Consulta l'indice.
Neve moram facerent, spolii retinentibus illos
Partibus, in tutas predam posuere carinas.
Solvuntur classes; freta remis eruta spumant;
Vela tument zephiris; liquidas rapit aura procellas.
Adveniunt Baleam Latii comitatus, et illi
Qui propter Baleam celestia signa tulerunt.
Est sinus haud modicus Balee de partibus austri
Portus instar habens, ubi cornua bina videntur,
Per bis mille decem que sunt distantia passus;
Replet utrumque latus Libico de litore raptus
Pontus, et Arctoas finem distendit in horas,
Quoque facit finem sinus hic de parte sinistra
Urbs antiqua fuit raris habitata colonis.
Inde fere gentes ab Hiberis finibus acte
Navigio celeri, duce precedente Moalfac,
Christicolis pulsis plures posuere penates.
Hic, ubi lata stetit celsis Maiorica muris,
Insula distat ab hac brevis ut per milia quinque,
Que, complexa sinu, leve stat proxima terre.
Portus in hac latus, Rodum vicinia dicit.
Urbis ab hac possunt sublimia menia cerni,
Ob quam Pisani tantos habuere labores.
Illa dies letis populis octava refulsit
In qua felicem matrem super astra recepit
Virgineus partus, de qua Deus est homo factus,
Parva venientes qua congregat insula puppes.
Luxque sequens fuit hec qua Christus morte resurgens,
In mundo genitis vitam dedit atque salutem.
Hac de plebe viri, latices haurire volendo,
Navibus egressi, per rus gradiuntur inermes.
Ast equites regionis erant in valle latentes,
Qui peditum plures incautos agredientes,
Truncarunt gladio, quosdam cepere, suisque
Duriter astrictos secum duxere capistris.
Hinc cum consulibus proceres tristantur et omnes.
Tum Petrus antistes populos hortatus " Ad istos
" Tartareos aditus properavit vestra voluntas ",
Dixit, et ostendit Balearica menia dextra.
" Captus ibi factor vester pius atque creator
" Dicitur in membris; quis non pugnabit ut ipsum
" Eruat? ipsa licet mortem sibi bella minentur?
" Vos tamen in bello letum nolite timere,
" Nonnisi pro bello vite quia poscitur auctor
" Atque dator, vite cunctis qui preparat usum,
" Et qui pro nobis crucis est in stipite fixus.
" Cum captis captus nunc permanet atque ligatus,
" Ut det opem vinctis, trahat et de nexibus ipsos.
" Qui captum dominum pugnamve relinquit agentem
" Iuste dampnatur, digne privatur honore,
" Et manet infamis semotus ab urbe foroque ".
Hoc et Boso pater, presul quoque Caralitanus
Comparibus verbis lacrimisque fluentibus addunt.
His dictis, sedet in transtris festina iuventus,
Et placidas molitur aquas. In carbasa ventus
Perflat, et amotis sulcatur navibus equor.
Non volucres tanta penne levitate feruntur,
Quanta rates levitas pacata per equora vectat.
Miratur Balee populus candentia vela,
Et defixa tenens in classem torva tirampnus
Lumina, dat lacrimas magno cogente dolore.
Inde metum reprimens, quotquot rexisse putatur
Permixti sexus educit ab urbe catervas,
Ut late visus venientes terreat hostes.
Totque licet turmas sparsas per rura viderent
Audaces, quorum commoverat insula mentes,
Haud trepidare valent quos spes preclara fovebat.
Pinea silva fuit qua lata patebat arena,
A muris Balee ceu per sex milia distans,
Ex qua parte suo Titan petit ethera curru,
Cui palus et pontus geminum latus arguit unda,
Ortus et occasus nemoralia rura petenti
Siccum dant aditum. Loca Ramora commemorantur,
Sive Forenna, quidem plures dixere Catinos.
Hic ubi plana cite tenuerunt litora prore,
Educunt properanter equos. Properantius arma
Sumit, et ignote lustrat loca cernua terre
Bellator populus, quem iustior ira movebat.
Qui sibi commissas aliquas habuere cohortes,
Dispositas ipsas sectari signa iubebant.
Post hec regis eques rarus progressus ab urbe,
Iam castris positum vidit de collibus agmen.
Quem Pisanorum rapidus comitatus equestris
Ipsum dulcis aque fugat usque sequutus arenas,
Qui torrens Luidis solet in regione vocari.
Nox redit. Excubias faciunt vigilantia castra
Eximiamque satis fulgentia sydera noctem
Reddunt. Signa polus demonstrat nocte sub illa.
Stella cadens divisa comas per mille videtur.
Dispersum Balee signat divisio regnum.
" Ad Baleam", clamat populus. " Nos sidus ad illam
" Crinitum properare monet; properate potentes;
" Est superare datum nobis Balearica regna.
" Sideris in Baleam radios cecidisse videtis ".
Lux rediens fuerat qua sancti Bartholomei
Festa celebrabat lati devotio mundi,
Purpureis Titan radiis fulgebat, et aura
Nulla fuit, quasi lac placidi maris unda iacebat.
Immote ventis frondes. Volucresque quieti
Cantus voce dabant. Resonabant intima silve.
Ammonet Alpheos ductor rectorque Pyrenes
Ordinibus factis aliquantum castra movere,
Quemque sequi sua signa monet. " Sit prontus in armis
" Qui cupit alterius ", dixit, " conquirere fines ".
Paruit haud monitis istis avidissima belli
Gens, et torrentis modo dicti transiit hora
Classis, et ad campos vicinos menibus urbis
Plenius egresse fixerunt castra cohortes.
5. Libro V
Dumque ruunt acies avide certamine Martis,
Barbaricus campus Mauris dirisque Nigellis
Densus erat: clipeos alii tenuere rotundos,
Pars adoperta fuit captis Latialibus armis,
Tunc cum Pisanas quondam piratica cepit
Turba rates, monstratque suos gens torva vigores.
Hic tunc procedens natus Bellominis Ugo
Mauretusque simul giro rapiuntur equestri,
Primaque Maurorum cuneos ad bella lacessunt.
Hinc bis octoni Pisana gente creati
Heroes, comitis sectantes signa Levanni,
Hostibus incurrunt mediis, densasque catervas
Sternere non cessant Libicorum more leonum.
Dant quibus introitum Baleares protinus ale,
Et circumfuso velociter agmine claudunt,
Ac retinere putant quos spes satis improba fallit.
Ipsa pericla parant animos viresque ministrant
His quibus interne torquent precordia cure:
Sumunt quique suum perimuntque sagaciter hostem,
Et quacumque ruunt campus patet amplior ipsis.
Et veluti Rodii sternunt perimuntque volucres,
Quando relucenti findentes aera penna
Agrediuntur aves laniantque patentibus arvis,
Sanguinea pariter miles Pisanus in asta
Viribus infractis Balee terit acriter agmen,
Et redit illesus, cunctis mirantibus actum.
Post hec in geminas Balee milesque pedesque
Dividitur partes. Campos alii tenuere,
At iuxta fluctus quidam venere marinos,
Oppositumque petunt Pisanum durius agmen,
Erectisque premunt rarissima cornua signis.
Alphee cedunt, sed lentis passibus, ale,
Et contra posito nunquam flectuntur ab hoste.
Ex Arelatensi numero Vilielmus ad ista
Prelia Bernardus Mildace Daneta creatum
Sternit, et in strati dimissa cuspide ventre
Digreditur. Mauri socium de cede reportant.
Tunc vexilla gerens Pisane signifer urbis
Valandus cuneos in campum ducit apertum.
Hinc Ildebrandus sancte vexilla Marie
Consul habens dextra sevos incurrit in hostes.
Sedis apostolice vexillum detulit Atho,
Et diras petiit violento milite turmas.
Hos dum Pisani belli fervore sequuntur,
Inter condensos rapiuntur protinus hostes.
Inde Pyrenee gentis generosa potestas,
Clara sequebantur cuius vexilla cohortes,
Pulverulenta petit galeato milite rura.
Huius signa ducis Gerardi cura Levanni
Gestat, et ad levam procedunt agmina portam,
Que patet ad claram surgentis lampada solis,
Ac salse vicina magis cognoscitur unde.
Hancque senex aciem sequitur comes Ampuriensis,
Cui satis extiterat rector Balearis amicus,
Et subiit pugnam vallatus milite forti.
Procedunt acies, et vi certatur utrimque.
Eminus obstantes decertant Hismaelite.
Hii iaciunt lapides, iaculis pars appetit hostem.
Telorum tegitur tenebrosis nubibus aer.
Hinc dire veniunt in equos hominesque sagitte.
Mars furit, et magnis resonat clamoribus ether.
Tunc Latie turme, mortis terrore remoto,
Incurrunt Mauris, et pugne cominus instant.
Exeritur gladius, cessatque volatile ferrum:
Terra cruore madens morientum substat acervis.
Toto mixta sonant gemitus hortamina campo.
Ugo, Parlasii tectis nutritus et hortus,
Aurea que gessit quatiens venabula dextra
Pugnantis contra per pectora misit Alantis.
Ille cadit properanter equo, fusoque cruore
Tartareas flatum citius transmisit ad umbras.
Occurrens Citharon casu commotus amici,
Ugonis penetrat durata cuspide scutum.
Ille, quod asta brevis contingere non valet hostem,
Ense vicem reddit, pugnoque relinquit adempto.
Hunc Teperciades Dodo Bernardusque sequuti
Ferratas feriunt minitanti cuspide portas.
Utque redire parant, duo, qui redeuntibus obstant,
Occumbunt pariter, Bachimas Hispanus et Ander.
Guttur in unius Dodo postquam miserat astam,
Cede cruentatum traxit cum cuspide pannum.
Sed quod ferre potest Bernardi dextera telum
In latus, Ander, habes. Manes ad Tartara raptos
Accipiunt, Stigieque patent properantibus aule.
Viderat urbane pulsantes limina porte
Rex Balee, reditumque viris prohibere nequisse
Que tutabantur Balearica robora turmas.
