Stemma del Comune di Pisa

 

Consulta l'indice.

1209 dicembre 21 e 22, Pisa documento.


Elenco dei giurati pisani che si impegnano a mantenere la pace con Marsiglia di cui agli atti precedenti.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Hec sunt nomina Pisanorum civium qui pacem compositam inter civitatem Pisanam et civitatem Massilie iuraverunt sicut in tenore pacis continetur. Ego Pellarius quondam Ugonis Pellarii iuro ad sancta Dei evangelia quod pacem factam a domino Gottifredo Vicecomite Pisanorum potestate pro civitate Pisana et pro comuni Pisano et pro omnibus Pisanis et omnibus hominibus Pisani districtus et qui Pisano nomine censentur Ugoni Beroardo canonico maioris ecclesie civitatis Massilie et Ugoni Andree et Cerleoni legatis domini Rainerii episcopi Massilie et Rozellini et Ugonis de Baucio dominorum Massilie et Ugonis Feri Massilie vicarii et consulum et totius universitatis Massilie pro ipsis domino Massilie et omnibus dominis et consulibus Massilie et tota universitate Massilie et pro omnibus hominibus sue iurisdictionis et omnia et singula que in tenore iste pacis continentur firma tenebo, faciam et (a) observabo. Idem sacramentum iuraverunt omnes infrascripti: Truffa de Crasso , Tholomeus Athopardi, Orsellus Guidi Orselli, Petrus Boccii, Sigerius castaldus, Lambertus beccunerius, Pipinus Frederigi, Ildebrandus Canuti, Guido Vannuccii, Rossus Ferioli, Rainerius Caronis, Hubaldus Heldithi Vic (ecomes) , Rubertus Vulpul (is) , Ildebrandus Kalende, Bonacursus Cayri, Guido Vestiti, Gerardus de Lino, Symon quondam Ugonis, Albertinus Riccii Pipini, Guido Puccii, Bonacursus Verandi, Iacob Pipini, Marignanus Erri, Ubertus Mingarde, Ronca, Bonagens, Bandinus Guidonis Strambi, Bernarduccius March (ensis) , Gerardus de Rapida, Henricus remarius, Gusfredus de Tincta , Benedictus speciarius, Gerardus Teperti, Ildebrandinus Phylipi Vernagalli, Rainerius Athi,Pilosus Bulli, Bonsignore, Ugo bocconarius (b), Ildebrandus Petri Castelli, Blancus quondam Musche, Donzellus, Gerardus Tincti, Ughuicio Sigiroli, Ughuicio notarius, Petrus Guidocti, Marsuccus Cerconis, Iohannes medicus, Canniccius Bonaventura de Avane, Savarinus Mostaccii, Ugolinus Benectonis, Gaetanus caseareus, Pericciolus filius Balduini, Micchael quondam Petri, Rubertus quondam Sismundi, Sigerius Bufalus, Ugo Bulgarini, Parmisianus bottegarius, Antonius quondam Iohannis, Gerardus Bottega, Bandinus de de Massa , Ugo quondam Iohannis de Pottari (us) , Janni Berlingerii, Guido de Rocca, Verde, Bonacursus faber, Ugolinus Hubaldini, Rainaldus beccunerius, Marcellus de Sancto Martino, Conte quondam Bruni, Guerrus aurifex, Ugo Maggiolini, Bandinaccus de Spina, Canaparius de Chinthica, Bondies calthularius, Ugolinus de Nero, Paulus de Sancta Cecilia, Leonardus de Asciano, Guilielmus medicus, Leonardus Horabil (is) , Sigerius Provincialis,

