Stemma del Comune di Pisa

 

Consulta l'indice.

1165 aprile 29, [Narbona] documento.


Accordo tra Ermengarda, viscontessa di Narbona, e Ugo Pagani ambasciatore della città di Pisa. I due contraenti giurano di garantire la sicurezza delle rispettive popolazioni e dei relativi beni e di impegnarsi a risolvere eventuali controversie entro quaranta giorni dal reclamo ufficiale.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Ermengarda , vicecomitissa Narbonensishominibus meis facio iurare pacem et ab hodie in antea omnibus diebus vite mee firmiter tenere eam faciam Pisane civitati et omnibus hominibus qui modo de Pisano consulatu sunt vel in antea erunt, in personis eorum et in omnibus rebus ipsorum, in mari et in terra, in stagnis et in fluminibus, in portu in introitibus et in exitibus, in eundo et in redeundo, sanos et naufragos et in qualicumque modo venierint in potestativo meo salvare cum bona fide et sine enganno in toto districto meo. Si vero aliquando contigerit quod homines de potestativo meo offendant homines consulatu Pisano , postquam ego Ermengarda de Narbona, vicecomitissa monita fuero nuncio certo, vel sigillo consulatus Pisani , infra XL dies, secundum plenam iusticiam, offensam faciam restituere. Hec omnia que superius scripta sunt de pace ista, ego Ermengarda predicta tenebo et attendere faciam bona fide et sine enganno.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Ugo Pagani, legatus Pisane civitatis iuro per me et per omnes consules civitatis Pise, qui hodie ibi sunt vel in antea erunt, pacemhabere et tenere ab hodie in antea domine Ermengardi de Narbona vicecomitisse omnibus diebus vite sue et omnibus hominibus de Narbona et de tota terra sua presentibus et futuris in personis eorum et in omnibus rebus ipsorum, in mari et in terra, in stagnis et in fluminibus, in portu in introitibus et in exitibus, in eundo et in redeundo, sanos et naufragos et in qualicumque modo venierint in potestativo nostro salvare cum bona fide et sine enganno in toto districto Pisani consulatus. Si vero aliquando contigerit quod homines de consulatu Pisano offendant homines de potestativo Ermegardis de Narbona Pisani consules postquam moniti fuerint, nuncio certo, vel sigillo Ermengardis predicte, infra XL dies, secundum plenam iusticiam, offensam facient restituere. Hec omnia que superius scripta sunt de pace ista, ego Ugo Pagani tenebo et attendere faciam si Deus me adiuvet et sancta evangelia bona fide et sine enganno
Factum est hoc anno domini Ihesu Christi MCLXV , mense aprilis, III kalendas madii, feria V (1), regnante rege Lodovico in Francia (2).
Hanc pacem iuraverunt cum Ugone Pagani isti qui sunt subscripti: comte Gerardi de Massa (n) ia, Bartolomeus quondam Galfridi, Girardus de Lescudo, Rainerius Gaiolinus, Strambo de Ponte, Ugo Granzio.
De Narbona iuraverunt Arnaldus de Vitrac, Raimundus de Triavilla, Petrus monetarius, Guillelmus Bernardi, Guillelmus monetarius, Petrus de Bosco, Guillemus de Volta (a).
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti pubblici [A]
verso:
Di mano forse trecentesca: pace;carta di pacti tra i pisani et la contissa di Nerbona nel 1164; di mani moderne: atti pubblici, 1165 aprile 29;1185, n. 1.
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato. Divisa chirografica nella parte superiore formata dalle lettere dell’alfabeto.

1168 novembre 1, Pisa documento.
Impegno di Pisa nei confronti di Guglielmo signore di Montpellier.

I consoli di Pisa si impegnano a pagare agli uomini di Montpellier che avevano subito danni da parte di pisani una somma di 1440 lire a titolo di indennità. Essa deve essere riscossa, fino all’estinzione degli obblighi, sotto forma di tassa all’entrata e uscita delle navi pisane, nei porti compresi fra Marsiglia e Barcellona. Appositi baiuli e recollectores, nominati dallo stesso Guglielmo, sono incaricati della raccolta. Su ogni salma duplice di mercanzie portate dai pisani si devono esigere 12 denari melgoriensi; su ciascuna salma di rame e di stagno la tassa è di 3 denari melgoriensi, mentre si chiedono 5 soldi melgoriesi per ogni torsello marino, detto In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Inter cetera que quibuslibet in aliquo regimine constitutis expediunt, hoc inter laudes famosissimas dignum, hoc a sapientibus congruum, hocque rationabile iudicatur ut amicorum mentes in unitate spiritus et vinculo pacis illese conservent atque amicitias illas operum protestatione perspicua de bonis ad meliora fovendo cum integritate custodiant. Proinde nos, qui subsignamur inferius, Dei gratia Pisanorum consules, clarissimi viri Guilielmi Montispessulani domini, inter alios Pisane civitatis amicos precordialissimi, petitionibus amicabiliter satisfacere cupientes, sueque dilectioni per omnia gratissime nobis assistere decernentes ad restaurationem rerum quas hominibus suis a Pisanis ablatas propriis nobis apicibus intimavit, auctoritate nostra communi senatorumque nostrorum consilio per presentia scripta ponimus et constituimus atque concedimus vobis Guilielmo Piccapan et Bernardo Raimundi atque Petro Martiali Provincialibus, pro vobis et sociis vestris qui continentur in cartula Guilielmi Montispessulani ad nos utique destinata, suscipientibus ordines et recollectas in omnes et per omnes Provincialium partes a Massilia usque Barchinoniam et in ipsis locis que ad solutionem mille et quadringentarum et quadraginta librarum, quas pro vobis et sociis vestris in summa et consolidatione rerum vestrarum et sociorum omnium atque damni totius solvendas. Ordine subnotato convenimus, videlicet ut per singulas Pisanorum duorum falcium saumas, que in quamcumque prefatarum partium introducentur, de mergoliensibus denarii duodecim et per unamquamque in exitu eris et stagni saumam denarii tres item de mergoliensibus torscellos singulos marinos et per, legales vulgo dictos, eiusdem monete solidi quinque in exitu tollantur ac recipiantur et usque ad iam dictarum librarum satisfactionem vobis dentur et persolvantur a baiulis tamen et recollectoribus Pisanorum, in locis iam nominatis, de introitu et exitu, sub iuramento constituendis. Qua solutione peracta, prafati ordines et recollecte iamfate deleantur et penitus destruantur.
Actum Pisis, anno salutifere incarnationis millesimo centesimo sexagesimo nono, indictione secunda, ipsa die kalendarum novembrium(a) et positum atque constitutum per subnotatos consules Gerardum de Sancto Cassiano, Ildebrandum Homicii et Ildebrandum Martii, Ugonem Pagani, Turchium et Opithonem iudicem, Lambertum de Curte, Petrum Belle, Vectularium et Raimundum Raimundelli et Bernardum Cinnami et Alamannum.
tradizione:
Originale, Archives Municipales de Montpellier, Gran Chartrier, E 4 n. 2130 [A];
verso:
Di mano trecentesca: El panzamen que li pizans feron ab lo seinhor de Monpelier del tort quos avian als (quo) s homes de Monpelier; di mani moderne: 1169 A n. 1 armoir E caisse 4.
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. Manca l’autenticazione notarile. Il sigillo è andato perduto.

1174 marzo 4, Pisa documento. Accordo tra Pietro Gualterio, ambasciatore della viscontessa Ermengarda, di suo nipote Aimerigo, dei consoli e degli uomini di Narbona, e la città di Pisa.

