorum et pro hospitio et lectis suis et notariorum soldos centum denariorum. Et in sua capitania per menses duos quisque eorum et plus ad voluntatem potesta- tum et capitaneorum pro eodem feudo stare debeant. Et qui- sque notarius suprascripte capitanie habeat pro suo feudo et victu et suis expensis et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] quindecim denariorum et tantundem ibi stare teneatur. Et etiam ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capita- nei. Et capitaneus Vallishere ab Hera supra residentiam et moram faciat in Montefosculi. Passadia vel maltollecta
[p. 156]
secundum formam huius brevis teneantur etiam non permictere ibi exigi.

1.84. LXXXIIII. Collinarum.
Collinarum capitaneos duos, videlicet unum in Collina superiori et alium in Collina inferiori et in illis locis prout fue- runt anno preterito, et duos notarios cum eis, videlicet unum cum quolibet eorum. Quorum capitaneorum quisque habeat et teneat equum defensabilem per totum tempus sue capitanie et extimet eum ante sue capitanie ingressum. Et habeant pro eorum feudo et expensis suis et nuntiorum et equorum suorum videlicet quisque eorum lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et pro hospitio et lectis suis et notariorum soldos centum denario- rum. Et morentur in dicta capitania mensibus tribus et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et quisque notariorum habeat pro suo feudo, victu et pro suis et equi expensis et vecturis lib [ras] quindecim denariorum et teneantur ibi tantundem stare et morari. Et etiam ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Iurisditionem Pisani comunis teneantur defendere et manutenere. Passadia vel maltollecta secundum formam huius brevis teneantur etiam non permictere ibi exigi.

1.85. LXXXV. Liburne.
Liburne unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem per totum tempus sui officii et extimet ipsum ante sue capitanie ingressum. Et habeat pro suo feudo et expensis et nuntiorum et hospitio et lectis a comuni et de comuni predicto lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et in sua capitania per tres menses et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo stare debeat. Et notarius suprascripti capitanei habeat pro suo feudo, victu et expensis et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] quindecim denariorum. Et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei, ita quod voluntas ipsius capitanei non possit extendi ultra quatuor menses. Et non faciam vel facere possim aliquam condempnationem de aliquo de Liburna occasione quod non interfuerit parla- mento facto vel faciendo occasione legendarum condempna- tionum, cum ipsi sint homines marinarii et parum in eorum terra morantur. Et teneamur nos potestates et capitanei quod concedemus et dabimus immunitatem et franchisiam a datis et prestantiis et aliis servitiis realibus omnibus et singulis homini- bus et eorum familiis qui venerunt ad habitandum et standum in comuni Liburne cum eorum familiis et massaritiis ab inde ad annos decem proximos venturos incipiendos a die quo ince- perint habitare. Et quod abinde in antea non teneantur respondere comuni seu comunibus unde exiverunt in aliquo pro futuro tempore non obstante aliquo capitulo huius brevis et siquod obstaret istud servabimus et non illud. Et si contra immunitatem predictam ventum vel factum fuerit per capita- neum dicte terre aut per comune vel homines ipsius terre de Liburna, condempnare teneamur ipsum capitaneum, comune et homines ipsius comunis qui contra fecerint, videlicet qua- libet vice qua contra factum fuerit per ipsum comune in lib [ris] decem denariorum et qualibet vice qua contra fecerit ipse capitaneus vel aliquis de dicto comuni in lib [ris] quinque denariorum. Et teneamur nos potestates et capitanei facere consilium senatus et credentie et antianorum et eorum minoris et maioris consilii, videlicet quindecim per quarterium et duodecim consulum ordinis maris et aliorum de quibus videbitur antianis, in quo consilio ponemus titulum: si videtur et placet ipsi consilio quod Liburna muretur bonis et conve- nientibus muris et quomodo et in quem modum murari debeat. Et sicut per ipsum consilium provisum fuerit, ita fiat et executioni mandetur.

1.86. LXXXVI. Vade et Raçignani.

[p. 157]
Vade et Racignani unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem per totum tempus sue capitanie et extimet ipsum ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et expensis et nuntiorum et equorum eorum a comuni ipsius capitanie lib [ras] vigintiquin- que et pro hospitio et lectis soldos centum. Et in ipsa capitania moretur per spatium duorum mensium et dimidii et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius suprascripte capitanie habeat pro suo feudo, victu et expensis suis et vecturis equi lib [ras] quindecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Et qui capitaneus teneatur facere fieri et construi et actari pontem de Fine et viam ex utraque parte pontis predicti si facta non sunt, expensis comunium predictorum ubi sunt morelle infra quatuor menses ab introitu sui officii sub pena feudi sui. Et hoc capitulum sit precisum. Et teneamur nos potestates et capitanei per totum mensem maii eligere vel eligi facere ab antianis Pisani populi bonos et legales viros et sapientes in numero de quo eis videbi- tur, quorum nullus sit natus de Liburna vel de Vada nec in con- finibus dictorum comunium vel alicuius eorum habeat terras vel possessiones, qui debeant ire ad predictas terras sive castra ad providendum super munitionibus et defensionibus dictarum terrarum seu castrorum, qui iurare teneantur bene et legaliter providere munitiones et defensiones dictorum castrorum et id quod providerint in scriptis redigere, potestatibus et capitaneis et antianis referre. Et dicti potestates et capitanei et antiani teneantur consilio senatus et credentie et aliorum ordinum consuetorum vel alteri consilio ordinato dictas provisiones referre et eligi facere et titulum mictere inde et id quod super predictis decretum fuerit per dictum consilium executioni mandetur. Et teneamur nos potestates et capitanei quod
[p. 159]
concedemus et dabimus immunitatem et franchisiam a datis et prestantiis et aliis servitiis realibus omnibus et singulis homini- bus et eorum familiis qui venerint ad habitandum et standum in terra et comuni Vade cum eorum familiis et massaritiis abin- de ad annos decem proximos venturos incipiendos a die quo inceperint ibi habitare et quod abinde in antea non teneantur respondere comuni seu comunibus unde exiverint in aliquo pro futuro tempore non obstante aliquo capitulo huius brevis et siquod obstaret istud servabimus et non illud. Et si contra immunitatem predictam ventum vel factum fuerit per capita- neum dicte terre aut per comune vel homines ipsius terre de Vada, condempnare teneamur ipsum capitaneum, comune et homines ipsius comunis qui contrafecerint, videlicet qualibet vice qua contra factum fuerit per ipsum comune in lib [ris] decem denariorum et qualibet vice qua contra fecerit ipse capi- taneus vel aliquis de dicto comuni in lib [ris] quinque denario- rum.

1.87. LXXXVII. Maremme.
Maremme unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius temporis spa- tio sue capitanie et extimet equum ante sue capitanie ingres- sum. Et habeat pro suo feudo et expensis et nuntiorum et equo- rum lib [ras] vigintiquinque denariorum et pro suis et nuntio- rum expensis et pro hospitio et lectis suo et notarii soldos cen- tum denariorum et moretur in ipsa capitania per duos menses et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et notarius capitanei suprascripti habeat pro suo feudo, victu et suis et equi, quem equitaverit, vecturis et expensis lib [ras] quindecim denariorum. Et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Iurisditionem Pisani comunis teneatur defendere et manutenere. Passadia vel
[p. 160]
maltollecta in sua capitania exigi secundum formam huius brevis non permictant.

1.88. LXXXVIII. Bibboni.
Bibboni unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet equum suum ante sue capitanie ingres- sum et habeat pro suo feudo et suis expensis et nuntiorum a comuni capitanie lib [ras] vigintiquinque denariorum et pro hospitio et lectis suo et notarii soldos centum denariorum. Et notarius ipsius capitanei habeat pro suo feudo, victu et suis et equi sui, quem equitaverit, vecturis et expensis lib [ras] quinde- cim et teneatur ibi morari per menses duos et dimidium et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et teneatur dictus notarius ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Passadia vel maltollecta ibi exigi secundum formam huius brevi teneantur non permictere.

1.89. LXXXVIIII. Campilie.
Campilie unum capitaneum et unum iudice cum eo - qui habeat pro suo feudo lib [ras] quadraginta denariorum et simi- lem iurisditionem habeat ut iudex Plumbini et tantum ibi stare teneatur - et unum notarium cum eo, qui in dicta capitania per menses tres et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo stare debeant. Et teneat dictus capitaneus equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et ipsum extimet ante sue capitanie ingressum et habeat pro suo feudo et suis expensis et iudicis eundo ad dictam capitaniam et nuntiorum et equorum stando et redeundo lib [ras] quinquagin- ta denariorum et lectos et non denarios pro eis. Et notarius suprascripti capitanei habeat pro suo feudo, victu et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] sedecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et teneatur ire et morari in sua capita- nia ad inquisitionem sui capitanei. Et capitaneus precise
[p. 161]
teneatur sacramento roccham seu palatium, que et quod est in sum- mitate terre predicte, ad expensas comunis Campilie facere custodiri per quatuor sergentes Pisanos inveniendos et haben- dos a camerariis Pisani comunis. Et sit maior annis trigintaquin- que dictus capitaneus et hoc scribatur in apodixa quando elige- tur. Et quotiens dictus capitaneus se absentaverit de Campilia et iudex esset ibi, nullum alium vicarium relinquat nisi predic- tum iudicem, ita quod adminus unus predictorum capitanei et iudicis semper in dicta terra Campilie stare teneatur.

1.90. XC. Plumbini et portus Baractuli.
Plumbini et portus Baractuli unum capitaneum qui sit sapiens et discreta persona et dives et antiquus civis ipse et eius antecessores et qui sit maior annis quadraginta. Et si dictus capitaneus dictum officium receperit contra dictam formam, condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum Pisanorum minutorum et de officio expellatur. Et unum iudicem et unum notarium cum eo. Qui capitaneus et notarius in sua capitania per menses quinque stent et morentur, ita et tali modo quod adminus unus dictorum capitaneorum et iudicum semper sit et remaneat ibi toto tempore eorum officii et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo stare debeant. Et teneat dictus capitaneus equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet ipsum ante sue capitanie ingres- sum et habeat pro suo feudo et expensis suis et iudicis et unius nuntii Pisani comunis et equorum eorum eundo ad dictam capitaniam, stando et inde redeundo lib [ras] quinquaginta denariorum a comuni sue capitanie et lectos et non denarios pro eis. Et iudex suprascriptus teneatur ibi stare per menses quatuor et habeat pro suo feudo libras quadraginta. Et notarius suprascripti capitanei habeat pro suo feudo et victu et expensis suis et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] decem et octo a comuni sue capitanie et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Qui capitaneus et iudex et notarius teneantur ad breve tantum quod comune Pisanum
[p. 162]
fecit seu fecerit, compositum a brevaiolis Pisani comunis. Et liceat ei qui fuerit electus ad regimen Plumbini dare minori- bus tutores et curatores, interponere decretum et autoritatem suam in venditionibus bonorum et rerum minorum sicut iudi- ces curie nove Pisane civitatis faciunt et facere possunt, dumta- men tutela vel cura seu venditio non excedat summam lib [rarum] centum vel valens pro qualibet vice. Et non patiemur nos potestates et capitanei nec patietur capitaneus Plumbini quod mercatio aliqua fiat in Plumbino vel alibi, que per terram vadat extra districtum Pisanum. Et hoc idem fieri patiemur a capitaneis Ylbe, Castilionis Piscarie et Planusie. Et quotiens dictus capitaneus se absentaverit de Plumbino et iudex eius esset ibi, nullum alium vicarium relin- quat nisi predictum iudicem. Sergentes quatuor dictus capita- neus Plumbini possit et debeat secum ducere et habere et tene- re in dicto officio ad expensas comunis Plumbini, quorum qui- libet habeat a comuni Plumbini pro suo feudo et expensis pro quolibet mense soldos trigintaquinque. Et teneatur dictus capi- taneus non tenere aliquem de sua familia seu aliquem de sua capitania pro sergente. Et si contra fecerit, puniatur et condem- pnetur in lib [ris] quinquaginta denariorum. Et dictum comune Plumbini feudum vel salarium talibus sergentibus qui fuerint de familia seu de Plumbino solvere non teneatur. Et si iudex predictus voluerit stare ad expensas suas et non capitanei comunis Plumbini, teneatur sibi dare de feudo dicu capitanei lib [ras] sex denariorum et tantum minus habeat de suo feudo capitaneus. Et hoc sit in elecutine ipsius iudicis.

1.91. VIIIIC. Suvereti.
Suvereti potestas sive capitaneus fiat et eligatur isto modo, videlicet quod illi quatuor qui nominati fuerint a comuni de Suvereto secundum formam pactorum et videbuntur ydonei
[p. 163]
dominis potestatibus et capitaneis, scribantur in quatuor apo- dixis in unaquaque ipsarum nomen unum ipsorum quatuor, que quatuor apodixe simul mixte sine aliqua fraude coram potestatibus et capitaneis in publico consilio Pisani comunis et senatus credentie, capitaneorum militum et antianorum Pisani populi et eorum consilii minoris et maioris et duodecim populi, consulum maris, mercatorum et artis lane, capitaneorum et priorum septem artium, ponantur in aliquo cappello vel pisside et postmodum in ipso consilio publice una ipsarum quatuor apodixarum capiatur et extrahatur de ipso cappello vel pisside et ille cuius nomen erit scriptum in ipsa apodixa sit et eligatur a dominis potestatibus et capitaneis potestas et rector dicte terre secundum formam pactorum. Et idem fiat et observetur de notario dicte terre. Et predicta omnia et singula sint precisa et precise serventur, ita quod per aliquod consilium comunis vel populi seu quadringentorum infringi vel mutari non possit nec possit eis in aliquo derogari. Et antiani ea omnia et singula observare precise teneantur. Et si contra fecerint, puniatur et condempnetur quilibet eorum in lib [ris] centum denariorum et removeatur ab officio et capitaneus teneatur ipsam condem- pnationem exigere a quolibet antiano contrafaciente et ipsum de officio expellere. Et hec omnia fiant ad voluntatem et man- datum dominorum potestatum et capitaneorum.

1.92. VIIIC. Ylbe.
Ylbe insule unum capitaneum et unum notarium cum eo. Qui per duorum mensium spatium et plus ad voluntatem pote- statum et capitaneorum pro eodem feudo in sua capitania stare debeant. Et habeat dictus capitaneus pro suo feudo et pro suis expensis eundo ad dictam capitaniam stando ibi et inde redeundo lib [ras] vigintisex denariorum et hospitium et lectum
[p. 164]
et non denarios pro eis. Et notarius dicti capitanei habeat pro suo feudo, victu et expensis lib [ras] quindecim denariorum et lectum et non denarios pro eo. Et dictus notarius teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capitanei. Qui capi- taneus non possit relinquere aliquem vicarium in dicta capitania sine voluntate consiliariorum capitanie Ylbe vel maioris partis eorum. Et teneatur eligere unum camerarium ad manus cuius pervenire faciat dirictus causarum et pignera. Qui condempna- tiones et absolutiones faciat consilio iudicis Plumbini.

1.93. VIIC. Scarlini.
Scarlini unum capitaneum, qui sit sapiens et discreta perso- na et dives et antiquus civis ipse et eius antecessores et maior annis quadraginta, et unum notarium cum eo pro sex mensibus. Qui in dicta capitania per quatuor menses et plus ad voluntatem pot [estatum] et capit [aneorum] et antianorum pro eodem feudo stare teneantur. Et habeat et teneat dictus capitaneus equum defensabilem per totum tempus sue capita- nie quem extimet ante sue capitanie ingressum. Et habeat pro suo feudo et expensis suis et nuntiorum et equorum eorum eundo ad dictam capitaniam et redeundo et stando in dicta capitania lib [ras] sexaginta et si plus steterit ad eandem ratio- nem pro rata temporis et quantitatis et hospitium et lectos et non denarios pro eis a comuni predicto. Et notarius suprascrip- ti capitanei et comunis habeat pro suo feudo et vecturis equi, quem equitaverit, lib [ras] decem et octo denariorum et si plus steterit ad eandem rationem pro rata temporis et quantitatis et teneatur ire et morari in sua capitania ad inquisitionem sui capi- tanei. Berroarios dictus capitaneus non teneat ibi aliquos nisi comuni Scharlini placuerit.
[p. 165]
Breve Scharlini revideatur prout videbitur antianis si visum non est. Et dictus capitaneus infra mensem ab introitu sui regi- minis faciat et curet ita cum dicto comuni quod dictum breve per eos Pisas mictatur, si missum non est et approbatum. Hoc addito quod condempnationes faciende de hominibus aut locis Scarlini dividantur per modum et formam per quem sive quam dividuntur alie condempnationes Pisani districtus, cum ipsum castrum Scharlini pleno iure spectet ad comune Pisanum. Qui capitaneus teneatur defendere et manutenere iura que comune Pisanum habet in Sharlino et eius curia et in confinibus Castelline et Vallis et in aliis locis circumstantibus et vicecomiti qui pro comuni Pisano est in Scarlino teneatur impartiri auxi- lium et favorem in predictis.

1.94. VIC. Castilionis Piscarie.
Castilionis Piscarie unum capitaneum, qui sit sapiens et discreta persona et dives et antiquus civis ipse et eius antecesso- res et qui sit maior annis quadraginta et hec verba ponantur in apodixa electionis si per apodixam electionem ipsam fieri conti- gerit et nisi predicta fiant electio non valeat, et dominetur ipsi castro et terre Alme et Rocchecte. Et unum iudicem cum eo eli- gendum sicut alii iudices curiarum, qui habeat pro suo feudo de bonis dicti comunis lib [ras] quadraginta denariorum et expensas a suprascripto capitaneo et similem iurisditionem habeat quam iudex Plumbini et tantundem ibi stare teneatur. Et unum notarium cum eo, qui eligatur eo modo et forma qua eligitur capitaneus predictus. Qui capitaneus teneat equum defensabilem totius temporis spatio sue capitanie et extimet ipsum ante sue capitanie ingressum et habeat a dicta et de dicta capitania pro suo feudo et pro suis et iudicis et nuntii expensis et equorum eorum lib [ras] quinquaginta denariorum et hospitium et lectos et non denarios pro eis. Et notarius suprascripti capitanei habeat pro suo feudo et victu a dicta et de dicta capitania lib [ras] viginti denariorum et lectum et non denarios pro eo et pro suis expensis et equi quem equitaverit lib [ras] tres denariorum.
[p. 166]
Berroarios quatuor suprascriptus capitaneus habeat et habere debeat, quorum quilibet habeat per singulum mensem soldos vigintiquinque de bonis dicte capitanie de condempna- tionibus quas dictus capitaneus fecerit ex suo officio scilicet de parte capitanie. Quorum berroariorum nullus sit scutifer sive coquus aut familiaris suprascripti capitanei vel notarii sive hospitator dicti comunis. Et dicti capitaneus et notarius tenean- tur stare in dicta capitania per menses quatuor et plus ad voluntatem potestatum et capitaneorum pro eodem feudo. Et etiam dictus notarius ire et morari in dicta capitania ad inquisi- tionem dicti capitanei. Hoc addito ex forma consilii senatus credentie, antianorum Pisani populi et eorum consilii minoris et duodecim inde dati tempore domini Alberti de Turricella Pisanorum potestatis nono Kalendas maii, quod dictus capita- neus dominetur ville Abbathie de Sextingo et hominibus ville qui subsunt comuni Pisano ad iurisditionem et districtum ex forma pactorum dudum tempore domini Iacobi Bucticelle olim Pisanorum potestatis habitorum inter comune Pisanum et prio- rem et conventum heremitoru sancti Bartholomei de Sextingo et in ipsos homines iurisditionem exercere possit sicut exercere potest in homines Castilionis predicti. Et predicta faciat pro feudo quod habere debet a comuni suprascripto Castilionis, Alme et Rocchecte. Salvo quod habeat ab homini- bus dicte ville quartam partem bannorum et placitorum. Et quotiens dictus capitaneus se absentaverit de Castilione et iudex eius esset ibi, nullum alium vicarium relinquet nisi pre- dictum iudicem, ita quod unus predictorum capitanei et iudicis sit ibi continuus toto tempore eorum officii. Qui capitaneus et iudex teneantur defendere et manutenere pontonarium pontis Spine in iuribus et rationibus, redditibus et proventibus dicto ponti concessis a comuni Pisano in castro et confinibus Castilionis predicti.

1.95. VC. De fundacario Portus Pisani.

[p. 167]
Fundacarium massarium fundaci Portus Pisani, qui sit homo de ordine maris et qui per mare iverit et sit maior annis quadraginta et minor annis sexaginta, qui moretur continue cum sua familia et massaritiis apud ipsum fundacum et qui fun- dacarius non habeat filios vel filias, eligi faciemus si electus non est. Cuius officium duret per annum et ultra ad voluntatem et provisionem antianorum Pisani populi, consulum maris qui pro tempore fuerint, et cuius fundacarii electio fiat et fieri debeat per potestates et capitaneos vel antianos Pisani populi et consules curie maris qui pro tempore fuerint, et habeat feudum lib [rarum] quadraginta singulo anno de bonis hominum plebe- riorum Portus et morantium apud ipsum Portum et alia ad pro- visionem antianorum. Et infra quindecim dies ab introitu nostri regiminis poni faciemus ad consilium de quo videbitur antianis de facto Portus et fundaci et quod eis inde visum fuerit execu- tioni mandetur. Et notarius dicti fundacarii habeat pro suo feudo et vecturis pro sex mensibus lib [ras] quindecim. Et teneatur dictus notarius ire et morari in dicto officio ad requisi- tionem dicti fundacarii, ita quod voluntas fundacarii non exce- dat menses quatuor. Et habeat dictus notarius dictum feudum unde habet dictus fundacarius. Et habeat dictus fundacarius in homines et personas pleberiorum Portus et morantes ante Portum illam et eandem iurisditionem et partem bannorum quam habent alii capitanei comitatus. Et quod ad nulla alia ser- vitia faciendum aut datas vel prestantias solvendum comuni vel pro comuni vel a comuni Pisano cogemus vel cogi faciemus vel permictemus suprascriptos homines pleberiorum Portus non obstante aliquo capitulo brevis superius vel inferius scripto, sed ipsi sint et esse debeant ad servitium dicti Portus. Quis autem super ipsis servitiis faciendis et fieri faciendis superesse debeat, provideatur et provideri possit per consules maris et eorum consiliarios minoris consilii qui pro tempore fuerint, et
[p. 168]
eorum provisio sit firma et executioni mandetur. Et in singulo antianatu ad petitionem consulum ordinis maris per sapientes viros a consulibus ordinis maris eligendos et ad Portum Pisanum mictendos provideatur quid per homines pleberiorum Portus in via Portus et apud Portum factum sit vel sit facien- dum, redigatur illud in scriptis et referatur antianis Pisani populi. Et quid dictis sapientibus inde videbitur et placuerit, fiat et observetur. Consules ordinis maris cum eorum consilio minori teneantur et debeant statuere et ordinare in quem modum et formam dictus fundacarius gerere debeat suum offi- cium et quale officium habere debeat et qualiter et in quem modum debeat modulari.

1.96. IIIIC. De operario tersane, notario et custodibus.
Tersane operarium unum et custodem omnium corredo- rum et fornimentorum et apparatuum galearum Pisani comu- nis, si electus non est, eligemus seu eligi faciemus duraturum per annum et unum bonum et legalem notarium cum eo per annum. Qui operarius habeat pro suo feudo et omnibus aliis lib [ras] sexaginta denariorum tantum pro toto anno. Et nota- rius pro suo feudo et omnibus lib [ras] duodecim denariorum et nichil aliud neque plus a capitaneis degathie pro toto anno. Et eligemus vel eligi faciemus sex custodes tersane qui tenean- tur obedire dictis et preceptis suprascripti operarii super utili- bus comunis de tersana super mundando et nectando tersa- nam et galeas et super aliis, que si non fecerint non possint habere feuda seu salaria aliqua. Quorum quisque habere debeat pro suo feudo a capitaneis degathie soldos vigintiquin- que per mensem. Et qui notarius vacet et vacare debeat ut ceteri notarii aliorum officiorum secundum for- mam huius brevis, videlicet per sex menses a die depositi offi- cii. Murari facere tersanam operarius suprascriptus teneatur et
[p. 169]
debeat et alia necessaria ibidem facere et galeas et alia custodi- re et facere custodiri et actari et nectari et alia facere dare et expendere ad provisionem potestatum et capitaneorum vel antianorum.

1.97. IIIC. De officiis ne sint perpetua vel quod perpetuo non conce- dantur.
Et teneamur nos potestates et capitanei iuramento precise non facere vel permicti fieri facere ab aliquo cive Pisano ali- quod officium civitatis Pisane vel districtus quod duret vel durare debeat ultra annum, nisi ad provisionem nostram et antianorum et tunc non sit perpetuum, exceptis consulatibus et officiis de partibus marinis in quibus forma eorum brevis serve- tur.

1.98. IIC. De consule Messane et eius notario et consulibus in aliis mari- nis partibus.
Messane consulem et notarium Pisis eligemus seu eligi faciemus si electi non sunt ad voluntatem consulum ordinis maris et eorum consilii minoris sicut ipsi consules provide- rint. Et habeant feudum ad provisionem nostram tantum vel antianorum vel sapientum virorum quibus commiserint, quod feudum statuatur ante electionem. Consules in toto regno Sicilie et in marinis partibus, excep- to quam in Accone et insula Sardinee, eligantur et eligi debeant per dictos consules ordinis maris et eorum consilium minus. Hoc addito in predictis quod per consules ordinis maris et eorum consilium minus per totum mensem ianuarii eligatur et eligi debeat unus bonus et sapiens vir Pisanus civis et antiquus de iuratis in compagniis populi et in populo et de ordine maris et maior annis triginta in consulem Pisanum in Dagmiata. Et quicumque est vel fuit aut in antea erit ibi consul abinde ad annos decem a die depositi officii ad idem officium eligi vel esse non possit. Qui consul exercere et facere teneatur predictum officium secundum formam sui brevis componendi et
[p. 170]
ordinandi a sapientibus viris ante quam electio fiat. Et duret officium dicti consulis per annos duos computandos et incipiendos die qua ipsum iuraverit. Et idem fiat de consule Alexandrie post- quam consul qui ibi est finierit officium suum. Et qui consules teneantur omni anno candelos ordinatos vel ordinandos opere ecclesie sancte Marie Pisane maioris ecclesie in festo sancte Marie de mense augusti dare et presentari facere. Et capita- nei et consules portuum Sardinee eligantur et eligi debeant per mercatores ipsorum portuum more solito et predicta fiant si et quando videbitur antianis.