" Rebar et hos homines ", ait, " at iam credo leones ".
Dux Catalanensis sevum Moldonea poscens,
" Primus ", ait, " nostris quoniam te viribus offers,
" Integer haud poteris nostros evadere nisus ".
Protinus urguet equum, teneras nec flectit habenas,
Toracem clippeumque viri levamque papillam
Telum transfodiens, per dextrum proterit armum.
Ille supinus equo ruit. Astaque frangitur ictu,
Aurea sed comitis cuspis datur altera dextre,
Que vibrata feros prosternat et Hismahelitas.
Gerardus Porion prostravit cuspide vasta,
Inque viri pectus vexillum misit et astam.
Daridis Umberti penetravit lancea costas.
Ildibrandini Danius transfoditur asta.
Rodolfo geniti Garsias sternitur ense
Rollandi. Sevum ruit in Daneta Recuccus,
Et, velut asta fuit, de dorso pellit equino.
Gerardusque comes rector dominusque Levanni,
Dum furit in Mauros miles per bella probatus,
Fraxinea Lelaphum fugientem percutit asta,
Atque Niri scapulas ictu penetravit eodem.
Stratus uterque ruit tanto deiectus in ictu.
Cui sonipes violentus erat violentius actus
Pulvereum campum cum corpore pressit herili,
Seque regentis heri fregit labendo lacertum.
Rainerius cum Tegrimo, Raineria proles,
In coacervatos ibat promtissimus hostes.
Sternit et hic Lephanton Tegrimus Alante creatum.
Gerardus Gaitanus adest, qui cuspidis ictu
Cerbereas Rachium transfixum misit ad horas.
Viscardus Nilion letali vulnere sternit.
Hinc Albertinus, claro Bellomine natus,
Per fauces medias ingentem fixit Aneten.
Atrocem Laium venientem Vido Butensis
Excipit, et victum Stigialibus agregat umbris.
Saucius ipse dehinc graviter certamine cedit.
Ildeprandinus, Iulitte filius, asta
Fundit Ilerdensem generosum stirpe Gairum.
Ingentem Valandus agens, Valandica proles,
Astam, quam validus vibrabat uterque lacertus,
Inmanem Libicum duro resupinat in agro.
Terga Rachis penetrat Valandi frater in ictu
Cuspidis Albertus, misso per pectora ferro.
Asta virum fortem stravit Molphena Dodonis
Consulis, huius equum celeri penetrante sagitta.
Gausmaro genitus, fama decoratus equestri,
Ugo Dianensem telo penetravit acuto,
Mortiferumque fecit transfixo gutture vulnus.
Sicherius, frater Valandi, perculit Idan.
Hinc Mincharellus ruit, Ildebrandia proles,
Et fudit Gurion, quem Corduba misit ad arma.
Ugonis proles Albertus impulit Ermon.
Anticium Libicum Lanfredi dextra peremit.
Stravit Ilerdenium Matilde filius Ugo.
Inde Sapibonides campo deiecit Aristen.
Atque Sofridutius transfodit cuspide Maulam.
Popiliensis equum velocem Rusticus urguens
Per lumbare Taves astam transmisit acernam.
Mittit in hunc iaculum magno conamine Nelops,
Perque viri corpus letalis lancea transit.
Acrior hic Maurum telo transfigit eodem,
Tresque necans alios orrendum mandat ad Orcum.
Ast ubi membra viri sunt evacuata cruore,
Felicem moriens transmittit ad ethera flatum.
Occubuit Garathas Rubei Vidonis in asta,
Indiguitque sui Cliton Suberamus amoris,
Cui latus Abbatis transiecit lancea dextrum,
Cervicemque viri mucrone resolvit, et agri
Pulvere proiectum pedibus submittit equorum.
Extinti socius ferventi concitus ira,
Te, Viviane, petit violentus ob arma Galindus,
Et iugulare cupit pro morte libenter amici.
Non fugis audacem venientis militis ictum,
Pretentaque virum properantem sternis in asta,
Consorternque necis vite coniungis amico.
Albicione sati clarus Lanfrancus ob arma
Filius, obstantem Redum feriendo peremit.
Hinc Arabis fugientis agens cum cuspide lumbos,
Compulit hunc leva selle de parte labare.
Rarus eques densusque pedes de parte marina
Barbaricos cuneos pugne stridore coartat,
Pugnantemque terit summis conatibus hostem.
Alphei pedites, Domino prestante vigorem,
Hic plures faciunt ensis seu cuspidis ictus.
Ictibus attrite, cum iam tolerare nequirent
Prelia, barbarice redeunt ad tecta phalanges,
Et firmant duro ferratas obice valvas.
Menibus inclusis, discurrens undique, rector
Anxius inperitat maneant ne cardine clauso,
In campum redeant, et prelia dura reposcant,
Ac repetant diros patriis pro legibus hostes,
Et ne deficiant, nec vinci se patiantur,
Proponens laudis quantum victoria prestet
Et quantum tribuat victoribus utilitatis,
Quantaque cum dampnis fedent obprobria victos,
Quos fugit omne decus, quos deserit omnis honestas,
Servicium, dolor hinc et tristia queque sequuntur.
Et lacrimans adiurat eos per delubra regni,
Ne metuant populos quos lex Machamatis odit
Sed sic decertent devincere quatenus ipsos,
Et sub perpetuis valeant retinere catenis
Qui se necne suum cupiunt disperdere regnum.
Hec agit, et cunctis animos viresque reducit.
Ortantur proceres regem prohibentque timere,
Atque mori spondent potius quam cedere bello.
Signa capit Burabe, reseratur dextera porta,
Prosiliunt turme, properant ad bella manipli.
Dispositis signis Burabe iam stabat in agro,
Durus agebat Alas dextre vexilla cohortis,
In levo cornu torvo curante Corace.
Plena dabant voces humano classica flatu,
Nec tuba bella movens nec bucina defuit ulla.
Cum sic dispositos sancte videre cohortes,
Directis igitur properant in prelia signis,
Et dextram pariter satagunt invadere portam,
Densus et innumerus fuerat qua barbarus hostis,
Que quoque, Phebe, tuos claros spectabat ad ortus.
Iam Vilielmus adest, dominus montis Pesulani,
Cui rota signa dabat, clara comitante caterva.
Et velox tantis sese conflictibus offert
Dux Nerbonensis, de nomine dictus avito
Fulgentes acies, decoratas milite forti,
Precipit ante suos properanter sistere vultus.
Nominat ille suos, largos quoque spondet honores.
Quos videt audaces geminato robore firmat,
Signiferumque monet nullo trepidare timore,
Anteque fraternas prontum contendere turmas.
Iuxta Raimundus pugnam festinus adibat,
Cui sedes Arelas, cui Balcia tellus origo.
Hic Arelatenses promtos in prelia firmans,
Ammonet ut nolint de posterioribus esse.
Petrus ad hanc litem Grossus non signius ibat,
Hortaturque suos equites post cuspidis ictus
Ne sint immemores inimicos ense ferire.
Concurrunt partes. Miscentur utrimque manipli.
Saxa ruunt. Volitant densissima pila per auras.
Martia signa canunt. Subeunt ad sidera voces.
Ira furor mixtos inter se concitat hostes.
Telorum nimbis clipei galeeque teruntur.
Arma sonant armis. Micat ictibus orridus ensis.
Vulneribus misso saciatur sanguine tellus,
Labentumque tegunt extincta cadavera campos.
Henrigum Milgilas poscunt Neriusque, sed eius
Predurus clipeus iaculum propellit utrumque.
Hos validos equites, Dertose finibus ortos,
Cum Sigimundiade Vinithone creatus utroque
Transfodiens, ambos de tergis sternit equinis.
Atque ferus Periton socius necis esset eorum,
Subsidiatorem Balee quem Corduba misit,
Cum centum sociis Hispana per equora vectum,
Ni faciendo, fugam citius flexisset habenas.
Tunc Erithone satus Danaen, Gerardus Arontam
Viribus insignes prostrarunt consul uterque.
Dissecat obstantes cuneos tunc Balcius heros,
Prosternens Arabem, perimitque deinde, Corellum.
Bertraminus fratrem stravit Nilgdona Coracis.
Ugo Delanda penetravit cuspide Tagum,
Et tulit ense caput. Post hec iuvenalibus actus
Viribus Umberti cadit Alcimionides Unon.
Sed Petri fratris deiecit dextra Nicalem.
Urguet equum sacrista potens Raimundus, et aste
Nelioben valido percussum transfodit ictu,
Cornipedemque rapit, precii non vilis habendum,
Armigeroque suo gemmatas tradit habenas.
Tunc Ildebrandus consul dirum Niceronta
Transfodiens ferro per pectus dirigit astam,
Vexillumque trahit madefactum sanguine Mauri.
Petrum Parlasii bello quem miserat hora
Agreditur Balager. Grandi retro pellitur ictu,
Militis Alphei sicula percussus ab asta.
Ad socios igitur fugiendo retorquet habenas. Transfigit asta Rodon, Pusii vibrata lacertis.
Flocius ense cadit, quem Gelli filius Oddo
Viribus assumptis ictu transverberat uno.
Insignes equites Pesulani montis ad istos
Adveniunt ictus, Vilielmi signa sequentes.
Dalmatius Castrensis ibi Molphenida leto
Subpositum fecit per acute cuspidis ictum.
Et Murivetuli miles Sichardus Emonem,
Petrus Amunta petens, Bernardus Amunte creatum
Proiciunt perimuntque simul, Froctardia proles.
De villa Bosci Machamata vasta Videlmi
Lancea transiecit. Tum Berengarius Oran
Verune miles perimit, sociatque geenne.
Tu, Raymunde Midan, cui prebet Eradius ortum,
Dertosane cadis forcas penetrante Vilelmi
Cuspide, cui sedes fuerat Pinianica tellus.
Dux Aimelrigus, speciosis clarus in armis,
Occupat obstantes fervente vigore catervas.
Cui ferus Alcimio, fatis properando sinistris,
Occurrit, cupiens ulcisci funera nati.