Bonaiuncta Spanus, Petrus Modani, Gallus Guidonis Galli, Ildebrandus de Via Maiori, Iohannes Salindonna, Guilielmus Guidocti, Rainerius quondam Ildebrandi Sciati, Lambertus Bombaronis, Panecaseus, Baruccius quondam Guidonis, Lamfrancus (c) Boccii, Albertinus Bonifatii , Odimundus Tempanelli, Carincione quondam Balduini, Bonavere de Lugnano, Grannus Cencii, Liburnensis filius Thorolfini, Bernardus Tadi, Gerardus Petri Guilicionis, Gerardus Petri Guilicionis , Ughuicio Bacalli, Rosselminus iudex, Balbanus, Bernardinus Bottaccii, Margante iuravit super animam Gaetani quondam Albertini de Bulso. Iuraverunt omnes infrascripti, presentibus Agnello et Nicholao notariis et aliis testibus ad hec rogatis ecclesia et atrio ante portam sancti Micchaelis de Burgo . Dominice vero incarnationis. Anno millesimo ducetesimo decimo indictione XIII, duodecimo Kalendas ianuarii(d). Item (e) odem infrascripto die in atrio infrascripte ecclesie sancti Micchaelis, presentibus infrascriptis testibus et Bandino Martii cancellario Pisane civitatis et aliis rogatis testibus, sacramentum in totum iuraverunt omnes infrtascripti. Gerardus Culia, Bargius, Tepertus Catollus, Iustus, Ghinus quondam Iacobi, Lambertus de Liburna, Gerardus Teperti, Vecchiarellus, Sismundellus de Chinthica, Guido Astasonis, Curtevecchia, Ranuccius, Ventura Nigruccii, Bonaiuncta erovarius, Lutterius Gatti, Frettosus, Symon, Anselmus Paniccie, Ventura tegularius, Rainerius Sassi, Bandinus Romanelli, Bonacursus calthularius, Ugolinus Orlanduccii, Ugolinus Cappellus, Treuguanus, Bernardus Pisani, Ugolinus Ferioli, Rodione filius Alcherii, Albertus Rascha, Gerardus aurifex, Blancus casearius, Guido Caccialoga, Boninsigna speciarius, Petrus Bardellonis, Bruscus Paucefarine, Ventura erovarius, Bonacursus massarius, Fredericus Blanci, Leonardus Galli, Paganellus vinarius, Orlandus calthularius, Melanensis,
Consilius tinctor, Ughuicio Bellandi, Iordanus iudex, Ildebrandus Familiatus, Benencasa de Macadio, Bulliafava, Rainerius Marzucci, Pellarius Turchii, Bonacursus Patrignonis, Henricus Ricoveranthie, Bandinaccus, Bonalbergus Mardule, Guido Mancii, Rainerius Martii, Albertus Fasiani, Ildebrandus (f) de Montemagno , Capitonus de sancto Nicholao, Guilielmus Guidocti de sancto Nicholao, Ugo de Bella, Bonacursus Laggius, Guido Pulcinus (g). Postea(h) vero alia proxima die veniente in atrio infrascripte ecclesie Sancti Micchaelis, presentibus Lutterio Bambonis et Bandino cancellario et aliis rogatis testibus, idem sacramentum in totum iuraverunt infrascripti Ughuicio Golie, Albertus coriarius de Cantone, Oliverius, Ildebrandus appothecarius, Aragonensis, Balduinus coriarius, Salomon, Uguicio appothecarius, Mercatus bottegarius, Bonaiuncta de Embulo, Guido Cinquina, Petrus erovarius, Opethinus Brustani, Sensus coriarius, Cannetus de Embulo, Betuccius, Ildebrandus Garofali, Ugolinus bottegarius, Saccus de Ponte, Rogerius coriarius, Rusticus coriarius, Rusticus pannarius, Vegnente coriarius, Bonaccursuscoriarius, Bonus coriarius, Amatus, Gerardus bancherius, Rainerius bancherius, Melioratus coriarius, Rainerius Miliarini, Rodolfinus coriarius, Lambertus pannarius, Martinus coriarius, Consilius coriarius, Salvius Longus, Mainectus Bonaiutus, Quintavallis bancherius, Nerus caseareus Guilielmus pannarius, Bonacursus de Utris, Bandinus Andree, Bonacursus pannarius, Bernardus Guidocti, Genoardus bancherius, Bonacursus Mangiante, Martinus bancherius, Bencivenne, Brighinthone coltellarius, Bonaventura, Ildebrandus, Landulfinus bancherius, Comalus bancherius, Lambertus, Melioratus, Uliverius pannarius, Bonacursus pannarius, Bandinus Crassus, Guidaloctus, Bonafides,
Gerardus pelliparius, Symon pelliparius, Udimundus Dassi, Bellindonus, Compagnus pelliparius, Ubertus pelliparius, Symon pelliparius, Benivenius pelliparius, Bernardus, Henricus Gabriel, Gerardus Gossus, Ghellus, Guido Gallone, Amicus, Villanus, Jacobus Tadi, Alamannus, Ugolinus, Orlandus, Periciolus Monaci, Tiniosus, Gruneus, Bandinus, Manente, Ventura, Rodulfinus, Benivenius, Ildebrandus pelliparius, Gregorius, Bonus, Benenatus, Strenna, Bandinus Riccii, Symon, Bonaiuncta, Bercedanus, Blancus de Sancta Cecilia, Francescus, Mannus caseareus, Martinus, Rainerius pannarius, Bonacursus pannarius, Rusticus de Mercato, Bonaiuncta, Sardus, Campulus, Tediscus pannarius, Gualandus, Orlandus Sterpagnus, Bonaiuncta, Vitalis, Bonafidescoriarius, Abracciabene, Saracenus, Ricoverus, Bondies, Gerardus tabernarius, Guarthone, Guilielmus, Bandinus, Bonifatius, Barone, Henricus pelliparius, Gualfredus tabernarius, Guilielmus tabernarius, Sostegnus beccunerius, Baldansa, Bonacosa, Moricone, Cappellus, Villanus, Bonus, Bonaiuncta, Bene de Vico, Gerardus Grilli, Ugolinus Gatto, Rainaldus pannarius, Benetabernarius, Bene beccunerius,, Raffaldus beccunerius, (i). Et taliter omnes suprascripti scribere rogaverunt Guiscardum iudicem et notarium domni Henrici romanorum imperatoris (k)
Ego Bonalbergus Ventrilii quondam filius, domni imperatoris Romanorum iudex et notarius, hec omnia a Guiscardo iudice et notario rogata eius sceda a me visa et lecta eius quoque parabola et mandato scripsi et firmavi (l).
tradizione:
Originale, Archives Municipales de Marseille AA-11, 21 et 22 décembre 1210 [A].
verso:
Sul verso di mani coeve: Privilegium pacis inite inter Pisanos et homines et universitatis Massilie, Strumentum confirmationis pacis cum sigillo pendenti [ in quo] sunt [ scripta] nomina hominum Pisanorum qui [pacem predictam] confirmaverunt, n VIIII; di mani recenti: B, 1210, AA11 armo 2 caiss. 17 numero 115 sac.L, n 168 e un'altra notazione archivistica non leggibile.
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato di conservazione. Sigillo in cera della città di Pisa raffigurante un'aquila contornata da una scritta solo parzialmente leggibile:... dignum Pisane...(1). Il testo corre su quattro colonne a partire dalla sesta riga: i cambiamenti di colonna sono segnati da una doppia barra. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. L’autenticazione del notaio è senza signum.

1211 dicembre 20, Pisa documento.


Accordo tra i consoli di Pisa e gli ambasciatori di Arles della durata di 25 anni. Si stabilisce la sicurezza degli arlesiani per mare e per terra e anche di chiunque navighi su una nave arlesiana, a meno che non appartenga a una potenza con cui Pisa è in guerra; l’offesa deve essere risolta entro 40 giorni dal reclamo pubblico; gli arlesiani possono dimorare, arrivare e uscire da Pisa liberamente; i pisani possono liberamente navigare con loro; si fissa la tassa di arrivo o uscita delle merci a Pisa in non più di 4 denari per libbra. L'accordo deve essere giurato dai “migliori” cittadini pisani di cui si deve allegare