Si stabilisce di vivere in pace con Pisa, di proteggere i suoi abitanti e i loro beni in tutto il territorio della viscontessa anche in caso di naufragio e di rendere giustizia nelle controversie entro 40 giorni dal reclamo ufficiale.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Petrus Gualterius, legatus domine Ermingiardis gloriosissime Narbonensis vicecomitisse et Aimerigi eius nepotis et consulum et aliorum proborum virorum Narbone , iuro ad sancta dei evangelia quod bona fide et sine malo ingenio studebo et operam dabo quod domina Ermingiardisfaciat iurare pacem secundum quod [con]suevit, quod ab hodie in antea omnibus diebus vite sue firmam et veram pacem tenebit Pisane civitati et omnibus hominibus qui modo de Pisano districtu sunt vel in antea erunt, videlicet quod salvabit eos et omnes res eorum in terra et mari, in stagnis et fluminibus, in portibus, in introitibus et exitibus, in eundo et redeundo, sanos et naufragos, et qualicumque modo venerint in potestativum suum, salvabit eos bona fide sine malo ingenio in toto districto suo. Si vero aliquando contigerit quod homines de suo potestativo offendant homines de districtu Pisano, postquam domina Ermingiardis Narbonensis vicecomitissa certis litteris comuni sigillo eorum sigillatis vel eorum certo nuntio fuerit inquisita, infra quadraginta dies secundum rationem, more sue ire inde plenam iusticiam fieri faciat. Hec omnia suprascripta de pace, ipsa domina Ermingiardis tenebit et attendere faciet bona fide et sine malo ingenio et ipsa consules Narbone et duos alios probos viros Narbone hanc pacem firmam tenere et observare iurare faciet et alios sequentes consules hanc pacem firmam tenere iurare facient et hec observabit et complebit infra viginti dies ex quo a Pisanis consulibus, per eorum certas litteras eorum sigillo sigillatas vel eorum certum nuntium, inde fuerit inquisita.
Actum Pisis in ballatorio ecclesie Sancti Xisti, anno dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto, quarto nonas martii, indictione septima. In presentia et testimonio Ormanni domini Paganelli et Petri quondam Butti et Boniaccorsi (a) quondam Marignani de Barba et Henrigi de Cane et Berardi de Scorno et Ildebrandi quondam Rufi de Pectore et Boniviani(b) quondam Ugonis et aliorum plurium bonorum hominum civium Pisane civitatis.
tradizione:
Originale, Archives Municipales de Narbonne, AA 199 [A]
verso:
Di mani moderne: n 329, des nones de mars 1174. L’ambassadeur dela tres glorieuse Ermendarde vicomtesse de Narbone, d’Aymeric son nepueû, des consuls et autres prudhommes dud Narbone promet amitié et paix a la comunauté de Pise et toute protetion dans la iurisdiction et detroit dud Narbonne, Paix de Narbonne avec Pize, n. 2 1 caisson n21.
osservazioni:
Pergamena in buono stato di conservazione con sigillo in piombo del comune di Pisa: su una faccia l’immagine della Vergine in trono con Bambino e l’iscrizione Mater Dei e intorno Sigillum S. Marie Pisane civitatis; sull’altra faccia l’immagine dell’aquila contornata dall’iscrizione Urbis me dignum Pisane noscite signum La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano.


1177 febbraio 6, Montpellier documento.


Ildebrando, console e ambasciatore di Pisa in Provenza, sigla un trattato tra la sua città e Guglielmo VII signore di Montpellier. I pisani assicurano agli uomini di Montpellier la sicurezza e la libertà di movimento entro la città e nel territorio sottoposto alla sua giurisdizione: possono negoziare in quest’ambito senza temere per i loro beni e persone; possono perseguire terzi che abbiano arrecato loro danni e devono essere accolti sui vascelli pisani come veri amici.
In eterni Dei nomine, amen. Ab incarnatione quoque Domini nostri Iesu Christi anno MCLXXVII, indictione decima, octavo idus febroarii. Ego Ildebrandus quondam Sismundi filius et divina gratia Pisanorum consul et in Provincia legatus, ac regi Arago (num) comitique Sancti Egidii et causa missaticie missus in Montempessolanum, auctoritate, consilio, mandato et voluntate consulum omnium Pisanorum et totius Pisane civitatis, per consules Pisanos presentes et futuros, et per totam civitatem Pisanam, et per omnes illos homines presentes et futuros qui ad iurisdictionem Pisane pertinent civitatis, tale pactum et sollempnem facio conventionem cum Guillelmo, Montispessulani domino et quondam Mathildis filio, et Iohanne scilicet Magal (onensi) episcopo et Guidone Guerregiato ac Iohanne Bertulfi, Montispessulani bailo, et omnibus probis hominibus Montispessulani presentibus et futuris. Omnes vero homines Montispessulani et omnes illos homines qui ad iurisdictionem domini Guillelmi Montispessulani pertinent, cum omnibus rebus suis, in hunc modum securos facimus infra civitatem Pisanam et extra civitatem Pisanam in toto posse civium Pisanorum et omnium hominum pertinentium ad iurisdictionem civitatis Pisane, ut sint salvi atque securi cum omnibus rebus suis, per aquam scilicet et per terram, stando, eundo, intrando, exeundo et redeundo. Et per aliquam offensionem, que retro temporibus sit perpetrata vel in antea perpetretur inter Pisanos et homines Montispessulani, homines Montispessulani, vel illi qui iurisdictionis suntdomini Montispessulani, vel res eorum, non offendantur in mari vel in terra, per pacem vel per guerram, nec detineantur per Pisanos nec per illos homines qui iurisdictionis sint vel fuerint civitatis Pisane, nisi propria offenderit culpa. Si vero extranea seu extera persona homines domini Montispessulani in toto posse Pisanorum vel hominum eorum iurisdictionis nocuerit, homines domini Montispessulani vindictam inde sumant et cum illa vindicta in posse Pisanorum et eorum qui eius sunt iurisdictionis regressum et refugium plenarie habeant. Omnes vero homines domini Montispessulani et eius iurisdictionis cum omnibus rebus et navibus et galeis et scaphis et bucis et aliis lingnis in aqua et in terra, in mari, in fluminibus, sive sani sint vel naufragi, stando, intrando et exeundo et redeundo, per pacem et per guerram, salvi sint semper atque securi ex parte Pisanorum et omnium hominum eorum iurisdictionis, itaquod non fatigentur pro petendo seu in petendo sigillo vel aliqua alia securitate, sed sicut cum amicis et hominibus nostre pacis in navibus et extra naves nostri cum eis participent dilectionem et eos tueantur.
Actum apud Montempessulanum, in domo Pisanorum, presentibus Rainerio Corsi, Pandulfo Blanci, Henrico eius filio, Guifredo et Henrico Quatuormanuum, Musca de Kinthica, Petro Arnulfi, Bernardo Butuffi, Geraldo Pandi, Rainerio de Rivolta, Rainerio Cofinelli, Tenperto Granelli, Cerbone, Nicola, Geraldo Lairoso, Guidone Pagani, Guidone Luciforis , Guitifredo Balbi, Parisio (a) di Vico. Et de burgensibus Iohanne Bertulfi baiulo, Guillelmo Holrici, Guillelmo Ildebrandi, Berengario et Bernardo Lamberto, Gerbaldo, Raimundo de Girunda, Stephano de Conchis, Raimundo de Fontanis, Dario, Ugone et Guillelmo de Crecio, Pellegrino, Geraldo Monacho, Petro de Carcasona, Raimundo Grosso, Bernardo de Montels, Raimundo Bertrandi, Fulco notario et me Ugone notario presente quondam Bernardi Marignani, qui predicti consulis mandato predicta omnia scripsi.
Que suprascripta dominus Ildebrandus , Pisane urbis consul, in eodem loco, et dictis presentibus, confirmavit et pro se et sociis presentibus et futuris et pro toto Pisane urbis populo et sue iurisdictionis presente et futuro, firma esse promisit in perpetuum et incorruptibilia.
Hec carta consignata est sigillo dicti Ildebrandi , Pisane urbis consulis et legati.
(SN) (b) Ego Ugo, domini excellentissimi Romanorum imperatoris sepeque triumphatoris Frederici et augusti publicus tabellio, et quondam Bernardi Marignani filius, predictis omnibus interfui, et scripsi atque firmavi.
tradizione:
Copia semplice della fine del secolo XIII, Archives Municipales de Montpellier, Mémorial des Nobles, 2 Mi 77 (AA1), fol. 81v. [B].
verso:
Precede il testo dell’accordo Forma accordie et securitatis facte inter dominum Guillelmum Montispesulani filium Mathildis et homines Pisanenses.
osservazioni:
La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano.

1177 gennaio, Tarascona documento.Trattato di pace tra Alfonso I, conte di Barcellona e marchese di Provenza, e il console-ambasciatore di Pisa Ildebrando Sismondi.