Prevenit hunc Atacis ductor, nec deviat ictus,
Per pectus volat asta tenax umbone forato.
Occidit, et moriens premordet dentibus erbam.
Promta phalanx comitat ducem, satis ardet in hostem.
Fraxinus Henrici te pectoris, Atila, fixit
In medio; ferrum vitalia cuncta retraxit.
Et Pusii frater Lambertus Agranta peremit.
Mindon ab Esculea dictus Rainutius hora,
Horrendum nimium fixit Ricapectora Carben.
Inque Valentinum Plegonem Barutius astam
Per scapulas misit levam figendo papillam,
Traiectumque virum medio prostravit in agro.
Pharion Hispanus Vinicelli sternitur ictu.
Dum cadit Abrotani ruit inter lora fugacis,
Cuius Saltarus transiecerat ilia virga.
Quando duos pariter fixit iaculando Nigellos
Gerardi proles Opizo, cum pube suorum
Invadens aciem, satagit prosternere Mauros.
Gausfredus Parthum, Rainerus proterit Afrum,
Consortesque necis fecit germanus uterque.
Marinianides Bernardus Ilogea leto
Donat, transfigiens cedenti cuspide costas.
Cuspide Silleti dirus prosternitur Olphes.
Grunnius Alcheon sternit, Mauretus Edonem.
Undique discurrens rector Catalanicus hostes
Dissipat, et socios ortatu divite firmat.
Ampurie fortes equites et Rusilienses,
Subsidiando duci, dant plurima funera Mauris.
At Petri Grossi deiecerat asta Coracem,
Cuius promtus eques multos patraverat actus.
Sed iugulare virum cum iam mucrone pararet,
Currentes Mauri socium de cede tulerunt.
Signifer Alpheus medios violentus in hostes
Currit, et exacuens fortes in bella sodales.
Ut reliquas prosternit aves regina volucrum,
Sic sic hostiles terit insistendo phalanges.
Barbarici statim cunei turbantur, et inde
Conversi fugiunt. Pisani terga sequentes,
Urbanas inter propellunt agmina portas.
Innumeri capiuntur equi, capiuntur et arma,
Et fusi per rura lacus iacuere cruoris.
Alcius ascendens Phebus contraxerat umbras.
Ad sua victrices redeunt tentoria turme.
Bellica per campos Balee iam facta patebant,
Extinctosque viros fusos spectare per erbam
Barbaricus populus simul et Pisana valebant
Agmina. Legati veniebant atque redibant.
Accipitres, vestes, privataque dona dabantur
His quibus Ampurie comes hec tribuenda monebat.
Vendita fit pietas. Tunc multum devius heros
Regi transmittit cartas, recipitque latenter
Huius scripturas que rescribuntur ad ipsum.
Pestifer interea dum federa quereret hostis,
Quos divinus amor, non preda nec ulla simultas,
Sed Christi pietas ad iusta vocaverat arma,
Captivos omnes sine conditione volebant.
Nazaredeolus certa sine lege paratus
Reddere non fuerat, nexuque fameque coactos
Carceribus distentos attenuando necabat,
Ac Pharaoneos retinens in mente furores
Que spondebat heri cras inficiando vetabat.
Utque dolosa vident patres colludia regis,
Solantur populum, populus solamine gaudet.
Dum trutinare novos nituntur pectore sensus,
Itque reditque dies. Nam preterit unus et alter,
Castraque paulatim mutata propinquius extant
Menibus, ac creber procedit ab urbe tumultus,
Optime Dalmati, quem tu non lentus adibas.
Nam crebro facte pugne non tardus adesse
Cerneris, in tantum pugne tibi suppetit ardor.
Ergo die quadam paucis comitantibus hostes
Corde volente petens, sociis absistere iussis,
Cum geminis solus vadis contendere Mauris.
Viribus ergo tuis prostratus corruit unus,
Alterius mox dextra tibi penetrabile scutum
Transfigit, mediam penetrat quoque lancea coxam.
Hinc patet, est miles non loricatus inermis.
Stratus equo pugnare paras, sed vulnere factus
Debilis, innumeros equites sine lege ruentes
Decidis excipiens. Feriens te barbarus ensis
Decapitat, felix transmigrat ad ethera flatus.
Talia belli potens ut concipit aure Vilelmus
Dat lacrimas, tristesque viri de funere questus
Profundit. Nec ad ista vacat, sed clamat ad arma,
Ulciscique necem iugulati currit amici.
Heroem centum sectantur ob arma micantes,
Qui promtos gestare solent ad bella vigores.
Accelerat, campumque petit: sua menia Mauri
Ista meditantes properatis gressibus intrant.
Militis acquirit, vindex modo cum nequit esse,
Gotica turba capud, mutato denique Mauro.
Ante diem Domini semper que proxima fulget
Lux rediit, qua tempus ent sine turbine clarum.
Iamque sui cursus nonam perfecerat horam
Phebus, cum fortes redeunt ad prelia Mauri,
Christicolasque putant ad castra requirere tantum.
In numero fidunt equitum peditumque potenti.
At cauti pedites currunt letanter ad arma
Pisanu, visosque petunt non segniter hostes.
Spicula tela simul lapidesque venire per agros,
Et pluvie ritu poteras spectare sagittas.
Pugne sevit amor, Pisanis robur habundat.
Dumque ferunt ictus, dum totis nisibus instant,
Hismahelitarum cuneos in menia mittunt,
Et certant summum robur prosternere valli.
Calcatos equites subeuntes limina porte
Transfodiunt et equos …. durantibus astis.
Summaque murorum sternunt violenter, et ipsas
Concuciunt portas, funduntque viriliter hostes.
Denique conspiciunt gemine fundamina fosse
Mirantes muros et defensacula circum.
Discrepat a visu quicquid pervenit ad aures
Urbis, multorum subit in precordia terror.
Diffidunt igitur multi, tremulumque revolvunt
Ore silente caput, tanto pro robore fortes
Ipsi desperant urbem superare potentem.
Tres fuerant urbes, unum que nomen habebant.
Sed diversa tamen si nomma queris earum,
Nomine diverso poteris quamcumque notare.
Arabathalgidith prime nomen vocitatur.
Nazaredeolus fuit huius conditor urbis,
Per quinquaginta que fit circumdata turres
Usque Bebelgidith: sic est vocitata secunda.
Arabathalgidith murus fabricatus ab ipsa
Incipiens, urbis corpus circumdat, et, undas
Equoris attingens, mare iuxta volvitur illuc
Quo densat celsas urbs Elmodenia turres.
Dividit has murus, circumdatur una duabus,
Quas circum decies cubitorum milia cingunt,
Hoc numero demptis ter ternis atque duobus.
In numero certo turres sunt scire volenti
Quattuor et decies septem centumque notande.
He tres una queunt urbs famosissima dici.
Est commune tribus positum Maiorica nomen,
Inter quas etiam torrens placidissimus ivit,
Et per quinque queunt torrentis viscera pontes
Transiri, liquide cum plus fluit impetus unde.
Exechinque vocant. Qui plenius affluit amnem.
Dicitur Enelamir producta canalibus unda,
Que potanda viris dulces dabat omnibus haustus.
6. Libro VI
Indigenis populis et ob auctas fortiter artes
Menia tuta forent, si nutus Omnipotentis
Iustitieque caput dicto cum rege manerent.
In populi numero non debet fidere quicquam,
Qui Dominum contra sublimes erigit arces.
Namque Mohabitas rector Balearis ad arma,
Getulos, Arabes, Parthos, Libicosque, Medosque
Nec non Hispanos, multo conduxerat auro.
Es dedit inmensum, non intemptata relinquens
Per que tuta dari patrie solatia possent.
Ergo pugnantum, tractare viriliter arma
Qui poterant, sibi sexaginta milia vel plus,
Ast equites perhibentur ei ter mille fuisse,
Et centena dabat pregrandes machina moles.
Mille quater ductus numerus fuit arcitenentum,
Figere qui poterant missis loca certa sagictis.
Fundibulatorum pre multitudine certus
Non fuerat numerus, sic nec lapides iacientum.
Noscunt tanta patres cito robora non superari.
Hortantur socios, et contra robora robur
Accelerare parant. Naves prius esse trahendas
Constituunt. Et perficiunt hec iussa libenter
Agmina cuncta. Solum tracte tenuere carine.
Inde duces Latii vicinius addere castra
Festinando iubent. Iussis paretur eorum.
Antistes Petrus tectum de parte marina
Cum cleris habuit. Fuerat vice domnus in illis
Cui Gratianus erat, dedit hoc sibi gratia, nomen.
Non humilis, non alta nimis domus affuit, unde
Prelia cum socio crebro suadebat Obertus.
Iuxta pontificis tectum tentoria patrum,
Ut citius veniant ad eum cum sepe vocentur.
Nobilitatis honor non longe densus habebat
Hospicium. Fortes steterant a fronte caterve
Pisani populi, qui vitam duxit in armis
Totam, perpetuos solitus tolerare labores.
Huic non algor erat, non formidabilis estus,
Hunc non grando ferox, non nix hymberve movebant
Hostes et muros violentius agredientem.
Hec erat ingeniis spectanda iuventus et armis.
Ingluviem ventris nimiamque perosa quietem,
Noverat et brevibus submittere lumina somnis.
Ast equitum robusta manus non sparsa per agmen,
Sed iuxta levam fixit tentoria portam.
Talis ab equorea facie porrectus utramque
Observat portam populus. Catalanicus heros
Illius in medio quo sit tutissimus extat,
Namque vigor Latius dextra levaque sedebat,
Hospiciumque ducis retro vallabat et ante.
Stat post Pisanos Cardune rector, et illinc
Plurima post illum que misit Gotia tellus
Agmina, que predas potius quam bella gerebant.
Ante duces reliquos sua fecit castra Videlmus
Et dextre vicina magis quam cetera porte.
Iuxta quem pariter sua cepit Baltius heros,
Et Nerbonensis domini post ista steterunt
Fulgentes acies, quas iuxta Rusilienses.