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Proborum semper est consuetudo virorum, inter quos virtus viget et praevalet, omnem a se materiam(a) amputare, et nuntiis sese concordiae, ac pacis faederibus conligare. Ideo ex hac publica litterarum serie, cunctis scire volentibus sit manifestum quia nos Gerardus Curxenerlis, et Ferrans dominus Paneporci, et Baudinutus Gaetani, et Baudinus Marzutti, atque Addonis Turchi, Pisanorum Dei gratia consules, pro nobis et sociis nostris consulibus, et pro communi Pisano, et pro civitate Pisana, et pro omnibus Pisanis, et omnibus hominibus Pisani districtus, et qui Pisano nomine censentur, facimus vobis Raymundo de Farnario et Raymundo Ricardo, legatis civitatis Arelatensis et burgi eiusdem civitatis, pro ipsa civitate et burgo, et pro venerabili domino Michaele Dei gratia Arelatensi archiepiscopo, et pro consulibus et rectoribus et populo universo praefatae civitatis et burgi, et pro omnibus hominibus suae iurisdictionis et fortiae et districtus Arelatensis civitatis , firmam et veram pacem; et omnes querimonias de rebus ablatis sive dannis illatis, quas Pisana civitas vel commune civitatis Pisanae, vel aliquis de civitate vel iurisdictione, vel districtu eius, habet contra universitatem Arelatensem, vel contra aliquem Arelatensem civem, vel contra aliquem de iurisdictione et dictrictu Arelatensis civitatis, et damna eis illata, nos pro nobis, et pro sociis nostris consulibus et pro civitate Pisana, et pro communi Pisano, et pro omnibus hominibus Pisanae civitatis et eius districtus, et iurisdictionis, bono animo remittimus et convenimus, et promittimus pro nobis et pro sociis nostris consulibus et pro communi Pisano, et pro civitate Pisana, et pro omnibus Pisanis, et Pisani districtus hominibus, et qui Pisano nomine censentur, vobis scriptis Raymundo de Farnario et Raymundo Ricardo legatis Arelatensis civitatis et eius burgo, pro ipsa civitate et burgo et pro supradicto domino venerabili Arelatensi archiepiscopo, et pro consulibus et rectoribus et populo universo praedictae civitatis, et pro omnibus suae iurisdictionis hominibus, et fortiae et districtus civitatis Arelatensis, quod firmam et veram pacem tenebimus cum civitate Arelatensi, et cum omnibus hominibus civitatis Arelatensis, et eius burgi et fortiae et districtus, et etiam omnibus qui Arelatensi nomine censentur; et salvabimus et defendemus eos omnes, in personis et rebus, terra et mari et aqua, sanos et naufragos, eundo, stando et redeundo in civitate Pisana, et eius portu et fortia et districtu, tam contra amicos quam contra inimicos, et contra omnes personas et locum; et quod in personis et rebus non offendemus, nec offendi faciemus aliquo modo, in aliqua parte, Arelatensem, vel aliquem de civitate Arelatensi, vel eius burgo, vel aliquem de districtu vel fortia Arelatensis civitatis, vel aliquem qui Arelatensi nomine censetur, vel aliquem qui in ligno Arelatensi cum Arelatensibus navigabit, nisi ille sit de terra, cum qua Pisana civitas publicam guerram habeat, vel de qua Pisana civitas per suas litteras civitati Arelatensi denuntiaverit, quod guerram habeat, quae denuntiatio fieri non debet, nisi de ea terra cum qua in veritate Pisana civitas guerram habuerit; quod tunc si eum offenderet, pax propter hoc non rumpatur; et quod si offensio facta fuerit de personis infra XL dies, ex quo reclamatio facta fuerit in civitate Pisana consulibus vel rectoribus Pisanorum, si ille offensam fecerit, fuerit de iurisdictione civitatis Pisanae, convenientem inde vindictam faciemus. Si vero de rebus fuerit offensio facta alicui Arelatensis civitatis, vel eius iurisdictionis, aut fortiae vel districtus, vel alicui qui Arelatensi nomine censeatur, et hoc probatum et certum fuerit, faciemus, infra XL dies contiunuos connumerandos ab inquisitione ab eo facta, vel ab aliqua persona pro eo, cum integritate, ablata, si invenientur, restitui, si non invenientur, de bonis [ eius] qui damnum dedit emendari faciemus; hoc tamen intellecto, sive praesens vel absens sit qui damnum dedit. Cum tamen solvendo sit, plenarie, ut dictum est, ablata restitui vel emendari faciemus. Si vero solvendo non fuerit in totum sed pro parte, pro ea parte qua solvendo fuerit, damnum emendari faciemus; pro ea autem qua solvendo non fuerit, faciemus fieri de eo qui offensam fecerit, iustitiam, secundum rationem et bonum usum civitatis Pisanae. Si autem dubitetur utrum ille, cui damnum illatum fuerit, sit de civitate Arelatensi, vel eius districtu, aut fortia, et hoc non probaverit, faciemus omnia supra dicta infra XL dies, postquam de hoc litteras sigillatas Arelatensis civitatis sigillo a communi Arelatensi missas, habuerimus, et quo minus habeamus, fraudem non committemus; et tunc res quas invenerimus, retinebimus strictas usque ad tres menses: de mercationibus et caeteris contractibus inter Arelatenses et Pisanos habitis, Arelatenses Pisam, si voluerint Pisani, conveniri possint, et ad rationem cogi, et quod si aliquis Arelatensis vel de Arelatensi districtu seu fortia, de aliquo negotio quod ab hodie in antea fiet, vel ante factionem pacis, inter civitatem Arelatensem et Pisanam factum fuerit, reclamationem fecerit de aliquo homine Pisano vel eius districtu aut fortia, seu de aliquo forestario, qui in civitate Pisana tunc invenietur, secundum rationem et bonum usum civitatis Pisanae, iustitiae plenitudinem et fieri faciemus, exceptis quam de damnis datis et ablationibus, et damnis hinc inde factis usque ad diem compositionis huius pacis, de quibus omnibus non teneamur facere; et quod recipiemus et salvabimus et defendemus omnes homines et res et navigia Arelatensium, et hominum fortiae eius et districtus, et eos qui Arelatensi nomine censentur, cum omnibus rebus quas habuerint, sive secum reduxerint, et qui ad Pisanam civitatem vel eius fortiam devenient et applicabunt sive confugient, et morari voluerint, ab omnibus hominibus et personis, et eos securos et tutos faciemus et adiuvabimus eos pro nostro posse; et quicumque egredi voluerint, eos libere exire permittemus cum omnibus eorum rebus; nec antequam voluerint ipsi Arelatenses, eos exire cogemus; et quod navigare permittemus Pisanos cum Arelatensibus, et eis nullo modo prohibebimus, nec prohiberi faciemus cum Arelatensibus navigare vel ire quocumque modo volentibus; et quod publicorum inimicorum Arelatensis civitatis avere si forte in aliquo navigio cum Pisanis fuerit inventum ab Arelatensibus, ipsi Pisanni(b) non facient suum, nec suo nomine ispum defendere. Et si forte aliquis Pisanus cum publicis inimicis Arelatensium inventus fuerit in eorum navibus et lingnis eundo vel redeundo, liceat Arelatensibus et Arelatis fortiae et districtus hominibus, Pisanos et res eorum tamquam inimicos offendere et capere, et capta retinere, et non reddere nec reddi facere, et propter hoc pax et concordia non rumpatur; et quod de avere Arelatensium, quod ipsi per riveriam vel undecumque, aut de quacumque parte adductum fuerit, si ibi vendentur, tollantur in introitu vel exitu denarii IV pro libra monetae Pisanae, et non plus quacumque occasione. De eo quod ibi vendetur non nihil tollatur, sed ubicumque voluerit, de eo quem habuerit deferri aliquo modo non impediatur. Et si forte quod absit alquid praedictorum non fuerit obsevatum, propterea pax non rumpatur, sed id quod non fuerit observatum, infra XX dies ab inquisitione facta emendetur. Predicta vero pax et conventio debet observari ab hodie usque in annos XXV proximos. Quae omnia toto tempore nostri consulatus sic observare et facere ad sancta Dei evangelia, quod non recipiemus sequentes consules vel rectorem, aut administratores sive potestatem, qui non iurent omnia predicta firma tenere, facere et observare; et qui non iurent quod infra VIII dies, ex quo carta publica notarii Arelatensis civitatis, in qua continentur nomina iuratorum Arelatensium, sigillata sigillo communis Arelatensis civitatis, Pisis eis delata fuerit, facient iurare ad sancta Dei evangelia [ de melioribus] civibus Pisanis, qui eisdem consulibus ve rectoribus sive potestati convenientes esse videbuntur, coram publico notario Pisanae civitatis, qui nomina iuratorum scribet, et vobis scripta transmittetur sigillata sigillo communis Pisani, quod praedictam pacem, et supra scripta omnia quae in tenore supra scriptae pacis continentur, firma tenebunt, facient, observabunt et similiter non recipiemus sequentes consules, vel rectores, sive potestatem qui non iurent quod non recipient alios sibi sequentes, nec illi alios qui pro tempore fuerint, quod predictam pacem et caetera omnia, quae in tenore supradictae conventionis pacis continentur, firma tenebunt, et observabunt, et sic iuretur et observetur pro tempore, usque ad predictum terminum XXV annorum. Et taliter haec omnia supra scripta Baudinum Martii, domini Imperatoris iudicem et notarium, et Pisanae civitatis cancellarium scribere rogavimus.
Acta sunt haec omnia suprascripta Pisis porta pontis, in ballatorio curiae domini Lotharii, Pisani archiepiscopi. Praesentibus Girardo Magneti et Galgavo eius germano, Rauverio domini Robertini et Teberto Dodonis, et Guidardo cancellario et Bonalbergo iudice et notario domini Tavicerdi, et Silvestro iudice et notario, et aliis pluribus testibus ad hoc rogatis. Dominicae incarnationis anno MCCXII, indictione XV, XIII kalendas ianuarii.
Ego Bonalbergo domini Tavicerdi, domini Othonis serenissimi Romanorum imperatoris iudex ordinarius, notarius et cancellarius Pisanae civitatis scriba publicus, hanc cartam a supradicto Baudino Martii, domini imperatoris iudice et notario, et Pisanae civitatis cancellario, rogatu eius, secunda a me visa et lecta, ipsius quoque parabola et mandato, scripsi atque firmavi.
Ego Guillelmus Patri publicus notarius Arelatensis authenticum huius exempli, sigillo cereo pendenti civitatis Pisanae sigillatum, videns legi, et sic ut in eo continebatur, ut in hoc legitur exemplo praeter literam plus minusve et hoc exemplum scripsi et signo meo signavi.