Alfonso garantisce la sicurezza ai pisani all'interno dei suoi territori da Salse fino ai confini del suo dominio verso la Spagna; concede che i pisani non paghino altri diritti commerciali eccetto quelli anticamente concordati; che si possa procedere al recupero dei rispettivi naufragi; che si arrivi alla risoluzione dei litigi entro 40 giorni dal reclamo Sit notum scire volentibus quod dominus Ildefonsus, Dei gratia illustris rex Arago (num) , comes Barch (inone) et marchio Provincie, reducto ad memoriam quanta, quam vetera (a) et quam fructuosa fuerit olim dilectio inter predecessores suos, principes utique gloriosos et venerabiles viros consules Pisanorum cum probis hominibus et populo, quantumve utilitatis et commodi utrique provenerit (b), comuni inquam assensu et voluntate precedente dignum duxerunt et bonum pacem inter se reformare et facere antiquam etiam renovantes dilectionem; quod quidem fecit dominus rex, precibus et mandato consulum senatorum totiusque Pisarum populi, cum nobili viro et strenuissimo milite domino Ildebrandino , qui tunc temporis consul erat (c), ad hoc agendum ab eis elegato. Tenor autem [pacis] talis est, quod omnes homines (d) domini regis cum rebus suis, qui sunt vel erunt a Salsis usque ad fines terre regis versus Hyspaniam, salvi sint semper et securi ubique terrarum et maris et omnium aquarum ab omnibus hominibus Pisarum quicquid actenus in...ene (e) factum sit ab utrisque. Pisani quoque a Salsis villa(1) usque in extremitates dominii domini regis versus Hyspaniam, securos se sentiant esse et tutos cum rebus suis ab omnibus hominibus eiusdem regis ubique terrarum et maris et omnium aquarum. Adiuncto etiam quod aliquis Pisanorum, nichil (f) causa ducatus alicuius sive securitatis dare cogatur meo supradicto dominio regis in mari, videlicet, sive in terra aut in fluminibus et stagnis, exceptis antiquis usaticis quod sui antecessores cum ipsis Pisanis habuerunt et tenuerunt. Hoc autem pretereundum non est, quod dominus rex salva et sana remittit omnino et concedit Pisanis naufragia ubicumque in tota predicta terra vel maris (g) regis, ipsa naufragia fieri fortuito casu contingeret, et econverso Pisani hominibus regis naufragia remittunt, ne inter dominium eorum homines regis predicte terre aliquid causa naufragii amittere debeant. Item si quam decetero altera partium cum altera novam faceret querimoniam per litteras sigillatas sigillo regis vel consulum, intra quadraginta dies post litterarum subscepsionem querelator iustitie plenitudinem consequi (h) debet nisi per eum steterit. Si vero, quod absit, utraque pars aut altera in tam utillima pace in perpetuum constituta aliquando omnino dissentiret, ita quod eam tenere nollet, a die illo quo pax in irritum verteretur et alteri partium reddita fuerit, usque ad annum nichil (i) quicquam (k) mali sibi faciant ab invicem ac si toto illo anni spatio pacem inter se haberent; quod autem de naufragiis remittendis dictum est, ita intelligatur, scilicet in tota terra que est a Turricella usque in fines terre regis versus Hyspaniam sine omni exceptione; in alia vero terra que [ intra] terminos supradictos continetur, in his tantummodo locis remittuntur naufragiaquibus ipse ab aliis esset accepturus. Ut autem hec supradicta firmius compleantur et teneatur (l) iuravit pro parte regis Raimundus de Teçon etDalmatius Debiere, mandato domini regis. Ex parte vero consulum [ Pise] iuravit dominus Ildebrandinus idem super animam suam et sociorum.
Actum est hoc apud Terrasconem, mense ianuario, anno Domini millesimo centesimo septuagesimosexto.
Signum Ildefonsi regis Arago (num) , comitis Barch (inone) et marchionis Provincie.
Huius rei testes sunt dominus Terragonensis archiepiscopus , Petrus de Cardone, Arnaldus de Darnitiis, Ugo de Bas, Aimerrigus Narbone, Gassaranus de Salis, Arnaldus de Villa Mulorum, Berlingarius de Cardona, Arnaldus de Palatholo, Bernardus de Auriaco cum aliis quam pluribus nobilis viris.
(SN) Ego Ugo, domini excellentissimi romanorum imperatoris triumphatoris semperque augusti publicus tabellio, predictis omnibus interfui ac predicta domini serenissimi Arago (num) regis et domini Ildebrandini Pisanorum consulis mandato atque rogatu scripsi atque firmavi et complevi. Qui Ugo olim fui filius Bernardi Marignani.
tradizione:
Originale, Archivio della Corona d’Aragona, Cancillerìa, pergamene Alfonso I, carp. 46, n 214 [A].
verso:
Di mani moderne: n 278, carpete 46, 214, Alfonso I.
osservazioni:
Pergamena in buono stato con piccolo foro nel quarto finale. Divisa chirografica nella parte inferiore formata dalle lettere dell’alfabeto. La data cronica riguarda solo l’anno (1176) e il mese (gennaio) senza ulteriori precisazioni. Sebbene il notaio redattore sia un pisano (Ugo Marignani) è tuttavia molto probabile che egli abbia usato lo stile “fiorentino” dell’Incarnazione, che proprio in questi anni sostituiva in Catalogna lo stile dell’Era di Spagna (A. Cappelli, Cronologia, p. 17). Di conseguenza l’anno delle redazione sarebbe il 1177, che rientra perfettamente all’interno del periodo in cui il console Ildebrando condusse la sua missione diplomatica in Catalogna, Linguadoca e Provenza ( si veda in proposito il documento al numero 8 e il documento alnumero 9).

1177 marzo 29, Nizza documento.