Ampurie rector post omnes castra tenebat
Et vallatus erat sola de gente suorum.
Hi silvas et rura petunt, armentaque multa
Direptosque greges, et quicquid germinat arvum
Ad socias acies converso tramite ducunt.
Lignea tecta trahunt, paleas ubi comperiuntur,
Arboreasque simul vulsas cum stipite frondes.
Gotorum pedites vel quos Provintia misit,
Mercibus allatis, discurrunt agmine toto,
Et venale facit quicquid dabat insula vulgus.
Pisani summis arcent conatibus hostes.
Hiique, colendorum patrum precepta sequuti,
Edifficant geminas superantes omnia turres
Menia de lignis, vulgo castella vocantur.
Altum surgit opus. Sublimia culmina quarum
Aereas subeunt summis cum nubibus auras,
Offenduntque satis ducentes frigora ventos,
Astutusque magis nil fecit Degdalus arte.
Viminee crates ducte de rure propinquo,
Multaque terga boum lateralia queque tegebant.
Suppositis igitur postquam residere paratis,
Inpulse graviter celeri molimine currunt.
Ut nubes quas forte Nothus violentior auctas
Imbribus ad celum pluvioso turbine vexit,
Quarum rura pedes celos agitare cacumen
Sepius aspicitis, que currere quippe videntur,
Pisanis acte turres non signius ibant.
Astantes igitur multi mirantur euntes
Qui similes numquam potuerunt visibus arces
Subdere. Mox gemina subeunt testudine muros.
Et dum Martis erat creber variusque tumultus,
Tuta Mohabite violenti menia sepe
Egrediebantur. Trahit impetus egredientes,
Casus et hos potius quam bellicus instruit ordo.
Utque Robertus eos audaci strenuitate
Motus vidit, ait: " Pro se certantibus auctor
" Est Deus, et robur pro se pugnantibus auget ".
Dixerat, et plures solus properavit in hostes,
Et partitus eos simul et fugientibus instans,
Inter murales aditus pugnando reclusit.
Corruit huius equus fovea; pro casus iniquus!
Protinus e sella se compulit ire regentem.
Hic clippeo iaculoque prius, mucrone deinceps
Pugnat, et Hectoreo decertans robore consul
Sustinet innumeros ruinosis iactibus ictus
In se collatos. Nudo quoque fortiter ense
Dimicat, et solus multorum robora sentit.
Dumque pluunt lapides et tela cadunt super illum,
En levam supra cita figitur asta papillam.
Eu! clippeus non obstiterat, lorica ruentem
Incarnare virum facile dimiserat astam.
Accelerant, raptumque ferunt de marte propinqui.
Iam castella super defossi robora valli
Implebant latas gemina testudine fossas.
Erigit antennam Balearis in arbore cura,
Castellis etiam que cernitur esse duobus
Altior, in summo cuius bellator habebat
Excelsum tutumque locum. Velamina panni
Plurima sublimem septenaque terga tegebant,
Qualiter excelse spatiosa per equora naves
Sepius ire solent piratica bella timentes.
Loricam tutam habet, clippeumque rotundum
Et protectus erat cristata casside vertex.
Per triplices funes antenne callidus usus
Vesanum Maurum vacuas porrexit in auras.
In quasi subiectas turres proiicere cautes,
Et lapidare viros, et mittere tela valebat.
Ardet in antennam pugnantum fortiter astus,
Atque duos funes cum falce recidit acuta.
Tertius antennam retinebat in aere funis.
Pertimuit Maurus ne, falx si cederet illum,
Invitus rueret, vel protraheretur ab unco.
Ergo, velut moles de summis eruta saxis,
Per funem labens, dedit intra menia saltum.
Grandia labentis senserunt pondera palme.
Christicole gaudent, alacres dant agmina plausus
Ammirata virum per inanes currere ventos.
Nutabant turres Balee, murique cadebant
Quos fodiebat ovans toto molimine fossor,
Cui per quemque diem fulvum numisma dabatur.
Hos aries duplex de testudinibus actus
Et de castellis ictu graviore petebant,
E quibus artifices mittunt super ardua pontes
Menia, cumque volunt turres invadere possunt.
Per quadragenos passus et apertus et amplus
Introitus fuerat. Cetum fecere cohortes.
Cardinibus Boso de primis taliter unus
Inquit et hec monuit; monitus et verba notantur:
" Qui fines patrios, qui deseruere parentes,
" Uxores, natos, et quicquid dulce videtur
" Sensibus humanis, vos pro pietate fuistis.
" Si pietatis amor vos cum mercede vocavit,
" Cur pietatis honor non contra viscera fortes
" Impietatis habet? Balee spectate leonem,
" Qui male tractat oves et Christi dissipat agnos.
" Spectat ab excelsis muris molimina nostra.
" Incassum factas turres quoque credit et arces,
" Et nos et pariter subsannat Cunctipotentem,
" Agminis auctorem qui sese pretulit huius
" Ut vos informet. Vos Egyptum spoliate.
" En Pharaoneis fratres servire cathenis
" Cernitis. Ultrices frangant hec inpia dextre
" Tartara. De penis fratresque trahantur eorum,
" Sitque beatus homo qui pro conflictibus istis
" Occumbet. Penas nequeat sentire gehenne.
" Non aliquis demon de crimine sive reatu
" Audeat ante Deum sibi conflictum generare.
" Gaudia dentur ei que fini subdita non sunt,
" Que servare solet vel que prebere beatis
" Splendor sanctorum, pia lux et gloria Ihesus.
" Non dubitent hi quos fuerit Regina polorum
" Cum nato comitata suo pugnare: Deus nam,
" Quia pia causa fuit pro qua vos arma tulistis,
" Adiutor fiet vobis, terrebit et hostes
" Et conculcabit divina potentia vestros.
" Hec ad certamen vos spes invitet euntes.
" Signifer et Michael vobis precedet, agetque
" Cum sociis hec bella suis Baptista Ioannes
" Et patriarcharum chorus arduus atque prophete.
" Ne trepidate: duces vobis in prelia fient
" Ecclesie Petrus cum Paulo tuta columna,
" Nec non Matheus, Lucas, Marcusque, Iohannes
" Et reliqui vestre facient solatia pugne.
" Auxiliumque dabit vobis certe protomartir
" Cum sociis Stephanus, Sylvester cum Nicholao.
" Virgineusque chorus vobis succurret, opemque
" Agmina sancta dabunt. Hanc spem retinete fidelem ".
Dixerat: at lacrime fluxere per ora loquentis
Ex oculis: deflent quia cernunt agmina flentem,
Que votis pariter promittunt prelia totis.
Denique castra petunt cum iam subit equora Titan.
Nox habit. Aurore Phebus de parte resurgit.
Bellica signa sonant. Toto properantque vigore
Urbis ad introitum Pisanum robur et omnes
Gotorum populi vel quos Provintia misit.
Intus Agareni perstant, valloque supersunt.
Densa ruinosas iacit undique machina moles.
Pisane bellant acies, adituque resistunt,
Urbanas inter summis cum viribus edes
Hostiles pellunt pugnantes fortiter alas.
Post pedites equites veniunt, sed durius intrant.
Difficilis ingressus equis, reditus nimis asper
Cum remeare volunt. Miles Balearis ubique
Cogit ad arma suos, vires adhibet reficitque.
Alphei, litem telis gladiisque gerentes,
Obstantes cohibent collatis nisibus hostes.
Telorum super hos nimbi lapidesque ruentes
Adveniunt: vallique terunt in margine ductos.
Vertere terga parant, retro flectuntur habene
Quos Balee faciunt nimium properare vigores.
Sed Pisana cohors, per plurima vulnera lapsa,
In sua castra redit, muri munimina linquens.
Turres quam citius Baleares inde phalanges
Letanter plaudendo petunt, et tympana letis
Ictibus incipiunt ob gaudia summa ferire,
In quibus et Furie poterant Bachusque notari.
Tollunt astra diem, non preterit ira dolorque.
Ut redit altera lux, certatim menia poscunt
Pisani cunei, quibus hec sunt iurgia cure.
Amplaque dupliciter via fit, temptatur, et intus
Cunctorum parat ire vigor. Cum Phebus agebat
In sublime suam progressus ab aequore lucem,
Per factos aditus patulam pedes intrat in urbem,
Inque resistentem turbam non leniter actus
Barbaricis cuneis terrorem mortis agebat.
Ast equiti nimis artus erat pro margine trames.
Invitant pedites equites intrare, reductis
Qui convertuntur contra tentoria frenis,
Quos vulnus trepidare facit seu funus equorum.
Tunc equitum cemens extrinseca turba pavorem
A fractis muris collapso robore cessat.
Ista Mohabite cernunt, animisque resumptis,
Per cunctas veniunt equites peditesque plateas.
Dat tergum Pisana manus, que menia dudum
Invasisse datur, clipeisque extimplo relictis
Diffugiunt plures. Remanet Rainerus ibidem,
Qui Malecomentum cognomento vocitatur.
Quem socii postquam fugientes deseruere,
Inter Agarenos nudo mucrone cucurrit.
Ah quotiens fecere locum fugisse valeret,
Si fuga tuta foret! gladio stetit ille minaci,
Et quemcumque super violentia concidit huius,
Cerbereos rictus et Tartara nigra petivit,
Vel sine letali dum vixerit ille dolore
Non erit. Hinc solum iussu petiere Coracis
Et circumseptum iaculis fixere cohortes.
Occubuit postquam sibi vulnera mille fuerunt,
Exanimique viro, post vulnera tanta iacenti,
Ablatum caput est: petiit pia sidera flatus.
Ira patres populumque tenet, sociosque peremtos
Egrotosque simul multa pietate queruntur.
Agmina nam, postquam latices, non vina, bibebant,
Conciderant morbis. Mutatio nempe ciborum
Laxatos ventres in multa pericula traxit,
Unde manus non parva malis oppressa cadebat.
Innumeris igitur multi cecidere potentum,
Qui titulis claris caput in sublime gerebant,
Et plures quibus equa stetit cum funere fama.