1221 maggio 19, Hyères documento.


I signori del castello di Hyères (Castrum Arearum) giurano, attraverso i propri messi e ambasciatori, un trattato di pace e concordia con il podestà e la città di Pisa. L'accordo ha una durata di ventinove anni e prevede la sicurezza per i pisani nel territorio del castello di Hyères, la risoluzione delle controversie dagli 8 ai 30 giorni dal reclamo. Giurano i milites e i probi uomini del luogo.

In nomine Patris Filii et Spiritus Sancti amen. Proborum semper est consuetudo virorum [ inter] quos virtus viget et pre [valet] omnem [ a se] scandali materiam amputare et mutuis inter se pacis et concordie foederibus colligare. Inde est quod nos Amelius de Tollus et [ Rogerius et] [ Boni]fatius et [ Gaufredus Iratius et Guillelmus de Gardes,] [ domini] castri Arearum, generali consilio nostrorum militum et proborum hominum requisito, convenimus et promittimus vobis Fulquoni Dato et Fulquoni [ Lunardo] et Clementi [ missis nostris apud Pisas pro pace facienda], recipientibus pro Bonacurso Henrici de Cane, Dei gratia Pisanorum potestati, et pro civitate Pisana et pro comuni Pisano et eius fortia et districtu, et ad sancta Dei evangelia iuramus per nos et heredes nostros sive successores nostros et homines omnes predicti castri et fortie et districtus [ nostri] ab hodie usque ad annos vigintinovem firmam pacem tenere cum civitate Pisana et cum omnibus hominibus Pisane civitatis et eius fortie et districtus, et salvabimus eos in personis et rebus, in terra, in mari et in aqua, sanos et naufragos, in castro vocato Arearum et eius tota fortia et districtu contra omnem personam et locum et quod non offendemus nec offendi faciemus [ vel consentiemus offensionem fieri alicui homini civitatis Pisane vel eius] districtus vel fortie in persona vel rebus, in terra [ vel aqua.] [ Et si quis de] [ castro] dicto Arearum, vel eius districtu aut fortia, [ offenderit aliquem Pisanum, vel hominem Pisani districtus] vel fortie in persona vel rebus, post factam inquisitionem ante nos, vel consulem, vel rectorem, vel aliquem nostrum, per nuncium vel per nuncios Pisanorum vel per literas sigillatas sigillo comunis Pisane civitatis, nos illud de quo facta fuerit [querimonia reddemus, vel reddi] faciemus, si res extiterit infra dies octo, et hoc si de re fuerit facta reclamatio. Si vero de alio quocumque reclamatio fuerit, iustitiam exinde reclamatori faciemus, vel fieri faciemus ipsi vel alii pro eo infra dies triginta aut conventionem [ ad voluntatem parti]um. Et sententiam datam et conventionem factam firmam et ratam habebimus et tenebimus ac teneri faciemus et executioni mandabimus sine fraude. Et nullum consilium vel adiutorium persone vel rei dabimus vel dari faciemus nec ut [ detur] ab aliqua persona districtus Arearum concedemus vel patiemur [ alicui per]sonae que offendere debeat, vel offendere [ possit] Pisanos vel homines de eorum fortia et districtu in personis vel rebus. Et non mittemus nec mitti faciemus litteras vel rectori aut consulibus aut dominatoribus [ Pisane civitatis] pro re alicuius persone que non sit de Areis vel de eius districtu ablata a Pisanis vel hominibus de eius districtu pro dampno ei facto ab eis, sive pro ratione facienda. Si qua [ inde offensio facta fuerit] infra pred [ictum terminum,] non intelligatur propterea pax rupta nec rupta sit, sed emendatio debeat fieri; et si contigerit nos recipere [ vel instituere] consules, vel rectores, illos faciemus tenere et iurare pacem superius scriptam et iuratam. Hanc autem pacem superius scriptam et statutam(a) dominorum militum ac proborum hominum Arearum ad sancta Dei evangelia tenere et servare bona fide iuraverunt Guillelmus Athanulphus et Raimundus Gantelmus milites et Guillelmus de Dracone et Bertrandus milites et Petrus Audebertus et Gaufredus et Gontelinus milites et Petrus Raimundus de Caneto et Bonifacius milites et Petrus Raimundus et Petrus Sartre iurisperiti et Pontius Amelius et Girardus iurisperiti et Bertrandus de Folqualerio et Leo et Petrus Maial [ricus] et Iordanus Alasardus et Amiguetus et Sicardus et Raimundus Doelle mercatores et alii infiniti probi homines et milites castri Arearum. Et taliter statuta dominorum et militum ac proborum hominum castri Arearum suprascripti domini et Fulquo Dat et Fulquo Leonardus et Clement missi pro pace facienda apud Pisas, recipientes supradicta statuta nomine Pisane civitatis et districtus, me magistrum Rostagnus Arearum publicum notarium scribere rogaverunt.
Acta sunt hec omnia suprascripta et iurata in castro Arearum ante portale Sancti Pauli, presentibus Guillelmus Raimundo iurisperito, Arnaudo notario Arearum, Guidone Chabarllenco testibus ad hec rogatis et pluribus aliis.
Et ego magister Rostagnus Arearum publicus notarius prefatis omnibus interfui et hanc inde cartam scripsi et firmavi et signavi hoc modo (SN). Anno dominice incarnatione millesimo duecentesimo vigesimo secundo, indictione nona, quartodecimo kalendas iunii.
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici [A].
verso:
Di mano coeva Pax inter Pisanos et dominos Arearum 1222; di mani recenti: Atti pubblici t. XXIII,n. 10, Atti pubblici 1222 maggio 19 ind. IX.
osservazioni:
La pergamena è in buono stato ma l'inchiostro è molto sbiadito nella prima metà del testo, che risulta pertanto in gran parte illeggibile. Le integrazioni sono tratte dalla trascrizione del Navarretti. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. Fori e nastro nella parte finale, ma il sigillo è andato perduto.