Trattato di pace tra i comuni di Pisa e di Nizza, stipulato in seguito a discordie causate da pisani in Provenza, siglato da Ildebrando Sismondi, console di Pisa e missaticus del comune. Si stabilisce la risoluzione delle controversie entro 40 giorni e l'eventuale espulsione dalla città del reo che non potesse o volesse risarcire il danno. In nomine domini nostri Iesu Christi. Notum sit omnibus presentibus atque futuris quod ego Ildebrandus , Sigismundi filius , Pisanorum consul et missaticus, propter discordias que inter Pisanos et eorum inimicos erant in Provincia sedandas missus, talem facio conventionem ex parte mea et sociorum meorum Pisanorum consulum cum consulibus Niciensibus, scilicet R. Raimbaldi, R. Chabaudi P. Badati, Bertrando Ricardi et civitate Nicia. Pacem siquidem et concordiam bona fide, sine dolo et fraude, me meosque collegas Pisanos consules civesque Pisane urbis, ceterosque ad iurisditionem seu districtum eiusdem civitatis spectantes, predictis Nicie consulibus ,eiusdemque urbis civibus aliisque ad iurisdictionem vel districtum suum pertinentibus, deinceps tenere iureiurando promicto, quod si contigerit aliquem de civibus nostris, seu de iurisdictione nostra alicui Nicensium vel cuiquam de eorum iurisdictione (a) seu districto dampnum inferre, visis a nostre urbis consulibus litteris Nicensium,sigillo consulum sigillatis, ita quod probatum sit duobus testibus in presentia Nicensium productis, vel confessione ab eo qui dampnum dedisse dicetur, coram Pisanisconsulibus facta, infra XL dies proximos ablata in simplum dumtaxat restituantur. Hoc quoque intellecto, sive presens sive absens sit qui dampnum dedisse dicetur, dum tamen sit solvendo. Qui si solvendo non esset, eum a civitate nostra et tota iurisdictione nostra seu districto, pro posse nostro, bona fide et sine fraude, expellemus, nec recipietur a nobis, nec in civitate nostra nec infra districtum nostrum habitare pro nostris viribus eum permictemus, donec dampnum resarcierit. Pace tamen ante dampni restitutionem et post nichilominus in perpetuum duratura.
Hec acta sunt apud Nissam, in ecclesia Sancte Maria, MCLXXVIII, indictione decima, quarto kalendas aprelis, anno dominice incarnationis (b).
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici, 1178 marzo 29 [A].
verso:
Sul verso di mano del secolo XVI: Copia di pace col comune di Nica di Provenza in anno 1178; di mano del XIX secolo: Atti pubblici 1178 marzo 29 indizione X.
osservazioni:
La pergamena è in buone condizioni. Divisa chirografica sul lato sinistro formata dalle lettere dell’alfabeto. Per Molard e Pecchiai l'anno è il 1178, ma l’indizione non corrisponde. Nella datatio, scritta da mano diversa rispetto al corpo del documento, sembra utilizzato lo stile pisano. Anche se l’atto è autenticato solo dalla divisa chirografica, è comunque probabile che a redigerlo sia stato il notaio pisano Ugo Marignani, che era al seguito di Ildebrando e che ha probabilmente usato lo stile pisano dell’incarnazione (cfr. supra i documenti nn.8 e 9).1178 novembre, [Grasse] documento.
Trattato di pace tra Pisa e Grasse valevole per 26 anni. I consoli di Grasse si impegnano a nome dei propri cittadini a mantenere la pace con i pisani, a non danneggiarli nella persona e nel patrimonio; a risarcire eventuali offese entro 40 giorni dal reclamo ufficiale. Promettono inoltre di informare i pisani il più velocemente possibile delle eventuali intenzioni malevole nei loro confronti del re d’Aragona o del conte di Provenza e, nel caso, di aiutarli con preghiere e chiedendo grazia. Nel caso che merci pisane siano danneggiate o rubate nel territorio di Grasse, il danno deve essere ripagato; sulle merci pisane portate a Grasse viene prelevata la tassa usuale. In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Cum pacis memoriam, tum propter labilem hominum mentem, tum propter brevem vitam, facile labi possibile sit, ut stabilis permaneat, litterarum notabulo duximus comendandam. Itaque nos Petrus Gascus et Gaucerandus Rolandi et Raimundus Gaioli atque Barreira, dei gratia consules Grasse, et nos similiter Malus Vicinius et Raimundus Esquirpi et R. Gralia et Raimundus Garcinus, eadem gratia anni futuri consules, facimus consulibus Pisanis et civitatis Pisane et omnibus Pisanis et omnibus personis Pisani districtus, firmam pacem, et convenimus pro nobis et omnibus hominibus nostri districtus tenere firmam pacem in personis et havere, terra et aqua, consulibus Pisanis et omnibus hominibus eorum districtus, et eos sanos et naufragos in personis et rebus per totam fortiam nostram salvare et defendere, et non offendere eos, nec offendere facere; et si (a) offensio facta fuerit de personis, infra XL dies ex quo inde reclamatio facta fuerit, convenientem vindictam facere. Si vero de rebus fuerit offensa, secundum rationem et bonum Grasse usum, iusticiam fieri faciemus, similiter infra XL dies, nisi per reclamatorem remanserit, vel causa testium vel instrumentorum; hoc intellectu ut de pena pro rebus ablatis, vel de iniuria non teneamur facere rationem, nisi sicut superius dictum est, nec ius suum amittat qui ius sibi dixerit faciendo iniuriam, vel sua auctoritate aliquid accipiendo. Promittimus etiam quod si presciverimus regem Aragon (um) vel comitem Provintie, vel eius baiulum, vel nuntium velle offendere Pisanos, cicius quam poterimus significabimus Pisanis consulibus et eos, si potuerimus, defendemus et adiuvabimus precibus et querendo mercedem, et si havere Pisanorum quod tempore pacis Grasse, vel in eorum districtu fuerit, ipse vel alius pro eo abstulerit, vel dampnificaverit, reddemus de nostro comuni et proprio, et emendabimus dampnum passis et eis quibus ablatum fuerit. De havere Pisanorum quod Grasse adductum fuerit, Grassenses solitam diricturam tollant et nemo aliam. De mercationibus et ceteris contractibus inter Pisanos et Grassenses, Grasse habitis, Pisani, si voluerint Grassenses, Grasse conveniri possunt et ad rationem cogi, hoc tamen salvo ut super illis factis que iam preterierunt, unde ratio a Pisanis contra Grassenses vel Grasse comune exigitur, videlicet ab Ildebrando Belacte et aliis Pisanis et omnibus qui cum eo erant et omnibus aliis Pisanis iudices super hoc iurare debent diffinire per rationem et bonum usum infra XL dies ex quo inde reclamatio facta fuerit. Et testes quos predicti reclamatores petierint, cogemus ad testimonium reddendum et eos iurare cogemus dicere veritatem totam, pro utraque parte, nisi, ut superius dictum est, remanserit, et quod nullum sacramentum vel ordinamentum fecerunt, quominus ita diffinire debeant; nec propter aliquod ordinamentum, vel preceptum, vel compagniam omittent ut non cognoscant, vel diffiniant per rationem vel bonum usum; et sententiam et laudamentum inde datum executioni mandabimus. Exceptis libris quat (uor) centis, usque in libr (is) quingentis melgor (iensium) si tot fuerunt, quas rex Aragonensis Pisanis auferri fecit, de quibus non teneamur facere iusticiam. Eodem habito intellectu ut de pena non exigenda et de iniuria et de iure non amittendo, sicut superius dictum est, in venturis offensis, ut inde non teneamur. Predicta vero pax et conventio debeat observari ab hodie usque in XXVI annos et sic ad sancta dei evangelia iuravimus, quod hec omnia ista, sine fraude et malo ingenio, observabimus toto tempore huius consulatus, et sequentes consules hoc idem iurare faciemus, et quod non recipient consulatum qui hoc idem non iurent, et si forte, quod absit, aliquod predictorum, ut dictum est, non fuerit observatum propterea pax non rumpatur, et id quod non fuerit observatum infra XX dies ab inquisitione inde facta emendetur.
Hec pax et conventio facta fuit in ecclesia Beate Marie, in presentia Fulconis, dei gratia Antipolitani episcopi, et Ugonis Riperti, Sicardi de Torretis, Guillelmi Longi, Guillelmi Amini, Fulco Bonifilii, et Calverie, et Isnardi Garcini, Guilielmi, Ioannis, Petri de Claromonte.(b)
Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi MCLXXVIIII, mense novembri, indictione XII
Ego Bertrandus notarius consulum Grasse, mandato ipsorum consulum, hanc cartam scripsi.
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici, 1178 [A]; sul verso di mano coeva: pax Grasse; di mano del XIII secolo: pax inter consules Pisanorum et consules Grasse 1179; di mano del XIX secolo Atti pubblici 1179 novembre indizione XII.
verso:
osservazioni:
La pergamena è in buone condizioni. Quattro fori nella parte finale sono traccia di un sigillo andato perduto. All’inizio della pergamena IV rosso. Per Molard la data è il 1179, ma, come nel caso del trattato con Nizza ( n. 9), l’indizione non corrisponde. A Grasse sembra vigere quindi lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. Si veda in proposito anche il documento n. 23.Controversia tra l´Arcivescovato e il Comune di Pisa in merito alla nomina dell´Operaio Pisa, 13 aprile 1207.