Iamque viam tumuli pariter cum rure tegebant,
Nobiliumque simul positas in litore capsas
In reliquisque locis aliquis spectare valebat.
Inter tot lacrimas natorum sive parentum,
Tot licet ac tantos ferat inclita turba dolores,
Non tamen a pugna cessat reliquoque labore.
Decernunt pugnare patres, iterumque resumptis
Viribus audaces animant in bella catervas.
Dumque diem Domini celebrarent secula cuncta,
Bertraminus Mauros petiit per prelia clarus,
Cuius opes Arelate nitent, et origo parentum
Nobilibus titulis viget illic clara suorum.
Hic accinctus erat gladio, fundeque magister
Hostiles acies lapides iaciendo petivit,
Atque quod egregios fecisset sepius actus,
Utpote qui sese cunctis conflictibus ultro
Obtulerat, cuneos nichilum modicumve timebat
Adversos. Hostis qui muris stabat in altis,
Sepe, velut volucer quem grandinis appetit ictus
Post frondem foliumve caput velociter abdens,
Proiectos lapides vitabat tegmine quoquo.
Hinc Balearis in hunc tectus; septemplice tergo
Intrepidum iuvenem quidam properantius ibat.
Hic igitur clippeum peditis post se venientis
Accipiens, hostemque sequens, in menia sevos
Provocat ad bellum Mauros de margine valli.
Tunc Parthus, cui promta satis mens, promtior arcus
Atque sagitta fuit, postquam contenderat arcum
Transfodit fauces: penetravit missile guttur,
Audacem mors atra virum de nobilitate
Tollit, quem socii deflent, celique coronant.
Rore pruinoso, Phebo prestante calores,
Et matutino iam frigore rura carebant,
Cum turme, dapibus sumptis Bachique liquore,
In Balee muros promtis non segniter ibant
Gressibus, atque tube plus quam vicina replerant
Cantibus, inque suis acies equitum peditumque
Ordinibus steterant, astis vexilla micabant.
Signiferi ducunt acies, et clamor euntes
Concitat, et patulos invadunt agmina muros.
Concurrunt hostes contra molimine toto,
Alpheosque petunt et quam robustius instant.
Saxa ruunt, et tela pluunt, et spicula ritu
Grandinis instantes populos utrimque petitos
Cuncutiunt prorsus, sternuntque teruntque premuntque.
Vimineas crates moles lacerare videntur.
Vulneribusque ruunt alii, moriuntur utrimque
Multi, conspicitur sanguis profusus ubique.
Iam remeare parant fesse per bella caterve,
Difficilemque nimis nequeunt plus ferre laborem.
Signifer Alpheus promto per bella vigore
Discurrit, reficitque suas hortando cohortes.
Adveniens super hunc magno cum turbine saxum
Vexillum lanians, astam levumque lacertum
Comminuit. De mortis eum rapuere periclis
Quam celeres socii. Cure subiere medentum, Nempe Boni proles Petrus, Gerardus et Ugo
Ipsum peoniis curarunt protinus erbis.
Casibus hic variis discrimina Martis aguntur,
Occumbunt plures, redeunt sine vulnere nulli.
Qualis ab Ideis populus remeabat Achivus
Menibus, et quales fuerant per prelia Troes
Dum bonus incolumes Hector Priamusque manebant,
Protinus a pugna redeunt; sed barbara turba
Funeribus variis plures habuisse querelas
Creditur, et multo plures habuisse dolores.
Cura patres Latios non parva dolorque premebant,
Quod bene pugnatum sibi nullos attulit usus.
Nam perfecta suis nec erat victoria dextris,
Hostis bella magis quam curam pacis agebat,
Et comes Ampurie nec non Catalanicus heros
Ad patrios remeare lares properando petebant.
Causa recedendi quenam vel qualiter esset,
Nuntia carta fuit Baleam transmissa Diana.
Illa Mohabitam molitum prelia regem,
Et vastata satis narraverat optima terre,
A Barchinone muris nichil esse relictum
Usque Terragonam quod lautum visibus esset,
Omnibus inque locis Mauros referebat et ignem
Rura, domos, segetes, fructus pariter populatos.
Post multum dampni quod gens vesana peregit,
Et Tramaricem captam dixere liture.
Fidus erat comiti qui cartam duxerat istam,
Et tamen hec fuerant aliter quam fama tulisset.
Nam Barchinonam prefatus venerat hostis,
Castraque Iudeo sua fecerat ardua colle.
Urgelli comitem, comitem quoque Sardanieque
Dicunt, et reliquos regionis ab usque Girunda
Electos equites, quibus assunt prelia ludus,
Agmine collecto crudeles Hismahelitas
Mirando pepulisse modo, Domino faciente,
Innumeras acies pauci pugnando fugarunt,
Eque fugam versis multi cecidere, venirent
Ad supradicti donec deserta Salodi.
Captos constat equos plures, predamque potentem
Barchinonensis populus perduxit in urbem.
Nec Tramaricem captam ceu dixerat ille.
Damna quidem fuerant, sed commoda plura fuerunt.
Hanc comitis causam, qua posceret ille recessus,
Diximus; ad reliquos nos ordo convocat actus.
At comitem patres miti monuere relatu
Ut desistat ab his, communia pacta per ipsum
Intemerata rogant et iuramenta manere.
Ille, licet causam quam patres dicere veram
Noverat, a lucris se non subtraxit avaris.
Pacta reformantur, Barchinonensia damna
Ut reparata forent. Dictis statuere supremis
Condere tecta patres gravidis hyemalibus apta
Temporibus, retroque iubent castella trahenda.
Incrementa parant belli. Nova postulat hostis
Federa. Federibus non audent credere multum
Qui violenter amant aliquam sibi subdere gentem.
Incustoditis etiam custodia non est
Commitenda viris. Iuvenum laudabilis etas
Sed non omnis adest. Laudandus ob omnia sensus
Florentum iuvenum, quos vinum, fercula, somnus
Fallere sepe solent, nec possunt affore queque
Tuta iuventuti nimium que diligit ista.
Ergo, soporifero saciati corpora vino
Pisani iuvenes, testudine nocte quiescunt
Hii quibus hostis erat Somnus, depulsus ab ipsis
Noctibus innumeris. Baleares edocet ergo
Ut Pisana petant nocturno tempore castra,
Et: " Properate, precor, sunt in testudine ", dixit.
" Quos retinere queo, teneo vincoque quiete ".
Talia dicentem Balearis turba sequuta
Nocte silente fuit, cuius custodia prima
Transierat. Veniunt milleni castra petentes
Armati, piceasque ferunt cum sulfure flammas
Permixtas. Aliquis piceum persentit odorem.
Ammonet ut vigilent. Sed iam vigilare nequibant,
Quos Somnus lenis titubanti texerat ala.
Auscultant quid agant hi de testudine: stertunt.
Inmittuntque focum: nichil est nisi somnus in illis.
Per tabulas flammis diffusis tecta cremantur.
Persentit strepitus somno decepta iuventus.
A crepitante cito solvuntur somnia flamma,
Protinus arma viri capiunt, clamare potenter
Incipiunt. Una clamorem fecit et hostis.
Vocibus et summis totum circumtonat agmen,
Undique concepti moverunt castra tumultus.
In Balee muros populus circumfluus ibat.
Postquam cuncta rogus consumpsit, robora flamme
Perdiderant. Mauri vocitant sua numina, sanctos
Reginamque poli blasphemant crebro Mariam.
Ut tenebris lapsis produxit ab equore Phebus
Luciferos radios, populi fervente querela,
Colloquii patres promtissima signa dederunt.
Omnibus ad cetum venit de partibus agmen.
Incipit Atho queri, sed concio tota querentem
Attendit, brevibus narrantem singula dictis,
Ignavos quosdam seu despectos vocitantem
Et defraudantes sacramentum pietatis.
Hec reliqui patres una populus comitesque,
Hec viribus crebris, non bisve semelve petebant.
Continuo castella trahunt retro bina, simulque
Altera bina parant velociter edificare,
Et mox ligna rates scripserunt cuncta daturas.
Nec mora: ligna boves et mulus equusque tulerunt.
Mulus, equus vel homo de regis attulit ortis
Innumerum vimen, vites, malosque nucesque
Et, glauce salices, si que poteratis in ullo
Rure recognosci, vos horum vincla fuistis.
7. Libro VII
Quattuor aereas castella videre per auras
Surgere Pisana dudum poteramus ab arce.
Massilie quondam Rome violenta potestas,
Cui mare, cui tellus et plurima regna patebant,
Ut superaret eam sane non celsius ullum
Edificavit opus. Rector Balearis ab ipsis
Nocte dieque suos nescit convertere visus
Turribus, et similes operi fecere Latino
Artifices totidem subita velociter arte.
Ac, duplex aries quos crebro straverat ictu,
Edificare parant celeri molimine muros.
Inde Dianensem signatam mittit ad urbem
Rex Balee cartam. Pontum brevis incipit alnus
Scindere. Terra brevi spatio litusque petita
Subsidium, socii simul alta Diana fuerunt.
Ceperat et populus tales audire lituras.
" Nazaredeolus, Balearis rector et auctor
" Regni, mille suo felicia dona Buthali
" Atque Dianensi populo non parva salutis
" Gaudia. Velle meo vos quondam promeruissem
" Ut quam tuta modo solatia vestra rogarem.
" Sed tamen illa modo vobis solatia posco,
" Que nullo regi cognosco iure neganda,
" Adversatur enim cunctis communiter hostis
" Qui Machamaticum celebrandum numen adorant.
" Nos leges moresque vetant retinere paternos,
" Observare monent stat contra dogmata quicquid,
" Et vitanda docent nostri precepta Rasulle.
" Captivosque petunt, quos latus pontus ab usque
" Oceano servire mee Balee vobisque paravit.
" Cuncta petunt etiam rerum discrimine nullo.
" Captivis habitis etenim sine conditione
" Poscunt ut, regni nulla michi parte relicta,
" Vita contentus regiones solus et urbes
" Quas placet ingrediar, vernis sociisque relictis.