1221 maggio, Arles documento.


Trattato di pace venticinquennale tra il podestà di Arles e gli ambasciatori della città di Pisa. Si dichiara che tra le due città è stabilita la pace; che ogni lamentela contro i Pisani da parte degli uomini di Arles riguardo a merci sottratte viene cancellata; che viene garantita la sicurezza delle persone e delle merci pisane nel territorio di Arles; che la risposta all’offesa debba essere fatta entro 40 giorni dal reclamo ufficiale; che ogni pisano che si trovi in territorio di Arles sia difeso da tutti, in particolare dai genovesi; che agli arlesiani sia permesso di navigare con i pisani; che fintanto che vi è la guerra tra Pisa e Genova, se i pisani trovano qualche genovese imbarcato sulle navi di Arles, sia lecito ai pisani requisire uomini e merci della nave in questione senza che questo annulli il trattato; che sulle navi arlesiane non si possa trasportare sale in nessun luogo tra Genova e Pisa, eccetto alla sola Pisa; che gli arlesiani aiutino i pisani contro tutti anche fuori dei confini del territorio di Arles, eccetto che contro persone con cui sia già stata firmata alleanza, nel qual caso gli arlesiani si devono adoperare perché si giunga a un accordo amichevole tra le parti; che non è concesso ad Arles trasportare il grano da Civitavecchia a Pisa, se non per portarlo a Pisa e ad Arles e che ogni anno, quando le navi arlesiane si spingono in Maremma per il grano, esse sostino a Porto Pisano e lo rendano noto alle autorità pisane che possono far vendere il grano tra i due ponti. Ogni qualvolta una nave arlesiana che trasporta grano è intercettata in mare dai pisani, costoro sono autorizzati a costringerla a venire a Pisa e a vendere il grano tra i due ponti. Sulle merci pisane portate ad Arles la tassa di entrata e uscita è stabilita in 4 denari per libbra di moneta avente corso ad Arles. Chiunque della Provenza e dei luoghi prossimi ad Arles intenda muoversi contro i pisani non abbia da Arles alcun aiuto e chiunque discenda il Rodano con quelle intenzioni sia da Arles fermato per quanto è nelle sue possibilità. Giurano la pace il podestà, i consiglieri di Arles e un campione della cittadinanza.