1.99. IC. De suprastantibus et custodibus carcerum.
Carcerum suprastantes, ubi detinentur malefactores et alii pro factis Pisani comunis eligemus vel eligi faciemus, quorum officium duret per tres menses et minus et ultra ad voluntatem potestatum et capitaneorum vel antianorum. Et habeat quisque eorum pro suo feudo et aliis omnibus soldos quadraginta dena- riorum ad provisionem potestatum et capitaneorum et antiano- rum per mensem et nichil tollant pro sportellis vel intratura vel exitura carceris seu quacumque occasione vel causa nec pati quod ab aliquo carceratorum aliquid auferatur aliqua alia occa- sione vel causa. Et qui contrafecerit vel fieri passus fuerit, puniatur et condempnetur pro qualibet vice usque in sol [dos] centum denariorum Pisanorum et de officio expellatur et etiam in restitutione ablatorum, de quibus querelis iudex populi con- gnoscere possit et debeat summatim et extra ordinem et punire et condempnare. Custodes eligant sibi bonos et sufficientes, quorum quisque habeat singulis mensibus soldos viginti dena- riorum pro suo feudo et omnibus aliis. Et nullus suprastantium possit vel audeat aliquem carceratum detentum in carcere, videlicet ex causa maleficii vel pro aliquo facto comunis Pisani, agevilare vel extrahere vel extrahi permictere sine licentia pote- statum et capitaneorum - salvo quod potestates et capitanei per se tantum de suis carceratis pro evidenti causa
[p. 171]
infirmitatis possit agevilare et extrahere et extrahi facere, recepta ab eo ydonea cautione fideiussoria - et detentum ex causa debiti specialium sine licentia creditorum suorum et sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum tollenda singu- lis vicibus quibus contrafecerit et sub pena remotionis officii in quo potestates et capitanei eum condempnare teneantur. Et potestates et capitanei teneantur singulis quindecim diebus per- quirere et investigare, seu perquiri et investigari facere, per scripturam publicam si predicti suprastantes observaverint pre- dicta. Et teneamur nos potestates et capitanei mictere qualibet ebdomada semel adminus unum ex iudicibus vel assessoribus aut militibus nostris ad utrumque carcerem Palliassie et ad alios carceres Ianuensium videre et perquirere et investigare, seu perquiri et investigari, per nomina et prenomina presente dicto iudice vel milite scribi faciemus per unum ex notariis cancella- rie. Et pro quolibet carcerato qui ibi inventus non fuerit punie- mus et condempnabimus suprastantem ipsius carceris pro qua- libet vice in lib [ris] vigintiquinque denariorum et eum nichilo- minus de officio expellemus. Et teneatur precise non dare ver- bum quod aliquis exbannitus vel condempnatus, qui sit in car- cere, stet et moretur extra carcerem aliqua occasione vel causa. Et omnes carceratos quos invenerimus extra carcerem faciemus reverti ad carcerem. Omnes personas que morantur in carceri- bus quacumque occasione vel causa, ante quam ibi mictantur, scribi faciemus in proprio libro et eorum nomina et prenomina et unde sint et causas et quare in carceribus ponuntur. Et cum aliquis eorum condempnatus fuerit, in eodem libro scribatur quilibet et qua de causa condempnatus vel exbannitus et in quantum. Et si contigerit aliquem eorum de dicto carcere extrahi, in dicto libro seu quaterno scribatur iuxta nomen seu supranomen eiusdem carcerati quando et qualiter et qua de causa est extractus inde. Et iudex maleficiorum et etiam asses- sor et quilibet eorum usque in lib [ras] decem denariorum et cancellarii et notarii cancellarie predicta fieri facere et facere
[p. 172]
teneantur et curent sub iuramento et pena soldorum viginti pro qualibet vice ab eorum quolibet auferenda. Et custos seu prepositus carceris qui aliquem receperit sive dimiserit de car- cere sole [n] nitate predicta omissa condempnetur et puniatur a nobis potestatibus et capitaneis qualibet vice qua contrafecerit a soldis centum usque in lib [ras] centum denariorum inspec- ta qualitate rei, criminis et persone. Hoc addito in predictis quod nos potestates et capitanei per totum mensem ianuarii faciemus fieri expensis Pisani comunis unum carcerem in quo mulieres que detinentur pro comuni Pisano teneantur et esse debeant seorsum ab aliis carceratis Pisani comunis, ita quod ipsi carcerati ad ipsas mulieres carceratas accessum habere non possint.

1.100. C. De suprastantibus deveti et notariis et nuntiis platee blade et de mensuratoribus blade ne stent in platea.
Deveti et platee blade suprastantem unum et unum nota- rium cum eo bonos et legales eligemus, eligi faciemus; quo- rum officium duret per tres menses et ultra ad voluntatem potestatum et capitaneorum. Et habeat dictus suprastans singu- lo mense pro suo salario soldos quinquaginta denariorum qui possit etiam facere officium deveti de ipsa platea si videbitur potestatibus et capitaneis et antianis. Et tunc idem suprastans habeat pro utroque officio per mensem lib [ras] tres denario- rum. Et dictus notarius habeat pro suo salario singulo mense soldos quadraginta denariorum. Qui notarius nullo modo acci- piat vel habere possit aliquid pro apodixis ab eo scribendis et idem notarius possit et debeat idem officium et officium deveti facere pro eodem feudo si dictum officium commicteretur dicto
[p. 173]
suprastanti. Et habeant exemplata in cartis montoninis expensis Pisani comunis omnia capitula et ordinamenta ad eorum offi- cium facientia. Et qui suprastans et notarius possint concedere molendinariis comitatus litteras portandi bladam ad molendi- num sub cauptione consueta semel in anno tantum. Testariis vero vel aliis personis litteras concessionis portandi et defe- rendi bladam per comitatum vel extra civitatem concedere non possint ullo modo. Et quod notarius non possit tollere de littera concessionis predicte, si dederit molendinariis securi- tatem, ultra denarios duodecim et si non dederit securitatem ultra denarios sex pro singulis litteris. Quorum nullus possit esse qui fuerit in aliquo suprascriptorum officiorum ab uno anno citra. Qui suprascripti suprastantes eligant et eligere debeant infra dies octo proximos a die eorum prestiti iuramenti custodes deveti tot numero quot eis videbitur, qui salvent et custodiant devetum tam in civitate quam extra, quibus de eorum salario provideatur de bonis deveti que ceperint ad pro- visionem nostram vel antianorum.

1.101. CI. De officio assessorum.
Assessores et iudices nostros faciemus iurare in consilio senatus et credentie quod officium assessoris facient secundum quod in constituto et brevi continetur ex quo erimus in regimi- ne et fuerint presentes nisi iusta causa remanserit. Et quod tenebunt curiam singulis diebus convenientibus et maxime diebus feriatis et non feriatis de possessionibus turbatis vel invasis, inquietatis et de teneribus dandis et revocandis et mis- sis in possessionem, tuendis et defendendis et hominibus exbanniendis et rebanniendis et de bannis datis occasione debiti cognoscendis et revocandis et datarum questionibus et
[p. 174]
eorum et cuiusque eorum occasione et aliis negotiis comunis et de omnibus et singulis questionibus que moverentur super reactatione et constructione aliquarum viarum qualitercumque ipsa questio moveretur et de pensionibus, mediis, terraticis, affictibus et libellis et de omnibus aliis de quibus cognoscere potestates et capitanei possunt ex forma brevis vel constituti. Et quod omnia et singula que eis commicterentur facienda a potestatibus et capitaneis sive antianis aut aliis pro comu- ni Pisano, facient celeriter et observabunt bene et legaliter ad honorem et utilitatem comunis Pisani et potestatum et capita- neorum et antianorum et populi. Et quod alicui vel aliquibus coram eo vel eis venientibus vel venienti ius et iustitiam facere non denegabunt neque eos a se repellent vel dampnum ali- quod seu penam inferent alicui vel aliquibus predictorum volentibus de iure suo proponere vel de sua causa tractare in curia vel extra aut dicentibus quod sibi referetur iniuria vel eorum advocatis vel precipere quod non loquantur vel facere poni in carcerem. Et idem observetur a iudice curie maleficio- rum. Alioquin singulis vicibus perdere debeant quilibet eorum qui contra fecerit lib [ras] vigintiquinque denariorum et in tan- tum possit et debeat modulari et condempnari. Iudex vero assidens potestatibus et capitaneis de causis se non intromictat, preter quam si obiceretur aliquem officialem in civitate vel comitatu esse electum contra formam brevis vel iuris, et de executionibus consiliorum Pisani comunis et de questionibus que orirentur ex consiliis ipsis et non de aliqua alia causa seu questione nec etiam de eo unde aliquis debeat pecunialiter condempnari. Comunis Pisani quidem causas et questiones et eius occasione summatim et extra ordinem terminabunt non obstante constituto. Qui assessores teneantur et debeant se non intromictere nec pronuntiare aut sententiare de his que non spectant ad eorum officium et si fecerint ipso iure non valeat. Et id quod sic fecerint cassare teneantur sine aliqua
[p. 175]
restitutione expensarum. Et notarii quod inde acceperint resti- tuere teneantur.

1.102. CII. De bonis exbannitorum, datis, condempnationibus et guarigan- gis.
Potestates et capitanei per se et suos iudices seu familiam et maxime per iudicem sibi in cancellaria assidentem, qui coti- die et continue debeat intendere infrascriptis, studeant procu- rare et recolligere et facere pervenire ad manus camerariorum Pisani comunis introitus et condempnationes et datas qui et que suo tempore comuni Pisano debebuntur et bona exbanni- torum Pisani comunis et guariganga et alia bona et iura Pisani comunis. Et ipse idem assidens potestatibus et capitaneis coti- die predicta facere teneatur habendo apud se acta datarum et condempnationum veterum et novarum et aliorum introituum Pisani comunis et sedeant ipsi potestates et capitanei cum pote- runt et ipse assidens potestatibus et capitaneis pro ipso officio exercendo in solario cancellarie Pisani comunis, qui non reci- piat nec recipi faciat seu permictat aliquod pignus pro predictis sed debitores predictorum detineat et detineri faciat in perso- nis; si non poterunt reperiri, alias bona predictorum destrui faciat usque ad integram satisfactionem omnium predictorum.

1.103. CIII. De sententiis.
Nullam sententiam vel laudamentum per nos vel iudicem aut assessorem nostrum dabimus inter aliquos de civitate Pisana vel districtu Pisano, nisi de possessione turbata vel inva- sa et nisi inter foretaneos non nostri districtus vel cum a cive
[p. 176]
foretaneus qui non sit nostri districtus, vel civis noster aut de nostro districtu aliquis ab aliquo foretaneo qui non sit nostri districtus, aliquod debitum petat; et nisi inter cives et comune Pisanum et homines non nostri districtus et comune Pisanum et quamlibet universitatem iurisditionis Pisani comunis. Ubi vero de inquietatione possessionis agitur testes recipi et examinari faciemus si ab aliqua partium producti fuerint rationabiliter. Et nos et assessor noster summatim de quolibet interdicto et actio- ne competentibus possessionibus et teneribus cognoscemus extraordinario modo et maxime de presentibus possessionibus a nobis cognosci possit, et de omnibus aliis quibus per formam brevis vel constituti congnoscere possumus vel possunt et quili- bet nostrum possit inde cognoscere quolibet die feriato et non feriato, et de salariis iudicum et advocatorum et notario- rum. Verumtamen iudices curie nove non summatim sed ordi- nario iure et de iustis possessionibus et antiquis et novis con- gnoscant et eas diffiniant et qui iustior est in possessione ille defendatur sive cognoscant iudices curie nove sive assessores, nec prosit ei qui est antiquior in possessione si alius potior est iure et iustior in possessione. Et intelligatur potior et iustior qui est potior in obligatione. Et ille qui meruerit sententiam contu- macie de predicta possessione ab aliquo assessore vel iudice curie nove, teneatur et debeat denuntiare et denuntiari facere dictam sententiam ei contra quem lata fuerit vel ad domus eius publice infra quindecim dies proximos a die late sententie; de qua denuntiatione fieri debeat publicum instrumentum vel sal- tem relatio nuntii inde facienda in actis publicis scribatur. Et ab inde in antea labantur tempora ipsius sententie trium mensium et non aliter non obstante aliquo capitulo constituti.

1.104. CIIII. De bonis obligatis.
Si inter creditores de bonis obligatis aut ypotheca bonorum questio fuerit, inspectis a iudicante ad quem spectaret cognitio summatim et breviter iuribus et instrumentis ipsorum de plano
[p. 177]
et sine magna disceptatione et sine litis contestatione et ordina- ria iuris congnitione condempnet ipse iudicans creditorem iura habentem in restitutione bonorum ipsorum creditori anterio- ra iura habenti si creditorem posteriorem ipsa iura possidere contingat vel si uterque de possessione contendat, habens potiora iura in possessorio iudicio defendatur alteri silentium de bonis obligatis imponendo. Si vero creditor iure potior rem obligatam possideat, a posterioris creditoris petitione sen- tentialiter absolvatur. Et hec omnia observari faciemus a quibu- slibet iudicantibus coram quibus fieret questio de predictis non obstante iure comuni aut capitulo brevis vel constituti, nisi legi- tima exceptio a possessore dictorum bonorum per quam se defendere iuste possit a petitione creditoris alterius ostendatur infra terminum a iudice statuendum. Quod si a sententia iudicis fuerit appellatum vel sententia nulla dicatur, eadem appellatio seu causa nullitatis similiter summatim et breviter et extra ordi- nem congnoscatur et ei finis debitus imponatur. Hoc autem capitulum sibi locum vendicet in preteritis creditoribus seu cre- ditis et futuris. Et dictam questionem dictus iudicans finire et terminare infra mensem a die mote controversie teneatur

1.105. CV. De data.
Data quotiens aliqua in civitate Pisana vel eius districtus imponi contigerit, cogemus et a iudicibus et assessoribus nostris cogi faciemus pupillos et adultos non habentes pro- prium focum vel eorum tutores seu curatores de bonis mino- rum solvere datas in ea cappella sive comuni in qua eorum antecessores soliti erant solvere. Qui tutores seu curatores com- pellantur viribus civitatis datas impositas et imponendas mino- ribus, quorum sunt tutores vel curatores, solvere si ipsi minores
[p. 178]
bona aliqua habeant mobilia sive immobilia. Et proprium focum intelligatur si habet uxorem vel aliam familiam sive per se in aliqua domo morentur. Et idem faciemus et fieri faciemus de absentibus non habentibus proprium focum. Et quicumque extimatus vel allibratus deberet esse in civitate Pisana et non est, non audiatur ad rationem in agendo. Et quili- bet qui datam tenetur solvere comuni Pisano et eam non solve- rit in terminis ordinandis, non audiatur ad rationem ab aliquo iudicante in agendo donec in contumacia non solvendi stete- rit. Et in brevibus omnium capitaneorum Pisani districtus micti faciemus et ab eis iurari quod facient iurare consules sue capitanie quod pro incendio et dampnis seu guastis, furtis et rapinis illatis et factis in aliquo comuni vel comunibus, in terris et domibus aut capannis vel campis, pupillis vel viduis vel alicui femine, datam vel collectam aliquam non imponent vel exigent. Salvo quod mulieres que defendunt bona que fuerunt condam viri a datis impositis heredibus vel bonis condam viri, si ipsa bona per mulierem extimata non sunt pro bonis suprascriptis que defendunt, datas impositas ipsis bonis et heredibus solvere compellantur et heredes et bona pro suprascriptis bonis datas solvere non teneantur. Idem observetur de aliis mulieribus viduis et defendentibus aliqua bona alicuius sui debitoris, in quibus sint in tenere si alias extimate non sunt. Possessiones et bona omnium et singulorum non solventium datas et prestan- tias cum comuni Pisano seu ipsi comuni imposita in Pisano comitatu per bonos viros ab antianis eligendos et illuc micten- dos, faciemus extimari et in extimo poni scribendo in actis Pisani comunis ita quod predicti, quorum fuerint ipse posses- siones et bona, pro eis solvant datas et prestantias in comuni et cum comuni Pisano. Et hec omnia faciemus infra quindecim dies et fieri faciemus vel infra unum mensem ab introitu nostri regiminis. Et nos potestates et capitanei infra unum mensem ab introitu nostri regiminis unum bonum et legalem virum eligi
[p. 179]
faciemus et unum notarium cum eo, qui debeant recipere exti- mationes et extimare et in extimo ponere omnes et singulas per- sonas Pisane civitatis que in extimo non essent prout eis melius visum fuerit inquirendo. Qui etiam extimare et extimari face- re teneantur omnes et singulos undecumque sint qui cum uxore vel familiis et massaritiis suis continue habitaverint in civitate Pisana et domum propriam habuerint vel tenuerint in civitate Pisana aut burgis vel suburgis et mercationem vel artem aut ali- quod ministerium de presto vel cambio vel aliquo de bonis et facultatibus earum et cuiusque earum per homines cappellarum earum, que postea secundum extimum earum predicto modo faciendum datas et prestantias ut alii cives et quando solvere compellantur. Et nos potestates et capitanei teneamur preco- niçari facere secundum formam dicti capituli quod quilibet comprehensus in dicto capitulo infra suprascriptum terminum per civitatem Pisanam ad penam usque in lib [ras] centum arbi- trio nostro potestatum et capitaneorum auferendam debeat se extimare et in extimo poni facere et se coram predictis presen- tare et qui non fecerit se extimari non audiatur ad rationem nec in agendo nec in defendendo. Et non patiemur neque permicte- mus quod aliquis foretaneus non nostri districtus, qui venit vel venerit ad habitandum in civitatem Pisanam, aliquas habeat immunitates vel franchitias apud degathiam vel apud partes marinas quas Pisani cives habent, nisi habitaverint in civitate Pisana vel comitatu super se vel super alio per annos decem vel nisi habuerit ipsam immunitatem a consilio vel ex privilegio vel ex pacto civitatis Pisane. Et ipsum capitulum ponatur in brevi capitaneorum degathie.

1.106. CVI. De civibus silvaticis.
Rusticum aliquem de Pisano districtu non patiemur neque permictemus defendi ab angariis et aliis personalibus servitiis et datis expensis comunis seu ville in qua habitat occasione privi- legii sibi concessi a potestate vel consulibus civitatis seu
[p. 180]
camerariis publicis, certam pecunie quantitatem annuatim came- rariis solvendo vel aliud faciendo vel quacumque occasione alia. Et quicumque de civitate Pisana vel districtu non solvit datam in civitate Pisana vel comitatu non audiatur ad ius. Et nullum pro cive a datis et prestantiis et expensis rusticanis et servitiis prestandis et faciendis comuni ville vel loci, unde dicit se exivisse vel unde exivit vel ubi habitavit, excusari per- mictemus nisi intra muros civitatis Pisane sive intra burgos sive suburgos cum sua familia tota et massaritiis habitaverit per menses novem cuiusque anni, videlicet per menses ianuarii, februarii, martii, aprelis, mai, iunii, octubris, novembris et decembris. Et hoc legitime per ydoneos testes illius convicinie in qua habitaverit, non per fratrem carnalem vel nepotem, pro- baverit coram iudice nobis assidente de mense ianuarii vel februarii per sex testes adminus bonos et ydoneos producendos ab eo et a dicto iudice approbandos - et qui testes solvant datas et prestantias in sua cappella, qui sint maiores annis quadragin- ta et qui sint de sua cappella et non sint similis conditionis de unaquaque cappella in qua dictus civis salvaticus moratus fuit et moratur, requisitis sindicis et consulibus illius comunis, unde dictus rusticus seu civis silvaticus exivit per nuntium Pisani comunis - se habitasse continue cum tota sua familia et mas- saritiis per dictos novem menses anni proximi preteriti compu- tandi a Kalendis ianuarii retro et extimatum esse et datas et alia servitia realia et personalia fecisse in civitate Pisana sicut alii cives civitatis Pisane faciunt, de qua solutione datarum et exti- matione probetur per acta comunis tantum. Alioquin teneatur solvere datas et prestantias sibi impositas in dicta villa unde exi- vit pro suprascripto preterito anno quo non probavit predicta. Et quod nullus predictorum civium in illis tribus mensibus videlicet iulii, augusti et septembris, in quibus conceditur ei habitare in loco unde exivit, possit opera rusticana facere vide- licet arare, seminare aut vangare sive sappare, secare, trebbiare,
[p. 181]
carregiare, portare et sucum traficare. Et si aliquis vel aliqua ex dictis civibus silvaticis habitaverit in comuni unde exivit aliquo tempore in predictis novem mensibus superius specificatis, in quibus tenetur continue habitare in civitate Pisana et burgis et suburgis ut dictum est, vel laboraverit vel laboravit in predictis tribus mensibus quibus concessum est ei in comuni unde exivit habitare, aliquod ex dictis laboreriis vetitis facere suis manibus, quod in illo anno teneatur in dicto comuni unde exivit subire servitia realia et personalia. Dumtamen semper comuni liceat unde exivit super predictis probare contra eum in contrarium ante sententiam ferendam. Et hec locum habeant in illis qui venerunt ad habitandum de districtu Pisano ad civitatem Pisanam, videlicet infra muros, burgos vel suburgos ut supra dicitur a viginti annis citra. Ille vero qui venit de comitatu Pisano a Kalendis ianuarii proximis preteritis citra vel de cetero venerit ad habitandum ad civitatem Pisanam, teneatur facere et observare omnia que superius in hoc brevi continentur et debeat esse in extimo civitatis Pisane in cappella in qua mora- tur vel morabitur in tanta quantitate in quanta erat in villa vel loco unde exivit vel exibit, detracta inde quinta parte sui extimi quod habebat in illo loco unde exivit. Quod quidem extimum duret donec aliud extimum generale fiet in civitate Pisana, in quo extimo sic faciendo debeat extimari sicut alii cives, ita tamen quod dicta cappella in aliquo non gravetur et dicta villa sive locus unde exivit vel exibit sublevetur in tanta quantitate in qua talis civis erat in extimo in dicta villa sive loco et tantum minus dicta villa sive locus teneatur solvere comuni Pisano de dicta data ei imponenda de cetero quantum talis civis veniens vel venturus solveret in dicta villa sive loco si ibi habita- ret. Et predicta omnia non intelligantur nec locum habeant in illis qui venerunt vel de cetero venient ad civitatem Pisanam pro habitando cum familiis et massaritiis suis de terris acquisi- tis. Et sic ut superius dictum est omni anno talis civis silvaticus veniens ad civitatem Pisanam sive ad burgos vel suburgos ad habitandum similem probationem facere teneatur, ita quod si in
[p. 182]
posterum tribus annis continuis computandis a Kalendis ianua- rii proximis venturis in antea talis civis silvaticus predictas pro- bationes fecerit et sententiam in dictis annis tribus pro se meruerit, amplius probationem facere non teneatur pre- dicto modo. Salvo quod si aliquis ex dictis civibus silvaticis ostenderetur per publicum instrumentum confectum ad peti- tionem alicuius de villa unde exivit aliquod vel aliqua laboreria rusticana ex suprascriptis vetitis fecisse, quod ille talis rusticus, sine aliqua alia probatione facienda contra eum, cogatur et compellatur subire onera realia et personalia in dicta vel cum dicta villa vel castro illo anno quo reperiretur ipsum civem silvaticum fecisse predicta laboreria vel aliquod eorum, alioquin solvat in loco unde exivit pro preterito. Hoc addito in predictis quod capitanei Pisani districtus possint inquisitionem facere contra predictos cives silvaticos predicta vel aliquod predicto- rum non servantes et eos et quemlibet eorum punire et con- dempnare a soldis viginti usque in sol [dos] centum denariorum. Quam additionem et etiam totum hoc capitulum capitanei pre- dicti in publico parlamento in capitaniis eorum legi et explanari facere teneantur. Et de predictis omnibus iudex assidens pote- statibus et capitaneis per se tantum non utendo consilio sapien- tis summatim et extra ordinem congnoscat et diffiniat per totum mensem februarii; a quibus sententiis vel aliqua earum appellari non possit nec remedio nullitatis infringi. Et consules et sindicos locorum Pisani districtus iurare faciemus perquirere et investigare infra octo dies a die introitus sui officii omnes homines et personas in suo comuni habitantes, qui se pro civi- bus defendunt et facere reclamationem et causam reclamationis prosequi bona fide sine fraude non respiciendo ad hodium vel amorem, pretium vel preces. Et cuique consuli vel sindico con- trafacienti de suo proprio lib [ras] decem denariorum tollemus vel tolli faciemus per singulam vicem. Et ut dictum capitulum, quando consules et sindici eligentur, coram populo legant vel legi faciant. Et non permictant aliquem vel aliquos excusari a
[p. 183]
atis vel prestantiis et angariis prestandis et faciendis in villa in qua habitat occasione alicuius pacti vel promissionis sive sen- tentie aut laudamenti vel arbitrii vel alicuius contractus habiti vel habendi inter ipsum et comune in quo habitat sive quacum- que alia occasione. Salvo quod cogemus omnes illos de Filectulo qui habitant in aliquibus locis seu villis de Valle Sercli solvere datas et alia servitia facere in villa in qua habitant. Sed omnes et singulos quos invenerint talia pacta vel alia supradicta aliquo tempore contraxisse vel de cetero contrahere cogemus datas et prestantias solvere in ipso loco in quo habitant et omnia servitia rusticana facere sicut alii de ipso comuni faciunt et facere consueverunt. Exceptis fabris et calthulariis et barbe- riis et serratoribus venientibus de aliis terris vel villis pro ser- viendo alicui comuni de arte sua, quibus in termino decem annorum tantum computando a die primi contractus de ipsa liberatione vel a die ipsius liberationis pacta et promissiones serventur, dummodo datam solvant de hiis que habent in villa vel loco unde exiverint. Et siquod capitulum est in hoc brevi quod huic capitulo contradicat, istud servabimus et non illud. Et predictum capitulum in brevi cuiusque capitanei et recto- ris Pisani districtus micti et ab eis iurari faciemus. Et hec fiant et fieri possint et debeant in preteritis et futuris non obstante aliquo capitulo superius vel inferius scripto. Et siquod obstaret servabimus istud et non illud. Et si aliquis predictorum fuerit qui habeat plures personas in familia, videlicet paterfamilias habens filios et nepotes seu filios tantum seu nepotes tantum in sua potestate seu emancipatos qui cum eo morentur ad panem et vinum, et non sit divisus ab eo, et aliquis predictorum filio- rum et nepotum non habitaverit continue eo modo ut dictum est in civitate sive burgis aut suburgis Pisanis per novem men- ses sed steterit in villa vel loco unde predictus paterfamilias exi- vit ultra menses tres per singulum annum, dictus paterfamilias et dicti eius filii et nepotes non excusentur a dictis datis et
[p. 184]
prestantiis solvendis et servitiis faciendis, sed facere cogatur sicut alii rustici vel loci habitatores coguntur qui continue in dicta villa morantur. Nec prosit eidem quod bona extimaverit in civitate Pisana vel fecerit extimari seu datas solverit in civita- te Pisana, quominus predicta in dicta villa vel loco unde exivit facere compellatur. Et capitanei cuiusque capitanie et consules cuiusque comunis Pisani districtus iurare faciemus quod pre- dicti qui exiverunt de eorum comunibus ut dictum est et ad civitatem Pisanam venerint infra muros ut supra dici- tur ad habitandum et in civitate Pisana per dictum tempus eo modo ut dictum est non habitaverint, compellant ad solvendum datas et prestantias et servitia facienda in predicta villa vel loco unde exiverunt. Et si predicti capitanei et consules non fecerint et non observaverint et in faciendo predicta negligentes extite- rint, tollemus cuique capitaneo de suis propriis lib [ras] viginti- quinque denariorum et cuique consuli lib [ras] decem pro quali- bet persona quam non compulerint ad faciendum predicta ut dictum est. Predicta omnia locum habeant et serventur non obstante aliquo alio ordinamento, consilio seu provisione vel capitulo brevis Pisani comunis, que si obstarent hoc tantum breve servetur.