Nel nome di Dio eterno, amen. Noi Bandino del fu Burgundio e Marzucco del fu Ranieri Gaitani, arbitri eletti concordemente da Ubaldo arcivescovo della chiesa pisana per l'arcivescovado pisano e da Viviano avvocato dell'arcivescovo, per lo stesso arcivescovo e per l'arcivescovado, da una parte; e da Gerardo Cortevecchia podestà dei Pisani per il comune pisano e da Ranieri di Vellione avvocato del comune di Pisa per il comune pisano, dall'altra, per mettere fine ad ogni lite e discordia fra lo stesso arcivescovo e il detto Gerardo Cortevecchia podestà dei Pisani, in merito all'operaio dell'Opera di Santa Maria e riguardo all'Opera e alla casa della stessa Opera, così decidiamo: [...]Le richieste dell'arcivescovoViviano, avvocato dell'arcivescovo Ubaldo, chiedeva a Gerardo Cortevecchia, podestà dei Pisani, e a Ranieri di Vellione, avvocato del comune di Pisa, di non disturbare né in alcun modo impedire allo stesso arcivescovo e ai suoi successori di scegliere, istituire e insediare l'operaio nell'Opera di Santa Maria, ogniqualvolta l'Opera sia vacante dell'operaio; e di non disturbare né in alcun modo impedire all'arcivescovo e ai suoi successori di investire l'operaio; e di non impedire all'operaio, chiunque egli sia, di farsi converso, per questa ragione, perché l'Opera è una casa ecclesiastica e deputata al servizio di Dio e di santa Maria, e perché è costruita su suolo che è e fu dell'arcivescovado di Santa Maria; e per questo motivo, perché l'Opera ha chiese, chierici e conversi sottoposti, i quali promettono obbedienza all'operaio, e perché la scelta e l'investitura dell'operaio e anche la stessa Opera spettano al detto arcivescovo pisano, e perché l'arcivescovo e i suoi predecessori furono soliti scegliere e investire l'operaio; e perché è giusto che sia lui a fare tutte le predette cose. Inoltre, l'avvocato dell'arcivescovo chiedeva a Ranieri, avvocato del comune di Pisa, che Ugo del fu Carone sia rimosso dalla guida e dall'amministrazione dell'Opera; e che qualsiasi cosa sia stata fatta dallo stesso Ugo nell'Opera, questa sia annullata; e che il podestà e l'avvocato non permettano a Ugo di rimanere nella suddetta Opera e che non impediscano che sia rimosso. Le dette cose chiedeva per le suddette ragioni e anche perché Ugo non fu posto nell'Opera in modo conforme alle norme canoniche, ma in maniera illegittima e vi fu collocato contro i canoni e il diritto.La risposta del sindaco del comuneRanieri di Vellione avvocato del comune di Pisa rispondeva che non spettava all'arcivescovo il diritto di investire l'operaio nell'Opera; e rispondeva anche che Ugo non doveva essere rimosso dall'Opera né dall'amministrazione dell'Opera, e che non doveva essere annullato ciò che era stato fatto da Ugo nell'Opera; e rispondeva anche che spettava a lui il diritto di stare e dimorare nell'Opera come operaio, e che spettava al podestà e all'avvocato il diritto di far guidare e amministrare l'Opera dal suddetto Ugo; perciò rispondeva che nessuna delle predette argomentazioni poteva vincolarlo e di non essere tenuto a rimuovere Ugo dall'Opera.Replica dell'arcivescovoMa l'arcivescovo e Viviano avvocato dell'arcivescovo, per provare ciò che sostenevano, adducevano a loro favore le dichiarazioni di Gerardo Cortevecchia, che sostiene che l'ospitalario del Monte Pisano dal momento che entra nell'ospedale cambia i panni; e sostiene che l'Opera di Santa Maria ha chiese sottoposte a Costantinopoli e in Sardegna; e sostiene che i familiari delle predette chiese promettono e giurano di obbedire all'operaio; e sostiene che dall'entrata in carica di Gerardo Visconti podestà dei Pisani fu lite tra l'arcivescovo e il comune di Pisa; e sostiene che al tempo del governo di Gerardo Visconti alcune persone furono incaricate di accertare le intenzionidelle parti; e sostiene che l'arcivescovo si appellò al papa contro la nomina di Guidone de Curte, affinché il podestà non desse corso alla nomina stessa; e sostiene che i lasciti testamentari che vengono dati all'Opera, sono dati in favore dell'Opera della chiesa di Santa Maria di Pisa; e sostiene che la terra dove sono le case dell'Opera, fu data all'Opera della chiesa di Santa Maria.Replica del podestàIl predetto Gerardo Cortevecchia podestà dei Pisani e Ranieri avvocato del comune, all'opposto, sostenevano che le predette dichiarazioni e le testimonianze non potevano danneggiarli in nessun modo; e a loro difesa adducevano a loro favore le dichiarazioni di Ubaldo arcivescovo pisano, che sostiene che Gulefo già podestà dei Pisani nominò in Senato Ugo di Carone quale operaio; e sostiene che condusse lo stesso Ugo alla casa dell'Opera; e sostiene che proprio Guelfo lo mise nella casa dell'Opera, ma non come operaio; e sostiene che Ugo abbia le chiavi della casa dell'Opera; e sostiene che Ugo stia nella casa dell'Opera per conto del comune pisano; e sostiene che Guido de Curte stette nella detta Opera su nomina di Gerardo Visconti allora podestà; e sostiene che lo stesso Gerardo Visconti già podestà mise il detto Guido nell'Opera e dette lui le chiavi; e sostiene che Guido stette nell'Opera su nomina di Gerardo Visconti podestà dei Pisani; e sostiene che proprio Gerardo allora podestà nominò Guido in Senato; e sostiene che Guido de Curte e Ugo di Carone fecero giurare gli uomini che erano in servizio nella casa dell'Opera; e sostiene che i lavori che furono fatti al loro tempo li fecero fare Guido e Ugo finanziandoli con i beni dell'Opera; e sostiene che Bernardo di Argentina fece il rendiconto ai revisori che furono eletti dai consoli per riscuotere, e ciò il detto Bernardo lo fece due volte; e sostiene che Guido de Curte e Ugo di Carone fecero il rendiconto ai revisori eletti per riscuotere; e sostiene che Bernardo di Argentina e Guido de Curte e Ugo di Carone non furono conversi; e sostiene che i consoli dei Pisani utilizzarono i beni dell'Opera per finanziare ambascerie e per altre occasioni; e sostiene che gli operai dell'Opera portarono rispetto ai consoli e i rettori della città di Pisa; alla domanda se sostiene che ciò che l'Opera possiede a Costantinopoli e in Sardegna l'abbia avuta per il comune pisano, risponde "non tutto, ma almeno per la terza parte"; e sostiene che i modelli delle misure di capacità, che l'Opera possiede a Pisa, li possiede per il comune di Pisa; e sostiene che Enrico da Fornaria, che è il pontonaio del Ponte Vecchio è laico e ha moglie; alla domanda se l'ospitalario dell'ospedale del Monte Pisano è laico e ha moglie, risponde che "deve essere converso e può avere moglie"; e sostiene che l'ospedale del Monte Pisano ha sotto di sé la chiesa; e sostiene che i conversi della casa dell'ospedale del Monte Pisano prestano obbedienza all'ospitalario del predetto ospedale; e sostiene che gli operai dell'Opera di Santa Maria indossarono vesti particolari.Decisione dei giudiciPer la qual cosa noi soprascritti arbitri, sentite le ragioni di entrambe le parti e considerate e esaminate diligentemente le predette confessioni e le testimonianze dei predetti testimoni, condanniamo Gerardo Cortevecchia podestà dei Pisani e Ranieri di Vellione sindaco del comune di Pisa, affinché non impediscano a Ubaldo arcivescovo pisano e ai suoi successori di investire l'operaio dell'Opera di Santa Maria delle cose spirituali, e affinché non impediscano all'operaio di farsi converso, se l'operaio lo vorrà. Assolviamo e liberiamo dalle altre accuse Ranieri di Vellione avvocato del comune di Pisa.