" Vos modo per nostras dantem Machamata leges,
" Perque meum vos oro bonum dandumque datumque,
" Christicolis Balee populandum cedite numquam
" Conspicuum regimen, quod vestro pollet honori,
" Nam vestras replent eius bona plurima terras.
" At si non vultis nostras audire querelas,
" Nec vestre mentes sola pietate moventur,
" En trado vobis, Balee defendite regnum,
" Ne subeant hostes vestre precordia terre,
" Si Pisana manus violenter ceperit illud.
" Straverunt Ebusum. Balee spectate quid instet
" Per menses binos iam cuncta pericula passe.
" Belligeros stravere viros. Ad prelia fortes
" Qui superare queant rari michi nempe supersunt.
" Vires atque viros cupio per bella potentes.
" En renovo muros quos stravit plurimus hostis,
" Pugnacis Balee turres reparantur et arces.
" Confractas reparat turres sevissimus hostis,
" Nisibus et summis alias adiungere certat.
" Ad Moroch regem, cuius vos nempe sub ala
" Tutos non dubito pacis gaudere quiete,
" Quas invitus ago pro me deferte querelas.
" Suscipiat Balee non tempnendos famulatus
" Atque tributa precor. Per eum retinere coronam
" Et regimen cupio. Nostrum Machamata testem
" Et data iura voco que nos retinemus ab illo,
" Vel iuramentis, que certius addere possum,
" Legatis faciam venientibus omnia vestris.
" Vos modo detis opem Balee vestre regioni,
" Ut qui cogit eam citius salvetur ab hoste ".
Cognita sunt postquam que narrat epistola regis,
Legatos regi Moroch misisse Diana
Fertur. Et hec Balee direxit scripta Buthalis.
" Rectori Balee populisque tuentibus ipsam
" Sub duce tuta suo generosa Diana salutem.
" Quod Latii vestras invaserunt regiones
" Nos gravat, et certe communia dampna putamus
" Si Baleare bonum nostro tollatur honori.
" Quod vos forte volunt dimittere iura paterna,
" Invitis vobis, nunquam scimus faciendum.
" Christicole semper sunt contra dogmata nostra.
" Nos proprie legi, si possent, subdere vellent,
" Et servire suis obtarent cuncta tributis.
" Gentiles populos sibi subdere quippe laborant.
" Nos et vosque simul parili discrimine servos
" Quorum quis dubitet si vos violentia vincat?
" Nos habeamus opes, nos defendamus honores
" Et regimen Balee qui missimus omnia Moroch
" Scripta ferenda probo domino nostro Mohabite
" Que transmisistis. Qui motus quippe suorum
" Dilectis precibus comitatum mittet equestrem
" Quam citius nobis. Classemque virosque paramus,
" Ut sistamus eos tutos in litore vestro.
" Signaque cum venient factos spectabitis ignes
" Montibus in vestris. Vestros attendite montes ".
Cimba redit Baleam, verum putat esse tyrannus
Quicquid carta refert et multum sperat in illis
Promissis hominum que mortua tergora narrant.
Cimbala pulsantur et timpana queque per urbem,
Nec tuba nec lituus devotis cessat ab istis
Leticiis, etenim Balee sunt talia ludus.
Comperit interea cur gaudia duceret ista
Barbaricus populus magnus Catalanicus heros,
Et vocat in cetum proceres cunctasque cohortes.
Ac verbis terret, si terreri potuissent,
Quando Moabitas ex summo robore dicit,
In patuloque docet fugientes ducere bellum,
Nec fore poscendos nisi conducantur in artum,
Moreque Parthorum fugiendo ferire sequentem.
Cum solo solum gladio contendere dixit,
Atque graves faciunt ictus si suppetit ensis.
" Qui non novit eos poterit satis ergo timere,
" At nos, qui variis bellis cognovimus illos,
" Si venient, auctore Deo, tute repetemus ".
Sic comes. Ast Ebusum currentes mittere naves
Viginti patres communiter accelerabant.
At sex ex illis, que precessere, per altum
Transivere fretum, cursu propero venientes
Quo superest pelago de duris insula saxis.
Prebuerat portus urbs desolata Buthali,
Qui timet audito Latias venisse carinas,
Et cepisse duas ratium quas duxerat ipse.
Pectore sed dubio tandem meliora revolvens
Cogitat Alpheos quam tutos ire, nec umquam
Adventum sentire suum, sparsosque per arvum
Tendere pro preda, tutave manere quiete.
Vera revolventem nec inanis opinio fallit.
Ergo decem ratibus, reliquis consistere iussis
Hic ubi portus erat tutus vicinior urbi,
Remige quam celeri salsos invadere fluctus
Precipit, ac portus aditusque requirit et ambit,
Anticipatque sinus Latios ubi noverat esse.
A somno surgunt isti pugnare parantes.
Marinianus habens triginta scilicet ex his
Quos secum duxit, festinius ire parabat
Et pugnaturum fugiturum seque putabat,
Cumque decem ratibus robur iuvenile per undas
Pugnam committit. Sed vulnere Marinianus
Afficitur, dare vela parans. Fugisse valeret;
Impedit hunc velum quod tunc abeundo tetendit.
At Mauri super hunc properos fecere tumultus,
Et cepere virum pariter sociosque ratemque,
Debilitando prius variis vulneribus omnes.
Tresque rates alias paucorum nomine tutas,
Devictas tandem secum duxere per undas.
Plures qui fuerant loca per longinqua remoti
Ad castrum veniunt, quod rex Norgvegius olim
Destruxisse datur, predam de rure trahentes,
Carneque viventes, siliquis et agrestibus erbis,
Radicibus plures etiam, modicisque steterunt
Impensis in eo discrimina plura ferentes,
Sepeque perpingues his esca fuistis, aselli.
Hosque Saraceni pugnantes crebro petebant.
Castrum tutamen Latiis crat hospiciumque.
Interea gemine de sex rediere carinis,
Amissis reliquis, predamque ratemque reducunt
Quam Balee rector fertur misisse Dianam.
Sarcina cartarum, quam vir tellure levare
Vix posset, patribus data, legati que fuerunt,
Inter quas pariles scripture comperiuntur.
" Nazaredeolus, retinens sua regna sinistris
" Auspiciis, caro per cuncta valere Buthali.
" Scripta tibi populoque tuo transmissa recepta
" Non dubito. Legique tuas cupiendo figuras,
" Quando rates poterant fluctus sulcare secundos
" Te mea promta fides credebat fluctibus uti.
" Nec de te mea spes mentem bene nota fefellit.
" Ceptum stabat iter. Vobis dabat insula portus,
" Que prior est per me subite subiecta ruine.
" Gratulor audito vestro super hoste triumpho,
" Acta foret tanquam propria victoria dextra.
" Non tamen inde mee plenissima gaudia menti
" Sunt. Etenim vestros narrat michi fama recessus,
" Sepeque sublimi de turri cernere flammas
" Promissas cupio. Sed eas spectare volenti
" Si fierent, prohibent michi cum caligine nubes.
" Illis iratus: Citius discedite, dico,
" Non valeo per vos mea grandia vota videre.
" Discedunt, totoque patet cum monte cacumen.
" Prospitio. Nusquamque tuus viget ignis in illo.
" Ignis at ille meus, qui totis noctibus ardet,
" In sublime sua dat grandia lumina flammas.
" Credere non possum vestras remanere carinas
" Quin veniant. Dabit hora locum, quo nempe venire
" Intrepidus poteris, Balee solatia prestans.
" Si qua mei tibi cura subit, dilecte fidelis,
" Non regimen portusque meos nec munera sperne.
" Subsidieris ob hoc michi, quatenus, hoste fugato
" Et victo, pariter mecum communia regna
" Et commune bonum possis constanter habere ".
His lectis, etiam quam plurima scripta leguntur,
Queque neci deditos et eorum nomina narrant.
Designant etiam quibus ictibus occubuerunt
Et languore fame gentem gladioque coactam,
Velocis citius passuram dampna ruine.
Interea relique servantes equora naves,
Contempto patrum iussu predamque sequute,
Vicinas ponto villas et castra pererrant.
Ast hos Maurorum sparsos per rura sequentes
Gaudebant cunei propero cohibere tumultu,
Et victos pariter prestante vigore necare.
His inerat Salomon Flava de gente creatus,
Cum ratibus geminis Pisanis associatus,
Viribus et menbris ingens specieque decorus.
Hic intra quedam validi campestria castri
Collectis spoliis navem properando petebat.
Multus eques multusque pedes contendit in ipsum,
Inque resistentem collatis viribus ivit.
Hunc Paganorum straverunt agmina postquam
A sociis homini capud abscidere relicto,
Vexillumque sibi vitam pariterque tulerunt.
Hec nova facta volant, dum multos omina terrent.
Apropiantque dies adventus omnipotentis
Invictique Dei, de virgine quando parente
Christus, nostra salus, carnem nascendo recepit.
Languor in urbe gravis Baleari, cura famesque
Barbaricum populum non leniter attenuarant.
Hinc, preter carnes, hyemanti cara fuerunt
Omnia militie. Nec vino carius ullum.
Insula vastatur Balee. Rex federa poscit.
Fama refert comites regi de pace locutos,
Venales factos, privataque dona rogare,
Et propter reditum Balee naves habituros,
Cum quibus ad patrios portus remeare valerent,
Si modo Pisani iungi sibi federe nollent.
Alpheis igitur ducibus quasi religionis
Sermones faciunt, fraternas affore curas
Pectoribus referunt. Captivos esse petendos
Obsidibus sumptis, citiusque rogant redeundum.
Et cunctis coram sunt talia verba loquuti:
" Quod petimus rex omne facit, vos laudis honorem
" Queritis, et bellum tantum pro laude movetis
" Seu pro divitiis; vos et Maiorica vestros
" Sat parvipendit tantos illesa labores.