1.107. CVII. De una terra ad aliam et de datis recolligendis in civitate Pisana per ordinem hostiatim.
Siquis de Pisano districtu a quatuor annis citra ivit ad habi- tandum de una terra ad aliam Pisani districtus, cogemus eum solvere datas et prestantias et alia servitia realia et personalia facere in comuni vel villa unde exivit pro eundo ad habitandum ad aliam villam vel locum Pisani districtus, nisi dicta villa vel locus in quo ivit ad habitandum in se transtulerit et responderit comuni Pisano pro eo onere quod ille qui sic ivit ad habitan- dum sustinebat in illo comuni unde exivit. Et in tantum dictum comune unde exivit liberetur et absolvatur nec respondere
[p. 185]
teneatur comuni Pisano vel comuni sue capitanie, sed illa villa vel locus quo ivit ad habitandum pro illo onere, quod predicta persona que ivit ad habitandum sustinebat in illo comuni unde exivit, respondeat comuni Pisano et etiam comuni illius capi- tanie unde exivit. Et hec omnia observentur etiam in illis qui deinceps venerint ad habitandum de una terra ad aliam Pisani districtus ut dictum est. Et hec capitula ponantur et poni facie- mus in brevi cuiusque capitanei Pisani districtus et ab eo iurari. Qui capitanei teneantur hec capitula legi et explanari facere coram consulibus sue capitanie in publico parlamento sue capi- tanie, quod parlamentum facere teneatur infra octo dies ab introitu sui officii. Et hec capitula et ea omnia et singula que in dictis capitulis continentur faciemus et observabimus et execu- tioni mandabimus et mandari faciemus per singulos assessores nostros non obstante aliqua sententia inde lata nec obstante ali- quo capitulo constituti seu aliquo consilio inde dato, quod si obstaret istud capitulum servabimus et non illud. Nullus locus, villa vel burgus seu castrum recipiat habitatorem seu civem Pisane civitatis aliquem, qui solvisset aut solvere debuis- set datas et prestantias in civitate Pisana et qui fuisset extimatus in ipsa civitate aliquo tempore. Et hoc non intelligatur de his qui venerint ad habitandum de comitatu et districtu ad civita- tem Pisanam, in quibus servetur forma predictorum capitulo- rum. Et locum sive villam contrafacientem condempnabimus singulis vicibus a soldis centum usque in lib [ras] quinquaginta. Et si aliquem predictorum receperint vel aliquis de civitate venerit ad loca aliqua Pisani districtus ad habitandum cum sua familia et sine familia, nichilominus servitia civitatis faciat et datas et prestantias in ea, non obstante quod laboret suis mani- bus et opera faciat rusticana nec aliquo capitulo huius brevis superius vel inferius scripto et non obstante quod datas et pre- stantias solverit in villa; in qua villa vel loco Pisani districtus, si ibi habitaverit cum familia sua et massaritiis per maiorem
[p. 186]
partem anni, teneatur et debeat nichilominus in dicta villa cum hominibus dicte ville et dampna et guasta terre sicut ceteri homines emendare quousque ibi habitaverit et steterit ut dic- tum est. Et idem observetur in his qui iverunt ad habitan- dum extra muros civitatis Pisane. Et hoc capitulum locum habeat in presentibus pendentibus, preteritis et futuris. Quicumque nobilis olim fuerit extimatus et sit in civitate Pisana et solverit datas seu prestantias in civitate pro bonis suis et in civitate Pisana habitaverit cum sua familia et massaritiis suis, sicut alii cives teneantur agnoscere omnia onera realia et personalia in civitate Pisana tantum et non alibi. Et si aliquis nobilis in civitate Pisana cum sua familia seu massaritiis habita- verit, in civitate Pisana datas et prestantias et alia servitia realia facere teneatur sicut alii cives. Et teneatur etiam dictus nobilis se facere et bona sua extimari in civitate Pisana et dictum extimum poni facere in libro extimi cappelle in qua habitat. Et secundum dictum extimum teneatur et debeat sol- vere datas et prestantias, quod si non fecerit non audiatur ad ius ab aliquo iudicante. Et nichilominus teneamur et debea- mus talem nobilem condempnare in lib [ris] centum dena- riorum non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti aut consilio seu sententia inde data non obstante quod extra civita- tem datas solverit seu alia servitia fecerit. Nullum eligemus vel eligi permictemus in recollectorem date per singulas cappel- las pro data que imponetur toti civitati, sed quotiens aliqua data imponetur in civitate et comitatu vel in civitate tantum eligi faciemus quatuor recollectores, unum in quolibet quarterio, quorum quilibet teneatur exigere et recolligere datam que evenerit in suo quarterio et comitatu assignato sibi; cum quo recollectore ad sui requisitionem faciemus stare et morari unum de militibus vel iudicibus nostris pro ipsa data recolligenda, qui iudex seu miles et recollectores predicti teneantur vinculo iura- menti et ad penam lib [rarum] vigintiquinque denariorum
[p. 187]
contrafacienti auferendam et quod in exactione datarum ordinate incipiendo prout in quaterno extimi reperitur procedant et exi- gere ab omnibus teneantur et pro dicta exactione facienda vadant per cappellas quando potestatibus et capitaneis videbi- tur hostiatim et ordinate secundum ordinem scripture exti- mi et non discedant a domo illius qui vel que datam habebit solvere quamdiu datam non solverit et si dicta datam habere non poterunt in pecunia vel sufficientibus pigneribus, ante quam ad domum alterius vadant, faciant per nuntios Pisani comunis destrui et damnificari domum habentis datam solvere ex parte superiori domus in tanta quantitate quantum fuerit summa sue date et nichilominus datam solvere teneatur. Quibus recollectoribus dari faciemus pro eorum salario et mer- cede habita consideratione quantitatis date et laboris tantum lib [ras] tres denariorum pro quolibet et abinde sursum usque in sol [dos] centum ad provisionem antianorum Pisani populi.

1.108. CVIII. De eodem.
Nullum a datis seu prestantiis sive rusticanis servitiis excu- sari permictemus pro eo quod venditiones vel dationes, dona- tiones sive alienationes de bonis suis fecerit filio suo emancipa- to Pisis vel alibi existenti vel alii persone, sed datas et prestan- tias et rusticana servitia cogemus eum facere in terra vel loco ubi pro maiori parte anni extra civitatem Pisanam cum sua familia habitaverit non obstante predicta donatione vel vendi- tione vel alienatione vel aliqua alia fraude vel machinatione aut collusione. Et siquem invenerimus laicum fecisse alienationem de suis bonis alicui clerico vel persone ecclesiastice sibi attinen- ti usque ad quartum gradum vulgariter intellectum et ipsa bona dictus laicus vel alius pro dicto laico teneat et usufructet, etiam si ex conductione ab ipso clerico tenerentur, nichilominus pro his bonis ipse laicus teneatur et debeat solvere datas et
[p. 188]
prestantias et alia onera realia subire exinde. Et idem fiat et observetur si aliquis clericus possessiones aliquas emeret a quacumque per- sona et propterea ipsa teneantur per aliquem suum consangui- neum usque ad predictum gradum. Et locum hec habeant in presentibus et futuris. Nullum filium familias morantem in civi- tate Pisana super se permictemus excusari a datis prestandis comuni Pisano in ea cappella in qua moratur in civitate Pisana pro eo quod pater eius solvat alibi. Alicui non patiemur Pisis continue habitanti, qui extimum sui poderis fecit et habet in civitate Pisana, quod tollatur data vel prestantia vel aliquod datium a comuni castri Plumbini et Ylbe vel aliquo alio comuni seu terra de aliqua terra seu possessione seu poderi vel eius extimo, quam vel quod aliquis civis predictus habet in predictis locis. Salvis his que continentur supra in capitulo "De castella- nis Castelli Castri" de habitantibus ibidem. Et hoc in brevi capitanei Plumbini et Ylbe et Portus Baractuli micti facie- mus et ab eis iurari. Omnes homines et personas Pisane civitatis cogemus datas et prestantias solvere et alia servitia facere in ea cappella tantum in qua eos et eas extimatas et extimatos invenerimus tempore nostri regiminis. Salvo quod si aliquis inveniatur in duabus cappellis extimatus, qui transtulerit domicilium de una cappella ad aliam vel sit vagabundus, compellatur solvere in ea cappella ubi in maiori extimo invenitur, nisi per annum steterit in ea cappella in qua tunc habitaret, quo casu, si in ea extimatus fuerit, ibi et non alibi solvere compellatur, hoc capitulo non derogante aliis capitulis loquentibus de civibus silvaticis et aliis venientibus de villa ad civitatem pro habitando. Et si contige- rit quod extimatio facta de bonis alicuius cassetur pro eo quod non fuerit de iure facta vel quia ille cuius bona fuerunt extimata mortus erat ante extimum suprascriptum vel post extimum vel alia quacumque ratione, ille qui sic extimatus est vel qui vult
[p. 189]
defendere illa bona non excusetur a solvendo datam pro illo extimo, nisi primo dicta bona extimari fecerit per sapientes viros a potestatibus et capitaneis vel antianis eligendos in ea cappella vel loco ubi de iure extimatio facienda erat, nisi dicta bona sibi in suo extimo extimata fuerint secundum quam exti- mationem dictam datam solvere teneatur. Et antiani infra biduum a die denuntiationis sibi facte eligere teneantur. Et nos potestates et capitanei predicta debeamus observare et execu- tioni mandare. Et nullus extimetur simul cum aliquo qui moretur divisim seu in diversis domibus vel locis et qui non stant simul et comuniter ad unam mensam et ad unum panem et vinum sive sint pater et filius sive nepos sive fratres carnales sive alii. Salvo et intellecto quod si filius sive filii familias par- tem bonorum patris non habentes stet sive stent et morentur in eadem domo cum patre et de eadem archa sive bonis patris et filii sive patris sive filii bonis vivat sive vivant, licet habeat sive habeant et teneant mensam divisam: quod hoc casu solus pater extimetur et non filius vel filii familias. Et si extimati simul fue- rint, non valeat extimatio sed iterum per eosdem extimatores divisim extimentur. Et siquis vel siqui cum aliquibus suis fratri- bus vel nepotibus seu consanguineis vel aliis quibuscumque personis fuerint vel fuerit extimatus vel extimati, qui non habeat vel habeant de suis bonis in civitate Pisana vel districtu unde data sibi imposita solvi possit, teneantur et debeant incon- tinenti venire ad potestates et capitaneos et procurent quod extimatio fiat segregatim ab alio, quam potestates et capitanei fieri facere teneantur per extimatores eosdem. Alioquin com- pellantur solvere pro se et aliis qui cum eis fuerint extimati. Et capitanei cappellarum qui dederint aliquos comuniter, quando extimum fiet in civitate, qui vivunt et stant divisim et relique- rint aliquos qui sint ponendi in extimo aut aliquos habiles ad serviendum comuni Pisano dimiserint renuntiare et dare in scriptis comuni Pisano, condempnetur a nobis potestatibus et capitaneis qualibet vice quilibet eorum a soldis quadraginta
[p. 190]
usque in lib [ras] decem denariorum inspecta qualitate persone et facti, dum modo notificentur predicta ipsis capitaneis quan- do predicta fieri contingent. Et quod quotienscumque feceri- mus fieri extimationem bonorum hominum civitatis Pisane, faciemus et fieri faciemus extimare et extimari universis et sin- gulis hominibus civitatis Pisane et districtus omnia et singula eorum bona que habent in civitate Pisana et districtu et etiam in Sardinea et ubicumque aliqua bona. Et precipiemus univer- sis et singulis extimatoribus quod omnibus et singulis, quibus extimationem fecerint, debeant extimare et in extimo ponere omnia eorum bona que habent in civitate Pisana et districtu et in Sardinea quocumque modo et ubicumque alibi. Et si pre- dicti extimatores extimaverint aliquem vel aliquos in aliqua cappella civitatis Pisane vel loco qui non inveniantur, extimato- res predicti teneantur extimum predictum distribuere per habi- tantes in suprascripta cappella per libram et soldum extimi ipsius cappelle et secundum ipsum extimum data exigatur. Eligi faciemus tot homines bonos et legales quot et de quibus nobis videbitur per quos fieri faciemus partitum novum secun- dum cuius formam a comitatinis datas et prestantias et alias dationes fieri et solvi faciemus, que pro comuni Pisano et ipsis comunibus, terris et locis fieri et solvi oportebunt et inter comunia ipsarum capitaniarum non obtsantibus inde iam factis. Et hoc facere fieri nos potestates et capitanei teneamur et predicta facere fieri teneamur et debeamus ad petitionem cuiu- sque petentis quandocumque peteretur a nobis et dictus parti- tus de novo faciendus durare debeat ab inde ad sex annos et predictum partitum fieri faciemus infra mensem a die publi- cationis huius brevis. Et quod nulla data possit dictis comita- tinis imponi nec ab eis exigi nisi primo novo partito facto. Copia cuius partitus sit et esse debeat in cancellaria. Et in
[p. 191]
qualibet villa et universitate Pisani districtus, si a nobis vel ali- quo assessore nostro fuerit postulatum per aliquam personam dictarum villarum et universitatem, faciemus et fieri faciemus extimum in quo bona singulariter inter homines predictarum villarum et universitatum singulis annis si extimum in eo anno de novo predicto modo factum non est inter eos, quod exti- mum fieri faciemus per illos homines et sicut et eo modo quo nobis melius videbitur pro coequatione cuiusque hominis secundum quod extimum datam solvere teneatur pro toto anno, ita quod datas impositas ante quam dictum novum exti- mum fiat solvere teneantur secundum formam veteris extimi. Et si consules et rectores predictarum villarum et universitatum non observaverint preceptum eis factum sive faciendum a nobis vel assessore nostro super predictis, puniemus et condem- pnabimus quemlibet eorum suo nomine in lib [ris] decem dena- riorum et nichilominus dictum extimum fieri faciemus et dicti consules et rectores predicta precepta adimplere et exequi et obedire teneantur. Et teneamur nos potestates et capitanei quod in exigendo et recolligendo datas et prestantias comunis Pisani erimus soliciti et intenti, ita quod nullum solvere datam vel prestantiam cogemus vel cogi permictemus nisi servato ordine scripture in exigendo et recolligendo a qualibet persona si haberi poterit. Et nullus qui publicum ministerium fecerit vel usuras exercuerit in civitate vel districtu excusari possit a reali- bus et personalibus servitiis faciendis sive prestandis comuni Pisano, ita quod sufficiat in dicto casu probari per testes ali- quem usurarium per publicam famam; qui usurarii et ministe- rium facientes requirantur et investigentur per iudicem populi prout et sicut in brevi ipsius iudicis continetur. Statuimus si alicui vel aliquibus relicta fuerit hereditas, quod datam solvere teneatur pro illa parte quam habent seu habet ex dicta hereditate, habita primo ratione relictorum et legatorum omnium comprehensorum in testamento ita quod
[p. 192]
decidatur et detrahatur de extimo id quod testator reliquit in testamento distribuenda per legata et fideicommissa vel alio modo ad arbitrium fideicommissariorum et de hoc teneatur heres si secundum ius civile solvere tenetur et de predictis assessor et quilibet alius iudicans de hoc cognoscens teneatur uti consilio sapientis ad petitionem partis.

1.109. CVIIII. De nobilibus comitatus.
Militem non patiemur neque permictemus aliquem vel filium militis vel nobilem vel lambardum vel aliquem de ordine militari vel aliquam aliam personam similis condictionis de comitatu et districtu Pisano defendi a data vel datis seu prestan- tiis dandis et solvendis in comuni sue terre vel ville in qua habi- tat cum sua familia pro maiori parte anni. Sed eum cogemus solvere comuni sue terre vel ville in qua habitat ut supra dictum est datas et prestantias pro omnibus bonis suis quando alii homines vel maior pars eorum dicte terre vel ville solverint datam vel datas seu prestantias impositas a comuni Pisano in eorum terra vel villa vel a comuni ipsius terre vel castri in qua seu quo morantur. Excepta data vel collecta que ibi imponentur occasione alicuius scoffaminis vel servitii faciendi in villa vel castro in quo morantur: de qua si propriis manibus laborare non consueverint , solvere non teneantur nisi imponeretur ratio- ne munitionis vel utilitatis illius castri vel ville vel loci vel refectione alicuius ecclesie vel occasione da [n] ni et guasti vel incendii vel rapine vel furti facti vel illati in confinibus seu comuni sue terre, nisi datam solvant in civitate Pisana pro omnibus bonis suis et in civitate cum familiis et massa- ritiis suis habitaverint ut alii cives. Et siqui nobiles vel aliqui predictorum inveniantur partim in civitate Pisana et partim in villa habitare cum eorum familiis vel aliquibus de sua familia, cogantur solvere in civitate et in villa pro extimis eis factis et faciendis in civitate vel villa. Et capitanei cappellarum
[p. 193]
teneantur et debeant sub iuramento et pena lib [rarum] decem dena- riorum singulis vicibus ab eis et quolibet eorum auferenda incontinenti cum tales nobiles venerint ad habitandum ad civi- tatem Pisanam in eorum cappellis seu eos habitare invenerint, denuntiare potestatibus et capitaneis vel iudici eis assidenti scriptura publica inde interveniente. Et potestates et capitanei teneantur talem nobilem facere poni et micti in extimo infra dies octo a die denuntiationis facte eis vel faciende. Et hec faciemus non obstante aliquo capitulo nostri brevis superius vel inferius scripto et non obstante aliqua sententia inde data vel danda, habeat locum capitulum suprascriptum. Et hoc capitulum micti faciemus in brevi capitaneorum Pisani districtus. Et assessores potestatum et capitaneorum et quilibet eorum de omnibus et singulis capitulis superius vel inferius scriptis que loquntur de datis vel prestantiis vel servitiis reali- bus et personalibus, teneantur et debeant et teneatur et debeat infra tres menses a die mote litis summatim et extra ordinem die feriato et non feriato finire et terminare omnes lites et que- stiones que coram eis mote fuerint de predictis vel occasione predictorum, nisi iusto et manifesto impedimento remanserit. Alioquin solvant et serviant in terris et villis et locis unde exive- runt vel solvere et servire consueverunt, salva pena nobilibus suprascriptis imposita in suprascriptis capitulis. Et amplius in illo anno de simili et in simili questione non audiantur. Et si sententiatum vel pronuntiatum vel appellatum fuerit super pre- dictis, fmiatur et terminetur a iudice, qui de appellatione con- gnoscere possit summatim et extra ordinem die feriato et non feriato infra alios quindecim dies a die appellationis facte, nisi iusto et manifesto impedimento remanserit. Alioquin rata ma- neat sententia seu pronuntiatio.

1.110. CX. De lausibus.
Civis siquis Pisanus vel aliquis de Pisano districtu nobis reclamatione fecerit de aliquo comuni vel universitate aut
[p. 194]
privata persona, que persona non sit de civitate Pisana vel districtu Pisano, quod res suas abstulerit vel dampnum ei fecerit vel non solvat quod debet, litteris comunis sigillo sigillatis, expensis tamen reclamatoris, dominum sive potestatem illius loci sive consules vel ipsummet dominum loci debitorem cum nuntio civitatis vel alio ydoneo iurato inquiremus vel suum restitui vel debitum solvi vel rationem ei fieri faciant. Quod si a nobis vel antecessore nostro inquisiti fuerint ex relatione sub iuramen- to facta, ei notitiam assessor noster prout moris est facere possit et debeat nisi civitas maximam incomoditatem sequeretur vel ob aliquam Pisane civitatis utilitatem vel nisi consilio senatus remanserit et tunc ipsi civi de comuni providebimus secundum formam consilii vel provisionis potestatum et capitaneorum et antianorum. De rebus vero alicuius hominis regni Sicilie vel Ierusalem ob predictas causas suprascriptam notitiam non faciemus vel feri faciemus, nisi prius recepto consilio. Salvo et intellecto quod pro aliquo homine seu persona non nato vel nata in civitate Pisana vel eius districtu non possumus dare nec dari facere aliquem lausum seu notitiam contra comune vel homines comunis vel terre, de qua vel quo natus vel nata fuerit, de aliquo debito contracto ante quam ille homo vel illa persona exiverit de terra vel comuni de quo vel qua natus vel nata fuerit. Et preconem consuetum micti faciemus de habentibus lausus ut se presentent in curia maris, scribi faciant quod inde perce- perint. Et nisi scribi fecerint eo modo ut dictum est, ipso lausu non possint uti neque in civitate Pisana neque in marinis parti- bus. Et nos potestates et capitanei teneamur mictere litteras per partes marinas pro dicta prohibitione. Hoc autem capitulum observabimus nisi aliud videretur potestatibus et capitaneis et antianis de predictis et executione lausuum. Hoc addito quod nulla notitia sive lausus detur vel feratur nisi primo in consilio senatus et credentie legatur et approbetur. Et infra quindecim dies ab ingressu nostri regiminis teneamur facere
[p. 195]
consilium senatus et credentie, antianorum et eorum consilii minoris et duodecim utrum executiones lausuum prolatorum fiant. Et sicut ipsi consilio placuerit ita fiat.

1.111. CXI. De sententiis, laudamentis, notitiis et instrumentis executioni mandandis.
Sententias, laudamenta, conventiones, arbitria et notitias omnium officialium omniumque arbitrorum a partibus electo- rum, consulum et rectorum per marinas partes constitutorum et cartas bailiarum, si a nobis petitum fuerit, possimus et debeamus mandare executioni vel mandari facere per iudicem curiarum et assessores per se vel nuntios curie et comunis Pisani. Salvo et intellecto quod contra comune Pisanum vel contra aliquam personam executioni mandare non teneamur de his vel in his de quibus per aliquod brevis capitulum tenemur non mandare.

1.112. CXII. De manutenendo teneria et possessiones.
Teneria omnia et possessiones, que ex aliqua sententia vel ex forma alicuius instrumenti data sunt vel tempore nostri regi- minis a quocumque officiali civitatis Pisane vel eius districtus vel ab aliquo iudice delegato sive arbitris compromissariis sive a consulibus Pisanis per marinas partes constitutis dabuntur ali- cui de civitate Pisana vel eius districtu ex quacumque causa vel iure, defendemus et manutenebimus et defendi et manuteneri faciemus per assessores nostros vel per alios illi persone vel eius heredibus aut que ius eius habuerit, turbantem vel imbrigantem puniendo secundum formam subscripti capituli facti de posses- sionibus turbatis, nullo alio capitulo obstante, omni die et tempore feriato et non feriato. Hoc salvo quod in bonis et rebus Pisani comunis aliquis micti in possessionem non possit nec
[p. 196]
tenere in eis datum defendere teneamur sed cassare. Et hec in brevi omnium iudicum et capitaneorum Pisani districtus et in privilegiis sive contractibus concessis a consulibus sive viceco- mitibus per marinas partes a comuni Pisano constituendis micti faciemus et ab eis iurari ut eadem faciant in eorum iurisditione.

1.113. CXIII. De possessionibus turbatis vel invasis.
Possessiones omnes et quasi possessiones habitas ex sen- tentiis vel notitiis aut laudamentis vel conventis aut arbitriis datis a quocumque vel quibuscumque et etiam a consulibus vel vicocomitibus pro comuni Pisano per marinas partes constitutis vel ex tenore instrumenti et etiam omnes alias possessiones habitas de iure vel ex quacumque re vel causa toto tempore nostri officii per bonam fidem totis viribus nostris in quantum res exegerit, si reclamatio inde facta fuerit, adiuvabimus et faciemus possidentem quiete tenere. Et si invenerimus aliquem sua possessione spoliatum seu privatum ab aliquo sua autorita- te, ipsi in casu premisso dictam possessionem incontinenti de plano summatim et extra ordinem cognoscendo restitui faciemus cum fructibus et dampni restitutione spoliato seu inde privato, salvis nichilominus penis legalibus et statutis et brevi- bus editis et decretis contra taliter spoliantes. Salvo quod in capitulis loquentibus in quibus rebus capi vel dari non potest tenere continetur. Et non consentiemus aliquo modo predictas possessiones imbrigari nisi in publica curia civitatis. Et si aliquis dictis, masculus vel femina, per se vel per alium vel aliquis de familia eius aliquem vel aliquos quiete possidere non permiserit sive imbrigaverit aut molestaverit quocumque modo sive ali- quid dixerit vel fecerit quominus quiete suam rem et possessio- nem quasi gaudere et fructus inde recolligere et libere possit habitare et stare, si voluerit, in ea et eam hedificare, reficere et ad pensionem dare et omnia que sibi placuerint de ipsa re face- re vel aliud quid fecerit, propter quod terra non laboretur vel hedificetur vel domus reficiatur aut ad pensionem
[p. 197]
detur vel de ea facere que inde possessori facere placuerit: in qua inquietatione summatim et quam citius sine fraude poteri- mus cognoscenda, studium et operam dabimus sine fraude per nos et iudices et assessores nostros omni die et tempore feriato et non feriato. Et pro pena tollemus vel tolli faciemus usque in duplum extimationis rei inquietate vel imbrigate vel molestate dumtamen non excedat a soldis mille usque in lib [ras] centum denariorum secundum qualitatem facti. Et de predictis possint et debeant tam assessores potestatum et capi- taneorum quam iudices maleficiorum congnoscere. Et quod totum dampnum infra quindecim dies turbatorem vel deiecto- rem quemcumque, nisi se legitime defenderet, ei emendari faciemus secundum quod suo sacramento passus fuerit facien- do inquietantem predictum iurare ut a turbatione et violentia predicta abstineat, viribus civitatis mulctam et penam imponen- do prout viderimus expedire.

1.114. CXIIII. De non permictendo bona comunis in tenere capi.
Pro aliquo debito non permictemus neque consentiemus per nos vel iudices aut assessores nostros aut iudicantes vel alios, ab aliqua persona ab hac hora in antea mictatur in pos- sessionem recollecte aut prestantie Pisani comunis vel eius districtus aut condempnationum maleficiorum vel aliorum vel modulaminis civium et foretaneorum vel capitaneorum Pisani
[p. 198]
districtus seu aliorum officialium balistarum, temptoriorum, travaccharum vel aliorum fornimentorum comunis sive terre vel domus Pisani comunis aut populi, introitus, dirictus, redditus alicuius confederatorum et si missa ibi est non patiemur illam personam ibi esse vel stare nec aliquid inde habere vel percipe- re. Et talis possessionis missio ipso iure non teneat nec valeat sed ipsam cassari et irritari faciemus etiam si opus fuerit viribus civitatis. Quod capitulum in brevi omnium iudicantium micti faciemus et ab eis iurari.

1.115. CXV. De terris que non laborantur propter metum et que non habent caput ad viam.
Si michi vel alicui assessorum nostrorum reclamatio facta fuerit ab aliquo cive solvente datas et prestantias in civitate Pisana et alia servitia realia et personalia in civitate Pisana faciente vel foretaneo Pisani districtus, qui datas et prestantias solvat et alia servitia realia et personalia faciat et honera subeat in Pisano districtu, de prediis vel bonis que habet in Pisano districtu vel burgis aut suburgis sive cappellis extra civitatem positis, vel in quibus missus est in tenere, quod non appensio- nentur sive laborentur metu vel timore sive prohibitione ali- cuius persone vel universitatis seu comunis, precipiemus seu precipi faciemus sub certa pena a nobis auferenda capitaneis, consulibus vel rectoribus loci, infra cuius confines sunt, ipsa predia laborari faciant pro eo. Et si ea consueta sunt dari ad affictum, quod comune illius ville vel loci affictum solvat domi- no. Et si consueta sunt vel laborari ad pensionem, solvat pen- sionem domus, predii sive vinee fructibus et pensione domus sive proventu aut usu comuni manentibus. Et si ad terraticum, comune solvat terraticum et si alio modo partem inde sibi con- tingentem retineat mulctam et penam indicendo ipsi comuni vel private persone que videbitur expedire. Et si consueta sunt teneri ad suas manus reclamatoris, comune illius solvat inde quod conveniens est. Et si questio esset de metu sive de prohi- bitione, ne dimictentur appensionari sive locari ad affictum vel
[p. 199]
alio modo dari, quod detur fides reclamatori de his cum iura- mento tantum. Et si questio esset de quantitate reddenda, quod assessor summatim et extra ordinem infra octo dies eam termi- net. Et si aliquis consuevit ipsa bona vel predia tenere et a domino et ad quem pertinet fuerit prohibitus ne teneat de cete- ro ipsa bona vel predia et non inveniatur quod postea ipsa bona appensionare sive laborare voluerit, etiam si ille qui primo ipsa bona laborabat vel ad pensionem tenebat ipsa laborare et tene- re voluerit, nichilominus hoc capitulum locum habeat. Et si sciri poterit de aliquo prohibente, puniemus eum nostro arbi- trio inspecta qualitate facti et personarum et nichilo- minus predicta omnia fiant et executioni mandentur per dictos capitaneos, consules vel rectores. Et de suprascriptis vel aliquo eorum appellatio non recipiatur nec appellari possit nec peti in integrum restitutio principaliter vel incidenter seu emergenter non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Et quod ali- qua universitas Pisani districtus non possit probare solutionem suprascriptam alicui Pisano civi vel foretaneo vel pactum fecis- se aut terminum esse datum nisi per cartam publicam. Et hec omnia observentur non obstante aliquo capitulo brevis vel con- stituti vel aliquo alio iure. Et predicta omnia fieri possint sine libelli oblatione et constestatione litis. De melioramento et suceratione et refutatione et terris non habentibus caput ad viam et de pratis et boschis evacuandis et aliis et eorum occasione breve arbitri observetur et consuetudo. Hoc addito quod quilibet foretaneus Pisani districtus qui ter- ram laborat vel tenet ab aliquo Pisano cive teneatur ad requisi- tionem dicti civis facere cartam conductionis de ipsa terra. Et potestates et capitanei per se et suos assessores teneantur tunc predictos foretaneos cogere ad predicta viribus civitatis ad requisitionem predictorum civium. Et si questio esset infra quos confines essent ipsa predia vel bona, stetur sacramento civis et civium et eis credatur.

1.116. CXVI. De consortibus civitatis.

[p. 200]
Ab aliqua persona habente domum comunem de consorte seu de patrimonio dicte domus si reclamatio facta fuerit nobis vel alicui assessorum nostrorum, dictam domum vel aliquam sui partem sui causa destructam reficiat vel refici faciat suis expensis dictum consortem cogemus viribus civitatis et ei preci- piemus sub sacramento et pena usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum et ultra ad arbitrium potestatum et capitaneorum inspecta qualitate persone et negotii ut dictam domum infra tres menses reficiat vel refici faciat suis expensis. Et si contigerit consortem vel consortes dampnum passum reficere partem destructam occasione alicuius sui consortis vel alias reficere vel hedificare, quod cogemus consortem vel consortes, cuius vel quorum occasione predictum dampnum illatum fuerit, restitue- re et solvere expensas factas infra tres menses. Quod si non fecerit in dicta turri vel domo non valeat habitare nec inde pen- sionem vel fructus percipere donec predicta ut predicitur adim- plebit. Sed dictus consors reficiens ut dictum est pensionem ipsam recolligere et sibi computare possit in pecunia quam in dicta refectione expendit. In aliis vero de facto consortum con- suetudo servetur.