In nomine trini et unius Dei amen. Nos Isnardus de Antravenis, Dei gratia potestas Arelatensis, pro nobis et toto consilio et populo universo tam civitatis quam burgi Arelatensis, universis et singulis presentibus et futuris, et pro omnibus hominibus iurisdictionis et districtus et forcie Arelatensis civitatis, facimus vobis Bertrando Rainaudo et Bernardo Ferreolo, recipientibus pro nobili viro domino Bonacurso Enrigi de Cane, Pisanorum Dei gratia potestate, et pro comuni Pisano et civitate Pisana et omnibus Pisanis et omnibus hominibus Pisani districtus et qui Pisano nomine censentur firmam et veram pacem. Et omnes querimonias de rebus ablatis sive dampnis illatis quas Arelatensis civitas vel comune civitatis Arelatensis, vel aliquis de civitate vel iurisdictione vel districtu eius, habet contra universitatem Pisanam vel contra aliquem Pisanum civem, vel contra aliquem de iurisditione vel districtu Pisane civitatis, et contra aliquem qui Pisano nomine censeatur et dampna omnia eis illata nos dictus Isnardus de Antravenis, Arelatensis potestas, bono animo remictimus pro nobis et domino archiepiscopo et pro universitate et singulis personis Arelatensibus et eius forcie et districtus. Et convenimus et promittimus pro nobis et supradicto domino archiepiscopo et pro rectoribus et consulibus presentibus et futuris et universitate Arelatensi et pro singulis hominibus Arelatensibus et eius forcie et districtus, vobis Bertrando Rainaudo et Bernardo Ferreolo pro domino Bonacurso potestate Pise, recipientibus et pro comuni Pisano et pro civitate Pisana et omnibus Pisanis et Pisani districtus hominibus et qui Pisano nomine censentur, quod predictus dominus Ugo archiepiscopus et eius successores et nos et consules vel rectores qui in antea erunt predicte civitatis Arelatensis, et populus Arelatensis et omnes homines eiusdem iurisditionis et forcie, firmam et veram pacem tenebimus cum civitate Pisana et cum omnibus hominibus Pisane civitatis et eius forcie et districtus et cum omnibus qui Pisano nomine censentur et salvabimus et deffendemus eos omnes in personis et rebus, terra et mari et aqua, sanos et naufragos, eundo, stando et redeundo in civitate Arelatensi et eius portu et forcia et districtus, tam contra amicos quam contra inimicos et contra omnem personam et locum. Et quod in personis vel rebus non offendemus in aliqua parte vel loco, nec offendi aliquo modo faciemus Pisanos vel aliquem eorum vel aliquem de districtu vel forcia Pisane civitatis, vel aliquem qui Pisano nomine censeatur, nec aliquem qui in ligno Pisanorum cum Pisanis navigabit, nisi ille sit de terra cum qua Arelatensis civitas publicam guerram habeat, vel Arelatensis civitas per suas litteras civitati Pise denunciaverit quod guerram habeat. Que denunciatio fieri non debet nisi de ea terra cum qua in veritate Arelatensis civitas guerram habeat et tunc(a) si eum offenderet, pax propter hoc non rumpatur. Et quod si offensio facta fuerit de personis, infra XL dies ex quo inde reclamatio facta fuerat Arelatensi potestati vel rectori vel consulibus, si ille qui offensam fecerit fuerit de iurisditione civitatis, vel dominorum eiusdem civitatis vel potestatis seu consulum aut rectorum, convenientem vindictam inde faciet. Si vero de rebus fuerit offensio facta alicui Pisane civitatis vel eius iurisdictionis aut forcie vel districtus, vel alicui qui Pisano nomine censeatur, et hoc probatum aut certum fuerit, faciemus infra XL dies continuos connumerandos ab inquisitione ab eo facta vel ab aliqua persona pro eo, cum integritate ablata, si invenientur, restitui; si non invenientur, de bonis qui dampnum dedit emendari faciemus. Hoc tamen intellecto, sive presens vel absens sit qui dampnum dedit, dum tamen solvendo sit plenarie ut dictum est ablata restitui vel emendari faciemus. Si vero solvendo non fuerit in totum, sed pro parte, pro ea parte qua solvendo fuerit dampnum faciemus emendari, pro eo autem qui solvendo non fuerit faciemus fieri de eo qui offensam fecerit iusticiam secundum rationem et bonum usum civitatis Arelatensis. Si autem dubitetur utrum ille cui dampnum illatum fuerit sit de civitate Pisana vel eius districtu aut forcia, aut Pisano nomine censeatur, et hoc non probaverit faciemus omnia supradicta infra XL dies postquam de hoc litteras sigillo Pisane civitatis a comuni Pisano missas habuerimus, et quominus habeant, fraudem non committemus; et tunc res quas invenerimus retinebimus stasitas(b) usque ad tres menses. De mercationibus et ceteris contractibus inter Pisanos et Arelatenses habitis, Pisani Arelate(c), si voluerint Arelatenses, conveniri possint et ad rationem cogi. Et quod si aliquis Pisanus vel de Pisano districtu seu forcia de aliquo negocio quod ab hodie in antea fiet, vel quod ante fractionem pacis inter Pisanam civitatem et Arelatenses factum fuerit, reclamationem fecerit de aliquo homine Arelatensi vel de eius districtu aut forcia, seu de aliquo foretaneo qui in Arelate tunc invenietur, secundum rationem et bonum usum civitatis Arelatensis iusticie plenitudinem ei fieri faciemus, exceptis quam de dampnis datis et ablationibus et rapinis hinc inde factis usque ad diem compositionis huius pacis, de quibus omnibus non teneantur facere rationem. Et quod recipiemus, salvabimus et deffendemus omnes homines et res et navigia Pisanorum et hominum eius forcie et districtus, et eos qui Pisano nomine censentur, cum omnibus rebus quas habuerint sive secum reduxerint, qui et que ad Arelatem vel eius forciam devenient et applicabunt sive confugient et morari voluerint ab hominibus omnibus et personis, et nominatim a Ianuensibus et hominibus de districtu et riveria eorum; et eos securos et tutos faciemus et adiuvabimus eos pro posse nostro, et quandocumque egredi voluerint, eos libere exire et ire permittemus cum omnibus eorum rebus, nec antequam voluerint Pisani, eos exire cogemus. Et quod navigare permictemus Arelatenses cum Pisanis, et eis nullo modo prohibemus nec prohiberi faciemus cum Pisanis navigare vel ire quocumque modo volentibus. Et quod Ianuensium vel aliorum publicorum inimicorum Pisane civitatis havere, si cum Arelatensibus forte in aliquo navigio inventum fuerit a Pisanis, ipsi Arelatenses non facient suum, nec suo nomine ipsum defendent. Et si forte aliquis Arelatensis cum Ianuensibus, donec guerra inter Pisanos et Ianuenses fuerit, a Pisanis inventus fuerit in eorum navibus vel lignis, eundo vel redeundo, liceat Pisanis et Pisane civitatis forcie et districtus hominibus Arelatenses et res eorum tamquam Ianuenses offendere et capere et capta retinere et non reddere nec reddi facere, et propterea hec pax et concordia non rumpatur. Et quod Arelatenses in aliquo navigio non defferent salem in aliquam partem a Ianua usque ad Pisas nisi Pisas tantum. Et quod Arelatenses, in quacumque parte mundi extra Arelatem vel eius forciam fuerint, adiuvabunt Pisanos cum armis bona fide sine fraude contra omnes homines, nisi fuerint tales cum quibus Arelatenses pacis confederationem haberent, contra quos adiuvare cum armis non teneantur, set interponant partes suas bona fide sine fraude vel ad amicabilem compositionem faciendam. Et quod in Civitate Vechia et ab inde versus Pisas bladam non accipient pro defferendo alicubi, nisi pro defferendo Pisas vel Arelatem