Data e recitata a Pisa, nella chiesa di San Giorgio di Porta di Ponte, alla presenza di Gerardo Cortevecchia e Viviano e Ranieri avvocati e Lanfranco del fu Bonaccorso e Sigerio di Berta, e Gallo del fu Lamberto Crasso e Truffa del fu Bonaccorso e Ugo giurisperito del fu Grotto e Bandino giurisperito del fu Gaetano e Leolo giurisperito del fu Galgano e Lamberto giurisperito del fu Guidone Gallo e Ranuccino del fu Benedetto di Vernaccioe Gudo di Marignano e altri. Anno dall'incarnazione del Signore 1208, Indizione decima, idi d'aprile.1208 luglio 27, Fos documento.
Trattato di pace tra i signori e marchesi di Fos e la città di Pisa. I marchesi promettono di mantenere pace con Pisa per 21 anni alle seguenti condizioni: sicurezza per i pisani in tutto il territorio di loro pertinenza; risoluzione delle controversie tra gli 8 e i 30 giorni dalla richiesta ufficiale. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ex hac publica literarum serie manifestum sit cunctis audientibus quod nos domini et marchiones de Fos et de eius districtu et tenemento, scilicet ego Amelius de Fosso et ego Uilelmus Portelleti et ego Gido de Cavallone et ego Raimundus Gaufredi, nostrorum ipsorum habito sano consilio et habito consilio nostrarum nobilium personarum et proborum virorum predicti castri, gaudentes audivimus pacem nobis missam a nobili et ab egregia civitate Pise et a domino Matheo de Corrigia, Pisanorum potestate, et a consulibus et a discretis viris ipsius civitatis. Firmiter promittimus pro nobis et pro nostris successoribus et pro omnibus nostris viris qui in castro Fossi vel eius tenemento vel districtu manent, vobis domine (a) Mathee de Corrigia, Pisanorum potestas, et sapientibus consulibus ceterisque omnibus hominibus tam nobilibus quam ignobilibus, qui in civitate Pise manent et eius districtu et tenemento, pacem integram predictam esse tenendam, cum magna concordia et ad sancta Dei evangelia nos omnesdomini de castro Fossi per nos et per nostros successores iuramus. Et homines ipsius castri et eius districtus et tenementi iurare facimus quod ab hodie usque ad annos XX et unum firmam et perfectam pacem tenebimus cum honorifica civitate Pisa et cum predicta nobili potestate Pisanorum , scilicet Matheo de Corrigia, et cum egregiis consulibus et omnibus hominibus ipsius egregie civitatis et eius fortie et districtus, et salvabimus eos in personis et rebus, terra, mari et aqua, sanos et naufragos in castro Fossi et eius toto districtu et tenemento contra omnem personam et locum. Et non offendemus nec offendere faciemus nec consentiemus offessionem fieri alicui homini predicte civitatis vel eius districtus in personis vel in rebus, terra vel aqua. Ei si quis de castro Fossi vel de eius districtu aut tenemento offenderit alicui homini dicte civitatis vel eius districtus vel fortie in personis vel rebus post factam requisitionem ante nos vel consules per nuntium vel per nuntios hominum de Pisa vel per litteras sigillatas(b) sigillo potestatis vel consulum Pise, illud de quo facta fuerit querimonia reddemus vel reddi faciemus, si res extiterit, infra octo dies et hoc si de re fuerit reclamatio. Si vero de quocumque alio fuerit reclamatio iustitiam ex inde reclamatori faciemus vel fieri faciemus et alii pro eo infra XXX dies, aut conventionem ad voluntatem partium et sententiam datam vel conventionem factam firmam et ratam habebimus et tenebimus ac tenere faciemus et executioni (c) mandabimus sine fraude. Et nullum consilium nec adiutorium persone et rei dabimus vel dari faciemus nec hoc detur ab aliqua persona castri Fossi et eius districtus, nec concedemus vel patiemur alicui persone que offendere debeat vel offendere possit predictos homines de Pisa vel de eius fortia vel districtu in persona vel in rebus. Et non mittemus vel mitti faciemus litteras potestati Pisa vel consulibus vel rectoribus eius pro aliqua persona vel pro re alicuius persone que non sit de castro Fossi vel de eius districtu ablata ab hominibus Pise vel de eius districtu vel pro dampno et facto ab eis sive pro ratione ei facienda. Si qua vero offensio facta fuerit infra predictum terminum, non intelligatur propterea pax rupta nec rupta sit, set emendatio debeat fieri. Et non recipiemus consules vel rectores in castro Fossi qui ista omnia in totum firma tenere et observare non iurent nec illi alios sibi sequentes et sic debeat observari usque ad predictum completum XX et unus annorum terminum.
Actum Fossi in loco qui dicitur ad Catenam. Et taliter hec scribere rogavimus Gaufridus Godafridi (d) publicum notarium ispius castri. Ut hec pax firmiter teneatur nos omnes predicti domini de Fosso supra sancta evangelia iuuravimus et isti iIIor consules scilicet Berengarius Gaudin, Raimundus Rostan, Bertranus de Ginac, Ugo Calveria iddem (e) iuraverunt. Et omnes illos similiter iurare fecimus qui in alia carta sunt scripti.
Ego Gaufridus Godafridi nominati castri publicus notarius prefatis interfui et hanc cartam scripsi, complevi et dedi. Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono sexta kalendas augusti.
tradizione:
Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici [A].
verso:
Sul verso di mano coeva: Pax inter Pisanos et dominos de Fos, 1209; di mani moderne: Atti Pubblici 1209 luglio 27, n 168,N. 8.
osservazioni:
Pergamena in buono stato di conservazione. Nastro rosso e due fori nella parte inferiore, ma il sigillo è andato perduto. All’inizio della pergamena VIII in rosso. Lo stile della datazione è quello dell’incarnazione, applicata quasi certamente secondo il modo pisano: nel luglio 1209 infatti il podestà di Pisa non era Matteo da Correggio (1208 marzo 19 - dicembre 20) -come attestato nel documento- ma Goffredo ‘Musto’ Visconti (1209 marzo 12 -