1.117. CXVII. De capiendo homines pro debito.
Miles siquis vel mercator aut pedes sive de populo tam de civitate quam de comitatu aut districtu vel aliunde fuerit vel sit debitor vel fideiussor aut mandator alicuius laici vel laice de civitate vel districtu in aliqua vel aliquibus pecuniarum quanti- tatibus, ex quacumque causa iusta aut legitima de qua habeat sententiam contumacie - nisi eam retractare voluerit restitutis expensis secundum formam constituti et ea retractata infra ter- minum banni, extrahatur de banno in quo erat occasione ipsius sententie - vel diffinitivam appellationem non suspensam vel
[p. 201]
notitiam inde latam sive laudamentum vel conventum aut arbi- trium inde prolatum aut preceptum factum ab aliquo vel aliqui- bus iudicantibus Pisane civitatis et districtus, ipsum debito- rem, fideiussorem et mandatorem, ad voluntatem sui creditoris postquam vocatus ad presentiam nostram vel nostri assessoris venerit infra triduum a die citationis - que citatio sufficiat fieri ad domum cum proclamatione addiciendo in qua cappella sive comuni est dicta domus et aliter citatio non valeat et si cita- tio fiat ad domum fiat ter per intervalla trium dierum et in hoc casu expectetur per dies decem connumerandos a prima cita- tione adminus si fuerit in civitate Pisana vel eius districtu, non obstante aliquo capitulo constituti, quod si obstaret hoc breve servetur et non illud; si vero fuerit absens, que absentia pro- bari debeat a parte citati vel alia quacumque persona pro eo; quod si probatum fuerit, citatio non valeat ad domum nec bannum inde datum - et de debito nobis vel assessori nostro constiterit, cui sive contra quod nulla legitima oppona- tur exceptio et si opponeretur infra quindecim dies tantum pro- betur, capiemus vel capi faciemus et captum personaliter sub fida et tuta custodia in carcere Pisani comunis detinebimus vel detinere faciemus usque ad integram satisfactionem debite quantitatis in pecunia aut aliis ad voluntatem creditoris, nisi dederit ydoneum vel ydoneos fideiussorem vel fideiussores secundum quantitatem debiti de satisfaciendo dictum debi- tum infra tres menses. Qui fideiussor et fideiussores et etiam principalis et principales post terminum suprascriptum possint et debeant capi et detineri ut suprascriptum est de dicto debito et non audiatur volendo dare alium fideiussorem vel fideiusso- res nec liberentur. Et contra dictos fideiussores possit capi tenere sicut contra principalem. Et hoc capitulum locum habeat in pendentibus negotiis preteritis et futuris. Et si haberi non poterit, ponemus eum in banno usque ad debi-
[p. 202]
tam satisfactionem et nichilominus possint bona sua capi in tenere. Et postquam fideiussor solverit, possit ipse fideius- sor facere capi principalem absque alia cause cognitione et eum in carcere detineri quousque fideiussori satisfecerit de omni et toto eo quod pro principali solverit et dederit et ad voluntatem cuiusque, qui fuerit pro aliquo vel aliquibus fideius- sor vel intercessor suprascripto modo vel eius heredis ostenden- tis inde cartam iurium cessionis vel debiti solutionis, ipsum principalem, postquam vocatus ad presentiam nostram vel assessoris nostri venerit infra triduum a die citationis, capiemus vel capi faciemus usque ad integram satisfactionem quantitatis solute in pecunia aut aliis rebus ad eius voluntatem, nisi legiti- mam solutionem vel exceptionem opposuerit que si opponere- tur infra quindecim dies tantum probetur. Et si haberi non poterit ponemus eum in banno usque ad debitam satisfactio- nem et nichilominus bona capi possint in tenere non obstan- te huic capitulo aliquo capitulo brevis vel constituti, quod si obstaret istud servabimus et non illud. Qui etiam fideiussor incontinenti quod ipse detineretur ad stangam, possit etiam non facta solutione facere detineri principalem pro quo fideius- serit. Et talem et tales sic exbannitos ad voluntatem credito- ris ut coram nobis vel assessori nostro veniant ad voluntatem creditoris citari faciemus pro satisfaciendo creditori de debi- to sive rebus pro quibus sunt in banno; quod si non venerint, possimus nos et assessor noster exbannire et condempnare eum vel eos non parentes usque in lib [ras] quinquaginta tamquam pro maleficio. Et ad petitionem cuiuslibet creditoris habentis instrumen- tum, in quo contineatur quod debitor suus capi possit et deti- neri, ipsum debitorem capi et detineri faciemus octo diebus
[p. 203]
elapsis a termino comprehenso in instrumento in antea, donec ipsi creditori de dicto debito et expensis integre fuerit satisfac- tum. Et hec locum non habeant in publicis usurariis, et usu- rarius intelligatur si probatum fuerit contra eum, eum esse publicum usurarium per publicam famam; que probatio per quatuor testes fieri possit. Et si dictum debitorem habere non poterimus personaliter detinendum, ipsum exbanniemus et exbanniri faciemus ut supra dicitur de sententia, notitia et pre- cepto. Et hec locum non habeant pro forensibus creditoribus non Pisani districtus nec in publicis usurariis. Si invenerimus aliquam personam vel locum Pisane civitatis vel eius districtus habere sententiam contumacie vel diffiniti- vam aut notitiam sive preceptum aut arbitrium latam sive latum ab aliquibus iudicantibus Pisane civitatis vel eius districtus sive ab arbitris compromissariis contra aliquod comune sive univer- sitatem alicuius ville sive castri aut terre Pisani districtus, quod consules, sindicos et camerarios ipsius comunis per assessores faciemus exbanniri et detineri iuxta formam suprascripti capi- tuli quod incipit "Miles siquis" et cetera. Et ipsum capitulum super his observetur dummodo ipsi consules et sindici et camerarii vel aliquis eorum primo debeant moneri, ita quod sufficiat aliquem ex dictis officialibus moneri ab aliquo ipsorum assessorum vel eius parte per nuntios Pisani comunis quod debitum sive creditum in ipsa sententia sive noti- tia aut precepto sive arbitrio comprehensum solvat pro suo comuni infra mensem tali persone vel loco habenti senten- tiam sive notitiam aut preceptum ut superius dictum est. Et consulibus, sindicis et camerariis ipsis in habendo et recolligendo dictum debitum ab eis in eorum comunibus asses- sores teneantur et debeant vires Pisani comunis et suas iuxta petitionem consulum, sindicorum et camerariorum predicto- rum prestare. Et tale bannum liget dictos officiales durante et
[p. 204]
finito officio et eius successores usque ad satisfactionem debiti in sententia comprehensi, dumtamen in sententia contumacie servetur quod supra dictum est. Hoc intellecto quod si reus, contra quem sententia contumacie lata est vel erit vel per lit- teras, sub iuramento ab eo prestando se litteras habuisse, quod talis condempnatus non exbanniatur neque detinetur nisi prius actor pro quo lata est sententia probaverit per testes vel instrumenta infra breve terminum a iudice statuendum predic- tas letteras ei dedisse aut ipsum debitorem suum esse quantitatis in sententia comprehense, et quatenus probaverit pro tanto detineatur et exbanniatur. Et teneamur nos potestates et capita- nei cuilibet petenti aliquem exbannitum pro suo debito secun- dum formam totius suprascripti capituli capi et detineri, dare berroarios et nuntios quot videbuntur pro ipso exbannito capiendo et detinendo. Et de hoc etiam iudices et assessores nostri teneantur. Quorum berroariorum et nuntiorum quilibet habeat et habere possit a petente exbannitum detineri usque in soldis duobus non obstante aliquo capitulo huius brevis supe- rius vel inferius scripto aut aliquo capitulo constituti.

1.118. CXVIII. De patre ne dispotestetur a filio.
Dispodestari aliquem non permictemus de bonis ipsius patris neque de usufructu acquisitorum filii vel filiorum, immo faciemus eum libere et pacifice ea habere et tenere et possidere quiete si pater erga filium vel filios et eorum familiam paternam exhibuerit affectionem in alimentis et indumentis dandis secun- dum suas facultates ad arbitrium assessoris, dummodo filius et filii eorum acquisitum debeant operari in comuni domus. Et hec faciemus per nos vel assessorem nostrum fieri extra ordi- nem cognoscendo, cogendo etiam viribus civitatis si oportuerit filium vel filios ad faciendum predicta, si reclamatio inde facta fuerit a patre sane mentis.

1.119. CXVIIII. De rapina.

[p. 205]
Rapina siqua facta fuerit vel facta esse vel fuisse diceretur, quam factam esse vel fuisse probari sufficiat per quatuor testes omni exceptione maiores vel inditia verisimilia que moveant merito animum iudicantis, alicui vel aliquibus in Pisana fortia de quibuscumque rebus et maxime de rebus et lignis quorum- cumque per naufragium passi fuerint ubicumque in Pisana for- tia et districtu ab omnibus castrorum seu villarum aut castri, ville vel loci proximiorum sive proximioris loco ubi facta fuerit rapina vel preda, de bonis eorum emendari, dari et solvi facie- mus dannum passo vel eius heredi et rapinam ad eius vel eius heredis vel tutoris vel curatoris dampnum passi vel eius here- dis defensionem sub sacramento factam cum taxatione iudicis vel assessoris inspecta qualitate personarum. Hoc addito in pre- dictis quod potestates et capitanei summatim et extra ordinem super predictis congnoscendis et investigandis, inquirendis et terminandis procedere et procedi per assessores suos facere possint et super quibus dampnis emendandis et emendari faciendis et etiam puniendis malefactoribus et comunibus ipsis arbitrium habeant potestates et capitanei et suo arbitrio proce- dere et procedi facere per suos assessores et iudices curie male- ficiorum vel aliquem eorum possit. Idem fiat et observetur si aliqua persona Pisane civitatis vel districtus capta esset a scara- nis vel aliis quibuscumque. Et de predictis omnibus et singulis cognosci possit diebus feriatis et non feriatis tam in principali causa quam appellationis. Et de hoc bannum mictatur per civi- tatem singulis tribus mensibus. Et capitulum istud capitanei omnes Pisani districtus teneantur denuntiare et publice legi facere et explanari in publico parlamento in eorum capitaniis singulis mensibus.

1.120. CXX. De lavandariis.
Lavandarios et lavandarias de Calci et de Asciano et omnes alios lavandarios et lavandarias Pisani districtus et civitatis per
[p. 206]
nos vel assessorem nostrum vel aliquem notarium assessoris cogemus vel cogi faciemus etiam cum sacramento a fideiussori- bus ydoneis de civitate Pisana tantum exigendis ab eis salvare et custodire omnes pannos, qui eis vel alicui eorum dati fuerint pro lavando ab aliquo, et ipsos pannos non deportare nec deportari facere in dorso nec ipsis pannis uti facere per se vel per alium et portare et reducere omnes pannos in bonis suis involiis vel saccis et non facere involiam de aliquo linteamine vel aliquibus pannis, qui eis dati fuerint pro lavando, et venire Pisas et reducere pannos lavatos ipsosque renuntiare et resti- tuere singulis octo diebus tempore extivo et tempore hyemali singulis quindecim diebus et nullam facere rexam vel conspira- tionem et lavare omnibus petentibus et volentibus. Et si ali- quem pannum qui eis datus fuerit ad lavandum, de qua datione stetur fidei reclamatoris, amiserint vel non reddiderint aut maganeatus fuerit, ipsos et quemlibet eorum cogemus emenda- re dampnum passo usque in sol [dos] decem sine sacramento, abinde supra sacramento eius interveniente cum taxatione iudi- cis vel illius qui inde cognitor fuerit dampnum passo emendare. Et nos potestates et capitanei teneamur personaliter facere capi et detineri omnes et singulos lavandarios et lavandarias tam mares quam feminas pro omni et toto eo in quo fuerint convicti vel convicte causa seu occasione pannorum et pro debitis ab eis contractis occasione pannorum usque ad integram solutionem et satisfactionem ad petitionem actorum vel actoris. Et hec fiant et fieri possint et debeant sine petitione et litis contestatione non obstante aliquo capitulo huius brevis vel brevis populi vel Pisani constituti. Et si contra predicta vel aliquod predictorum fecerint, tol- lemus eis et cuique eorum singulis vicibus usque in soldos quadraginta et accusator habeat medietatem banni. Hoc intel- lecto quod quisque lavandarius teneatur pro sua uxore lavanda- ria et quolibet de sua familia. Et aliquod tenere vel staǩna vel pigneratio in pannis supra- scriptis fieri non possit vel debeat et quilibet assessor et iudi-
[p. 207]
cans civitatis de predica possit et debeat cognoscere omni die et tempore feriato et non feriato. Et illud teneatur et debeat revocare sine petitione et litis contestatione.

1.121. CXXI. De iudicibus et notariis.
Iudices et notarios et advocatos Pisane civitatis in aliquo certo loco coram nobis vel assessore nostro faciemus convenire ibique antequam separent se cogemus eos eligere capitaneos et statutarios eorum secundum eorum consuetudinem. Et omnia statuta, ordinamenta et capitula ipsorum iudicum firma et rata habebimus et tenebimus et observabimus et observari et haberi faciemus. Notarios omnes Pisane civitatis ex iuramento cogemus per- quirere et investigare testamenta omnia comprehensa in actis suis vel sibi commissis. Et si invenerint aliquid dari comuni Pisano debere ex predictis testamentis, id totum renuntiabunt et dabunt in scriptis nobis potestatibus et capitaneis in presen- tia antianorum vel maioris partis eorum infra mensem a die mortis defuncti. Et id totum nos potestates et capitanei teneamur exigere pro comuni Pisano et etiam omne aliud quod comuni Pisano deberetur summatim et extra ordinem omni die et tempore. Alioquin puniatur a nobis potestatibus et capitaneis in li [bris] vigintiquinque et privatione officii notarie abinde ad quinquen- nium et de hoc preconem mictemus per civitatem vel predictis notariis denuntiari faciemus. Nulla carta venditionis vel aliena- tionis rei immobilis que fieret in civitate Pisana vel districtu fieri possit nisi per notarium civitatis Pisane et districtus et si aliter fieret non valeat. Et quod acta alicuius notarii non possint stare vel esse nisi apud notarium publicum. Et heres cuiusque notarii teneatur post mortem notarii ipsa acta recomendare apud ali- quem notarium cum conscientia iudicis de cancellaria. Et quod
[p. 208]
nullus possit firmare cartam de actis alicuius notarii defuncti nisi ei a notario defuncto commissa fuerint vel per consilium senatus et credentie. Et quicumque contra predicta vel aliquod predictorum fecerit, puniatur pro qualibet vice in soldis cen- tum.

1.122. CXXII. De non interdicendo et de consiliis.
Nulli iudicantium vel alicui officiali Pisane civitatis vel districtus interdicemus vel interdici faciemus neque persuade- bimus aut persuaderi faciemus neque preces porrigemus per nos vel iudices et assessores nostros vel abum in detrimentum vel dampnum seu diminutionem iustitie alicuius quominus ea, que ex suo officio facere debet, faciat. Et si iudex cui commis- sum fuerit consilium de aliqua questione ipsum consilium infra decem dies a die commissionis non dederit et non protule- rit, teneatur et debeat restituere salarium inde perceptum et etiam tantundem illi a quo acceperit. Et si salarium non perce- perit, puniatur a nobis vel assessore nostro vel iudice qui sibi consilium commiserit in soldis centum denariorum et plus ad voluntatem iudicis quando per ipsum iudicem steterit quomi- nus salarium percipiat et consilium det, nisi de voluntate par- tium remanserit vel terminus fuerit prorogatus a iudice usque in alios decem dies vel nisi suo sacramento se duxerit dubitare. Hoc salvo quod nullus iudex teneatur consilium dare nisi primo fuerit sibi satisfactum de salario; quod consilium si iudex cui commissum fuerit non dederit, alii iudici commictatur qui similiter teneatur donec consilium datum fuerit.

1.123. CXXIII. De non utendo consiliis.
Nullus assessor aut iudex sex curiarum vel aliquis alius iudicans Pisane civitatis et districtus super aliqua vel de aliqua questione vel causa aut super aliqua eius parte vel articulo pos-
[p. 209]
sint vel debeant uti consilio sapientis vel sapientum aut partes vel aliquam earum ad id seu ad prestationem salarii cogere vel cogi facere, nisi a partibus vel aliqua earum fuerit postula- tum. Et si a partibus postulatum non fuerit, uti non possit consilio sapientis ante litem contestatam ubi lis incipi debet. Et ubicumque aliquis iudicantium usus fuerit consilio sapientis, compellemus dictum sapientem dare consilium infra dies decem a die commissionis et possit prorogari usque in alios decem dies tantum. Et dictus sapiens teneatur dare ipsum consilium infra dictum tempus et nisi id fecerit, puniatur et condempnetur ab assessore a soldis decem usque in sol [dos] centum denariorum inspecta qualitate negotii quando per iudi- cem staret et salarium perceperit et etiam contra eum proceda- tur secundum formam superioris capituli. Et si dictus assessor predicta non fecerit et non observaverit, perdat et perdere debeat de suo feudo soldos centum denariorum qualibet vice. Sed si aliqua partium voluerit quod utatur consilio sapientis ad expensas partium, tunc iudex seu iudicans possit et debeat uti consilio sapientis, post contestationem litis ubi lis incipi debet, - excepto quam in factis pertinentibus ad comune Pisanum, quod in illis non teneatur uti consilio sapien- tis, si noluerit - partibus non suspecti ad expensas partis peten- tis non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Et quod illi qui primo fuerit inventus pro non suspecto partibus que- stio commictatur nec ultra, ex quo in concordia de aliquo iudi- ce fuerint partes, petat dictus iudex et assessor sibi dari a parti- bus iudices non suspectos sed statim ex quo in concordia fue- rint de aliquo dictus iudex et assessor dicat et manifestet parti- bus nomen iudicis de quo fuerint in concordia et illi questio commictatur. Et hoc in brevi assessorun et predictorum iudi-
[p. 210]
cum micti faciemus. Et quod nullus iudicans Pisane civitatis tempore guerre possit vel debeat uti consilio sapientis morantis extra civitatem Pisanam et districtum in aliqua questione que coram eo moveretur quantecumque sit extimationis et quantita- tis. Et siquod consilium daretur alicui iudicanti civitatis Pisane, possit et debeat legi et publicari et secundum illud pro- nuntiari ab eius successore non obstante eo quod non foret lec- tum vel publicatum ab eo iudicante qui dictum consilium dan- dum commisit; que publicatio dicti consilii valeat et teneat. Et si pars monita infra terminum sibi assignatum a iudice sive a iudicibus assessoribus vel aliis iudicantibus non dederit nomina iudicum non suspectorum, quod ab inde in antea non possit petere ab ipsis iudicibus haberi consilium in dicta causa, sed iudex per se possit pronuntiare. Et quod ille qui petierit consilium in aliqua questione vel articulo, si ab adversa- rio fuerit postulatum, teneatur petens consilium ponere sala- rium vel pignus, premissa a iudice taxatione si de salario esset discordia - et in curia ipsa die qua petierit consilium vel sequenti vel postea quandocumque adversarius petierit ipsa die
[p. 211]
vel sequenti -, alias iudex vel iudicans quilibet in negotio pro- cedat sine consilio aliquo et procedere teneatur ac si consilium postulatum non esset. Et quilibet assessor potestatum et capita- neorum possit uti consilio sapientis super qualibet questione expensis partium, si ipse uti consilio voluerit, et victus victori condempnetur in ipsis expensis. Hoc addito quod potestates et capitanei in causis civilibus que vertuntur coram eis teneantur et debeant uti consilio sapientis partibus non suspecti cum a partibus vel aliqua earum fuerit postulatum, servata forma tradita in hoc capitulo et predicta omnia et singula in toto hoc capitulo comprehensa fiant et observentur et valeant et teneant non obstante aliquo capitulo brevis superius vel inferius scripto vel aliquo capitulo constituti Pisani et siquod obstaret istud ser- vetur et non illud.

1.124. CXXIIII. De equis et fornimentis.
Omnes et singuli qui venerint ad civitatem Pisanam pro equis et armis vendendis sint incolumes et securi in personis et rebus. Et quod ipsi equi vel arma vel eorum pretium seque- strari vel staçiri aut molestari vel inquietari non possint ab ali-
[p. 212]
quo nec aliquod ius inde ei reddi. Salvo quod predicta non intelligantur in equis seu armis furtivis. Et hoc observabimus et observari faciemus non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti.

1.125. CXXV. De rebus que staçiri non possunt.
Non patiemur neque permictemus per nos vel iudices aut assessores nostros vel aliquem alium iudicem, quod caseus, car- nes, vel coria sive lana vel alique alie res vel merces que reduce- rentur aut reducte fuerint de partibus Sardinee et de quibu- scumque partibus marinis staçiri vel sequestrari aut in tenere vel alio modo capi aut occupari possint vel debeant aliquo modo vel iure aut ingenio sive etiam iure alicuius ypothece vel obligationis, tacite vel expresse, quod dicatur predicta vel ali- quod predictorum fuisse vel esse in bonis et de bonis domino- rum Sardinee vel alicuius eorum seu alicuius debitoris vel debi- torum illius vel illorum qui dictam staçinam vel tenere aut occu- pationem facerent, nisi illud avere esset proprium alterius debi- toris, qui esset debitor alicuius Pisane civitatis vel districtus apud quem inveniretur dictum avere et nisi ille apud quem inveniretur teneret nomine debitoris. Non patiemur neque per- mictemus quod alicui persone reducenti per terram vel per aquam Pisas bladam vel vinum aut lignamen laboratum vel non laboratum, ita quod non intelligatur in predictis aliquod lignum navigabile, vel castaneas, legumina, oleum, carnes, bestias mor- tuas vel vivas sive bestias super quibus reducantur predicta pro vendendo vel aliqua comestibilia victualia vel picem, stuppam vel canapem, equos, arma vel balistas pro aliquo debito staçiantur vel imbrigentur aut impediantur in sua persona vel in ipsis personis, rebus aut in pretio ipsarum. Salvo quod si aliqua persona esset principalis debitor aut fideiussor vel sacramenta- lis alicuius persone vel loci de civitate Pisana vel eius districtu, quod de ea possit fieri reclamatio et staçimentum de ipsis rebus
[p. 213]
et earum pretio. Et idem fiat de mulacteriis et vectoralibus omnibus undecumque fuerint etiam si nichil reduxerint.

1.126. CXXVI. De sententiis, quibus horis ferri debeant
Assessores et iudices curiarum et quoslibet alios iudicantes faciemus iuramento teneri quod his diebus, quibus fit consilium maius comunis aut populi vel parlamentum, sententiam contu- macie non dabunt postquam campana pulsari ceperit ad consi- lium vel parlamentum incontinenti, nisi consilium vel parla- mentum ante nonam et in quadragesima ante tertiam fuerit separatum, alias autem sententias et alia facta curie facere pos- sint. Et quod ex quo pulsaretur campana ad sturmum illa die non ferant sententiam aliquam. Nec a die decimo inclu- sive exeunte mense decembris in antea possit sententia contu- macie, notitia vel sententia diffinitiva usque ad medium men- sem ianuarii ferri. Notitia vero ex confessione usque ad Kalendas ianuarii ferri possit. Et si contra daretur, ipso iure sit nulla et cassari possit et debeat non restitutis expensis. Et iudi- ces ipsius curie diricturam restituant ei qui eam dedit et solvit. Et quod in aliquo die sabbati et die veneris ferre non debeant aliquam sententiam contumacie vel perhemptorium vel litteras cassare. Nec a medio mense iunii usque ad Kalendas augusti possint aliquam sententiam ferre nec perhemptorium vel litte- ras cassare non obstante infrascripto capitulo constituti: "Quoniam iuris ratio precipit et comunis suadet equitas ne
[p. 214]
circa rem rusticam occupati ad forum venire cogantur tempore messium vel vindemiarum, statuimus ut nullus iudex vel iudi- cans Pisane civitatis a Kalendis iulii usque ad Kalendas augusti et a festo nativitatis sancte Marie mensis septembris usque ad octo dies inclusive intrante mense octubris aliquem civem vel foretaneum nostri districtus ad ius venire compellat, nisi tan- tum ad litem contestandum ubi actionis dies foret exiturus et nisi in curia assessoris de possessione turbata seu invasa seu vio- lenta et fructibus eiusdem et nisi in casibus a lege exceptatis vel aliquo constituto". Salvo quod assessores Pisani comunis et quilibet eorum possint et possit cognoscere et sententias ferre de omnibus questionibus de quibus possunt et potest cogno- scere predicto tempore feriato, non obstante aliquo capitulo constituti. Et quod sententias contumacie diebus quadragesi- malibus ferant a tertia usque ad horam none tantum, aliis autem diebus post nonam. Et a nulla sententia ferenda sive danda a modulatoribus potestatum et capitaneorum populi eorum iudicibus et eorum familie appellari possit nec facta appellatio recipiatur vel admictatur nec dicta sententia remedio nullitatis vel alio modo retractetur non obstante aliquo capitulo aliicuius brevis vel constituti.

1.127. CXXVII. De scedis cassatis.
Si coram nobis vel assessore nostro vel aliquibus aliis iudi- cantibus seu coram alio iudice reclamatio facta fuerit de aliquo qui cartam debiti, quod sibi dare tenebatur, habuerit penes se firmatam et eius sceda sit cassa, eum cogemus et cogi faciemus dictam cartam restituere pro cassa. Et si iuramento ostenderit se non habere eam, cogemus eum facere cartam confessionis. Et si apud debitorem instrumentum principalis debiti firmatum cancellatum fuerit inventum et ipse debitor ostenderit de iure creditorem sibi illud instrumentum pro casso restituisse, coge-
[p. 215]
mus ipsum creditorem per nos vel assessorem nostrum cassari facere scedam ipsius instrumenti. Et si aliquis debitor legitime probaverit debitum esse solutum, quod creditor teneatur can- cellare instrumentum debiti in totum, si in totum ei satisfactum est. Et si in totum ei satisfactum non est, pro illa parte qua ei satisfactum est. Et assessores Pisani comunis possint et debeant compellere creditores cassare instrumenta et scedas debitorum, si debitor obtulerit et cum effectu solverit coram eo debitum creditori vel creditore non accipiente consignaverit et deposuerit apud edem sacram vel aliam ydoneam personam autoritate suprascriptorum iudicum vel assessorum, nisi legiti- ma in predictis et circa predicta exceptio opponatur. Salvo si in strumento debiti contineatur quod debitum non possit pro- bari solutum per testes, quod illud debitum servetur illesum ita quod solutio vel absolutio vel pactum vel compensatio vel libe- ratio vel termini prorogatio non possit probari nisi per aliud instrumentum publicum. Non consentiemus neque permicte- mus aliquam personam imbrigari vel molestari seu condem- pnari de aliquo debito in aliqua sceda cassata comprehenso, cum ipsum debitum videatur et presummatur esse solutum illi cuius parabola cassata est. Et de predictis possit cognosci ab assessoribus et quibuslibet aliis iudicantibus omni die et tempore feriato et non feriato non obstante aliquo capitulo constituti.

1.128. CXXVIII. De tertio iudice addendo.
Si contigerit omnes iudices alicuius curie aliquam causam que sit in eorum curia cognoscere et sententiare non debere, illam causam alterius curie iudicibus diffiniendam infra sex dies commictemus per nos vel assessores nostros aut aliquem eorum vel aliis iudicibus vel advocatis, qui nobis vel eis ut dictum est convenientes et bene fame videbuntur; si hoc aliqua partium
[p. 216]
petierit. Sed si unus solus sit in aliqua curia qui de causa con- gnoscere possit, adiungemus vel adiungi faciemus ut dictum est unum iurisperitum quando duo sunt iudices in curia vel duos quando tres sunt in curia et si non essent concordes, quod addatur tertius. Salvo quod si partes vel aliqua earum voluerit quod ille solus, cum duo sunt iudices in curia, vel illi duo, quando tres sunt iudices in curia, utantur vel utatur consilio sapientis vel sapientum partibus non suspectorum, quod ipse eius vel ipsi eorum consilio dictam causam possint diffinire et ubi in congnitione vel diffinitione alicuius cause duo tantum sunt et discordia inter eos est, tertium partibus non suspectum secundum formam constituti eis adiungemus vel ab assessori- bus adiungi faciemus infra tres dies, non obstante aliquo capi- tulo huius brevis vel constituti. Et ubicumque aliquis iudican- tium de causa vel de causis non potest cognoscere, loco eius dabimus seu adiungemus si petitum fuerit. Et ubicumque tres sunt iudices alicuius curie et unus eorum de causa non possit cognoscere, quod alii duo cognoscant et diffiniant, nisi tertius addi peteretur ab aliqua partium et nisi peteretur, quod illi duo consilio uterentur sapientis. Cui iudici vel iudicibus addendo vel addendis satisfiat de sua mercede a partibus in ea quantitate quam taxaverint potestates et capitanei vel eorum assessor qui eum in dicta causa addiderit.