" Creditis et cleris, qui vos pugnare iubentes
" Agmina conspiciunt toto fluitantia campo,
" Bella videre volunt, gaudent de sanguine nostro
" Quorum doctrinam monitus et iussa refutent,
" Hi qui victores cupiunt ex marte reverti.
" Nos igitur nullus iubeat pugnare sacerdos.
" Quam cedat mucro nescit, quam lancea pungat.
" Incipiat, faciat, qui diligit ista iubere,
" Dicta quod a factis multum distare videntur.
" Nos qui sentimus crebrosque rependimus ictus
" Arbitrio pugnare decet, non iussibus horum.
" Contra iustitiam pugnam committere iuste
" Nemo potest. Iusti iustam cognoscite causam.
" Sunt pro captivis qui se venisse fatentur,
" Sed pro mundano nimis altercantur honore.
" Captivis habitis aliud linquatur, et ultra
" Nec laus orbis, honor, nec inanis pompa petantur,
" Sed vexilla super pateant communia turres.
" His habitis maiora quidem quicunque requirit
" Aspicit haud recto Balearica menia visu.
" Adde Mohabitas, quos expectare feruntur,
" Qui quantum gladiis et quantum cuspide possunt,
" Quippe viri Martis, docuit nos bellicus usus.
" Si venient ergo predam de rure feretis?
" Felices sane nimium si castra tenere
" Vos quoque tutari promte valeatis ab ipsis.
" Spes prede nec erit: gens hec qua lege valebit
" Vivere, vitalis quando sibi decidet usus?
" Indubitanter equis nobisque cibaria desunt,
" Nec tam prolixa magis est ambage morandum.
" Dicite: quapropter, si regia federa vultis
" Et facitis, patrias una tendamus ad edes.
" Sive refutatis, nos incunctanter abimus ".
His respondentes aiunt Henricus et Atho:
" Quisquis ad has partes aliud fortasse requirat,
" Nos pro captivis ad eas venisse fatemur.
" Non ob eos tantum quos detinet insula captos,
" Ast ob eos etiam quos detentura fuisset.
" Extirpare malum Domino faciente putamus,
" Nec volumus post nos tantum remanere baratrum.
" Non quia Pisani plures teneantur ab eius
" Pestiferis vinclis, plures de nomine vestro
" Perpetuis penis hostilis turba trucidat,
" Nobis vestra fides, socialia federa spondens,
" Sub iuramento sese coniuncxit. Et ultra
" Quam iuravistis vos obsecrare nequimus.
" Non tenor hoc faciet iusiurandum revocare,
" Velleque pro nostro nos non revocabimus unquam.
" Facta semel iuste stat turpe revolvere sepe.
" Paremus cleris, quia venit ab ordine sacro
" Iussio pugnandi. Nam iussit prelia papa
" Sedis apostolice, cuius precepta sequuti
" Tantum propositum nusquam mutare valemus.
" Cur discedatis non fecimus, haud faciemus.
" Hic neque discessus vobis videatar honestus.
" Si desunt vestes desuntque cibaria vobis,
" Vobis et vestris quod convenit omne paramus ".
Auditis comites his verbis conticuerunt,
A patribus sumptus qui largos sepe petentes
In proprios usus communia queque trahebant.
Gothorum procerum postquam siluere farores,
A pelago redeunt custodia publica prore
Allatis scriptis, Baleam que cimba ferebat,
Inter que fuerat memorati carta Buthalis.
Inpensas multas ab amico nomine factas
Commemorando refert; curet persolvere quicquid
Pro se largiri rex obsecrarat amicum.
Subsidium reliquum si quod iubet ille parari,
Inmensos sumptus festinus mittere curet.
Venturum sese mature premonet ante
Quam geminare queat binaria cornua luna.
At Pisana manus solitas non deserit artes
Que sibi proficiant, festinans edificare.
Patrum preceptis intrat quoque Carolus urbem,
Iam dicto regi simili sermone loquutus:
" Iussio Pisarum, rex, nullis territa factis,
" Ad te me iussit concordi voce venire.
" Huc missus patribus sociisque faventibus adsum,
" Inque meo sensu posuerunt publica facta.
" Prospice quod docti debent ad cuncta videre,
" Et regimen retinere tuum cum pace labora,
" Non quia Pisani multum tua federa curent,
" Aut sine perfectis Balee remeare triumphis
" Optent. Ista tue sint constantissima menti
" Verba. Nec inerti memorabis singula sensu
" Quicquid dico notans. Tibi iam perpende quid instet.
" Es sapiens habitus, proprio sic consule regno,
" Ut valeas salvus tibi conservare fideles ".
Dixerat, et regis recipit mitissima verba.
Thesauros cunctos, spolium promittit et urbis,
Velleque pro sancto Petro se regna tenere
Et pro Pisanis patulo sermone fatetur.
Hincque cito sese spondet responsa daturum.
Karolus inde redit; Pisane verba cohortes
Accipiunt, et amant pacem laudantque voluntque.
Obsidibus post hec quesitis, pacta secundum,
Nobilium natis, mutavit verba tirampnus.
Nam legis non esse sue prebere tributa
Christicolis dixit, vel ab his regimen retinere.
Firamt et hec veterum consulta fuisse suorum.
Albicione sati veterem miratus amorem,
Absque sui culpa vicioque fuisse remotum
A se scire virum, cupideque videre precatur.
Hic regem quesitus adit, secumque nepotem
Ducit, et alterno regi coniunctus amore
Ammonet ut populi Pisani compleat omnem
Ipse voluntatem. Spondet rex, nec sine fraude.
Interea Pisana super pia lumina flectens
Astripotens rector respexit ab ethere castra,
Et que languerant mox convaluere cohortes.
Sed requies est nulla viris. In luce labores,
Nocte repentino ferventia castra tumultu
Crebro sollicitant stridentes Hismaelite.
Cumque die quadam none succederet hore
Oceanique maris peteret confinia Tytan,
Stat vice qui comitum campum petit inclitus Ugo,
Cui Tepertiades comites sunt atque Recuccus.
Inter condensos cuneos memorabilis heros
Signiferum petiit, iaculi penetrabile ferrum
Pectore submissum fixit tellure ruentem.
Hinc Libicus quidam ruit ictu stratus ab eius,
Ferrum gleba tenet, pretentaque frangitur asta.
At pedes heroem Maurus iaculando requirit,
Atque frementis equi transfigit viscera ferro.
Iratus iugulare parat mavortius Ugo
Barbaricum iuvenem. Medios quoque currit in hostes
Debilitatus equus tenera cum concidit erba.
Infremit, et Mauros ardenti lumine spectans
Pugnat, et ense ferit se circumquaque petentes,
Multorumque simul conflictus excipit unus.
Cui dum subveniunt Parlasius Ugo Dodoque,
Dat properanter equum bene promtus ob arma Recuccus.
Iussa patres renovant. Hoc nam predantibus addunt
Ut non desistant regionis tecta cremare,
Et iugulare viros si quos reperire valerent.
Ac solidos spondent equitis de vertice quinque,
Pro iugulo peditis binos dare constituentes.
Sic, Balee regnum gladius populatur et ignis.
Inde viris nummi veniunt Baleeque ruina.
Pisanos equites cunctos vigilare simulque
Constitit in totis circumdare noctibus agmen.
Tresque vices noctis, quibus alternare labores
Continuos possent et se recreare quiete,
Sub tribus egregie generosis distribuerunt.
Ergo vicis prime curam Valandus habebat,
Valando genitus: fuit, Ildibrande, secunde
Tradita cura tibi, Matti pulcherrima proles:
Presidet extreme Leo, clara propago Leonis.
Hi loricati sociis comitantibus ibant
Murales aditus crebro terrore petentes.
Inque die castella super facienda morati,
Ligna trahi, crates fieri properando iubebant.
Dux Catalanensis, cui plurimus affuit astus,
Ad loca sive vias per quas iter esset ad urbem,
Intentus spoliis, multo cum milite stabat,
Inque Saracenos, preda iugulisque potitus,
Letales studuit crebro conferre ruinas.
Hoc et idem studium pre cunctis Balcius heros
Militie ducibus clarus bellator agebat.
Qui si quem prompto poterat superare vigore,
Decapitabat eum, nec ei parcebat ob aurum.
Per solitos mores, gelido mediante decembri,
Frigora multa dabant venti caneque pruine.
Albebant Balee nivibus et grandine montes,
Artabant Mauros aure de frigore nate.
Nempe notabantur cum cantibus edere fletus,
Quos proferre solent vigiles super ardua cure
Menia. Pisani frigus gelidasque pruinas
Et gentes alie letanti corde ferebant.
Pluribus at vicibus memorantes singula patres
Colloquiis crebris bellum properare iubebant
Armatasque rates Ebusi misere relictis.
Ceperuntque leves pelagus sulcare carine.
Sed prius a Balea puppis non magna recessit,
Que, veniens Ebusum, fines poscebat Hyberos.
In rate iam dicta fuerat clarissima quedam
In patriam rediens cum parvo femina nato.
Sulcantem pelagus castro videre morati,
Et latuere prius ne conspicerentur ab ullo.
Moxque sinus adiit castello prora propinquos,
Ac prodire viri festinavere carina.
Dum loca scrutantes equatis gressibus irent,
Exiliens Pisana phalanx promtissima Mauros
Primitus obstantes iaculis gladiisque necavit.
Sed servatur ab his cum nato femina parvo.
Intrantes igitur navem sulcare parabant
Pontum, cum totis aptabant carbasa remis,
Cum subito videre duas freta scindere puppes,
Heque cito cursu remis et fluctibus use
Litora contigerant vicino proxima castro.
Pisani postquam sese novere vicissim,
Gaudia deposito duxerunt tanta timore,
Quanta forent dulci pro nato gaudia matri,
Si captus dudum nunc esset ab hoste reversus,
Redderet aut functum divina potentia vite.
Inde catervatim villam montesque petentes,
Innumeris Mauris gladio stridente necatis,
Ad magnam Baleam celeres fecere recursus.
Letati patres omnes populusque ducesque
Sumptus ac vestes sociis tribuere receptis.