1210 dicembre 30).1209 agosto 27, Fos documento.


Goffredo Visconti, podestà di Pisa, stipula un trattato di pace con gli ambasciatori della città di Marsiglia. Promette ai marsigliesi sicurezza nelle persone e negli averi in tutto il territorio pisano. La garanzia di sicurezza si estende anche ai marsigliesi in navigazione, a meno che non si trovino su un'imbarcazione di una potenza con cui Pisa si trova in guerra. La regolazione delle offese si stabilisce in quaranta giorni dalla denuncia ufficiale. Si assicura il rifugio e la difesa a tutti i marsigliesi che ne abbiano bisogno, in particolare dai genovesi e dagli uomini della costa ligure riveria. Si concede ai pisani di navigare liberamente con i marsigliesi. Dalla tutela sono eccettuate le mercanzie e i pisani trovati su imbarcazioni genovesi nel corso della guerra in atto tra Genova e Marsiglia. Alle navi marsigliesi in scalo a Pisa non si chiede altro dazio oltre a quello in vigore da vent'anni a questa parte. I pisani sono tenuti ad aiutare i marsigliesi contro chiunque fuori del territorio pisano a patto che non si tratti di persone con le quali Pisa ha stipulato alleanze in precedenza: in questo caso Pisa si deve attivare per comporre la pace tra le parti. La pace ha validità di 25 anni e deve essere giurata dai successori di Goffredo nel governo della città. Entro otto giorni dall'arrivo a Pisa dell'elenco dei giurati marsigliesi, Pisa deve far giurare trecento pisani scelti tra i più adatti e inviarne la lista sigillata a Marsiglia.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Nos Gottifredus vicecomes Dei gratia Pisanorum potestas pro nobis et pro comuni Pisano et pro civitate Pisana et pro omnibus Pisanis et omnibus hominibus Pisani districtus et qui Pisano nomine censentur, facimus vobis Ugoni Beroardo, canonico maioris ecclesie civitatis Massilie, et Ugoni Andree et Cerleoni, legatis domini Rainerii episcopi Massilie, et Rozelini et Ugonis de Bauzio, dominorum Massilie, et Ugonis Feri Massilie vicarii, et consulum et totius universitatis Massilie pro ipsis domino episcopo et omnibus dominis et consulibus Massilie et tota universitate Massilie et pro omnibus hominibus sue iurisdictionis, firmam et veram pacem. Et convenimus et promittimus pro nobis et pro comuni Pisano et pro civitate Pisana et omnibus Pisanis et Pisani districtus hominibus et qui Pisano nomine censentur vobis infrascriptis Ugoni Beroardo et Ugoni Andree et Cerleoni, legatis infrascriptorum domini Rainerii episcopi Massilie et infascriptorum dominorum et consulum et universitatis Massilie, pro ipsis domino episcopo et dominis et consulibus et universitate Massilie et populo Massilie et omnibus hominibus eius iurisdictionis, quod firmam (b) et veram pacem tenebimus cum civitate Massilie et cum omnibus hominibus Massilie civitatis et eius fortie et districtus et cum omnibus qui Massiliensi nomine censentur. Et salvabimus et defendemus eos omnes in personis et rebus, terra et mari et aqua, sanos et naufragos, eundo, stando et redeundo, in civitate Pisana et eius portu et fortia et districtu tam contra amicos quam contra inimicos et contra omnem personam et locum. Et quod in personis vel rebus non offendemus in aliqua parte vel loco nec offendi aliquo modo faciemus Massilienses vel aliquem eorum vel aliquem de districtu vel fortia Massilie civitatis vel aliquem qui Massil (iensi) nomine censentur(c), nec aliquem qui in ligno Massiliensi cum Massiliensibus navigabit, nisi sit de terra cum qua Pisana civitas publicam habeat guerram vel a civitate Pisana per suas litteras civitati Massilie denuntiatum fuerit quod guerram habeat; que denuntiatio fieri non debet nisi de ea terra cum qua in veritate Pisana civitas guerram habuerit, et tunc si eum offenderet pax propter hoc non rumpatur. Et si offensio facta fuerit de personis, infra quadraginta dies ex quo inde reclamatio (d) fuerit in Pisana civitate, convenientem inde vindictam faciemus. Si vero de rebus fuerit offensio facta alicui Massilie vel eius iurisdictionis aut fortie vel districtus, ab inquisitione ab eo facta vel ab aliqua persona pro eo, visis litteris comunis Massilie sigillo sigillatis, infra quadraginta dies continuos, ita quod probatum vel certum sit confessione vel duobus testibus ydoneis, cum integritate ablata, si invenientur, restitui faciemus; si non invenientur de bonis qui dampnum dedit emendari faciemus, hoc tamen intellecto sive presens sive absens sit qui dampnum dedit, dum t (ame) n solvendo sit plenarie, ut dictum est, ablata restitui vel emendari faciemus. Si vero solvendo non fuerit in totum sed pro parte, pro ea parte qua solvendo fuerit dampnum emendari faciemus; pro eo autem quod solvendo non fuerit, faciemus fieri de eo qui offensam fecerit iustitiam secundum rationem et bonum usum civitatis Pisane. Et quod si quis Massiliensium vel de Massiliensi districtu vel fortia de aliquo negotio quod ab hodie in antea fiet vel quod ante fractionem pacis inter Pisanam civitatem et Massiliensem factum fuerit, reclamationem fecerit de aliquo homine de civitate Pisana vel de eius districtu aut fortia seu de aliquo foretaneo qui in civitate Pisana tunc invenietur, secundum rationem et bonum usum civitatis Pisane iustitie plenitudinem ei fieri faciemus, exceptis quem(e) de dampnis datis et ablationibus et rapinis hinc inde factis usque ad diem compositionis huius pacis de quibus omnibus non teneamur rationem facere. Et quod recipiemus et salvabimus et defendemus omnes homines et res et navigia Massiliensium et hominum eius fortie et districtus et eos qui Massiliensi nomine censentur cum omnibus rebus quas habuerint sive secum reduxerint, qui et que ad Pisanam civitatem vel eius fortiam devenient et applicabunt et confugient et morari voluerint, ab omnibus hominibus et personis et nominatim a Ianuensibus et hominibus de districtu et riveria eorum et eos securos et tutos faciemus et adiuvabimus eos pro posse nostro et quandocumque egredi voluerint eos libere exire permictemus cum omnibus eorum rebus n [ec ante quam] voluerint ipsi Massilienses eos exire cogemus. Et quod navigare permictemus libere Pisanos cum Massiliensibus et eis nullo modo prohibebimus nec prohiberi faciemus cum Massiliensibus navigare vel ire quocumque modo volentibus. Et quod Ianuensium havere si cum [ Pisanis forte in aliquo navigio] inventum fuerit a Massiliensibus ipsi Pisani non facient suum nec suo nomine ipsum defendent. Et si forte aliquis Pisanus cum Ianuensibus donec guerra inter Massilienses et Ianuenses fuerit a Massiliensibus inventus fuerit in eorum navibus vel lignis eundo vel redeundo liceat Massiliensibus et Massiliensis fortie et districtus hominibus Pisanos et res eorum tamquam ianuenses offendere et capere et capta retinere et non reddere nec reddi facere et propterea hec pax et concordia non rumpatur. Et quod de havere Massiliensium quod Pisas per pelagus vel per riveriam adductum fuerit pro vendendo ibi vel inde extrahendo, nichil pro dirictura vel ripa vel lesda vel aliquo alio modo in introitu vel exitu ab aliquo Massiliense vel homine Massilie districtus vel fortie vel ab aliquo qui Massiliensi nomine censetur tolletur vel exigetur in Pisana civitate vel eius fortia aut districtu nisi id tantum quod minus exactum sive acceptum fuit ab hodie retro usque ad viginti annos. Et quod Pisani, in quacumque parte mundi extra Pisanam civitatem vel eius fortiam fuerint, adiuvabunt Massilienses cum armis bona fide sine fraude contra omnes homines nisi fuerint tales cum quibus Pisana civitas pacis confederationem habet, contra quos adiuvare non teneantur, sed interponent partes suas bona fide ad amicabilem compositionem faciendam. Predicta vero pax et conventio et infrascripta omnia debeant observari et firma teneri ab hodie ad annos viginti quinque proximos continuos. Que omnia sic observare et observari facere atque complere et compleri facere ad sancta Dei evangelia iuramus. Et insuper [iuramus quod non]recipiemus sequentes consules vel rectores seu dominatorem sive potestatem, nec esse permictemus qui non iurent omnia predicta et singula firma tenere facere et observare et quod illi non recipient alios sequentes nec illi alios qui pro tempore fuerint et sic iurent [et observent] pro tempore usque ad predictum terminum viginti quinque annorum. Insuper iuramus ad sancta Dei evangelia quod infra octo dies ex quo publica carta (f) notarii Massilie in qua contineatur nomina iuratorum Massilie sigillata sigillo episcopi et dominorum Massilie Pisis nobis delata fu [erit, faciemus iurare ad sancta Dei evan]gelia trecentos de melioribus civibus Pisanis qui nobis magis convenientes videbuntur coram notario publico Pisane civitatis, qui nomina iurantium scribet et vobis scripta transmittentur sigillata sigillo comunis Pisani, quod predictam [pacem et infrascripta omnia et singula que in] tenore infrascripte pacis continentur firma tenebunt facient et observabunt atque pro omnia complebunt.
Acta sunt hec omnia infrascripta Pisis, sub ecclesia sancti Petri in palude, presentibus Guelfo Hermanni Paganelli et Marzucco [Rainerii Gaetani ] [et ] [Lam]berto Bononis et Sigerio Berte et Pellario Ugonis Pellarii et Pellario Turchii et Bonacurso Gatti et Marzucco Teperti et Petro Modani et Accurso Caballi et Rainerio Marsucci et Marzucco Circonis et Bandino Marzucci et [Bandino Burgundii] [ et ] [Albitho]ne Caldere et Tholomeo et Opithone Gerardi Marzucci et Cortingo et Erio(g) et aliis nobilibus Pisanis et pluribus de populo Pisano et presentibus Bertraimo Rostano et Ugone de la Gola et Gioffredo Beroardo et Ugone Rifardo [et] Guilielmo [Ugonis] [et] [Inardo] et aliis pluribus Massiliensibus. Dominice vero incarnations anno millesimo ducentesimo decimo, indictione duodecima, sexto Kalendas septembris (h).
Ego Bonalbergus Ventrilii quondam filius domni Imperatoris romanorum iudex et notarius prefatis interfui et hanc cartam rogatu infrascripti domini Gottifredi Vicecomitis Pisanorum potestatis [scripsi complevi et dedi].
Ego Bandinus Martii iudex et notarius domini Imperatoris et Pisane civitatispublicus cancellarius prefatis interfui et hanc cartam a me et a suprascripto Bonalbergo iudice notario rogatam et ab eodem scriptam subscribendo firmavi.
tradizione:
Originale, Archives Municipales de Marseille, AA11 1210 agosto 27 [A]; copia autenticata coeva [B] e copia semplice coeva, ivi [C].
verso:
Su A di mano coeva: strumentum cum sigillo presenti contenentes te (x) tu (m) pacis factam inter homines Massilie et Pisanos numero VIII; di mani moderne: 1210, original du traité ed. Bourrilly IXbis p. 263, A rmo 2 cass 17 n. 114 sac L, paix facta entre les Marseillais et les Pisans, n. 168e altre annotazioni archivistiche non leggibili.
Sul verso di B di mano coeva: Pisarum, C, Istud instumentum continet pacem factam inter Gotifredum, vesconte et potestat de Pisa per lo comune de Pisa et dominum Hug (onem) Beroardi canonicum Mass (ilie) , Hug (onem) Andree et Cerleonem legatos domini Raynerii episcopi Mass (ilie) , Rozzolini et Hug () onis de Baucis et Hug (onis) Feri viguiei(a) de Mass (ilie) ; di mani moderne: 1210 VI kalendas septembris, traité de paix entre Marseille et Pise, rédigé dans cette dernière ville dans l'eglise de S. Pierre et translait par Etienne de Baume, notaire publique à Marseille, EE,1210 indictione XII VI kalendas semptembris (27 août),dependant du … n. 168, traité ed. Bourrrilly IXbis p. 263.
Sul verso di C di mano coeva: Pax inita inter Pisanos et Massilienses; di mani moderne:1210, Armo 2 caiss. 17 n. 108 sac L, dependant du … n. 168, Copie du traité de paix entre Marseille et Pise, rédigé dans cette dernière ville dans l'eglise de S. Pierre, l'an 1210, indictione XII, le VI de calendas de septembre (27 août), Copie du traité ed. Bourrrilly IXbis p. 263.
osservazioni:
A è una pergamena in buono stato di conservazione con una larga macchia di umidità nel lato destro che ne rende parzialmente illeggibile il testo, che si integra da B. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. Il sigillo è andato perduto.
B è autenticata nella maniera seguente: Ego Stephanus de Balma, publicus notarius Massilien (sis) , hoc translatum de originali instrumento fideliter translatavi, non addens vel minuens aliquid s (cilicet) secundum quod in dicto instrumento originali inveni scripsi et postea perscrutatus fui et signo meo signavi (SN).1209 agosto 27, Pisa documento


Accordo di pace tra le città di Pisa e di Marsiglia.