1.129. CXXVIIII. De iuvando illos qui morantur in loco dicto Macchia.
Quotienscumque contigerit pulsare campanam de Macchia de die vel de nocte sex vicibus uno et eodem instanti, quilibet homo de Liburna ad hec habilis armatus teneatur ire et trahere ad dictum locum de Macchia pro iuvando illos qui morantur ibi a scharanis et derobbatoribus et aliis qui violentiam inferrent eisdem et ad hoc ut predicta fiant capitaneus predicti comu- nis Liburne teneatur et debeat sacramento et pena lib [rarum] decem denariorum ab eo auferenda denuntiare predicta predic-
[p. 217]
tis hominibus de Liburna in primo consilio vel parlamento quod fecerit et postmodum siquem contrafacientem invenerit possit et debeat cum condempnare qualibet vice usque in sol [dos] decem denariorum. Et quod capitaneus et rector Portus Pisani nuliam iurisdi- tionem civilem vel criminalem habeat vel possit exercere in homines et personas ibidem commorantes pro operario vel pro opera sancte Marie.

1.130. CXXX. De vergente.
Nullum, cuius uxor habeat vel habuerit sententiam vel pre- ceptum ab assessore vel alio iudicante vel sententiante, ab ali- quo arbitro vel iudice ecclesiastico contra se, vergentem ad ino- piam, permictemus in aliquo publico officio esse. Et in brevi omnium iudicantium micti faciemus et ab eis iurari quod nul- lam sententiam diffinitivam, contumacie, notitiam sive precep- tum ex viri confessione contra virum vergentem ad inopiam legant, nisi palam et publice per civitatem per preconem in pla- tea sancti Ambrosii - faciendo prius sonari tubas per civitatem in locis quibus preconiçari debet expensis reclamatoris notifi- cando nomen et agnomen viri et uxoris ipsis viro et uxore sem- per cum precone eundo - preconiçatum fuerit quod uxor eius contra virum vergentem ad inopiam sententiam petat. Et si ali- ter contra viros vergentes ad inopiam procederetur ab aliquibus iudicantibus ecclesiasticis vel secularibus, nullam executionem inde faciemus aut fieri faciemus et facta executio non teneat neque aliquibus personis vel locis in aliquo preiudicet, non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti.

1.131. CXXXI. De cessione iurium.

[p. 218]
Si ab aliqua persona vel loco de civitate Pisana vel eius districtu habente iura vel tenere alicuius persone vel loci non nostri districtus, nisi ipsa iura ex fideiussione quam fecisset habeat vel quia esset recipiens iura in solidum obligatus cum illo contra quem iura sunt sibi cessa, aliqua reclamatio coram nobis vel assessore nostro vel aliquo alio iudice Pisane civitatis vel districtus facta est vel nostro tempore fieret, reum absolve- mus et a iudicibus Pisane civitatis absolvi faciemus ab observa- tione iudicii coram quibus questio esset. Et non patiemur neque permictemus aliquem Pisanum vel Pisani districtus alicui non de civitate Pisana vel districtu contra aliquam personam vel locum Pisani districtus donare, vendere aut cedere iura. Et siquem contrafacientem invenerimus, puniemus et condempna- bimus eum in duplo.

1.132. CXXXII. De dampnis et guastis.

[p. 219]
Dampnum siquod vel guastum, furtum, incendium vel rapina factum vel illatum, facta vel illata fuerit nostro tempore vel in antea infra triennum alicui civi vel civibus en eorum pre- diis vel campis vel vineis et domibus vel pratis aut capannis vel animalibus propriis vel alienis vel in eorum bonis aliis et rebus que in eis essent, absente vel presente ulla persona vel personis quarum fuerint predicta, si nobis reclamatio facta fuerit vel ali- cui assessorum nostrorum vel capitaneo alicuius loci vel loco- rum infra mensem post reclamationem inde factam et post- quam dampnum vel guastum sive furtum aut incendium vel rapinam datum vel datam sive illatum vel illatam aliquibus pre- sumptionibus vel inditiis esse constiterit, restitui et emendari faciemus et cogemus et sic faciemus omnibus et singulis Pisanis civibus de comuni ipsius castri vel ville vel loci in qua - si villa vel locus populum haberet vel cappellas vel ecclesiam, in quo vel in qua vel infra eius confines - ipsa bona et res et predia vel animalia erant vel stare et esse consueverunt, ad difensio- nem inde prestato sacramento faciendam ab illa persona vel personis que illud dampnum passe fuerint, facta prius taxatione a nobis vel assessore nostro vel capitaneo quantum ipsum dam- pnum ad plus defendi possit, inspecta tamen qualitate et con- dictione persone et facti. Et quod cives et quilibet eorum de dampno sibi dato, facto et illato possit semel et pluries comune illius loci, in quo dampnum sibi datum et factum est, pignerari facere, sive dapnum et quastum sit extimatum sive non. Et nun- tii Pisani comunis possint et debeant ad petitionem cuiusque civis pignerare quodlibet comune vel universitatem, personam vel personas qui dampnum et guastum, furtum incendium vel rapinam dederint vel fecerint seu intulerint, sive fuerit extima- tum sive non. Et intelligatur precise esse datum et illatum et mortua et vulnerata fuisse in ea terra seu ville et infra eius confi- nes, in qua villa vel terra ipsas bestias tunc temporis retinuit vel stare fecit vel redire consueverunt dicta animalia, nisi a parte adversa contrarium probaretur infra predictum terminum. Et
[p. 220]
de omnibus suprascriptis in suprascripto capitulo comprehen- sis ut suprascriptum est cognoscatur et cognosci possit et debeat ab assessoribus nostris et unoquoque eorum summatim et extra ordinem omni die et tempore feriato et non feriato tam contra comune quam contra singularem personam que dicatur predicta vel aliquod predictorum commisisse, ita tamen quod ab aliqua universitate vel comuni probari non possit ali- quid contra dictos cives in predictis questionibus per aliquos homines vel personas sue ville nec etiam probari possit ab ipso comuni vel universitate predictum dampnum et guastum aut furtum vel incendium esse factum vel datum ab aliquo cive vel eius familia aut pensionario, vel tenitore, qui diceretur predicta dampna vel guasta vel furta sive incendia vel aliquod predicto- rum sibi vel in suis bonis vel animalibus predictis esse datum vel factum. Salvo et reservato predictis comunibus et univer- sitatibus iure quod de eo, quod de predictis dampnis et guastis, furtis et incendiis emendaverint et solverint alicui civi vel alii de quibus hoc capitulum loquitur, possint habere regressum con- tra omnes, quos probaverint vel ostenderint predicta vel ali- quod predictorum fecisse dummodo contra predictos cives vel eorum familias sive pensionarios vel tenitores, quibus predic- tum mendum fecerint, aliquem regressum habere non possint. Et hoc capitulum poni faciemus in brevibus capitaneorum Pisani districtus. Ita tamen quod aliquod comune vel universi- tas pro aliquo privilegio sibi concesso a comuni Pisano se a pre- dictis vel aliquo predictorun excusare vel liberare non possit, quin predicta dampna vel aliquod eorum facta vel illata vel fac- tum vel illatum sicut supra scriptum est emendet, salvo quod de dampnis et furtis et incendiis apud balneum et burgum Montis Pisani homines comunis de Gello non tenean- tur pro comuni ipsius loci, sed hii tantum dampnum emendent, quibus probatum fuerit ut dictum est supra dampnum dedisse. Et idem fieri et observari in omnibus et singulis parrocchiis extra muros Pisane civitatis positis, videlicet quod si non
[p. 221]
inveniatur vel inveniri possit dampnum dans, quod dictum dampnum emendetur ab hominibus et personis ipsarum par- rocchiarum ut supra in hoc capitulo continetur. Et si ecclesia extra muros civitatis Pisane posita, in qua dampnum datum foret, populum non haberet, faciemus emendari a propinquio- ribus et circumstantibus locis ubi dampnum vel guastum datum vel illatum fuerit ut dictum est. Et quod iudices sex curiarum possint et debeant cognoscere, sententiare et diffinire supra- scripto modo et forma, dummodo si appelletur a dicta sententia quod de ipsa appellatione et nullitate cognoscant et diffiniant infra mensem unum a die termini heremodicii omni die et tem- pore feriato et non feriato, non obstante aliquo capitulo consti- tuti. Et quod aliqua persona seu universitas Pisani districtus non possit probare solutionem factam alicui Pisano civi vel pac- tum fecisse a soldis viginti ultra de aliqua pecunie quantitate que debeatur pro dampno sive guasto nisi per cartam publi- cam. Nullus masculus vel femina per se vel per eius bestiam gua- stum vel da [n] num det in ortis, vineis, campis, pratis aut aliis rebus et bonis seu locis alicuius de civitate Pisana vel eius districtu. Et siquem contrafacientem invenerimus, ei tollemus a soldis decem usque in sexaginta inspecta qualitate da [n] ni et persone; quam penam etiam patri pro filio, nepoti ex filio, curatori pro adulto suo de bonis adulti. Et si aliquis predicto- rum qui dampnum dederit dictam penam non solverit vel non habuerit unde solvat, capiemus eum vel capi faciemus si poteri- mus et eum in pregionem mictemus et eum ibi detinebimus toto tempore nostri regiminis, nisi predictam penam solverit ut dictum est et dampnum emendare teneatur qui dampnum dederit vel fecerit dampnum passo ad eius scilicet civis tantum defensionem sacramento cum taxatione iudicis. Et si inventa fuerit persona aliqua vel bestia in suprascriptis locis, ut supra- scriptum est, dampnum dare vel guastum, a domino vel tenito- re loci quod liceat ei impune auferre tunicam seu baracchanum
[p. 222]
de dorso vel guarnacciam sive fioccum et scafam cum qua ivit pro reducendo ea in quibus dampnum vel guastum fecit et bestiam ibi inventam capere et retinere predicta usque ad integram satisfactionem et nichilominus penam suprascriptam patiendo et dampnum passo emendando secundum formam brevis; et de inventione cuiusque bestie et dampno dato a per- sona vel bestia inventa a domino vel tenitore loci vel eius fami- lia, credatur dicto dampnum passi vel dicentis se dampnum passum fuisse, videlicet civis bone fame tantum cum sacramen- to usque in quantitate soldorum decem. Et predicta assessores potestatum et capitaneorum precise facere et executione man- dare teneantur, ita tamen quod ipsum iuramentum fieri aut recipi non possit ab aliquo minore annis triginta neque ab ali- quo qui non sit natus in civitate Pisana vel eius districtu neque ab aliquo publico usurario. Possint autem tutores et curato- res pro minoribus predictum iuramentum facere. Et si aliquis foretaneus haberet aliquam litem cum abquo civitatis Pisane de predictis dampnis et guastis et foretaneus opponeret vel diceret in questione predicta suprascriptum Pisanum civem non esse civem vel esse usurarium - et sufficiat probari usura- rium per publicam famam, que probatio fieri possit per qua- tuor testes - et idem foretaneus predicta non probaret infra brevem terminum statuendum a iudice coram quo verteretur predicta questio, suprascriptus iudex predictum foretaneum condempnare teneatur in soldis quadraginta denariorum comu- ni Pisano et de hoc suprascriptus iudex iuramento teneatur; abinde vero supra possit probari ut in capitulo continetur. Et dictam guarnacciam sive fioccum, tunicam, baracchanum et schafam sibi retinendo usque ad integram satisfactionem debi- tam et eum vel eos sic per aliquem civem inventum vel inventos ipse civis pignerari facere possit semel et pluries quousque emendaverint ei dampnum et de predictis credatur domino terre vel tenitori qui tunicam, baracchanum et scafam dixerit se
[p. 223]
predicta invenisse et fecisse in sua terra vel loco ab eo conducta vel conducto sub suo iuramento. Hoc addito quod in cappellis circumstantibus civit [itatem] eligatur per homines dicte cappel- le unus bonus et legalis homo qui sit et esse debeat accusator de predictis, cui detur fides usque in sol [dos] decem et predicta omnia fiant et observentur non obstante aliquo capitulo consti- tuti. Et quod nulla persona Pisane civitatis vel districtus seu aliunde a Kalendis februarii usque ad Kalendas octubris in pra- tis seu paludibus eorum vel alienis bestias tenere possit sub pena cuique contrafacienti tollenda pro qualibet bestia soldorum quinque per vicem. Et de predictis credatur sacramento civis denuntiantis et habentis pratum vel paludem in ipsa vicinia. Et de predictis tam assessores quam capitanei Pisani districtus possint cognoscere et diffinire. Et si in aliquo comuni vel villa fuerit facta aliqua iniuria vel offensa alicui civi vel alicui de sua familia, si ille qui iniuriam fecerit non capere- tur per homines dicti comunis Pisani districtus et ville et non resignaretur vel daretur iudici maleficiorum, comune ipsius loci condempnabimus nos potestates et capitanei pecunialiter si pecunialiter fuerit iniuria punienda acsi condempnaretur talis malefactor. Hoc salvo et addito in predicto capitulo quod capi- taneus comunis de Calci infra octo dies ab ingressu sui officii faciat fieri et constitui a qualibet cappella dicte sue capitanie unum sindicum cum pleno mandato, qui pro predicta cappella possit agere et conveniri; qui sindicus duret per totum annum. Et quelibet cappella predicta teneatur et debeat emendare Pisanis civibus omnia dampna et guasta et furta et incendia que dictis Pisanis civibus data vel illata fuerint in ipsa cappella vel confinibus eius et alie cappelle dicte capitanie, inde conveniri non possint vel debeant vel teneantur in aliquo ad emendatio- nem predictam a sententiis vel pronuntiationibus factis vel latis a nobis vel assessoribus nostris vel capitaneo de foris super dampnis et guastis, rapinis et incendiis et aliis comprehensis in capitulis nostri brevis loquentibus de dampnis et guastis illatis
[p. 224]
Pisanis civibus de foris sive extra civitatem Pisanam sive foris inter se de soldis viginti et abinde supra recipiemus appellatio- nem factam et admictemus et recipi et admicti a predictis per- mictemus. Et ab ipsis et qualibet earum appellari possit ab utra- que parte. Salvo tamen quod in predictis causis de dampnis et guastis et sententiis inde latis non possit nec debeat ab aliquo minore nec comuni peti restitutio in integrum nec dicere se lesum non obstante aliquo capitulo constituti vel brevis vel ali- quo alio iure, quod si obstaret hoc servabimus et non illud. Et iudices curie appellationis de ipsa appellatione et nullitate cognoscant et diffiniant summatim et extra ordinem infra men- sem non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti Pisani. Et hoc scribi et esse faciemus in brevi iudicum curie appellationis. Et hoc capitulum totum quilibet capitaneus in sua capitania in parlamento quod fecerit pro officialibus eligendis legi et expla- nari per suum notarium facere teneatur.

1.133. CXXXIII. De cafadiariis sive guardianis.
Guardianos sive cafadiarios Pisani districtus per nos vel per alium iurare faciemus quod guastum sive dampnum quod fuerit factum in campis aut vineis sive sediis vel pratis aut aliis locis et in quibuscumque bonis infra guardiam, in qua ipsi sunt guardiani, a bestia, animali vel pullis aut antheribus ali-
[p. 225]
cuius civis vel foretanei vel a persona aliqua renuntiare et dicere debeant ei cuius est bestia et illi persone que guastum sive dam- pnum dedit ipsa die dampni dati vel usque ad octo dies et etiam estendere si voluerint videre locum in quo dampnum fuerit et extimare incontinenti eis presentibus. Et si videre et interesse extimationi noluerint, nichilominus extimet ipse et renuntiet eis et scribi faciat per notarium illius capitanie in qua fuerit ipsa guardia vel per aliquem notarium ex notariis assessorum expo- nendo et declarando in ipsa extimatione sole [n] nia huius brevis et extimationem infra suprascriptum terminum; de qua renun- tiatione detur fides eis, salvo quod de renuntiatione facienda civi dampnum patienti et ab ipsis guardianis detur fides dam- pnum patienti. Et quod non possit extimare aliquod dampnum a comuni alicuius loci vel ville factum. Et si aliquam extimatio- nem inde fecerint, non valeat nisi tantum contra facientem vel dampnum dantem. Et ipsemet personaliter et non per alium bona fide sine fraude ad salvamentum officii cafadiarie facient et exercebunt. Et si guardianus infra predictum terminum non renuntiaverit dampnum vel guastum ut dictum est, abinde in antea non detur ei fides de dampno dato sed quilibet Pisanus civis huiusmodi dampnum passus elapso suprascripto termino possit facere pignerari dampnum et guastum dantem et etiam cafadiarium non renuntiantem. Et cuique cafadiario sive guar- diano qui dampnum non renuntiaverit ut dictum est, et etiam domino terre vel tenitori suo vel castaldioni, infra predictum terminum faciemus emendari et dari dictum dampnum datum vel factum cum taxatione iudicis de bonis ipsius guar- diani vel cafadiarii et de eius extimatione dampni amplius se non intromictat sed tenitori ipsarum terrarum et, si terra non haberet tenitorem, domino terre vel vinee illud emendari facie- mus ad defensionem dampnum passi inde prestito sacramento facta prius taxatione a nobis vel assessore nostro vel capitaneo quantum ipsum dampnum ad plus defendi possit ab illo qui dampnum dedit, salvo tamen superiori capitulo in hoc brevi de dampnis et incendiis illatis et factis Pisanis civibus. Et hoc capi-
[p. 226]
tulum in brevi capitaneorum Pisani districtus micti et ab eis iurari faciemus, addiciendo in brevi eorundem capitaneorum ut pro dampno seu guasto ab aliqua bestia seu animali vel pullis vel gallinis vel antheribus sive persona dato, ut dictum est, pro pena et banno non tolient domino bestie vel persone foretanee vel civi nec tolli permictent ultra soldos quinque pro bestia grossa et denarios duodecim pro bestia minuta. Et pro qualibet gallina seu pullo vel anthere denarios sex et dampnum emenda- ri faciant predicto modo. Nec ipsos auferant vel auferri faciant nisi dampnum datum domino vel tenitori prius fecerint emen- dari et credatur sacramento eius ut dictum est cum taxatione predicta. Salva in predictis consuetudine Ylbe et Maremme que observari debeat. Salvo tamen in predictis omnibus quod patiens dampnum possit inducere suas probationes si voluerit et non stare dicto seu renuntiationi aut extimationi cafadiarii, et quod nullus guardianus possit vel debeat renuntiare aliquod guastum factum extra suam guardiam nisi ostenderit cum testi- bus bestias vel homines qui ipsum dampnum fecerint. Et non patiemur quod aliquis cafadiarius vel aliqua alia persona teneat aliquam bestiam suam vel alterius, vel securet vel sua parabola stare faciat nec esse permictat ad pascendum aliquo modo in campis vel vineis aliquo tempore quod dampnum faciat seu pratis vel paludibus propriis vel alienis et si contra fecerit et id scierimus vel denuntiatum fuerit et nobis constiterit, tolle- mus ei pro pena qualibet vice soldos quadraginta denariorum et dampnum totum ut dictum est faciemus emendari. Et hoc in brevi cuiusque capitanei micti faciemus. Cogemus dictos guar- dianos uniuscuiusque guardie - salvis honoribus et consuetudi- nibus et iuribus dominorum uniuscuiusque guardie dummodo eorum bestie vel aliorum non possint dampnum dare alicui ut dictum est supra, quod si dederint predictum capitulum per omnia observetur; salvo sacramento quod dominis cuiusque guardie de ipsa guardia fieri consuevit - iurare ad sancta Dei evangelia in manu capitanei seu rectoris eorum iurisditionis vel notarii eorum suprascripta omnia facere et observare ut dictum
[p. 227]
est et cotidie guardiam facere et contra non venire vel facere quolibet modo. Et ubi capitanei non sunt iurent et satisdent assessoribus. Ubi vero capitanei sunt iurent et satisdent coram eis vel eorum notariis. Alias corum extimum vel renuntiatio non valeat nec teneat ullo modo. Et qui contra fecerit et predicta non observaverit, condempnetur in soldis centum denariorum et expellatur de officio. Et de hoc preco mictatur in mensibus ianuarii et iulii singulis annis. Et qui cafadiarii seu guardiani teneantur singulis octo diebus comparire et se presentare coram suo capitaneo occasione predicti eorum officii, videlicet capitaneis capitaniarum Vallisarni et Vallis Sercli et Pedemon- tis. Et electio cafadiariorum eligendorum a singularibus perso- nis fiat et fieri debeat per totum mensem ianuarii et si per totum dictum mensem illa electio facta non esset, amplius eo anno alium dicta singularis persona vel specialis cafadiarum eli- gere non possit et si fieret electus pro cafadiario non habea- tur nec ipsum officium valeat exercere, sed comune illius loci in cuius confinibus dicta guardia est sita alium cafadiarium possit et debeat eligere. Et ille qui sic fuerit electus possit et debeat dictum officium exercere servatis ab eo primo sole [n] nitatibus in hoc brevi comprehensis. Electio vero cafadiariorum vinea- rum debeat esse facta per totum mense iulii. Alioquin servetur id quod supra proxime dictum est de cafadiariis. Et quod ipsi guardiani de aliquo campo bladato non tollent vel tolli facient aut permictent nisi in presentia laboratoris terre. Et pro quibu- slibet starioris tribus terre non tollent ultra govonem unum comunalem sicut faciunt laboratores terrarum et sic a tribus starioris supra et infra observetur. Et de quolibet modio- ro terre fabarum non accipient ultra meçinum unum fabarum. Et de quolibet modioro sagine non accipient ultra starium unum sagine. Et de quolibet modioro terre milei et panici non accipient ultra meçinum unum milei vel panici. Et de quolibet modioro prati vel paludis denarios duodecim et non ultra et sic infra et supra observetur per eandem rationem. Salvis privile- giis nobilium civitatis Pisane et districtus et eorum consuetudi-
[p. 228]
nibus. Et salvis iuribus et bonoribus Pisani archiepiscopi et epi- scopatus. Salvo quod de prediis ubi habitant homines nichil accipere possint vel debeant. Et si contentio esset inter cafa- diarium et laboratorem terrarum, teneatur cafadiarius recipere mercedem predicte sue guardie ut dictum est ad archam sive ad domum predicti laboratoris, quam ipse laborator eidem cafa- diario, infra octo dies postquam dictam bladam ad domum reduxerit, dare teneatur. Et de predictis omnibus dictos cafa- diarios cogemus dare ydoneas cautiones scriptura publica inde interveniente. Et siquem contrafacientem invenerimus, et in inveniendo soliciti erimus, quotiens contra fecerit a soldis vigin- ti usque in quadraginta ei pro pena tollemus et dampnum totum a predicto guardiano de suo proprio emendari faciemus da [n] num passo. Et quicumque fuerit cafadiarius uno anno non possit esse in eodem officio ab inde ad duos annos vel pater vel filius aut germanus eius vel nepos ex filio si alii supersunt in dicta villa qui possint dictum officium exercere. Et nullus possit esse guardianus alicuius guardie qui habeat partem in ipsa guardia. Et quod assessores Pisani comunis seu iudices malefi- ciorum de predictis omnibus et singulis excessibus et delictis predictorum cafadiariorum summatim et extra ordinem quoli- bet die feriato et non feriato cum petitione et sine petitione possint cognoscere, pronuntiare et diffinire et delinquentem parti lese tam ad restitutionem dampni condempnare quam suprascripto modo et alio secundum quod ei visum fuerit puni- re. Et hoc capitulum in brevi capitaneorum Pisani districtus micti faciemus et ab eis iurari. Et capitaneus Pisani districtus qui non observaverit predicta, condempnetur in lib [ris] decem denariorum et in tantum possint modulari et condempnari. Et insuper dicti guardiani teneantur et debeant emendare totum dampnum et guastum datum sive factum in aliquibus pratis et vineis, vitibus et uvis arborum sue guardie sive ville unde sunt guardiani domino sive dominis eorum, de quo dampno et gua- sto credatur dicto dicti domini, usque in sol [dos] decem cum sacramento suo, si ipsi guardiani non dederint suprascripto domino dampnum dantem vel facientem.

1.134. CXXXIIII. De guardianis vinearum.

[p. 229]
Populum cuiusque ville seu terre comitatus in medio mense iulii vel ante faciemus in loco solito cuiusque ville vel terre con- gregari per capitaneos comitatus; quos populos sic congregatos dicti capitanei cogant, ut ante quam separent se dividant omnes guardias vinearum cuiusque ville, si divise non sunt, bene et legaliter. Et guardiis sic divisis eligant in qualibet guar- dia pro cafadiario unum bonum et legalem hominem, qui iuret bona fide custodire vineas sue guardie et morari in dicta custo- dia usque ad factas vindemias. Et singulis guardianis fiat solutio congrua ab omnibus personis et locis venerabilibus et ecclesiis habentibus vineas in dictis guardiis secundum numerum stario- rum vinearum ibidem existentium. Et cogemus omnes personas predictum salarium congruum ordinandum a consulibus villa- rum solvere ipsis guardianis et pigneribus captis et ecclesie et ipsarun persone similem solutionem prestare debeant et si pre- stare noluerint, guardiani non teneantur se intromictere de custodia vinearum ipsarum ecclesiarum. Et cogemus cafadiarios sic electos dictum officium recipere. Salvo in predictis iuribus et consuetudinibus quorumlibet habentium in dictis guardiis, ut non preiudicet eis hoc capitulum quominus ipsi per se elige- re possint cafadiarios in eorum guardiis, dum tamen ipsam elec- tionem faciant usque ad medium mensem iunii, alioquin ipsa electio pro ipso anno fieri possit per homines comunis in cuius confinibus dicta guardia est predicto modo. Et hoc in brevi capitaneorum comitatus micti et ab eis iurari faciemus et pre- dicta executioni mandari. Et si capitanei predicta non fecerint, perdant medietatem eorum feudorum.

1.135. CXXXV. De guasto facto officiali deforis.
Foretaneo alicui Pisani districtus, qui sit vel fuerit ante tempus nostri regiminis per duos annos proximos retro decur- sos consul vel elector consulum sive consiliarius sive datarum
[p. 230]
impositor vel recollector aut camerarius vel sindicus aut ali- quod aliud officium vel administrationem habuerit alicuius castri vel ville vel loci, si aliquod dampnum vel guastum aut incendium vel rapina datum vel factum aut data vel facta fuerit in bonis suis vel que ab alio tenet ab ingressu nostri regi- minis vel ante per duos annos ad defensionem dampnum patientis cum taxatione nostra vel assessoris nostri vel capita- neorum Pisani districtus dampnum passo emendari faciemus infra mensem post reclamationem inde factam de comuni et a comuni predicto de quo est, nisi certa sit et manifesta persona que id fecerit et tunc ab ea faciemus emendari et si unde solvat non habuerit, a comuni illius castri, ville vel loci de quo predic- tus fuerit faciemus emendari et dampnum inferentem in carce- rem Pisani comunis micti et ibi detineri quousque satisfecerit ad voluntatem ipsius comunis. Et hoc capitulum in brevi capi- taneorum deforis et consulum et populi micti faciemus et ab eis iurari.