tantum, videlicet quantum voluerint; ita quod de Arelate de ipsa blada extrahi non debeat. Et quod in prima andata quam hoc anno et singulis annis de cetero fecerint Maremmam pro blada, quocumque ligna fuerint, ad portum Pisanum venient, et potestati vel rectoribus vel consulibus qui pro tempore tunc erunt eorum adventum significabunt, et, si ei vel eis placuerit, Pisas inter duos pontes ipsam bladam defferent et vendent. Et quandocumque et quotienscumque galea vel galee Pisanorum Arelatenses cum eorum ligno vel lignis bladam defferentes invenerit vel invenerint, liceat Pisanis ipsos eos cogere venire ad vendendum Pisas inter duos pontes, nec propterea pax vicietur, quia sic actum est in hac pace. Et quod de havere Pisanorum quod Arelat (e) n per riveriam vel undecumque aut de quacumque parte adductum fuerit, si ibi vendetur tollantur in introitu vel exitu denari quatuor per libram monete que cursum habent in Arelate et non plus quacumque occasione; de eo autem quod ibi non vendetur, nihil tollatur, sed ubicumque voluerit ab eo qui habuerit deferri aliquo modo non impediatur. Et quod nulli persone vel loco, sive aliquibus personis de Provincia vel de aliqua parte Provincie, et nominatim de locis vicinis et propinquis Arelatensi civitati, volentibus offendere vel dampnificare Pisanos et Pisani districtus homines et qui Pisano nomine censentur ---in personis et rebus vel contra eos ire vel mittere in cursum, consilium vel auxilium dabimus, de personis vel rebus, nec aliquem vel aliquos de civitate Arelaten vel eius burgis sive eius forcia vel districtu cum eis ire vel navigare contra Pisanos et Pisani districtus homines et qui Pisano nomine censentur, nec victualia sive panaticam facere et recipere in civitate Arelatensi vel eius burgis sive eius forcia vel districtu, aliquatinus permittemus; et omnibus descendere vel exire volentibus per Rodanum qui currit sive labitur iuxta civitatem Arelatensem Pisanos et Pisani districtus homines et qui Pisano nomine censentur, si hoc nobis constiterit vel nobis notum fuerit et eis commode sine preparatione armorum resistere poterimus, ne descendant vel exeant bona fide resistemus quousque iurent in illo itinere usque ad reversionem non offendere vel dampnificare Pisanos et Pisani districtus homines et qui Pisano nomine censentur in personis vel rebus. Predicta vero pax et conventio debeat observari ab hodie usque in annos viginti quinque proximos. Et insuper nos Isnardus de Antravenis prenominatus potestas et Rainbaudus vicarius et Ugo Rainerius iudex Arelatensis promittimus vobis Bertrando Rainaudo et Bernardo Ferreolo, recipientibus pro predicto nobili viro domino Bonacurso Henrigi de Cane, Pisanorum Dei gratia potestate, et pro comuni Pisano et civitate Pisana et omnibus Pisanis et omnibus hominibus Pisani distructus et qui Pisano nomine censentur, dictam pacem et omnia que in ea continentur universa et singula rata et firma tenere et habere, facere et servare usque ad tempus pretaxatum et tactis sanctis evangeliis iuramus. Et nos consiliarii infrascripti videlicet Bertrandus, Porcelletus, Autardus, Aurella, Guillelmus de Viridifolio,Guillelmus , Ugo, Ugo Gaufridus, Ugo Tailencus, Rostagnus Laurencius, Poncius Guerengarius, Petrus Cadasta, Petrus de Merricis, Bertrandus Bonusffilius(d), Bertrandus de Monteolivo, Audebertus de Vauta, Petrus de Aqueria, Ugo Fulco Rostagnus de Becdeiun, Procius Bastonus, Bertrandus, Bonaudus, Guibertius, Gaufridus Trabustolus, Gaufridus Mataronus, Guillelmus Lombardus, Rainaudus de Turbia, Guillelmus de Castriis, Guillelmus de Miramars, Raimundus Rufus, Motetus, Petrus Iterius, Petrus de Toro, Guillelmus de Bosco, Guillelmus Bernardus Rapina, Bertrandus Senequerius, Raimundus Bencelinus, Amatus et Petrus, Ugo Amilius, prefatam pacem et omnia que in ea continentur universa et singula rata et firma promittimus vobis Bernardo Rainaudo et Bernardo Ferreolo tenere, habere, facere et servare et tactis sacris evangeliis iuramus. Et nos infrascripti de populo tam civitatis quam burgi Arelatensis, videlicet Bertrandus Cappa, Pellegrinus, Romeus, Petrus Guillelmus, Poncius, Bovetius, Bertrandus, Iohannes, Bartolomeus Scapha, Guillelmus de Olivario, Rainaudus Iterius, Petrus Raimundus, Petrus Ugo causidicus, Petrus Stephanus, Guillelmus Bartolomeus, Guillelmus Ricardus, Guilllelmus Laurencius, Aicardus, Raimundus Bedos, Bertrandus Silvester, Bernardus Marinus, Raimundus de sancto Georgio, Bertrandus de Novis, Berengarius Roveria, Petrus Durantus, Guillelmus Reardus, Bertrandus de Aqueria, Stephanus de Roveria, Ugo de sancto Mauricio, Bertrandus Rainaudus iuvenis, Stephanus de Molegesio, Petrus Bonus, Guillelmus de Cabannis, Gullelmus Gaufridus, Gaufridus Lombardus, Berengarius Darderius, Bertrandus de Bono Anno, Guillelmus Ricardus de Furcis, Guillelmus Bricius, Petrus Talonus, Guillelmus de Caunis, Petrus Oli, Bernardus de Rocamaura, Iohannes Caussamira, Guillelmus Raimundus de Bosco, Poncius Ansoinus, Poncius Arnaudus, Tripolus, Petrus Rainaudus, Raimundus Bonusfilius, Bernardus Rebellus, Ugo Mataronus, Iacobus Regagnola, Iohannes de Sancto Floro, Petrus Scuderius, Raimundus Dalmacius, Ricardus Feminus, Iohannes Vassal, Petrus Martinus, Guillelmus Michael, Ademarius, Petrus Pascalis, Petrus Ramatius, Iohannes de Aratris, Guillelmus Poncius, Petrus Stephanus, Guillelmus Guiraudus, Petrus de sancto Egidio, Poncius Durantius Benagenti, Guillelmus Ganterius, Bertrandus Scurol, Raimundus Bartolomeus, Rostagnus Scurol, Durantus Almeranus, Petrus Gabardus, Guillelmus Petrus, Guillelmus Petrus, Bertrandus Isoardus, Bertrandus Claperius, Petrus Girardus, Bernardus Sobrancerius, Gaufridus Arlaranus, Ugo Rapina, Ugo de Airaga, Petrus Raseire, Guillelmus Mercaderius, Guillelmus Pistor, Petrus de Ecclesia, Guillelmus Deodatus, Guillelmus Petrus, Bertrandus Doblega, Poncius Ferreolus, Guiraudus Gras, Guillelmus Irissonus, Poncius Lambertus, Petrus Pelliparius, Guillelmus Catalanus, Guillelmus Paulus et Arnulfus Pelliparius, predictam pacem et omnia que in ea continentur universa et singula promictimus rata et firma tenere, habere, facere et servare usque ad tempus pretaxatum, et tactis sacris evangeliis iuramus. Et ego Alvernacius, mandato populi tam civitatis quam burgi Arelatensis, in publico parlamento, in animas totius populi predicti et meam, prescriptam pacem et omnia que in ea continentur universa et singula promicto rata et firma tenere, habere, facere et servare usque ad tempus viginti quinque annorum continue computandum et tactis sacri evangeliis iuro.
Actum fuit hoc anno Dominice incarnationis MCC vicesimo primo, mense madii, in civitate Arelatensi.
(SN) Ego Guillelmus de Gravezons, publicus Arelatensis notarius, mandato prenominati potestatis Arelatensis et omnium predictorum iuratorum, hanc cartam scripsi et signo meo signavi et sigillo comunis Arelatensis plumbeo sigillavi.
tradizione:
Originale Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici [A].
verso:
Di mano coeva: pactu tra Pisa et Arle de Provincia [termine illeggibile]; di mani recenti: Atti pubblici 1221 maggio n. 10, n 68 (cassato).
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato di conservazione. Fori e nastro nella parte terminale,ma il sigillo è andato perduto. All’inizio della pergamena X in rosso.