Documento di parte marsigliese identico a quello precedente eccetto che per una clausola, secondo la quale i marsigliesi non possono portare sale in nessun punto della costa tra Genova e Pisa, tranne che a Pisa stessa.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Nos Hugo Beroardus, canonicus maioris ecclesie civitatis Massilie, et Ugo Andree et Cerleone, legati domini Rainerii episcopi Massilie, et Rozelini et Hugonis de Bauzio, dominorum Massilie, Hugonis Feri, Massilie vicarii, et consulum et tocius universitatis Massilie, pro ipsis domino episcopo et omnibus et dominis consulibus Massilie et tota universitate Massilie et pro omnibus hominibus sue iurisdictionis, facimus vobis domino Gottifredi Vicecomiti Pisanorum potestati, pro vobis et pro comuni Pisano et civitate Pisana et omnibus Pisanis et omnibus hominibus Pisani districtus et qui Pisano nomine censentur, firmam et veram pacem. Et convenimus et promittimus vobis pro nobis et pro supradicto episcopo et pro supradictis dominis et consulibus et universitate Massilie vobis supradicto domino Gottifredo Vicecomiti Pisanorum potestati, pro vobis et pro comunis Pisano et pro civitate Pisana et omnibus Pisanis et qui Pisano nomine censentur et Pisani districtus hominibus, quod predictus dominus episcopus et domini et consules qui modo sunt et qui deinceps erunt et populus Massilie et omnes homines eius iurisdictionis, firmam et veram pacem tenebunt cum civitate Pisana et cum omnibus hominibus Pisane civitatis et eius fortie et districtus et cum omnibus qui Pisano nomine censentur, et salvabunt et defendent eos omnes, in personis et rebus, terra et mari et aqua, sanos et naufragos, eundo, stando et redeundo in Massilia et eius portu et fortia et districtu, tam contra amicos quam contra inimicos et contra omnem personam et locum; et quod in personis vel rebus non offendent in aliqua parte vel loco, nec offendi aliquo modo facient Pisanos vel aliquem eorum vel aliquem de districtu vel fortia Pisane civitatis vel aliquem qui Pisano nomine censentur, nec aliquem qui in ligno Pisanorum cum Pisanis navigabit, nisi sit de terra cum qua Massilia publicam habeat guerram vel a Massilia per suas litteras civitati Pisane denunciatum fuerit quod guerram habeat, qua denunciatio fieri non debet nisi de ea terra cum qua in veritate Massilia guerram habuit, et tunc si eum offenderet, pax propter hoc non rumpatur. Et si offensio facta fuerit de personis infra quadraginta dies ex quo inde reclamatio facta fuerit in Massilia domino episcopo Massilie, si ille qui offensam fecerit fuerit de iurisdictione dominorum, convenientem inde vindictam facient. Si vero de rebus fuerit offensio facta alicui Pisanorum vel eius iurisdictionis aut fortie et districtus, ab inquisitione ab eo facta vel ab aliqua persona pro eo visis litteris Pisani comunis sigillo sigillatis infra XL dies (a) continuos, ita quod probatum vel certum sit confessione vel duobus testibus ydoneis, cum integritate ablata si invenientur restitui facient, si non invenientur(b) de bonis qui dampnum dedit emendari facient. Hoc tamen intellecto sive presens si vel absens sit qui dampnum dedit, dum t (ame) n solvendo sit, plenarie ut dictum est ablata restitui vel emendari facient. Si vero solvendo non fuerit in totum sive pro parte, pro ea parte pro qua solvendo fuerit dampnum emendari facient, pro eo autem quod solvendo non fuerit facient fieri de eo quod offensam fecerit iusticiam secundum rationem et bonum usum civitatis Massilie. Et quod si quis Pisanorum vel de Pisano districtu seu fortia de aliquo negocio quod ab hodie in antea fiet vel quod ante fractionem pacis inter Pisanam civitatem et Massiliam factum fuerit reclamationem fecerit de aliquo homine de Massilia vel de eius districtu aut fortia, seu de aliquo foretaneo qui in Massilia tunc inveniretur, secundum rationem et bonum usum civitatis Massilie iusticie plenitudinem ei fieri facient, exceptis (quo) de dampnis datis et ablationibus et rapinis hinc inde factis usque ad diem conpositionis huius pacis, de quibus omnibus non teneantur rationem facere. Et quod recipient et salvabunt et defendent omnes homines et res et navigia Pisanis(c) et hominum eius fortie et districtus et eos qui Pisano nomine censentur cum omnibus rebus quas habuerint sive secum reduxerint, qui et que ad Massiliam vel eius fortiam devenient et applicabunt sive confugient et morari voluerint ab omnibus hominibus et personis, et nominatim Ianuensibus et hominibus de districtu et riveria eorum, et eos securos et tutos facient et adiuvabunt eos pro eorum posse. Et quicumque egredi voluerint, eos libere exire permittant cum omnibus eorum rebus nec antequam voluerint Pisani eos exire cogent. Et quod navigare permittent libere Massilienses cum Pisanis et eis nullo modo prohibebunt nec prohiberi facient cum Pisanis navigare vel ire quocumque modo volentibus. Et quod Ianuense havere sicum Massiliensibus forte in aliquo viagio inventum fuerit a Pisanis, ipsi Massilienses non facient suum, nec suo nomine ipsum deffendent. Et si forte aliquis Massiliensis cum Ianuensibus donec guerra inter Pisanos et Ianuenses fuerit a Pisanis inventus fuerit in eorum navibus vel lignis, eundo vel redeundo, liceat Pisanis, et Pisane fortie et districtus hominibus, Massilienses et res eorum tamquam Ianuenses offendere et capere et capta retinere et non reddere vel reddi facere, et propterea hoc pax et concordia non rumpatur. Et quod Massilienses in aliquo viagio non deferent salem in aliquam partem a Ianua usque Pis (as) , nisi Pisis tantum. Et quod de havere Pisanorum quod Massiliam per pelagos vel per riveriam adductum fuerit pro vendendo ibi vel inde extrahendo nichil pro dirictura vel ripa seu lesda vel aliquo alio modo in introitu vel exitu ab aliquo Pisano vel homine Pisanis districtus vel fortie vel ab aliquo qui Pisano nomine censeatur tolletur vel exigetur in Massilia vel eius fortia aut districtu, nisi id tantum quod minus exactum sive acceptum fuerit ab hodie retro usque ad XX annos, preceptis (d) solidis XX vel XL qui pro unaquaque navi dantur pro purgatione portus. Et quod Massilienses in una quaque parte mundi extra Massiliam vel eius fortiam fuerint, adiuvabunt Pisanos cum armis bona fide sine fraude contra omnes homines nisi fuerint tales cum quibus Massilia pacis confederationem haberet, contra quos iuvare non teneantur, set interponent partes suas bona fide ad amicabilem compositionem faciendam. Predicta vero pax et conventio conscripta (e), omnia debeant observari et firma tenere ab hodie ad annos XXV proxime continuos. Que omnia sic observare et observari facere atque complere et compleri facere ad sancta Dei evangelia iuramus. Et insuper iuramus quod infra VIII dies ex quo Massiliam perveniemus faciemus ita quod memoratusdominus episcopus et Rozelinus et Hugo de Bauzio, et Hugo Ferus vicarius et consules Massilie, si presentes fuerint et si presentes non fuerint vel non fuerit ipsi vel aliquis eorum infra VIII dies ex quo presentes fuerint vel fuerit, de melioribus civibus Massilie, qui nobis magis convenientes videbuntur cum notario publico Massilie, que nomina iurantium scribet et scripta nobis transmittentur sigillata sigillo episcopi et dominorum Massilie, quod predictam pacem et suprascripta omnia et singula que in tenore suprascripte pacis continentur firma tenebunt facient (f) et observabunt atque per omnia complebunt. Et quod predicti dominus episcopus et Rozelinus et Hugo de Bauzio, domini Massilie, et Hugo Ferus vicarius non recipient consules nec esse permittent qui pro tempore fuerint qui non iurent predicta et singula firma tenere et facere et observare nec illi alios et sic pro tempore iurent et observent usque ad predictum terminum XXV annorum; et si predicti domini Massilie vel aliqui eorum decesserit vel decesserint, successores eorum vel successor iurabunt similiter omnia predicta et singula firma tenere facere et observare usque ad predictum terminum XXV annorum.
Acta sunt hec omnia Pisis, sub ecclesia sancti Petri in Palud (is) , presentibus Guelfo Hormaninii Paganelliet Marzuco Rain (erio) Gaitani et Lamberto Bononis et Sigerio Berte et Pellario Hugonis Pellarii et Pellario Turqui et Bonaccurso Gati et Marzucco Teperti et Petro Modani et Accurso Caballi et Rainerio Marsucci et Malzucco Preconis et Bandino Marzucci et Bandino Burgundii et Albithone Calderee etTholomeo et Opithone Gerardi Marzuccii et Continguo et Herro(g) et aliis nobilibus Pisanis et pluribus de populo. Et presentibus Bertramio Rostagno et Hugone de Lagda et Guiffredo Beroardo et Hugone Rifardo et Guilielmo Ugonis et Inardo et aliis pluribus Massiliensibus. Dominice vero incarnationis anno millesimo ducentesimo X, indictione XII, VI kalendas septembris.
tradizione:
Copia semplice coeva, Archives Municipales de Marseille AA-11, 1210 agosto 27 [B]
verso:
Di mano coeva: 1210 pax facta inter Pisanos et consules seu universitatem Massilie, numero ii; entro un riquadro di mano forse trecentesca: traslit (eratio) de la cartas de Pisa et de maistre Rainier; di mani recenti: B, 1210 indictione XII VI kalendas septembris (et août), Traité de paix entre les Marseillais et les Pisans,Ed. Bourrilly P.J. IX p. 259.
osservazioni:
Pergamena in ottimo stato di conservazione. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano.

 

 

Copyright © 2004 StilePisano.it All rights reserved.