1.136. CXXXVI. De testamentis executioni mandandis et quod notarii non faciant testamenta ignotorum.
ludices omnes Pisane civitatis et districtus officia habere cogemus et etiam per nostros assessores et quemlibet eorum cogi faciemus implere et impleri facere voluntates legitimas defunctorum. Et quicquid iudicatum est seu in posterum relinquetur fratribus Minoribus et Predicatoribus sive aliis religiosis locis vel personis et operi Vallivetri et opere sancte Marie et opere sancti Iohannis Baptiste et opere hospitalis novi Misericordie et hospitalibus sancti Iohannis et sancti Osnelli de Carraria Gonnelle et fratribus de Carmino et heremitis sancti Augustini et dominabus sancte Petronille dari faciemus eis vel cui preceperint absque strepitu iudicii et absque lite seu mole-
[p. 231]
stia die feriato et non feriato. Et eis procuratorem et sindicum ad exigendum predicta et alia eis utilia ad eorum requisitionem, petitionem et voluntatem dabimus, quem cogemus exercere predicta non obstante aliquo capitulo. Et ipsi assessores et iudi- ces ex officio suo omnia facere debeant et teneantur non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Et hoc addito quod nullus tabellio in civitate Pisana vel districtu Pisano possit aut debeat facere vel rogare testamentum vel codicillum vel ultimam voluntatem alicuius persone nisi ipsam personam bene congnoverit, per se vel per alium . Et si nos potestates et capi- tanei invenerimus aliquem tabellionem contra predicta fecisse, puniemus et condempnabimus eum a lib [ris] vigintiquinque usque in lib [ris] quingentis et ultra in avere et persona nostro arbitrio inspecta qualitate criminis et persone. Et admonitores notariorum Pisane civitatis iuramento teneantur dicere et preci- pere per totum mensem ianuarii sub iuramento omnibus nota- riis Pisane civitatis quod ipsi dicant et suadeant testatoribus, quorum testamenta condiderint, in confectione eorum quod ipsis testatoribus placeat relinquere et iudicare de eorum bonis opere ecclesie nove sancte Trinitatis et campi sancti maioris ecclesie de civitate Pisana et opere Vallivetri in ea quantitate de qua eis videbitur et ipsos testatores ad predicta moveant in quantum poterunt. Qui fratres Minores et Predicatores et etiam heremite relicti et in posterum relinquendi fideicommissarii et distributores bonorum et iudiciorum defunctorum possint per se et eorum procuratores vel sindicos petere et exigere de bonis et bona defunctorum pro eo quod eis debetur occasione dicte fideicommissarie usque ad integram satisfactionem eis facien- dam, et etiam id totum quod eis debetur occasione predicta. Et quod possint et eis liceat causas et lites et questiones, quas habent vel in antea sunt habituri cum quacumque persona vel loco occasione ipsarum fideicommissariarum et etiam pro eo quod eis vel eorum conventui relinqueretur contestari, exequi et exercere per se ipsos vel eorum procuratores vel sindicos ad
[p. 232]
eorum voluntatem; qui procuratores vel sindici possint et eis liceat iurare de calumpnia et veritate dicenda et quodcumque aliud iuramentum cuiusque alterius generis prestare et ipsum iuramentum ab ipsis procuratoribus vel sindicis prestandum valeat et vim habeat ac si esset prestitum ab ipsis fidei- commissariis, ita quod ipsi fideicommissarii iuramentum ali- quod inviti non prestent. Et quod quisque iudicans Pisane civi- tatis etiam iuramento teneatur predicta servare et in dictis cau- sis, questionibus et litibus procedere et ipsas terminare et exe- cutioni cum effectu mandare ac si litis contestatio et iuramenti prestatio et alia essent facta ab ipsis fideicommissariis eo modo ut dictum est, non obstante capitulo constituti de sacramento calumpnie nec obstante aliquo alio capitulo constituti, brevis vel lege aliqua.

1.137. CXXXVII. De privilegiis et appellationibus et de non emendo iura contra comune Pisanum.
Ab aliqua sententia vel condempnatione aut precepto sive notitia aut dicto lata vel facto ab aliquo iudicante Pisane civita- tis et districtus laico contra aliquem vel aliquos Pisane civitatis vel districtus modo aliquo vel ingenio quolibet ad dominum imperatorem vel regem aut legatum vel subdelegatum aliquem vel vicarium sive ad dominum papam vel aliquem iudicem ecclesiasticum aliquem appellare vel appellari facere vel eum aut eos sub eorum protectione supponere vel supponi facere non sinemus vel permictemus aut consentiemus per nos vel assessores nostros, aut alium, nec aliquem Pisane civitatis vel districtus acquirere vel acquiri facere per se vel per alium ali- quod privilegium a domino imperatore vel rege aut domino papa vel eius delegato, quod sit vel esse possit vel debeat in ali- quo contra comune Pisanum et breve et constitutum Pisanum. Et siquem vel siquos contra predicta vel aliquod predictorum invenerimus facientem, unicuique eorum tollemus vel tolli faciemus singulis vicibus pro pena lib [ras] quingentas denario-
[p. 233]
rum nisi infra octo dies proximos post appellationem ab eo vel ab alio pro eo factam predicte appellationi renuntiaverit et nisi dictum privilegium casset vel cassent vel cassari faciant et etiam dictam appellationem et privilegium suprascriptum cogemus eum cassare et cassari facere. Non patiemur neque permicte- mus quod aliqua persona vel locus Pisane civitatis aut districtus quoquo modo seu titulo vel ingenio acquirat ius aliquod de re vel de iure ad comune Pisanum pertinentem a quacumque per- sona vel emere vel acquirere aliquo titulo pecuniam, iura vel actiones seu nomina vel res aliquas contra comune Pisanum vel que comune Pisanum dare tenetur vel tenebitur alicui persone vel loco et siquos invenerimus contrafacientes, quemlibet eorum puniemus et condempnabimus qualibet vice in lib [ris] quinquaginta denariorum et in duplo eius quod contra comune Pisanum aliiquis emerit vel acquisierit quocumque titulo et tali acquirenti vel ementi nulla solutio vel satisfactio de predictis a comuni Pisano fiat. Et quod aliquis notarius non audeat facere cartam de predictis contra comune Pisanum contra predictam formam acquirendis sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum. Et siquod acquisiverit vel in antea acquiret, nichil ei prosit si comuni Pisano obsit quoad proprietatem seu pos- sessionem seu aliquod ius. Et insuper omne dampnum quod propterea Pisana civitas haberet, ei resarcire teneatur et penam etiam usque in mille marchas argenti propter hoc ei tollemus; qua pena soluta vel commissa semel et pluries nichilominus ipsa iura comuni Pisano eum restituere compellemus, nisi requisitus pro parte Pisani comunis tali accusationi renuntiaverit eamque comuni Pisano restituerit ad laudem convenientis sapientis comunis ipsius scriptura publica interveniente. Et predicta iuramus precise facere non obstante aliquo capitulo. Ab aliqua sententia condempnatoria lata vel ferenda pro comuni Pisano a potestatibus et capitaneis in publico parla-
[p. 234]
mento aut generali consilio Pisani comunis vel a capit [aneis] seu iudice populi in publico parlamento vel generali consilio Pisani populi seu ab aliquo vel aliquibus modulatoribus pro comuni vel populo Pisano eligendis vel electis seu ab aliquo consilio Pisani comunis vel populi appellari non possit nec remedio nullitatis infringi et pena dupli eius de quo interpone- retur appellatio contra iudicem appellationum et notarios, qui se intromicterent de predictis, exigatur. Et potestates et capita- nei condempnationes ipsas exigere teneatur non obstantibus appellationibus ipsis vel aliquibus exceptionibus et non obstan- te aliquo capitulo alicuius brevis vel conscio Pisani comunis. Exceptis sententiis que ferentur de aliqua quantitate pecunie super questionibus que moverentur inter duas privatas personas vel privatam personam et universitatem nostri distric- tus, cuius condempnatio fieret singulari persone.

1.138. CXXXVIII. De citationibus.
Et teneamur nos potestates et capitanei siquis laicus vel laica de civitate Pisana vel districtu Pisano fuerit citatus pro ali- qua persona vel loco aliqua occasione vel causa ultra tria milia- ria ab habitatione citati, quod ad eius requisitionem prestabi- mus et dabimus ei consilium et adiutorium nostrum et Pisani comunis in sua iustitia defendenda et manutenenda et in dam- pnis et expensis aliis oportunis providebimus de bonis Pisani comunis ad provisionem antianorum Pisani comunis; quam provisionem potestates et capitanei et antiani Pisani populi iuramento facere teneantur inspecta qualitate negotii et persone infra tertium diem postquam a citato vel alio pro eo inde requi- siti fuerint; quam provisionem si non fecerint ab eorum modu- latoribus condempnari debeant dicto citato in lib [ris] viginti- quinque denariorum Pisanorum pro quolibet. Qui modulatores predictam condempnationem facere teneantur. Et si eam non fecerint in tantundem teneantur dicto citato et inde conveniri possint coram quocumque iudicante Pisane civitatis et predicta omnia faciemus observari.

1.139. CXXXVIIII. De non interdicendo curias.

[p. 235]
Non interdicemus, per nos vel assessores nostros vel ali- quem de nostra familia non patiemur vel consentiemus curias Pisane civitatis interdici generaliter vel specialiter pro aliquo vel aliquibus ab aliqua earum ex forma alicuius consilii vel sine consilio, nisi pro cavalcata vel cavalcatis galearum et nisi Pisanum comune firmaret exercitum vel nisi aliud nobis vel consilio populi de hoc autoritatem habenti placuerit. Salvo quod si pro comuni Pisano aliquis vel aliqui micterentur ad ali- quas partes vel loca vel in servitio aut pro servitio comunis vel eius occasione esset vel essent, quod in causis illorum tantum possint curie interdici. Et si aliqua sententia esset lata contra aliquem dum esset in servitio comunis vel eius occasione ipsi eidem iudices vel eorum successores possint et debeant dic- tam sententiam cassare et cassari facere quandocumque sine restitutione expensarum. Et ipsi iudices iterum de causa cogno- scant et pronuntient non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti.

1.140. CXL. De sententiis in modum assessoris.
Si invenerimus aliquem qui nostro tempore acciperet ali- quam sententiam contumacie ex litteris vel inquisitione facta per nuntium in modum assessoris contra aliquam partem a decem lib [ris] sursum et ille qui habuerit sententiam non pro- baverit sibi dari debere quantitatem comprehensam in senten- tia, ipsum puniemus et condempnabimus singulis vicibus in lib [ris] decem denariorum et predicta sententia lata non valeat nec teneat et cassetur sine restitutione aliqua expensarum a iudicibus qui eam dederunt vel eorum successoribus. Hoc addi- to quod contra aliquam personam in aliquibus locis Pisani districtus a Cecina supra requisitam nuntio vel litteris coram assessoribus vel iudicibus curie confitentium non feratur sen-
[p. 236]
tentia contumacie nisi prius transactis decem diebus a die inquisitionis et dationis litterarum, et si contra dictam formam daretur, sententia ipso iure sit nulla. Et ipsi iidem iudices eam cassare possint et teneantur sine restitutione expensarum. Nec predicte inquisitiones vel littere ante suprascriptos decem dies elapsos capsentur. Et si casse fuerint, reviviscant et ex eis sen- tentie post terminum fieri possint non obstante aliquo capitulo brevis superius vel inferius scripto aut aliquo capitulo constitu- ti; quod si obstaret, hoc et non illud servetur.

1.141. CXLI. De calumpniosis citationibus.
Ad iudicium vel causam siquis vocatus vel citatus fuerit per nuntium sive litteras seu per peremptorium vel oblationem libelli, in iudicio statuto sibi termino comparuerit, litem conte- stari vel ius suum prosequi noluerit actor ipsi reo seu citato condempnetur per iudicem coram quo comparire deberet in dampnis et interesse, viaticis et litis sumptibus arbitrio seu taxatione iudicantis ipsius inspecta qualitate persone et negotii et loci distante, moderandis sine petitione aliqua in scriptis danda.

1.142. CXLII. De citato ultra duas vices.
CXLII. De citato ultra duas vices. Si vero conventus ut supra scriptum est de eodem ultra duas vices eodem anno fuerit et in iudicio ut dictum est compa- ruerit et presummatur idem fore petitum, nisi ab actore infra octo dierum spatium ad plus manifesta petitionum diversitas ostendatur, et reum ad petita teneri, actore ut predicitur non comparente vel si comparuerit litem contestari vel ius suum prosequi nolente seu recusante, citatione seu conventione cas-
[p. 237]
sata per iudicem, preter condempnationem predictam in dam- pnis et litis sumptibus faciendam condempnetur idem actor a nobis potestatibus et capitaneis singulis vicibus a soldis viginti usque in lib [ras] quinque denariorum inspecta qualitate negotii et persone.

1.143. CXLIII. De burgensibus Castelli Castri.
Non patiemur neque permictemus quod aliquis burgensis Castelli Castri citari vel ad iudicium trahi possit a Castello Castri ad aliquam curiam Pisane civitatis aut districtus et ad curiam maleficii pro aliquo maleficio commisso in Sardinea. Et si aliquis cum traxerit vel citari fecerit ad dictam curiam contra dictam formam, puniatur et condempnetur usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum nisi forte peteretur debitum com- prehensum in publico instrumento quod sit confectum in civi- tate Pisana vel alibi in quo contineatur de solutione debiti Pisis facienda, quod non sit inventarium, quod a iudice videa- tur ante quam mictatur peremptorium vel citatio fiat vel nisi esset res que ex successione ad aliquem deveniret vel nisi de inquietatione vel turbatione possessionis in civitate Pisana vel eius comitatu et in Tuscia posite vel nisi ageretur reali actione rei similiter in civitate Pisana vel eius comitatu et in Tuscia posi- te. In quibus causis sufficiat dari peremptorium in dicto Castro et dimicti apud domum in qua habitat seu habitare con- suevit. Et si sententia lata esset contra dictam formam ipso iure non teneat. Et ipsi iidem iudices eam cassare sine restitutione expensarum et eorum successores teneantur. Salvo quod si dic- tus burgensis Pisis inveniretur possit conveniri. Et salvo quod si actor in causa succumberet, teneatur citato seu conven- to refundere expensas quas fecerit pro veniendo et redeundo et expensas factas et faciendas in lite seu pro lite vel eius occasio- ne ad defensionem ipsius citati cum taxatione tamen iudicis. Et insuper condempnare ipsum actorem teneatur a soldis viginti
[p. 238]
usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum inspecta qualitate negotii et persone et qualitate. Et de his omnibus dictus actor ab ingressu seu contestatione litis prestet iudicanti, sub quo lis fuerit ad eius arbitrium, ydoneam cautionem. Et hec omnia a iudicibus singulis faciemus observari. Et hoc capitulum legatur in maiori consilio de mense ianuarii et ponatur in brevi cuiu- sque curiarum Pisane civitatis. Hoc intellecto et salvo in predic- tis quod pro debito lib [rarum] centum et a centum lib [ris] sur- sum denariorum Pisanorum minutorum unde sit publicum instrumentum, facta requisitione in persona vel ad domum in Castello Castri publice de soluzione facienda a debitore credito- ri post terminum in instrumento comprehensum, si postea infra duos menses proximos solutio ab ipso debitore ipsi creditori facta non fuerit vel legitime se defenderet coram castellanis vel iudice Castelli Castri infra ipsos duos menses, infra quod tem- pus duorum mensium dictus creditor vel eius procurator cui possit legitime solutio dicti debiti fieri non discedat de Castello Castri, possit quilibet debitor casu predicto conveniri et trahi ad civitatem Pisanam predicto capitulo non obstante. Alicui burgensi Castelli Castri non patiemur neque permictemus ali- quam datam vel prestantiam imponi vel exigi pro comuni Pisano nisi tantum pro eius bonis que haberet in civitate Pisana vel eius districtu.

1.144. CXLIIII. De non citando aliquem sub diversis curiis.
Non possit aliquis sub diversis iudicibus ad diversas curias pro eadem persona et eodem facto eodem tempore conveniri et qui eum contra hanc formam convenerit condempnetur a nobis potestatibus et capitaneis a soldis XX usque in s [oldos] centum denariorum inspecta qualitate negotii et persone. Et non intelligatur nec intelligi possit aliquo modo vel aliquis renuntiaverit alicui liti quam haberet cum aliquo nisi de ipsa renuntiatione appareat per acta publica notarii vel per aliam
[p. 239]
cartam publicam factam manu publici notarii quando lis ventilaretur coram arbitro vel arbitris compromissariis vel in quacumque curia Pisane civitatis vel districtus.

1.145. CXLV. De testibus et instrumentis partium marinarum
Testes et instrumenta et alias probationes de marinis parti- bus siqua persona nominaverit vel obtulerit et ea ad termi- num a iudice sibi statuendum vel a iure civili sive municipali statutum non produxerit vel produci fecerit, singulis vicibus a iudice curiarum qui de ipsa questione cognosceret et, si hoc iudex non faceret, a nobis potestatibus et capitaneis condem- pnari debeat a soldis centum usque in lib [ras] vigintiquinque inspecta qualitate et condictione personarum et locorum et facti; medietas cuius pene et condempnationis sit et esse debeat comunis Pisani et alia medietas sit partis contra quam predicta instrumenta vel testes seu alie probationes nominata fuerint; quam condempnationem facere teneantur potestates et capita- nei infra mensem post dictam dilationem absentium decursam, nisi infra dilationem sibi concessam pro absentibus testibus inducendis scriptura publica interveniente in actis dicte curie apud peremptorium renuntiaverit dilationi sibi pro absentibus seu probationibus ordinate. Et hoc capitulum ponatur in brevi- bus curiarum Pisane civitatis et notificetur litigantibus.

1.146. CXLVI. De peremptoriis et heremodiciis primorum sex mensium.
Non patiemur neque permictemus quod iudices curiarum Pisane civitatis qui fuerint electi in ultimis sex mensibus nostre potestarie et capitanie mictant vel micti faciant aliquod heremo- dicium alicui litigantium pro causa iam incepta coram anteces- soribus eorum sed procedant et procedere debeant in qualibet causa per inde ac si missum esset. Et lites incipiant et incipi faciant ex peremptoriis et petitionibus missis ab antecessoribus
[p. 240]
eorum primorum sex mensium antecedentium eos. Et si reus non venerit, feremus sententiam contumacie contra eum ad petitionem actoris, sed si missa fuerint in ultimis sex mensibus nichilominus valeant et teneant. Et hoc capitulum micti facie- mus in brevi cuiusque iudicis et ab eis iurari, non obstante aliquo capitulo constituti.

1.147. CXLVII. De teneri accepto ex tenore instrumenti.
Quotienscumque contigerit fieri aliquod instrumentum vel scedam bailie teneris capiendi et creditor intraverit in posses- sionem bonorum secundum formam instrumenti vel scede pre- dicte et tenere predictum denuntiari fecerit post sex menses continuos a die denuntiati teneris accepti, ereditari predicto de ipso teneri a publico arbitro civitatis Pisane assignationem fieri faciemus et permictemus iure dominii pro sorte eiusque pena dupli et expensis convenientibus et pena, sicut in sententia dif- finitiva fit et fieri posset, non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Hoc autem sibi locum vendicet in contractis debitis et decetero contrahendis.

1.148. CXLVIII. De turribus et domibus et terris restituendis finita locatione.
Et quilibet qui habet vel habebit decetero terram locatam vel domum aut turrim teneatur finito termino ad voluntatem domini eam restituere ipsi domino liberam et expeditam. Et nos potestates et capitanei et quilibet nostrorum iudicum tenea-
[p. 241]
mur et teneatur ad voluntatem domini ipsius rei cogere conduc- torem ipsam rem locatam refutare ipsi domino vacuam et expe- ditam infra tertium diem postquam reclamatio inde nobis vel assessoribus nostris vel alicui eorum facta fuerit. Et quod con- tra hoc nulla exceptio iuris vel excusatio admictatur vel recipia- tur aliquo modo. Et hec dictus conductor facere teneatur sub pena dupli extimationis sive valentie ipsius rei et ultra arbitrio nostro tolienda. Et hoc capitulum sit precisum ita quod nulla absolutio vel liberatio aut intendimentum inde dari vel haberi possit et precise servetur non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti vel lege aliqua. Si vero predictus conductor osten- derit instrumentum de exceptione predicta, nichilominus pre- dictam domum expediri et evacuari faciemus ab ipso conducto- re et postea ipsa domus vel turris locetur alteri persone et pen- sio inde habitura detineatur pro illo qui obtinebit in questione mota vel movenda de possessione predicte domus vel turris sive de ipsa domo vel turri aut eius occasione. Et predicta domus vel turris et pensio suprascripta detineatur pro utraque parte quousque predicta lis diffinita fuerit et lata sententia de predictis faciemus ipsam domum vel turrim et pensionem dari illi cui de iure secundum formam dicte sententie dari debet. Et predicta locum habeant de terris et edificiis et in unaquaque re locata.

1.149. CXLVIIII. De expediendo de datis comitatus, debita pro quibus impo- nuntur.
Si aliqua data imposita fuerit in aliqua terra seu comuni ali- cuius ville vel loci Pisani districtus et aliquis recollegerit pro certo debito comunis ipsius solvendo et ipsum debitum non solverit ad petitionem debentis ipsum debitum recipere sive alicuius persone dicti comunis, terre vel loci, ass [essores] pot [estatum] et quilibet eorum possit et debeat cogere ipsum
[p. 242]
recollectorem pigneribus captis, mulcta indicta vel alio modo, dictum debitum solvere infra octo dies proximos post ipsam petitionem factam. Si autem ipsum non recolligerent, cogantur ipsam recolligere ab ipso assessore et tantum expendere in dicto debito ut supra scriptum est infra breve tempus. Et pre- dicta fiant summatim et extra ordinem sine petitione in scriptis facienda, a qua diffinitione appellari non possit. Et hoc capitu- lum quisque capitaneus Pisani districtus teneatur legi facere in primo parlamento quod fecerit in sua capitania.

1.150. CL. De refutationibus et prohibitionibus terrarum
Refutationes et prohibitiones terrarum locatarum fiant et fieri debeant prout et sicut in capitulo brevis curie arbitrorum continetur, dum tamen ipse refutationes et prohibitiones fiant et fieri debeant a medio mense augusti usque ad medium mensem septembris. Et hoc ponatur in brevi arbitrorum non obstante aliquo capitulo vel statuto. Salvo quod blade que fuerint super predictis terris ibi teneri possint donec matu- re fuerint et inde a tenitoribus portari. Hoc addito in predictis quod dicti foretanei teneantur terram ita suceratam renuntiare illi cuius esset dicta terra sicut erat quando ipsam terram con- duxit; de quo credatur sacramento domini tantum sine aliqua probatione et si contra fecerit teneatur solvere domino terre pro quolibet starioro terre soldos quinque denariorum Pisano- rum vel affictum dicte terre pro anno futuro.

1.151. CLI. De tinctoribus.

[p. 243]
Et patiemur et permictemus quod tinctores pannorum lineorum et aliarum rerum possint tenere supra vias funes et perticas pro tendendo pannos et baraccanos et pannos baracha- nos super eis tendere et tenere sicut antiquitus consueverunt, ita tamen quod distent ipsi panni tantum a terra quod transeun- tes eques et pedes non possint tangere ipsos pannos vultu vel capite et ita tamen quod dicti funes et pertice non protendantur supra viam extra tectum domorum ipsorum tinctorum, in qui- bus ipsi tinctores morantur et pannos tendere vellent, et nullum impedimentum vel contrarium contra hec prestari vel fieri faciemus vel permictemus non obstante aliquo capitulo huius brevis superius vel inferius scripto. Et si dictas perticas vel pan- nos tenuerint contra predictam formam, condempnabimus illum qui eas et eos sic tenuerit singulis vicibus in soldis viginti denariorum. Et teneamur nos potestates et capitanei predicta facere preconiçari per totam civitatem in locis consuetis et de predictis inquiri et perquiri faciemus singulo mense per civita- tem a familia nostra.

1.152. CLII. De galica.
Mercator siquis vel artifex galicam fecerit sive creditores suos eorum creditis fraudaverit vel fraudare voluerit, si haberi poterit eum capiemus vel capi faciemus et detinebimus vel deti- neri faciemus personaliter in carcere Pisani comunis ad volun- tatem et postulationem creditorum usque ad integram satisfac- tionem debite quantitatis, alioquin faciemus ipsum citari apud domum in qua habitare consuevit publice cum proclamatione ut infra decem dies computandos a die citationis compareat coram nobis vel aliquo ex assessoribus nostris; quod si infra dictum terminum non comparuerit, mictemus eum in banno de quo exire non possit sine voluntate creditoris. Et intelligatur fecisse galicam ex sola banni predicti decursione. Et quod bona eius faciemus vendi per bonos viros eligendos ab
[p. 244]
antianis, ita quod emptores sint securi incontinenti et pretium quod perciperetur ex venditione predicta deponatur in loco tuto et ibi stet per sex menses et medio tempore mictatur preco per civitatem quod quilibet creditor compareat cum iure suo coram predictis venditoribus et elapsis predictis sex mensibus dicti venditores distribuant dictum pretium inter dictos credi- tores, salvo iure primorum creditorum, ita tamen quod civibus Pisane civitatis in bonis et de bonis facientis sive qui fecit gali- cam primo satisfiat quam alicui alii forensi non nostri districtus non obstante quod priores essent tempore vel causa. In aliis serventur ea que continentur in hoc capitulo; veteri, post sex autem menses, creditores venientes non admictantur nisi in residuo suprascripti pretii. Hoc addito quod ille qui galicam fecerit alicubi in marinis partibus comparens, non recipiatur in comunione seu cum aliis Pisanis nec possit gaudere libertate seu immunitate sive privilegiis aliorum Pisanorum, immo si haberi poterit capiatur et captus Pisas mictatur presentandus Pisanorum potestatibus et capitaneis et detinendus ut supra continetur. Et consules sive rectores Pisani in marinis partibus constituti predictam galicam facientes capere et Pisas mictere teneantur. Et hoc capitulum in eorum brevibus micti faciemus. Hoc addito suprascripto capitulo quod si uxor facientis galicam fuerit inventa aliquo tempore habere in dotem sive secundo viro dare ultra rationes suas, quas in bonis prioris viri galicam facientis recipere habeat, presummatur habere dictam quantita- tem ex bonis galicam facientis et ab ea sive eius secundo viro omnia predicta auferemus sive auferri faciemus etiam viribus civitatis nisi dicta mulier ostenderit legitime se aliunde habuisse quantitatem predictam; quam quantitatem distribui faciemus inter creditores secundum formam dicti capituli. Et suprascrip- tus talis qui galicam fecerit perpetuo in civitate Pisana officium aliquod habere non possit nec in aliquo publico officio ordina- rio vel extraordinario esse nec officium sensalie exercere et quod ei nulla ratio fiat in aliqua curiarum Pisane civitatis nisi primo satisfecerit creditoribus. Et hoc capitulum legatur in
[p. 245]
consilio Pisane civitatis singulo anno semel. Et teneamur nos potestates et capitanei facere venire coram nobis omnes foren- ses mercatores et campsores morantes in civitate Pisana et omnes forenses facientes scripta librorum de credentiis Pisanis civibus de his que promictunt Pisanis civibus pro aliquibus vel aliquo de his que scribunt se teneri alicui de aliquibus rebus et quantitatibus quas nominaverint consules ordinis maris, consu- les mercatorum, consules artis lane, capitaneus portus Thunithi vel aliqui eorum, eos cogemus dare comuni Pisano ydoneos fideiussores de se ipsis, quorum nullus sit Pisanus nec de districtu, de non faciendo galicam et de non fraudando credito- res suos et de solvendo totum et quicquid debent seu debebunt in antea Pisanis civibus et districtualibus et super his et aliis obligentur fideiussores. Qui fideiussores sint boni et ydonei, de quibus videbitur consulibus maris, consulibus mercatorum, consulibus artis lane; quorum fideiussorum nullus sit vel esse possit aut debeat Pisanus vel de Pisano districtu. Et ipsi fideius- sores de predictis vel pro predictis nullo modo teneantur nisi Pisanis civibus et districtualibus Pisane civitatis tantum. Et hec faciemus infra mensem ab introitu nostri regiminis. Et quicum- que fecerit galicam reconciliari non possit si in bannum decur- rerit, nisi primo comuni Pisano solvit lib [ras] centum denario- rum Pisanorum. Et hoc in banno quando mictitur faciemus exprimi. Salvo quod potestates et capitanei etiam post decur- sionem dicti banni ad petitionem creditorum vel maioris partis eorum, de qua petitione appareat per publicum instrumentum, dare possint securitatem dicto bannito veniendi et standi in civitate Pisana et comitatu per unum mensem tantum ita quod ulterius dare vel prorogare non possint.

