Stemma del Comune di Pisa

 

Consulta l'indice.

Le lettere di papa Gregorio Magno a Gianuario, vescovo di Cagliari e a
Smaragdo, esarca bizantino
( ottobre 598*, luglio 599**, giugno 603***)


GREGORII I PAPAE, Registrum epistolarum, ed. P.EWALD- L.M. HARTMANN, in MGH, Epistolarum
Tomus II, Berolini 1957, IX, 11*; IX, 195**; XIII, 36*** pp. 48-49; 182-184; 398-400.
Cfr. GREGORII MAGNI, Registrum epistolarum , libri VIII-XIV, Appendix, ed. D. NORBERG, in
Corpus Christianorum, Series Latina, CXL A, Turnhout, Brepols 1982, IX, 11; IX, 196; XIII, 34;
pp. 572-573; 750-752; 1035-1037.
BIBL: M.TANGHERONI, Pisa, i Longobardi e la Sardegna, in Studi in onore di M.Brigaglia, c.s.
* (…)
Quid in Sardinia hostes nostri fuerint operati, priusquam fraternitatis vestrae ad nos
epistula perveniret, agnovimus et, quia hoc futurum dudum metuimus, evenisse quod
praevidimus vobiscum nunc gemimus. Quod si secundum ea quae tam vobis quam
excellentissimo filio nostro Gennadio hoc fore nuntiantes scripsimus sollicitudo
fuisset adhibita, inimici illic aut non accederent aut accedentes periculum quod
fecerunt incurrerent. Vel nunc ergo ea quae contigerunt vigilantiam vestram in futuris
exacuant. Nam et nos quicquid prodesse possumus, facere Domino auxiliante
nequaquam omittimus. Cognoscatis autem abbatem, quem ad Agilulfum ante multum
iam tempus transmisimus, pacem cum eo Deo propitio, quantum nobis ab
excellentissimo exarcho scriptum est, ordinasse. Et ideo quousque pacta de
confirmatione pacis ipsius conscribantur, ne forte hostes nostri in hac dilatione ad
partes illas iterum velint accedere, murorum vigilias et solicitudinem in locis facite
omnibus adhiberi (…) . De fratre autem et coepiscopo nostro Mariniano, dum pax
cum praedicto Agilulfo perfecta fuerit confirmata, erit cognitio et fit quicquid rationis
ordo dictaverit (…).

Quia vero non minorem de vobis, quam de nobis solicitudinem gerimus, hoc quoque
pariter indicandum curavimus, quod finita hac pace Agilulfus Langobardorum rex
pacem non faciat. Unde necesse est, ut fraternitas vestra, dum licet, civitatem suam
vel alia loca fortius muniri provideat atque inmineat ut abundanter in eis condita
procurentur, quatenus, dum hostis illic Deo sibi irato accesserit, non inveniat quod
laedat, sed confusus abscedat. Sed nos pro vobis, quantum possumus, cogitamus et
his quorum interest, ut se ad obsistendum Deo adiutore praeparare debeant,
inminemus, quia, sicut vos nostras tribolationes vestras attenditis, ita quoque nos
vestras afflictiones nostras similiter reputamus (…).

Praeterea duas ad Cillanem epistolas misimus, si pacem quae ab excellentia vestra in
triginta diebus facta est custodiret; et rescripsit eam se servaturum, si tamen ipsi a
reipublicae partibus fuerit custodita. Homines autem illos quos tenuerat omnes cum
rebus suis relaxavit; sed de occisis hominibus suis valde dolebat atque nobis
vehementer suspectus est, quia, si, quod Deus avertat, locum invenerit, etiam in pace
eum non est dubium excessurum.
Ad Pisanos autem hominem nostrum dudum, qualem debuimus et quo modo
debuimus, transmisimus, sed optinere nil potuit. Unde drumones eorum iam parati ad
egrediendum nuntiati sunt.

La partenza di Adelchi, figlio del re Desiderio, dal porto di Pisa per
Costantinopoli
( a.774)


*PAOLO DIACONO, Continuatio Romana della Historia Langobardorum, ed.G.WAITZ, in MGH,
Rerum Langobardicarum et Italicarum saec. VI-IX, Hannoverae 1878, p.201.
Cfr. Annales Regni Francorum, qui dicuntur Annales Laurissenses Maiores et Einhardi, ed. G.H.
PERTZ, in MGH, Scriptores Rerum Germanicarum, VI, Hannoverae 1895, all’a.

At vero Carolus cum Alpes transiens Italiam ingredi cepisset, Langobardi cum rege
suo, dimissis propriis tentoriis, fugam omnes generaliter, nemine eos persequente,
arripiunt. Ipse vero Desiderius velociori cursu fugiens, Papiam se muniens clausit.
Quem Carolus persecutus, eandem civitatem ex omni parte circumdans vallavit,
positisque custodibus, ad persequendum Adelgisum, Desiderii filium, Veronam venit.
Qui tanti regis adventum metuens, post aliquos dies clam fugiens, in portu Pisano
navalem iter arripiens, Costantinopolim non reversurus migravit.

Le proprietà dei langobardi di Lucca e di Pisa in Corsica e nella Maremma
(secolo VIII)

* n.114, 754 luglio, Lucca
Il vescovo Vualprando di Lucca, prima di partire per la guerra, dispone di tutte le sue sostanze e in
particolare in favore dei fratelli Perprando e Pertifunso:
(…) ut habeatis parte mea de pecunia nostra in Corsica.
* n.116, 754 luglio, Pisa
Vualfredo del fu Ratcauso di Pisa, fonda il monastero di S.Pietro di Monteverdi e lo dota, tra
l’altro, della:
(…) portionem meam de pecunia nostra in insula Corsica tam casas, familias,
territurias et omne adiacentia ad ipse case pertinente, et res donicata, movilia et
immovilia; ut dixi, mea portione de quantum in ipsa insula Corsica habeo (…) et
monasterio Sancti Petri in Accio, que est fundatum et constructo in iam predicta
insula Corsica, cum omnia adiacentia que ad ipsa ecclesia et monasterio est
pertinente.
10
** n.223, 768 agosto, Lucca
Autperto e Liutperto del fu Barbula, abitanti in Oliveto di Maremma:
(…) suprascriptas scunias, id est granum et salem traere promittimus de finibus
Maritimae usque in portum illum ubi est consuetudo venire laborem et salem de ipsa
casa ecclesiae.
*** n.1, 780 aprile, Cerasiolo
Gumberto, abate del monastero di S.Savino, ed i fratelli Ildiberto e Gumprando offrono i loro averi
per la fondazione ed il mantenimento del monastero, tra cui:
(…) curtem meam in Corsica, (…) casa una massaritia in Corsica.

Donizone, autore di un poema celebrante Matilde di Canossa, descrive Pisa
(fine XI-prima metà XII secolo)


*DONIZONIS PRESBYTERIS, Vita Mathildis, celeberrimae principis Italiae.

Qui pergit Pisas, videt illic monstra marina;
Haec urbs paganis, Turclis, Libicis quoque Parthis
Sordida, Chaldei sua lustrant litora tetri.

 

 

Copyright © 2004 StilePisano.it All rights reserved.