1224 settembre 19, Pisa documento.


Il vicario del podestà di Pisa sigla coi consoli di Narbona, messi del visconte Aimerico, un trattato di pace della durata di quarantanove anni. Si prevede la protezione degli uomini di Narbona in tutto il territorio di pertinenza pisana e la risoluzione delle controversie entro 30 giorni dal reclamo. Sono stabilite le tasse che i mercanti di Narbona devono pagare all'ingresso e all'uscita da Pisa, che divergono a seconda che le merci siano importate o esportate e che siano trasportate tramite piccolo cabotaggio o per alto mare.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Proborum semper est consuetudo virorum, inter quos virtus viget et prevalet, omnem a se scandali materiam amputare et mutuis sese concordie ac pacis federibus conligare. Ideo, ex hac publica licterarum serie, clareat universis quod nos Roggerius et Conradus, vicarii domini Prohini de Inchoardis de Mediolano, domini Pisanorum potestatis(a) absentis, loco et vice predicti Prohini Pisanorum potestatis et eius nomine et nomine Pisani comunis, pro comuni Pisano et civitate Pisana, habito inde concilio senatorum, sequentes formam ipsius consilii, facimus vobis Guilielmo Petri et Bernardo de Leone, consulibus civitatis seu burgi Nerbone, et legatis et nunciis sive missaticis domini Aimerrici(b) , vicecomitis Nerbone, et totius universitatis Nerbone, recipientibus pro domino Arnaldo, Dei gratia Nerbonensi archiepiscopo, et pro domino Aimerico, vicecomite Nerbone, et pro universitate hominum civitatis Nerbone et eius forcie et districtus et pro vobis ipsis, firmam pacem. Et convenimus et promittimus nos suprascripti Rogerius et Conradus, vicarii suprascripti domini Prohini, Pisanorum potestatis absentis, vobis suprascriptis Guilielmo Petri et Bernardo de Leone, consulibus civitatis Nerbone et legatis vel nuntiis sive missaticis domini Aimerici, vicecomitis Nerbone, et totius universitatis Nerbone, recipientibus pro predicto domino Arnaldo, Dei gratia Nerbonensi archiepiscopo, et domino Aymerico, vicecomite Nerbone, et pro universitate hominum civitatis Nerbone et eius forcie et districtus, tenere firmam pacem in personis et havere, terra et aqua, et eos sanos et naufragos in personis et rebus per totam fortiam et districtum Pisane civitatis, salvare et defendere, et eos non offendere nec offendi facere. Et si offensio facta fuerit de personis, infra triginta dies ex quo inde reclamatio Pisanorum potestati seu rectori facta fuerit, convenientem vindictam facere. Si vero de rebus offensio facta fuerit et res extiterit, infra triginta dies ex quo inde reclamatio Pisanorum potestati vel rectori facta fuerit post requisitionem inde ante suprascriptum dominum Prohinum, Pisanorum potestatem, vel eius successores, consules vel potestatem Pisanorum, factam per nuntium vel litteras sigillatas sigillo domini Arnaldi, Dei gratia Nerbonensis archiepiscopi, et domini Aimerrici,, vicecomitis Nerbone, et comunis universitatis Nerbone, illud de quo fuerit querimonia reddi faciemus. Si vero res non extiterit vel inveniri non poterit, faciet inde dominus Prohinus et eius successores iustitiam et rationem secundum bonum usum civitatis Pisane(c), infra suprascriptum terminum et spatium triginta dierum, nisi per reclamatorem remanserit vel causa testium vel instrumentorum, hoc intellecto ut de pena pro rebus ablatis, vel de iniuria, non teneatur Pisanorum potestas seu rector facere rationem nisi sicut superius dictum est, nec ius suum ammitat qui vis sibi dixerit faciendo iniuriam, vel sua auctoritate aliquid accipiendo, hoc salvo quod aliquis homo civitatis Pisane vel eius districtus non conveniatur vel res eius impediantur pro aliqua persona que sit civitatis Pisane vel eius districtus a Nerbonensibus vel ab his qui sunt de eorum districtu nisi fideiussor vel adcessorius. De havere, vero, Nerbonensium quod per riveriam Pisas adductum fuerit aput Decatiam, tollantur denarii quattuor in introitu vel exitu; si vero per pelagus Pisas adductum fuerit, decinum(d) tollatur, et si exierit per pelagus de omni havere unde Decatia data non fuerit, denarii quattuor per libram; quod si per terram adductum fuerit, tollatur ripa inde sicut consuetum est. Predicta vero pax et concordia debeat servari ab hodie usque in annos quadragintanovem proximos. Proinde nos memoratis Rogerius et Conradus, vicarii predicti domini Prohini, Pisanorum Dei gratia potestatis absentis, iuramus ad sancta Dei Evangelia quod hec omnia suprascripta sine fraude et malo ingenio faciemus et observabimus toto tempore regiminis suprascripti domini Prohini, Pisanorum potestatis , et quod faciemus ita quod predictus dominus Prohinus, per se toto tempore sui regiminis, suprascripta omnia firma tenebit, faciet et observabit, et sequentes consules vel rectores sive potestatem hoc idem dominus Prohinus iurare faciet, et quod(e) recipient sibi sequentes consules vel rectores sive potestatem, qui hoc idem non iurent, et illi alios, et sic observetur usque ad predictum terminum completum quadragintanovem annorum. Quod si forte, quod absit, aliquid predictorum, ut dictum est, non fuerit observatum, proptera pax non rumpatur, et id quod non fuerit observatum infra viginti dies ab inquisitione inde facta emendetur. Et taliter prefati Rogerius et Conradus, vicarii domini Prohini, Dei gratia potestatis , me Benencasam, notarium domini imperatoris, hec omnia scribere rogaverint.
Acta sunt hec omnia suprascripta et iurata Pisis, in domo filiorum quondam Ferrantis, presentibus Gaitano Albertini de Bulso et Leone Galgani et Lamberto Galli et Bavera, iurisperitis, et Ugolino Medalliola Vicecomite et Rainerio Frederici et aliis pluribus testibus ad hec rogatis, Dominice incarnationis anno millesimo ducentesimo vicesimo quinto, indictione duodecima, tercio decimo kalendas octubris.
(SN) Ego Benencasa quondam Guilelmi de Perignano domini imperatoris notarius et cancellarie Pisane civitatis scriba publicus predictis interfui et ideo hec omnia fideliter scripsi atque firmavi.
tradizione:
Originale, Archives Municipales de Narbonne AA 200 [A] (precedenti collocazioni HH 121 e AA 121); Copia autentica del 1319, Archives Municipales de Narbonne, AA 101, 2e Thal., ff. 39v-40v [B].
verso:
Nel verso di A di mano trecentesca: in libro est, Piza; di mani moderne: hotel de Narbonne n 67, 13 kalendes d’octobre 1225. Les Pizans pour paix avec les ambassadeurs des archeveque et viconte et consuls de Narbonne, n 22 1 caisson ; precedono B di mano trecentesca: de Piza, Carta que aquels de Piza prometian a tenir salv e segurs a quels de Narbona am los mercadayrias et de non los fare deguna offensa et quant dens pagar mercadayrias a Piza.
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato. Sigillo in piombo del comune di Pisa: su una faccia l’immagine della Vergine in trono con Bambino e l’iscrizione Mater Dei e intorno Sigillum S. Marie Pisane civitatis; sull’altra faccia l’immagine dell’aquila contornata dall’iscrizione Urbis me dignum Pisane noscite signum. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano.
B è autenticato nel modo seguente: Hoc est translatum sive transcriptum quod ego Iohannes de Floribus vice et nomine magistri Guilielmi Ricordi, notarii Narbone publici, fideliter nil addito, mutato vel diminuito, scripsi et abstraxi a quondam originali instrumento scripto et firmato per Benencasam notarium domini imperatoris et cancellarie Pisane civitatis scribam publicum bullaque plumbea quadam in pendenti ut prima facie apparebat raiunto quod quidem originale instrumentum et hoc presens transscriptum duo publici notarii infrascripti et alii quatuor viri literati, videlicet Petrus tinctor, Petrus Talabuci, Ardus Boerii et Guilielmo de Doms ( clariter) videntes, legentes et diligenter examinantes, invenerunt utrumque bene in omnibus et per omnia convenerunt XIIII Kalendas ianuarii, sub anno Domini MCCC decimonono, Philippo rege Francie et Navarre regnante(1). Et ego idem Guilielmus Ricordi subscribo et signum meum hac assuetum appono (SN). Et ego Raimundus Ricordi notarius auctoritate regia subscribo et signum meum consuetum hic appono (SN). Et ego Iohannes de Floribus publicus domini nostri Francie et Navarre regis notarius subscribo et signum meum consuetum hic appono.

 

 

Copyright © 2004 StilePisano.it All rights reserved.