1.153. CLIII. De feudo potestatum et capitaneorum suprascriptorum domi- norum comitis Ugolini et Ugolini vicecomitis iudicis Gallu- rensis.
Feudum magnificorum virorum dominorum comitis Ugo- lini et Ugolini vicecomitis iudicis Gallurensis sit et esse debeat
[p. 246]
et habere possint et debeant tantum quantum et eo modo et forma quo et qua et prout et sicut est per formam electionis eorum potestarie et capitanie

1.154. CLIIII. De festo gloriose virginis Marie.
Et precipi et preconiçari faciemus quod quilibet de civitate Pisana in vigilia festivitatis gloriose virginis Marie domine nostre de medio mense augusti portet vel mictat ad ecclesiam maiorem et ibi ad honorem Dei et sanctissime virginis Marie offerat et offerri faciat unum candelum. Et quod rogetur domi- nus archiepiscopus ante dictum festum per viginti dies per nos potestates et capitaneos vel antianos quod sibi placeat venire ad dictum festum cum capitulo et clero Pisane civitatis cum cereis pro honore Dei et gloriose virginis Marie et pro honore suo et cleri Pisane civitatis. Et teneamur nos potestates et capitanei iuramento facere preconiçari per civitatem quod nullus proiciat lapides magnos sive parvos sive balistet aut arcare vel ludere ad aliquem ludum presummat in ecclesia sancte Marie virginis Pisane maioris ecclesie nec in ecclesia sancti Iohannis Baptiste vel prope ipsas ecclesias per decem perticas sub pena et banno soldorum viginti denariorum a quolibet contrafaciente tollen- da. Et potestates et capitanei teneantur vinculo iuramenti mic- tere singulis diebus dominicis militem et aliquos ex berroa- riis suis ad ipsas ecclesias perquirendo et investigando contra predicta facientes sub pena lib [rarum] vigintiquinque de suo feudo. Et cogemus capitaneos et rectores Pisani districtus can- delos suarum capitanearum et terrarum, qui sint et esse debeant illius ponderis prout provisum fuerit per antianos vel sapientes viros eligendos ab eis, fieri et reduci et offerri facere per se et homines suos predicte ecclesie eodem sero prout con- suetum est, scribendos in actis comunis. Et cogemus si placue-
[p. 247]
rit antianis infra sex menses ab introitu nostri regiminis camera- rios Pisani comunis pingi facere convenienti pictura supra quamlibet portam civitatis Pisane, per quam habetur introitus et exitus, figuram gloriose virginis Marie et sancti Petri et sancti Marci, ubi factum non est si necesse fuerit faciemus reactari et reparari. Et capitanei et comunia que id non compleverint, puniantur exinde ad voluntatem nostram. Et idem fieri facie- mus de candelo ab hominibus Ripafracte dando. Et nos pote- states et capitanei sero predicte vigilie candelum proprium bonum et honorabilem de bonis nostris propriis reducemus vel reduci faciemus ad ecclesiam suprascriptam ipsumque ibi offe- remus et dabimus et dari et offerri faciemus. Et hoc capitulum a quolibet militum et assessorum nostrorum de candelis faciemus fieri et precipiemus senatoribus et consiliariis credentie, came- rariis Pisani comunis ut predicto sero nobiscum veniant cum eorum candelis. Et domini Sardinee et alii omnes vadant cum suis societatibus vel cappellis sed eorum, dominorum Sardinee, crossi candeli mictantur ad curiam potestatum et capitaneorum et mictemus preconem monendo et precipiendo quod nullus de civitate vel eius districtu honore virginis Marie equitet per civi- tatem die vigilie suprascripte post nonam et quod ipso sero et etiam nocte dictam ecclesiam intus et extra ecclesiam et portas per nostros et alios, de quibus et prout antianis videbitur, facie- mus custodiri et perquiri. Litteras preceptorias consulibus Pisanis in marinis partibus constitutis et aliis de cereis micten- dis, secundum quod consuetum est, mictemus. Operario sancte Marie concedemus litteras comunis sigillo sigillatas ad domi- num imperatorem vel reges et alias personas et loca ad inquisi- tionem operarii vel eius nuntii. Et etiam non teneantur de ali- quo maleficio vel quasi commisso vel committendo in cappella sancte Marie Pisane ecclesie occasione maleficiorum que com- micterentur in dicta cappella nec partem aliquam sibi patiemur vel permictemus imponi vel exigi de aliqua condempnatione. Vigilia autem et die festivitatis ipsius non sinemus neque per- mictemus in via dicta Sancte Marie aut aliqua parte platee ecclesie sancte Marie vel iuxta ipsam ecclesiam ex parte meri- diedi poni vel esse vel teneri aliquem currum vel lignamen labo- ratum vel non laboratum vel aliquam bestiam pro vendendo vel
[p. 248]
eius occasione. Et per vigiles Pisane civitatis predictam viam et plateam ecclesie ut dictum est expeditas ab omnibus predic- tis et custodiri et servari, ut suprascriptum est, faciemus. Curaturam, dirictum seu introitum non patiemur neque per- mictemus aliquem vel aliquos tollere vel exigere alicuius vel ali- quarum rerum que vendentur vigilia vel festivitate predicta apud ecclesiam predictam vel in partibus illis aut in aliquo vel alio loco civitatis Pisane non obstante aliqua prescrip- tione sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum Pisano- rum minutorum a quolibet contrafaciente tollenda. Et hoc pre- coniçari faciemus die et vigilia festivitatis predicte in platea dicte ecclesie in pluribus locis. De predicta opera vel occa- sione iuris seu possessionis seu quasi ipsius, quod vel quam opera sancte Marie sive domus ipsius opere habere consuevit in platea ab aliqua persona vel loco, conveniri non patiemur operarium suprascriptum. Operarium in opera sancte Marie faciemus, secundum modum et formam ab antianis cum eorum consilio inveniendum ex quo vacaret, eligi. Et idem faciemus et observabimus de pontonario pontis Veteris et vicecomite Constantinopolitano. Et quod aliquis de civitate Pisana vel aliunde in civitate Pisana vel districtu non ponat vel poni fa- ciat florectos in candelis nisi de cera tantum ad penam sol- dorum centum denariorum cuilibet contrafacienti tollendam pro qualibet vice. Et in sabbato sancto mictemus unum ex iudi- cibus seu militibus nostris ad ecclesiam sancti Iohannis Baptiste cum nuntiis, berroariis et banneriis pro cautione et defensione pulpiti et ipsius ecclesie propter multitudinem et frequentiam hominum predicto die ad predictum locum transeuntium. Et teneamur nos potestates et capitanei ad sancta Dei evangelia quod operario opere sancte Marie maioris ecclesie in perqui- rendis et recipiendis iuribus, manutenendo res et bona opere
[p. 249]
et in exigendo dirictum ipsi opere debitum et consuetum de blada et fructibus et aliis rebus, que reducentur ad civitatem Pisanam per terram et per aquam, prestabimus auxilium et favorem quotiens ab ipso operario vel alio pro eo inde fuerimus requisiti. Item teneamur quod predictum operarium opere sancte Marie in pacifica possessione platee blade de sancto Clemente et in exigendo pensionem de locis ipsius platee, in quibus tine seu sextoria esse consueverunt cum blada, totis nostris et Pisani comunis viribus manutenebimus atque defen- demus contra omnem personam et locum, salva cabella quam venditores blade pro comuni Pisano exigunt in platea de blada, quam vendunt, ab ementibus bladam in platea. Item teneamur quod aliquem conversum vel conversam deferentem habitum conversorum et morantem ad ipsius opere servitium dicte opere non permictemus imbrigari vel molestari de aliqua vel pro aliqua data vel prestantia que sibi imponeretur a comu- ni vel pro comuni Pisano post oblationem a se factam dicte opere de se vel suis bonis neque de aliqua andata vel cavalcata aut exercitu, que vel qui fieret a comuni vel pro comuni Pisano. Item non patiemur neque permictemus operarium dicte opere in servitiis personalibus et eorum occasione et causa imbrigari vel molestari sed ab ipsis omnibus sit liber et absolutus a comu- ni et pro comuni Pisano. Et quod nullus servus opere sancte Marie commorans in Sardinea per aliquem officialem Pisani comunis vel aliquem alium cogatur ad aliqua servitia realia et personalia facienda sive prestanda, salvis iuribus et honoribus Pisani comunis, siquos vel siqua habet in eis. Et quilibet servus et ancilla, qui vel que aliquam questionem de servitute vel ancil- latu moverit operario suprascripto pro ipsa opera vel ipsi opere vel eius procuratori, teneatur et debeat dictam questio- nem movere in civitate Pisana coram iudice competenti con- gnoscendam et finiendam. Salvo quod si dictus operarius vel factor sive procurator eius pro dicta opera primo moverit que- stionem vel diceretur aliquem vel aliquam esse servum vel ancil-
[p. 250]
lam ipsius opere coram castellanis vel iudicibus Castelli Castri, quod tunc possit ille et illa, cui dicta questio moveretur vel pre- dicta dicerentur, se difendere et respondere de dicta questione coram eisdem castellanis et iudicibus. Consilium Pisani comu- nis datum tempore domini Andalo de Bononia olim Pisano- rum potestatis X Kalendas iunii de non cogendo magistrum Iohannem, capomagistrum predicte opere sancte Marie, solvere aliquam datam vel prestantiam in comuni Pisano ultra lib [ras] decem sui extimi, firmum et ratum habebimus et haberi et tene- ri faciemus et contra non veniemus vel faciemus nec fieri per- mictemus sed illud executioni mandabimus, eo in dicta opera serviente. Et provisionem factam ab antianis Pisani populi, videlicet Pericciolo Guidonis Benencase, Matheo de Masse et sociis olim antianis Pisani populi pro magistris de opere sancte Marie de non compellendo ipsos magistros ad destructionem domorum faciendam pro comuni Pisano in civitate Pisana vel eius districtu vel alia opera Pisani comunis facienda in civitate vel extra occasione maleficii vel alia causa, eis in dicta opera existentibus et servientibus, firmam et ratam habebimus. Et ad voluntatem operarii dicte opere usque in decem hominibus de civitate et districtu Pisano ire volentibus ad habitandum ad locum dictum Macchiam suprascripte opere positum in planu Portus et qui ibi domos et capannas construxerint et in eis continue habitaverint cum eorum familiis et massaritiis et bestiis suis, concedemus cuique eorum privilegium de non sol- vendo datas et prestantias in comuni Pisano et de non prestan- do aliquas angarias vel perangarias aut rusticana servitia termi- no decem annorum. Et teneamur nos potestates et capitanei quod infra duos menses ab introitu nostri regiminis faciemus comparere coram nobis vel iudice assidente nobis heredes iudi- cis Galluri vel eorum tutores, comitem Ugolinum, heredes comitis Gerardi, comitem Anselmum et procuratorem et facto- rem iudicis Arboree. Et eos iurare faciemus quod per se et suos fideles et factores et alios sibi suppositos defendent, iuvabunt et
[p. 251]
manutenebunt omnia bona et res et iura et rationes et consue- tudines et honores opere sancte Marie Pisane maioris ecclesie civitatis Pisane qui sunt et in antea erunt in terris, quas ipsi vel alii pro eis tenent in Sardinea, nec in aliquo minuent neque facient vel fieri patientur ab aliquibus suis fidelibus iuratis vel suppositis vel aliquibus aliis personis terrarum, quas tenent in Sardinea, aliquam iniuriam vel gravamen seu dampnum in pre- dictis et circa predicta et siqua vel siquod fieret, facient emen- dari integre operario dicte opere vel eius factori ad defensio- nem suam vel eius factoris qui nunc est vel in antea fuerit. Et litteras concedent et dabunt ipsi operario mictendas factori- bus eorum in Sardinea super custodia et defensione predicto- rum bonorum, iurium et consuetudinum et honorum ad dic- tum et petitionem suprascripti operarii totiens quotiens inde fuerint requisiti ab operario ipso vel eius nuntiis. Et quod quili- bet assessor possit et debeat summatim et extra ordinem con- gnoscere et diffinire sine petitione de omnibus et singulis que- stionibus candelorum et de cera que moveretur a dicto operario contra quascumque personas et loca; si reperiretur aliquis defraudasse ceram de candelis grossis, ipsum sic defraudantem puniemus et condempnabimus in duplum cere defraudate. Et idem iurare cogemus potestatem qui pro tempore electus fuerit in Sassari et consulem in Accon et alios officiales in partibus marinis pro tempore eligendos pro se et terris et personis suppositis iurisditioni eorum. Et nulla persona audeat vel pre- summat facere aliquod dampnum in ecclesia sancte Marie maioris. Et hoc potestates et capitanei preconiçari faciant sin- gulis duobus mensibus per civitatem et contrafaciens pro quali- bet vice puniatur in lib [ris] vigintiquinque denariorum et dam- pnum emendet et quod nullus de civitate vel districtu audeat bladam aliquam trebbiare vel trebbiari facere super gradus ipsius ecclesie vel in ipsa ecclesia sancte Marie sub pena soldo- rum quadraginta denariorum contrafacienti per vicem tollenda et hoc similiter preconiçetur. Et scede et carte que fient pro fac- tis predicte opere, diebus dominicis fieri possint; quibus cartis
[p. 252]
familiares dicte opere possint esse testes. Et concedemus opera- rio sancte Marie maioris ecclesie Pisane habere et tenere duas familias que non sint de civitate Pisana vel eius districtu, qui stent et morentur in domibus ipsius opere super terris et pos- sessionibus quas habet dicta opera in Valle Sercli; que familie sint libere et immunes ab omnibus servitiis realibus et persona- libus non obstante aliquo capitulo huius brevis. Festivitates nativitatis, annuntiationis, purificationis et assumptionis gloriose virginis Marie faciemus ab omnibus de civitate Pisana et districtu universaliter custodiri ad penam sol- dorum decem denariorum cuique contrafacienti tollendam. Et de hoc etiam capitanei Pisani districtus teneantur.

1.155. CLV. De non permictendo fieri devetum in Sardinea
In Sardinea personam aliquam non patiemur facere deve- tum de aliquibus victualibus ea Pisas deferentibus vel deferre volentibus vel aliqua mercatione seu rebus vel mercibus aut averi aliquo tempore nec aliquem dirictum vel curaturam tolle- re vel tolli facere et siquem predictorum contrafacientem inve- nerimus, tollemus ei pro pena per vicem mille marchas argenti. Et hoc capitulum notificabimus predictis infra duos menses ab
[p. 253]
introitu nostri regiminis. Hoc addito quod omnes et singuli patroni navaioli euntes et ire volentes ad partes Arboree debeant dare securitatem ydoneam in cancellaria de reducendo totam bladam et res alias commestibiles quas oneraverint in Arborea ad civitatem Pisanam et eas representare suprastanti- bus platee blade Pisane civitatis et discaricare Pisis inter duos pontes et reducere litteras consulum portus Arboree potestatibus et capitaneis et antianis Pisani populi notificantes summam et quantitatem blade et ipsarum rerum comestibilium oneratarum in Arborea. Et quod nullam bladam vel res alias commestibiles onerabunt pro portando nec portabunt alibi quam ad civitatem Pisanam. Et si de aliis partibus quam de civitate Pisana aliquod lignum iverit in Arboream et ibi caricare voluerit, patroni navaioli dicti ligni similem securitatem dare debeant castellanis Castelli Castri, a quibus similes litteras ut supra dicitur potestatibus et capitaneis et antianis Pisani populi reducant. Novitas autem superimposita vel iniuria siqua facta est vel fieret mercatoribus Pisanis in Sardinea vel in aliis parti- bus marinis utentibus, studebimus eam per nuntios, licteras et ambaxiatores Pisani comunis revocare et revocari facere pro posse ad requisitionem capitaneorum predictorum mercato- rum. Non detinebimus nec detineri faciemus aliquam navim vel lignum mercantie nec aliquem vel aliquos mercatores Pisane civitatis vel districtus volentes per mare ire nisi consilio pot [estatum] et capit [aneorum] , senatus credentie et aliorum ordinum ad dictum consilium deputatorum.

1.156. CLVI. De via de Paduloçari.
Quicumque vult se accasare et continue habitaverit a via de medio de Paduloçari ab utraque parte sicut trahit de Pellip- paria ad hospitale maioris ecclesie et a cantone Sancti Leonardi in Pratuscello ab utraque parte ipsarum viarum usque ad muros
[p. 254]
civitatis et a dictis cantonibus usque ad arringum maioris eccle- sie et etiam in via per quam itur versus Scutariam versus muros civitatis ab utraque parte ipsius vie ubi accasatum non est in omnibus viis que ibi nunc sunt versus muros civitatis usque ad ipsos muros vel in antea fient et ab ecclesia sancti Verani usque ad Viam Novam per ipsam viam de Paduloçari, eidem concedemus privilegium pro comuni de non solvendo datas seu prestantias aut datam seu prestantiam in comuni seu pro comuni ab inde ad annos viginti proximos. Salvo si aliquis domos in alia parte civitatis habens ibi se accasaverit vel accasa- re voluerit, ipsum privilegium non habeant sed ipso privilegio et immunitate careant. Salvo quod predicta intelligantur de his tantum qui in predictis locis de novo domos construxerint vel construi fecerint. Et quod per potestates et capitaneos et antia- nos eligantur infra duos menses proximos a die sui introitus dictorum potestatum et capitaneorum duo boni et legales homines et unus notarius cum eis, qui debeant inquirere dili- genter predictos quibus usque hodie concessum fuerit privile- gium immunitatis antedicte et utrum terminus ipsorum privile- giorum sit finitus an non. Et sicut invenerint in scriptis redigi faciant, ita quod aliqua fraus inde comuni Pisano fieri non pos- sit; que scriptura ponatur in actis cancellarie. Et idem fiat et observetur de illis de Versilia et Lunigiana exceptis nobilibus et omnibus qui se defendunt a datis occasione alicuius immunita- tis usque hodie inde prestite a comuni Pisano, per quos etiam videatur utrum dicte immunitates debeant omnes servari an non, si factum non est. Et hec sint precisa. Et quod infra men- sem ab ingressu nostri regiminis faciemus per antianos Pisani populi, si eis videbitur, eligi prudentes viros quatuor de quarte- rio Pontis de quibus eis videbitur; per quos sapientes provideri debeat si in Paduloçari designanda vel facienda esset aliqua via de novo. Et si ipsi sapientes providerint vel designaverint ibi sive eorum previsione designata fuerit, quod hedificantes de novo habeant et habere debeant et eis concedatur privilegium
[p. 255]
immunitatis secundum formam predicti capituli. Per quos qua- tuor sapientes inquiratur si a dictis privilegiatis in hedificandis domibus, pro quibus privilegium habent, fuit commissa aliqua fraus vel malitia vendendo ipsas domos vel partem ipsarum domorum vel in aliis; dumtamen talis privilegiatus vel privile- gium habens de via de Paduloçari qui venit de comitatu vel districtu Pisano ad habitandum in civitate Pisana in via de Paduloçari - alii vero qui non venerunt de comitatu Pisano teneantur probare predicta eo modo ut dictum est requisito sin- dico Pisani comunis - teneatur probare omni anno de mense ianuarii vel februarii coram iudice assidente potestati- bus et capitaneis per testes adminus tres, qui non sint similis condictionis, bonos et ydoneos de sua cappella seu convicinia vel contrata ubi moratur, ab eo producendos, ab ipso iudice approbandos, qui datas et prestantias solvant in dicta cappella vel convicinia seu contrata, se servasse que in dicto capitulo et eius privilegio continentur requisito sindico vel consule sue ville vel terre unde privilegiatus exivit per nuntium Pisani comunis; quibus sindico et consuli licitum sit probare contra- rium. Et si predicta non probaverit aut non fecerit vel contra eum probatum fuerit quocumque tempore in contrarium, quod careat immunitate sibi concessa. Et de predictis suprascriptus iudex per se tantum non utendo consilio sapientis summatim et extra ordinem cognoscat et diffiniat infra unum mensem proxi- mum a die mote litis; a qua sententia appellari non possit nec remedio nullitatis infringi.

1.157. CLVII. De manutenendo artes.
Artes et mercationes maris et terre liberas tenebimus sine aliqua imposita et sine aliqua exatione ut possint fieri et exerce- ri pure et legaliter sicut fiebant et exercebantur olim a quinqua- ginta annis retro decursis usque ad decem annos proximos pre- teritos et eis fortiam dabimus in eis que pro eorum artibus et officiis legaliter exercere voluerint, dummodo non sint contra- ria comuni Pisano et honori et comodo civitatis Pisane et
[p. 256]
nostro regimini et capitulis huius brevis superius vel inferius scriptis. Et consules septem artium et omnes civitatis Pisane et districtus eius, cuiusque artis et mercationis et misterii sint, in eorum artibus et mercationibus et misteriis, iustis mensuris et ponderibus, iurisditione et consuetudinibus et ordinamentis iustis et honestis manutenebimus, custodiemus et salvabimus, capitaneos et consules portuum Sardinee et ipsos mercatores et eorum iura et breve seu brevia eorum in consuetudine, iurisdi- tione eorum. Et idem faciemus et observabimus de capitaneis, consulibus et mercatoribus et brevi et consuetudine et iurisdi- tione mercatorum portus de Tunithi et idem faciemus de consu- libus, brevi, consuetudine et iurisditione artis lane. Et non patiemur neque consentiemus quod aliqua superimposita vel onus sive gravamen imponatur ei vel eis, salvo introitu et dirictu doane, nec quod aliqua cabella vel maltollectum fiat de aliqui- bus rebus vel mercibus, salvis capitulis et ordinamentis huius brevis et Pisani comunis. Nulli homines artium vel mercationis seu alterius cuiusque condictionis Pisane civitatis et districtus possint vel debeant facere rexam vel conspirationem vel coha- dunationem vel ordinamentum seu statutum pro vendendo carius res et merces eorum vel quod homines civitatis Pisane libere cum eis in eorum mercationibus et negotiationibus non possint contrahere vel alicui de eorum artibus non liceat vende- re vel artem exercere sicut utilius et melius comuni Pisano et civibus Pisanis - aliquid aliud agere in dampnum seu preiudi- cium comunis Pisani et civium Pisanorum et libertatis - licite atque honeste vel vendere et emere merces et negotiationes quot et quantas voluerint et etiam elevare et extrahere et micte- re libere et laborare et laborari facere sine contradictione aliqua secundum iura negotiandi atque mercandi. Et quod potestates et capitanei et antiani Pisani populi infra tempus de quo eis videbitur, tam per eos quam per alios sapientes viros ab eis eli- gendos, provideant super erroribus cabelle siqui ibi sunt et eos corrigant prout eis videbitur pro comuni Pisano convenire. Et
[p. 257]
cuique venienti ad civitatem Pisanam ad habitandum et cui- que habitatori civitatis Pisane liceat et sit licitum quamcumque artem facere et exercere libere sine aliqua exactione ab eo facienda, dumtamen iuret ad breve sue artis - et illi de sua arte breve habent et habere possunt - et solvat datas et alia servi- tia realia et personalia subeat ut alii cives et in civitate moretur continue cum sua familia si habet. Et siquem contrafacientem invenerimus, comune artis punire et condempnare possimus et debeamus usque in sol [dos] centum et quamlibet singularem personam in lib [ris] vigintiquinque denariorum; medietas cuius banni sit et esse debeat accusantis vel denuntiantis. Et ipsam rexam et conspirationem et alia predicta cassari et irritari facie- mus. Et de hoc preconem micti faciemus. Hoc addito quod nullus qui datas et prestantias solvat in civitate Pisana possit et debeat se excusare quominus solvat cabellas et alios dirictus civitatis et districtus ut alii cives civitatis Pisane et dic- tum capitulum teneat et habeat suprastans maior cabelle et apud portas esse et stare faciemus. Et nullum comune vel uni- versitas, villa vel locus Pisani districtus possit facere vel habere consilium, statutum vel ordinamentum de aliqua cabella, exac- tione vel dirictu tollenda in eorum comunibus, universitati- bus, villis vel locis ab aliqua persona, salvo cabella et dirictu que et qui exigitur pro comuni Pisano, nec aliquam cabellam, exactionem vel dirictum auferre. Et nullus capitaneus Pisani districtus dictum consilium, statutum vel ordinamentum sequi teneatur aut debeat non obstante aliquo capitulo superius et inferius scripto. Et quod comune, universitas, villa vel locus vel specialis persona vel persone contrafacientes puniantur sin- gulis vicibus in lib [ris] quinquaginta denariorum. Hoc addito in predictis omnibus et singulis quod omnia et singula brevia et statuta et ordinamenta septem artium et trium mercationum possint et debeant corrigi et emendari per sapientes viros a
[p. 258]
potestatibus et capitaneis et antianis eligendos infra mensem proximum ab introitu regiminis potestatum et capitaneorum si videbitur potestatibus et capitaneis et antianis Pisani populi. Et preconiçetur per civitatem quod brevia septem artium et trium mercationum presententur in cancellaria Pisani comunis pro corrigendo et emendando ipsa brevia infra tres dies a die dicti banni. Et aliter dicta brevia non valeant nec teneant. Et nulli alii artifices aut homines alicuius ministerii possint habere et tenere brevia vel statuta aut ordinamento aliqua seu capitaneos, consu- les vel rectores aliquos quocumque nomine censeantur. Et nos potestates et capitanei teneamur inquisitionem facere con- tra predictos et punire et condempnare contrafacientes in avere et persona nostro arbitrio.

1.158. CLVIII. De mortella.
Et iuramus ad sancta Dei evangelia quod non patiemur neque permictemus quod aliqua persona audeat vel presummat deportare mortellam pistam vel non pistam extra civitatem Pisanam et districtum. Et siquem contrafacientem invenerimus qualibet vice puniemus et condempnabimus eum in lib [ris] decem denariorum Pisanorum. Salvis pactis et conventionibus habitis cum illis de Tuscia.

1.159. CLVIIII. De bancheriis.
Campsores et bancherios et eorum capitaneos et eorum discipulos habentes a quatuordecim annis supra iurare facie- mus emere et vendere ad iustum et rectum marcum. Et coge- mus intalliatores cugnorum infra octo dies, postquam marcum
[p. 259]
sibi datum fuerit, colligere sub pena usque in lib [ras] decem denariorum pro qualibet vice pro iusta consueta mercede. Et eligemus et per antianos eligi faciemus bonos viros de ordine mercantie qui singulis tribus mensibus perquirere et investigare debeant ipsos marchos banchorum Pisarum et Regni. Et coge- mus bancherios et discipulos eorum et qui ad banchum custodiendum morantur etiam sub cautione ydonea iam inde eis prestita non dare nec recipere aliquos denarios tondatos ad suum opus vel alterius, et qui contrafecerit puniatur qualibet vice usque in lib [ras] vigintiquinque, et non ponderare neque manganegiare denarios crossos vel minutos vel quoscumque de auro vel de argento ad manganellum vel bilanciam pro ex- trahendo vel extrahi faciendo inde aliquod melioramentum. Et cuique contrafacienti tollemus pro pena seu banno qualibet vice qua contrafecerit suprascriptam penam sive bannum, salvo etiam capitulo in libro tertio de penis quod incipit "Siquis minorem monetam" et cetera. Et quod omnes denarios ton- datos vel falsos quos acceperit de suis propriis, incident et inci- di facient incontinenti ita quod non possint expendi. Et quod studebunt invenire unde dicti denarii falsi ad reducentem per- venerint. Et quod denarios non expendibiles studiose se sciente non miscebunt neque misceri permictent inter denarios novos vel alios pro expendendo. Et non patiemur neque permictemus aliquem exercere dictam artem seu mercationem de banco nisi datam solvat ipse vel eius pater in civitate Pisana et servitia rea- lia et personalia in civitate Pisana faciat; nobis vel alii nostro iudici pro comuni Pisano seu tempore antecessoris nostri pre- stiterit ydoneam cautionem in quantitate a libris quingentis usque in libris quinquemilibus denariorum de restituendo et consi gnando integre totum et quicquid eis dabitur seu reperitur et datum est sive receptum ab aliqua persona vel loco. De quibus securitatibus fiat et fieri debeat unus quaternus per notarium cancellarie. Et si dicti notarii predictum quaternum
[p. 260]
non fecerint, puniantur in soldis centum denariorum pro quali- bet vice.

1.160. CLX. De moneta.
Et teneamur nos potestates et capitanei quod non patiemur neque permictemus cudi vel fieri a Kalendis aprelis proximi venturi usque ad Kalendas ianuarii proximi venturi aliquam monetam minutam nigram in ipso mense ianuarii. Si videbitur potestatibus et capitaneis et antianis faciemus fieri consilium senatus et credentie et aliorum ordinum ad ipsum consilium deputatorum, in quo faciemus poni et formari titulum si dicta moneta minuta nigra debeat cudi et fieri in civitate Pisana ab inde in antea vel non, et quicquid inde fuerit ordinatum vel sta- bilitum faciemus et executioni mandabimus. Monetam vero crossam de argento et aquilinam minutam faciemus, consentie- mus et permictemus cudi ad pondus et modum consuetum. Ordinamenta vero condita et statuta super facto monete expen- dende et non expendende in civitate Pisana et comitatu tem- pore domini Rainaldi de Riva olim Pisanorum potestatis citra, observabimus et observari faciemus. Salvo tamen quod aliquam personam tenentem vel habentem penes se quamcumque monetam pro cambiando, excepta moneta minuta et grossa de argento de Tuscia, exceptis Turnensibus crossis de argento, in aliquo non puniemus vel gravabimus. Expendi tamen nullam monetam permictemus nisi secundum formam predictorum ordinamentonun.

1.161. CLXI. De arte lane.
Lane pannoram artem qui faciunt et fieri faciunt in civitate Pisana permictemus habere consules vel capitaneos ex se ipsis et etiam consiliarios; quibus consulibus et capitaneis habere permictemus iurisditionem in omnibus personis laborantibus sive exercentibus aliquam artem in laborerio predicte artis, in his que ad ipsam artem exercendam pertinent. Et si consules
[p. 261]
vel capitanei artis predicte a nobis petierint, mictemus preço- nem per civitatem precipiendo ne quis per se vel alium vendat, alienet seu pigneret, emat vel recipiat in cambio vel pignere lanam filatam ad laborandum vel paratam ad laborandum vel tinctam aut non tinctam seu operatam vel petiam sive pannum non conciatum sine parabola consulis vel capitanei dicte artis. Et siquam personam contrafacientem invenerimus, rem ipsam restitui faciemus et non reddi quantitatem quam dedit. Et tolle- mus insuper pro pena lib [ras] vigintiquinque denariorum inspecta qualitate criminis et persone et cuique contrafacienti. Et predicti consules imponere possint penas et alia facere iuxta eorum consuetudinem. Et potestates et capitanei teneantur ad requisitionem consulum artis lane vel duorum ex eis capere et detinere vel capi et detineri facere omnes et singulas personas quas dixerint et crediderint habere aliquam lanam furtivam fila- tam vel non filatam vel pannum cuiusque maneriei vel penes eum esse; contra quas personas et quamlibet earum sic captas et detentas, si non obstenderit et probaverit legitime lanam vel pannum predictum penes eum inventam vel inventum ad eam legitime et sine fraude pervenisse, potestates et capitanei pos- sint, si sibi et dictis consulibus videbitur, ex presumptione de predictis habita procedere tamquam contra furem predicte lane sive panni ad investigationem et inquisitionem veritatis unde dicta lana vel pannis ad eum pervenerit. Et hoc preconiçetur per civitatem.

1.162. CLXII. Humiliati.
Humiliatorum ordinis fratres non cogemus vel cogi facie- mus subesse consulibus vel aliquibus aliis officialibus lanario- rum Pisane civitatis. Sed eos et eorum opus et pro eis laboran- tes et exercentes libere et expedite pannorum artem lane et omne opus ad ipsam artem et pannos pertinentes, facere et exercere et exerceri facere permictemus sine aliqua contra-
[p. 262]
dictione et vexatione alicuius, capitulo aliquo non obstante

1.163. CLXIII. De non permictendo aliquem non approbatum sensalie offi- cium exercere.
Sensalie non patiemur aliquem officium exercere nisi qui sunt vel erunt approbati et constituti a consulibus mercatorum et maris et artis lane; quorum quilibet sensalium portare debeat unum anulum signatum sigillo de quo videbitur supra- scriptis consulibus; contrafacienti tollemus penam subscriptam pro qualibet vice. Quorum sensalium sexaginta eligantur et approbentur a consulibus curie maris et aliis ut infra in hoc capitulo continetur. Et triginta eligantur et approbentur a con- sulibus curie mercatorum. Et alii decem eligantur et approben- tur a consulibus artis lane. Consules maris vel mercatorum vel artis lane nullum in sensalem vel mensuratorem pannorum recipiant vel aliquis eorum recipiat qui non sit natus in civitate Pisana vel eius districtu. Salvo quod quisque non natus in civi- tate Pisana vel comitatu si Pisis steterit continue per decem annos et familiam, si habet, Pisis habuerit per dictum tem- pus et datas et alia servitia realia et personalia fecerit comuni Pisano per dictum tempus decem annorum, quod constet per acta publica de solutione datarum, ad predicta eligi et admicti possit. Et a quolibet consule et quolibet alio electore contrafa- ciente seu predicta non observante tollemus pro banno et pena singulis vicibus usque in lib [ras] decem et a quolibet sensali contra predictam formam electo lib [ras] decem denariorum si receperit et de officio sensalie expellatur. Et non patiemur neque sustinebimus aliquo modo quod aliqua conspiratio seu rexa fiat aut fieri debeat ab aliquo vel aliquibus aliquo modo vel iure contra predicta vel aliquod predictorum in dicto capi- tulo comprehensa aut in fraude dicti capituli aut aliquorum in
[p. 263]
ipso capitulo comprehensorum. Nec patiemur aut sustinebi- mus aliquo modo quod aliqua persona dictum officium sensa- lie faciat aut exerceat aliquo modo nisi illa que a dictis consuli- bus mercatorum et maris et artis lane predicto modo constituta et approbata fuerit pro sensale et constet per acta publica dic- torum consulum. Et siquem contrafacientem invenerimus, tol- lemus ei pro pena et banno qualibet vice lib [ras] decem dena- riorum. Et siquis de civitate Pisana vel aliunde pro dicto tali qui contra predictam formam sensalariam seu officium sensala- rie fecerit, aut advocaverit seu auxilium ei prestiterit vel pro eo procurator fuerit seu capitaneus aut defensor extiterit, con- dempnetur et puniatur a nobis potestatibus et capitaneis in lib [ris] centum denariorum pro qualibet vice. Salva advocatio- ne iudicum et intercessione fideiussorum non nobilium. Et nos potestates et capitaneis de predictis et singulis teneamur et debeamus investigationem et inquisitionem facere per capita- neos cappellarum et alios de quibus nobis videbitur. Quorum quidem sensalium curie maris fiat electio per consules maris et unum ex capitaneis portus Tunithi et unum ex capitaneis de quolibet portuum Sardinee et Sicilie si Pisis tunc fuerint, sin autem per mercatores ipsorum consulatuum, quot et de quibus videbitur ipsis consulibus, qui omnes iurent dictam electionem bene et legaliter facere.

1.164. CLXIIII. De statuendo quid et quantum sensales pro eorum sensalatico habere debeant.
Et per ipsos consules vel sapientes viros quibus commise- rint ante dictam electionem statuatur quicquid et quantum dicti sensales habere debeant pro eo sensalatico de venditionibus et emptionibus quas fieri fecerint et id quod inde statuerint, valeat et teneat et sit firmum. Copia cuius scripture esse debeat apud curiam maris et etiam mercatorum et artis lane ut inde copia detur sensalibus et aliis petentibus. Et siquis sensalis peteret vel receperit pro dono vel pretio contra dictam formam, expellatur de officio et insuper condempnari a nobis potestatibus et capi- taneis debeat usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et teneatur exigere et sibi pro comuni Pisano dari facere bonam et ydoneam et fideiussoriam cautionem a fundacariis Pisane civita-
[p. 264]
tis de lib [ris] ducentis denariorum adminus pro quolibet eorum; quod ipsi vel aliquis eorum non patietur neque consen- tiet quod in suis fundacis aliquis homo vel aliquis sensalis, qui non sit de predictis sensalibus ordinatis pro comuni Pisano ut dictum est, faciat aliquam sensaliam de aliquibus rebus vel mercibus. Et siquem contrafacientem invenerit, in lib [ris] decem denariorum Pisanorum pro qualibet vice teneatur condempnare. Et hec faciemus et hec fieri faciemus non obstan- te aliquo capitulo huius brevis superius vel inferius scripto.

1.165. CLXV. De tegulariis.
Tegularios Pisane civitatis et districtus cogemus et cogi faciemus per nos vel per alium tegulas facere ad modum et for- mam et longitudinem et crossitudinem et latitudinem in qua et sicut eas facere tempore domini Bernardini de Faensa et Henrigi de Tivello consueverunt adminus bene et legaliter face- re artem eorum. Et si contrafecerint, singulis vicibus possint et debeant condempnari et possit et debeat quilibet contrafaciens condempnari in soldis sexaginta denariorum qualibet vice. Et quod potestates et capitanei infra unum mensem ab introitu sui regiminis eligi faciant, pot [estates] et capit [anei] per antianos Pisani populi, unum vel duos bonos et legales viros per quem vel quos faciant investigari et videri et sibi renuntiari singulis quindecim diebus si predicti tegularii observant et faciunt pre- dicta que facere tenentur ex forma predicti capituli, cum qui- bus semper mictant iidem pot [estates] et capit [anei] unum ex militibus et iudicibus suis ad investigandum et inquirendum predicta portando semper secum modulum sive formam tegula- rum comunis qui est in cancellaria. Et etiam omnes qui portant calcinam et tegulas. Et si nobis potestatibus et capitaneis cum antianis videbitur quod tegularii venderent tegulas et calcinam ad opus comunis et viarum ultra quam conveniens et iustum fuerit, quod nos potestates et capitanei possimus cogere tegula-
[p. 265]
rios ipsos vendere et dare pro illo pretio quod inde nobis cum antianis conveniens et iustum videbitur. Et quod predicti duo viri sic eligendi iurare faciant cavatores petrarum et portatores ut consuetum est, et etiam reducentes piastras Pisas, vendere et dare piastras ad scalam coopertam. Terram suam vel ali- cuius nullus cavet iuxta Arnum vel stratam pro tegulis et broc- chis faciendis vel aliis vasis terreis sub pena usque in lib [ras] vigintiquinque. Et hoc preconiçetur per civitatem per totum mensem ianuarii.

1.166. CLXVI. De canapariis et calafatis.
Canaparios et calafatos cogemus facere eorum artem bene et legaliter sine fraude et funes sive treccias novas vendere pro novis et veteres pro veteribus et non extrahere spartinam de ali- quo canape et non commictere aliquam sartiam sive trecciam cum pluet de die nec de nocte et dicere inde veritatem. Et si contrafecerint, puniantur usque in lib [ras] quinquaginta. Et si predictam penam eis tollere non possemus, manum eis incidi facere possimus. Et calafatos habere omnia ad conciam ligno- rum pertinentia. Et laborare in opere comunis pro mercede sol- dorum quatuor tempore extivo et tempore iemali soldorum trium per diem pro quolibet ad omnes suas expensas. Et in opere singularum personarum teneantur non accipere ultra sol- dos tres et denarios sex per diem tempore iemali et tempore estivo non ultra soldos quatuor et denarios sex per diem et expensas consuetas suas et sui famuli, si famulum in dicto opere tenuerit. Et cuique coritrafacienti tollere possimus et debeamus pro pena usque in sol [dos] centum denariorum qua- libet vice nostro arbitrio. Et quando laboraverint ad opus ali- cuius navis vel ligni, non dimictere ipsum opus pro aliquo nec maius pretium petere quam a principio sibi promissum fuerit dummodo non sit sibi satisfactum de mercede. Et potestates et capitanei teneantur hec predicta fieri et observari facere. Non patiemur quod alicui calafato venienti seu qui venerit ad habi-
[p. 266]
tandum in civitate Pisana vel alicui forensi vel alii persone, cuiusque artis vel condictionis sint, aliquod opus vel laborerium interdicatur vel interdici possit ab aliquo quin libere dictam artem suam possit exercere sub pena lib [rarum] decem dena- riorum unicuique contrafacienti auferenda quotiens contrafece- rit. Et quod aliquis calafatus vel aliquis alius non possit vetare alicui civi de non conciando naves et ligna vel aliquod artificium aliud seu misterium sub pena lib [rarum] centum denariorum ad opus tersane exigenda contrafacienti a potestatibus et capitaneis. Et teneantur potestates et capitanei a quolibet contrafaciente exigere et si non fecerint perdant de feudo suo lib [ras] quinquaginta denariorum. Et hoc capitulum sit precisum. Et cum calafatus requisitus fuerit ad conciandum naves et ligna alia - et quilibet alius artifex et minister - per ali- quem, si negaverit, cogatur a potestatibus et capitaneis opus facere, sub pena arbitrio potestatum et capitaneorum auferenda si non fecerit. Et quod ligna concientur ab ecclesia sancti Viti versus degatiam tantum ex utraque parte Arni. Et si calafati non essent contenti de dicta mercede, antiani teneantur eligere homines navaiolos et marinarios, qui non sint calafati et qui non habeant partem in lignis, qui iuramento de novo faciendo teneantur mercedem convenientem calafatis statuere. Et non patiemur neque permictemus nos potestates et capitanei ali- quam personam seminare vel seminari facere vel mictere cana- pem sive saginam in aliqua parte vel loco intra muros civitatis Pisane propter facinora et illicita que per masculos et feminas in canape et saggina commictuntur et qui contrafecerit punia- tur usque in sol [dos] centum denariorum. Et hoc capitulum preconiçari faciemus infra quindecim dies ab ingressu nostri regiminis.

1.167. CLXVII. De poderibus foretaneorum.
Foretaneum aliquem non nostri districtus non permicte- mus vendere vel pignerare vel in emphitesim seu feudum dare
[p. 267]
sive donare vel permutare vel alio modo aliquod podere sive terras vel domos quas in civitate Pisana vel eius districtu habet vel in feudum vel in cambium dare. Et siquis contra hanc for- mam receperit etiam si per plures manus res ambulaverit, resti- tui faciemus. Et ad opus comunis tantum, quantum et sicut in suprascripto capitulo continetur, tollemus salvo capitulo consti- tuti. Nullus de civitate Pisana vel districtu in civitate Lucana, districtu et fortia eius aliquam domum terram seu possessionem emat nec emi faciat seu statuat. Et contrafacientem non permic- temus esse in aliquo publico officio vel consilio Pisani comunis.

1.168. CLXVIII. De tabernariis et volentibus vendere carnes
Tabemarios vel aliquam aliam personam Pisane civitatis vel districtus non consentiemus vendere vel vendi facere in civitate Pisana vel eius districtu aliquas cames recentes de bove vel de vaccha vel de aliis bestiis mortuis alibi quam in civitate Pisana cum Pisis venduntur vel mortuis alibi quam in districtu Pisano cum in districtu Pisano venduntur et que carnes non sint morticine sed a tabernario vel eius familiare occise non morbose in loco vel via publica et non permictemus aliquem vendere carnes recentes malatas vel mortuas aliquo morbo vel infermitate. Et cuique contrafacienti tollemus pro qualibet vice a lib [ris] decem usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum. Et non patiemur neque permictemus quod aliquis carnes recentes vel bestias mortuas aliquo morbo vel infirmitate vel malatas de vaccha, montone, castrone vel pecude vel capra vel yrco vel ipsas bestias vendat vel reducat in civitatem Pisanam. Et siquis reduxerit vel vendiderit, ipse carnes et bestie a quolibet defe- rente impune possint tolli. Et insuper deferentem condempna- bimus nostro arbitrio a lib [ris] decem per vicem usque in lib [ras] vigintiquinque, ita quod dominus pro famulo teneatur; medietas cuius banni sit comunis Pisani et alia medietas accu- santis et idem accusator in credentia teneatur et de hoc micta- tur preco per terram. Et quilibet tabernarius teneatur tenere ad tabernam suam iusta pondera scandaliata et approbata cum
[p. 268]
ponderibus Pisani comunis, cum quibus teneatur ponderare ad stateram rectam et iustam et scandaliatam cum ponderibus Pisani comunis, alioquin possit et debeat a nobis condempnari a soldis quinque usque in sol [dos] viginti pro qualibet vice. Et quilibet casearius et vendens carnes salatas vel caseum ad minu- tum teneatur similes bilancias et stateras habere, cum quibus debeat similiter ponderare ut tabernarii; cum quibus ponderi- bus teneatur et debeat vendere carnes suas et quemlibet contra- facientem puniemus et condempnabimus a soldis centum usque in lib [ras] decem denariorum per vicem et quili- bet teneatur contrafacientes accusare, cuius accusantis sit medietas banni et alia medietas sit comunis et accusator in cre- dentia teneatur. Et custodes portarum iurare faciemus quod ali- quem in civitatem Pisanam predicta deferentem intrare non permictant. Et si contrafecerint, condempnabimus quemlibet qualibet vice in soldis viginti denariorum; quorum bannorum medietas sit accusantis vel denuntiantis et denuntiantem in credentia tenebimus. Nec intra se rexam facere vel devetum de non occidendo bestias quotienscumque placuerit cuilibet eorum nec carnes troie pro porco masculo nec carnes pecudis pro castrato neque montonem pro castrato nec aliquas carnes gragnolosas nec extraneas pro nostratibus. Et cuilibet petenti quales carnes sint et cuius animalis, sub sacramento teneatur inde dicere veritatem. Et quod omnes carnes et singulas et omnium animalium debeant et teneantur vendere ad pondus vel libram vel vistam ad voluntatem emptoris. Exceptis intesti- nis et testis et cruribus et pedibus, quas vendere possint et debeant ad vistam et non ad pondus. Et salvo quod suprascripti tabernarii possint et debeant vendere sanam bestiam mortuam et mediam bestiam et quartum bestie ad pondus et ad vistam ad voluntatem emptoris. Et quod omnes et singuli tabernarii possint et eis liceat occidere et interficere et vendere et vendi facere qualibet die exceptis diebus pascalibus et dominicis, et tunc si casus neces- sarius venerit cum parabola consulum dicte artis, ita quod non
[p. 269]
credatur alicui persone sub verbo de predictis vel aliquo pre- dictorum qui contra vellet dicere predictos tabernarios fecisse et continue quascumque bestias et animalia et occisorum carnes ad minutum vendere, nec possit prohiberi nec ei interdici a consule vel aliquo alio quominus predicta faciant et si fuerit eis prohibitum non obstante prohibitione eis facta nichilominus eis liceat et possint quascumque bestias voluerint occidere et ven- dere infra tabernis et locis tantum, videlicet in tabernis que sunt prope pontem Veterem in domibus magnifici viri iudicis Gallurensis que dicuntur Taberne Maiores et in aliis tabernis positis in cappella sanctorum Martini de Petra et Clementis et in tabernis que sunt prope pontem Novum, que sunt in domi- bus Gaitanorum et Dodorum et in domibus sancti Donati, et in tabernis que sunt in Forisporta sub domibus illorum de Conectis et illorum de Barba et in illa contrata et in tabernis de Kinthica in quibus intelligantur ille taberne tantum que soli- te sunt teneri temporibus retroactis in suprascriptis locis dum- modo non sint de supra prohibitis. Et quemlibet contra predic- ta vel aliquod predictorum facientem condempnabimus et puniemus qualibet vice a soldis centum usque in lib [ras] decem denariorum pro vice. Nec ullum porcum emere vel emi facere prope portas civitatis vel extra ad tria miliaria. Et quotiens ali- quem eorum de civitate et districtu contrafacientem inveneri- mus, totiens ei tollemus pro pena usque in lib [ras] decem, medietas cuius banni sit accusantis. Et quod aliqui tabernarii non faciant rexam vel conspirationem vel aliquos venditores porcorum. Et de his omnibus suprascriptis et singulis teneantur capitanei comitatus. Mercatores omnes et singuli de Tuscia et aliunde venientes Pisas cum bestiis pro vendendo sint sani et salvi. Et quod libere ipsas bestias pro vendendo ducere et tenere possint etiam iuxta Arnum. Porcos vel troias vel mandriam porcorum non patie- mur neque permictemus quod aliqua persona de civitate Pisana permictat ire per civitatem nec in.civitate retinere vel retineri
[p. 270]
facere nec prope civitatem per miliaria quatuor. Salvo tamen quod quilibet retinere possit in castris in sua domo, dummodo per civitatem non vadant. Et qui venditores porcorum possint suos porcos ducere per civitatem ad vendendum et retinere, salvo quam in pede Pontis usque ad ecclesiam sancti Martini in civitate, et extra dummodo ipsos in campis, pratis aut ortis non retineant et dampnum non inferant studiose. Et siquam perso- nam invenerimus contrafacientem, tollemus ei pro pena quali- bet vice de mandra soldos centum et pro quolibet alio porco vel troia usque in s [oldos] XX. Salvo quod de porcis tabernariorum civitatis Pisane sit ad provisionem potestatum et capitaneorum et antianorum. Et accusanti vel denuntianti dabi- mus medietatem banni et porcos vel troias ipsas et ipsum in credentia tenebimus. Et quod berroarii potestatum et capita- neorum populi et vigiles cum eorum nuntiis teneantur et debeant ipsos porcos singulis ebdomadis perquirere et capere et sint ipsorum, alioquin perdant soldos quadraginta per vicem. Et capitanei cappellarum teneantur etiam denuntiare iudici maleficiorum porcos predictos et quorum fuerunt. Et hoc bis in anno adminus preconiçari faciemus. Cogemus etiam dictos tabernarios qui tabernas faciunt prope Arnum tenere et habere scorticatoria ipsarum tabernarum munda et purgata et loca que sunt sub ipsis scortichatoriis vel supra ipsa scorticatoria. Et quod totam putredinem bestiarum prohiciant in Arnum videli- cet in aqua, ita quod sub ipsis scorticatoriis vel supra ipsa scor- ticatoria residentiam non faciat ipsa putredo vel feces que prohicitur ex bestiis; ad que omnia observanda ipsi tabernarii teneantur sub pena et banno pro qualibet vice qua contrafa- cerent vel aliquis eorum faceret soldorum quadraginta dena- riorum. Et nichilominus ipsas putredinem et feces removere compellantur ad petitionem cuiusque vicinorum ipsorum loco- rum. Et predicta omnia et singula facere et observare consu- les ipsonun tabernariorum et eorum consiliarios iurare compel- lemus infra quindecim dies ab introitu nostri regiminis. Alii vero tabernarii iurare teneantur et debeant coram dictis consu-
[p. 271]
libus. Et hoc preconiçetur in locis ubi sunt predicte taberne de mense ianuarii et etiam postea si expedire videbitur. Et quod liceat cuique, et tam Pisanis quam aliis quibuscumque forensi- bus, vendere carnes recentes et salatas quascumque ad crossum et ad minutum in quacumque parte et locis et contratis civitatis Pisane et burgorum et subburgorum eius et Pisani districtus ad iustum et rectum pondus civitatis Pisane, dummodo non sint carnes per hoc breve prohibite. Salvo quod siquis tenuerit apotecam continue in civitate Pisana vel eius burgis et subbur- gis, qui non sint sub consulibus artis tabernariorum Pisane civitatis pro vendendo carnes, teneatur et debeat iurare coram iudice assidente potestatibus et capitaneis observare ea que in hoc capitulo de tabernariis continentur, dummodo non cogatur esse sub consulibus dicte artis tabernariorum si sub eis esse noluerit. Et nos potestates et capitanei per nos vel iudicem curie maleficiorum faciemus inquisitionem de predictis omni- bus et singulis predictorum in toto hoc capitulo comprehenso- rum singulis mensibus adminus et ultra et sepius quando nobis videbitur et contrafacientem condempnabimus eo modo ut superius dictum est. Et hoc capitulum totum, et omnia que in eis sunt, sit precisum et sint precisa et precise serventur non obstante capitulo quod est sub rubrica "De manutenendo artes" quod incipit: "Artes et mercationes maris et terre" et cetera vel aliquo alio capitulo superius vel inferius scripto in hoc brevi et non obstante aliquo capitulo huius brevis vel brevis populi vel aliqua alia contrarietate, ita quod per consilium qua- dringentorum populi vel per aliquod aliud consilium vel ordi- namentum rumpi vel infringi vel mutari non possint vel possit.

1.169. CLXVIIII. De arena.
Arenam non concedemus alicui persone vel loco vetari, sed permictatur ab omnibus personis auferri de litore maris marini et Sarni et Sercli undecumque de eorum ripis sine pretio vel dirictu. Et contrafacienti soldos centum denariorum singulis
[p. 272]
vicibus tollemus. Et quod aliquis non possit cavare ripas vel ter- ram de ripis que sunt iuxta Sarnum intus muros civitatis Pisane sub pena usque in sol [dos] decem contrafacienti tollenda quali- bet vice.

1.170. CLXX. De pontonariis.
Non patiemur in toto ponte Veteri ab uno capite usque ad aliud nec in eius apothecis ab utraque parte nec in alio loco pontis sive in capite sive in pede ipsius pontis nec in eius per- tinentiis nec in eius iure aliquem vel aliquos ius aliquod, pro- prietatem vel possessionem vel libellum sive banchum, apo- thecam vel apothecas vel aliquod aliud ultra annuam conduc- tionem ut infra dicitur tempore nostri regiminis habere. Et faciemus ita ut suprascripta omnia, et nominatim, que ad comune Pisanum reducta fuerunt per iudicem capit [aneo- rum] , sint suprascripti pontis et eius pontonarii et pro eo libe- re et absolute teneantur. Et possit pontonarius iuxta traditam sibi formam apothecas et bancos locare et dislocare et pensio- nes augere et exigere et pensionarium mutare. Et ne aliquis ipsum de his vel aliquo predictorum molestet vel imbriget in aliquo sub sacramento et pena que nobis videbitur, preci- piemus eumque iurare faciemus et ydoneam cautionem pre- stare. Et ut pontonarius pontis Novi sit solicitus de opere pontis et de omnibus ad dictum pontem pertinentibus, ea per omnia faciemus et observabimus et fieri et observari de eo et eius ponte. Non patiemur neque permictemus quod bona et rationes pontis Novi pontonario auferantur nec inde ab aliquo vel ali- quibus imbrigentur, immo ipsum pontonarium pontis Veteris et privilegia et iura et bona et possessiones predictorum pontium manutenebimus et defendemus viribus civitatis per rationem et vim. Et idem faciemus et observabimus de ponte de Spina et eius pontonario. Liceat pontonario utriusque pontis ponere et poni facere
[p. 273]
lignamen necessarium pro actatione et refectione pontium in plateis et viis civitatis Pisane ad eorum et cuiusque eorum libi- tum sine contradictione alicuius. Hospitale de Orbaula subesse faciemus pontonario pontis Veteris. Et quod ad petitionem pontonarii sententiam latam de ipso ponte sive de possessionibus ipsius executioni mandabi- mus, salvis iuribus et honoribus patronatus Hermilline uxoris quondam Bartholomei Orabilis et heredum consuccessorum eius. Et potestates et capitanei teneantur infra mensem a die inquisitionis inde facte a dicto pontonario congnoscere et diffi- nire de predictis secundum formam iuris. Et hoc capitulum sit precisum. Pontonario pontis Veteris et Novi, de Spina quotiens nobis petierint dabimus et concedemus nuntios pro factis et negotiis suprascriptarum domorum et pontium et etiam litteras. Et hec eadem faciemus observari a iudicibus et assessoribus et quoli- bet eorum et etiam ydoneam cautionem prestari prout duxerint postulandum. Apothecas et banchos pertinentes ad dictos pon- tes pro ipsis pontibus elapsis terminis claudi et firmari faciemus et ipsas et ipsos aperiri sine licentia suprascriptorum pontona- riorum vel alicuius eorum non permictemus donec pensio sive census ut dictum est soluta fuerit. Hoc addito in predictis quod super saltu pontis Veteris vel alterius pontis Pisane civitatis nulla persona possit aliquid vendere vel morari pro vendendo ad penam soldorum viginti pro qualibet vice. Et potestates et capitanei et iudices eorum ad petitionem pontonariorum debeant mictere vigiles et nuntios ad predicta videndum ad hoc ut serventur. Et quilibet impune possit contrafacienti auferre merces et prohicere in Arnum vel aliud facere. Et hoc preco- niçetur bis in anno. Hoc addito quod nulla carrecta ferrata vel clavata ducatur per aliquem pontium vel per aliquam viam Pisane civitatis sub pena soldorum decem denariorum cuique contrafacienti tollenda; medietas cuius banni sit accusantis vel denuntiantis. Et dicta carrecta ferrata vel clavata comburatur. Et hoc preconiçetur per civitatem in locis consuetis ab introitu sui regiminis.

1.171. CLXXI. De turri facta ab hominibus de Grosseto.

[p. 274]
Turrim factam ab hominibus de Grosseto prope faucem et flumen Castilionis Piscarie destrui et dissipari, nisi aliud inde consilio vel antianis placuerit.

1.172. CLXXII. De hospitali de Stagno.
Domino pape, per primos ambaxiatores ituros pro comuni Pisano ad dominum papam cum ambaxiata componenda a sapientibus viris et consulibus ordinis curie maris, supplicabi- mus pro comuni Pisano quod hospitale de Stagno ad prio- rem et anticum statum reducat propter utilitatem magnam eun- tium et redeuntium et refectionem pontis de Stagno. Quem quidem pontem de bonis dicti hospitalis in omnem eventum refici et reactari, ampliari et paratas a lateribus fieri ad provisio- nem consulum maris faciemus prout et quotiens expedire vide- bitur. Et faciemus quod ibi fient hospitalitates et helemosine consuete retroactis temporibus a viginti annis retro. Et quod ibi moretur semper unus sacerdos si domino pape placuerit. Et procurabimus et procurare faciemus quod privilegium quod habent domine seu monache Omnium Sanctorum de sancto Leonardo de Stagno videatur et videri possit et debeat pro comuni Pisano. Et siquid ibi reperitur faciens pro comuni Pisano, procurabimus illud reducere ad comune Pisanum. Et si non ostenderetur, recurratur ad dominum archiepiscopum ut faciat dictum privilegium ostendi cum dicatur quod debet ibi servari hospitalitas que non servatur.

1.173. CLXXIII. De discomputo non faciendo.
Discomputationem pro aliquo debito, quod aliquis a comuni Pisano habet et habebit recipere, aliquem de civitate Pisana vel eius distrietu facere vel fieri facere non permictemus;

 

 

Copyright © 2004 StilePisano.it All rights reserved.