Interea Petrum rex advocat, ille vocatus
Festinanter adit regem, placideque salutat,
Astutoque viro cautis sermonibus inquid:
" Ut bene cognovi, rector carissime, verum
" Sub primis verbis coniungent federa tecum
" Pise. Te memorem verborum credo priorum,
" Cum quibus acceleres firmam coniungere pacem
" Dum potes, et citius facias quodcumque requirant.
" Sum quia Pisanus, nec ob hoc michi credere sperne.
" Consiliisque meis si tu modo credere vitas,
" Adveniet tempus quo, rex, michi credere velles,
" Et dictis parere meis, si posse daretur ".
At Petro Balee respondit talia rector:
" Petre, volunt omnes thesauros tollere nobis,
" Nec quicquam penitus vestri dimittere cives.
" Divitiis pauci nostra ditantur in urbe,
" Es tam grande dari non est etiam leve paucis,
" Ultra posse meum dare me sibi vestra requirunt
" Agmina. Quod possum largiri querere curent,
" Captivatorum si reddo sufficit agmen,
" Et cum perpetuo linquant mea federe regna.
" Unde viri vestri si non flectuntur ad ista,
" Inter nos et eos fiet pro velle Tonantis ".
Sic ait. Auditis istis discessit uterque,
Retulit ad socios colludia regia Petrus.
Dumque dies fluerent, festinavere paratus
Heroes Latii cogendo viriliter hostem.
Hi villas et rura petunt, pars obsidet urbem,
Cedibus et flammis regnum vastatur ubique.
Tunc Arelatensis lustrans loca singula rector
Castra refutabat facta sine strage videre.
Nempe Saracenos truncos sine vertice plures
Assiduus fecit, cuius sine sanguine fuso
Non rediit mucro, nec acute cuspidis asta.
Et sic Tartarea regni per inania nigri
Compulit ire via plures inferna petentes.
Cerberus obstupuit tenebrose portitor aule,
Latratusque dedit, simul atraque regna tenentem
Reddidit umbrarum pavidum vox garula regem.
Ille suo famulo: " Cur clamas, Cerbere? " dixit.
" Iam iam pande quid est cur sic mea iura resolvis
" Pestifero clamore tuo torvoque latratu.
" Infelix custos vocem sonitunique repone,
" Vel dicas citius que gens mea regna subintrat,
" Quis populos tantos tenebras sine luce petentes
" Sic properare facit: pandas quoque, Cerbere, causam ".
Ille suo regi triplici sic ore locutus:
" O tenebrose pater, Pisane robora gentis
" Bella tue Balee fecisse feruntur in hora,
" Si pars existit regni Maiorica nostri.
" Roma quidem monuit: dimisit papa reatus
" Pro captivatis populo certare volenti.
" Plurima dampna facit nos hec tollerare potestas.
" Tartara nulla timent monitis eius morientes.
" At nostros Pisana cohors et Balcius heros
" Tartareis regnis et opus transmittit eorum.
" Nunc veniunt multi, plures michi crede futuros
" Cum Latie turme gladiis populantibus urbem
" Intrabunt nostram: tu mox fabricare cathenas
" Me suadente iube. Meruit tua turba ligari,
" Ne fugiat penas, quas iam meruisse putatur,
" Que Balee regem late veniendo sequetur:
" Secum quippe tuis feret agmina plurima regnis ".
Dixit, et infremuit furiosus rector Averni,
Terruit et manes querulo clamore tyrampnus.
Exululant anime misera de carne solute
Voce fremente ducis. Vox vallis ad ima recurrit.
Occupat hinc langor regem faciente timore.
Ille dolore caput queritur pectusque teneri.
Hinc thalamos intrare parans minuisse cruorem
Dicitur, et post hec paucis vixisse diebus.
Ante tamen Burabe regimen cessisse putatur.
Ille quasi patris perfundens balsama corpus
Condidit, et flevit multum posuitque sepulchro.
Cerberus hunc postquam digessit ad antra geenne,
Perque tenebrosam duxit Machamatus urbem,
Stipitibus petitur, concurrunt undique manes.
" Ad me ferte meum ", conclamat sessor Averni.
Eachus adstiterat dextra, leva Rodomantus,
Et medias inter dixerunt talia flammas:
" In tetro genitor cui non est agmine compar,
" Ante tuos Balee rex est aterrime vultus,
" Qui fecit plures homines occumbere ferro,
" Compulit et multos Christi dimittere legem.
" Et quoniam nobis socios portavit amores,
" Da sibi flammifera consistere semper in aula,
" Condignasque suis meritis mox exhibe penas.
" Huius et eternis da flammis affore gentem,
" Perpetuasque iube socios portare catenas ".
Turba ferum Balee regem comitata querelas
Prebuit ad varios subito distracta dolores.
Ille tridente suo ferventes concitat ignes,
Exustumque flicit tectum penetrare favillas,
Eque venenata faciens convivia carne.
" Vos fidusque meus mecum discumbite ", dixit.
Paruerant iussis, veniunt ad prandia manes.
Ipsorum sedes lapides perhibentur adusti,
Exurens penitus consumit flamma sedentes.
Primi ferventes gustus venere colubri,
Ignea qui vivi gustantum viscera torquent
Arida convivis sitis est, sanguisque draconum
Felle niger multo tribuit potantibus austum.
Has epulas buffo prunis sectatur adustus,
Innumerusque fuit. Lernea venena simulque
Perfusum supra fortem tribuere liquorem.
Poccula succedunt nesseis mixta venenis.
Gustantum postquam ferventia viscera torquent,
Spirituum rector nigrorum taliter inquit:
" O mea turba, meis Balearem discite regem
" Sedibus; et, quoniam cunctorum viscera fervent,
" Una Tantaleas vobiscum tendat ad undas.
" Sed vestrum super hoc prius exigo cemere ludum ".
Ut lapidem Balee mutum consistere regem
Conspiceres; tuleratque suos oblivio sensus;
Obstupuit quoniam rapuit terror sibi mentem.
Convive tandem post talia iussi tirampni
Exiliunt, raptumque trahunt per inania regem
Tartara, dilaniant, undis glatialibus addunt
Exustum torrem: sitis est algore soluta;
Mittitur in flammas; dolor est algorque calorque
Ignibus amoto; senserunt viscera postquam
Pestiferam siccata sitim, properavit ad amnem;
Sed nequid accensos ob aquam removere calores.
Nam latices, postquam voluit contingere labris,
Astantem fugiunt umbram. Tunc margine ripe
Ut lapis immotus prorsus stupefactus adheret.
Deglutit miserum variarum forma ferarum,
Sicque ferum regem tenebrosus discipat Orcus.
8. Libro VIII
In solio regni Burabé post ista levatus
Non permansuros citius conscendit honores,
Usus enim regni fuit haud sibi tempore longo.
Cui Pisanorum captivos turba requirens
A duce crudeli non congrua verba recepit.
Iam Natalis erat, quo Christus Virgine natus
Obscurum mundum divina luce replevit.
Dumque pii festi summi celebrantur honores,
Luxque pio populo postquam bis quarta refulsit,
Maimonem sociosque datos novus ire Dianam
Rex iussit. Fluctus intravit prora marinos.
Pisani videre ratem citius properantem.
Tunc festinanter puppes intrare parantes
Sumptibus auxerunt prebentes singula patres.
Et dum forte viris alimenta darentur et arma,
Maimo peregit iter. Sed qua trahit impetus illum
Non servando vias illuc sua vela relaxat.
Spes erat hunc cito posse capi, si signa viderent
Qualiacumque ratis; sed ventus carbasa perflans
Luminibus puppem citius subtraxit eorum.
Maimo viam, facit Latii rediere, volentes
In Balee regnum studiosas ponere curas.
Et dum nituntur ceptos superare labores,
Alterutro referunt multi si viribus aut si
Ingeniis nequeant ex hoste tenere triumphum.
Ad proprias remeare domos ultraque morari
Sese posse negant, pro morbo sive calore
Extinctos memorant ex egretudine plures
Seu gladio socios, paucos quoque vivere dicunt:
Pro Balee pariter destructas affore Pisas
Urbe satis stultum, sine re, sine mente videri.
Ergo rates omnes celeri reparare laborant
Auxilio, ceptos nec deseruere paratus.
Interea belli Catalanicus estuat heros
Pro studio, magnaque ducem comitante caterva,
Qua locus insidiis est, valle reponitur una.
Sol fuerat. Prima radiarant omnia luce
Secula, porta patet, de menibus egredientes
Per loca tuta meant solito gestamine Mauri.
At comes in sevos audacter prosilit hostes,
Urbanam iuxta committens prelia portam,
Que portum spectat qui Pineus est vocitatus.
Utque Mohabitam viridi prostravit in erba,
Asta viri dextrum de muris acta lacertum
Transiit. Exultant Mauri letale putantes
Hoc comiti vulnus. Post hec properando per urbem
Nomina filsa ferunt comitis de funere ficta.
Hinc relique gaudent servantes menia turme,
Extinctumque canunt comitem, iugulare minantur
Alpheos, seu perpetuis macerare catenis
Ac penis variis alto clamore fatentur.
Haud secus Alpheos factos sine principe clamant,
Suadentes etiam ipsis, si vivere curent,
Ut properent ad eos sub deditione venire.
Pisani contra: " Convicia vestra mineque
" Nos sub Rege poli non cogunt ulla timere.
" Venimus a patria summo sub principe Christo,
" Cuius ob auxilium Balee superabimus urbem,
" Qui servos Sathane gravibus vincire catenis
" Et gladiis nostris penitus dabit esse necandos.
" Illesumque, canes, comitem scitote Pirenum,
" Et vestre vicina satis fore tempora cladis ".
Post hec contendunt ad menia ducere turres.
Gens divisa locis, patres, divisaque bella,
Mox solide terre fossas velociter equant
Ligna, lapis, vegetes, glebe proiectaque moles.
In muris Mauri, nec progrediuntur ab urbe.
Hinc vigor Alpheus turres ad menia ducit.
Assistunt acies, perfringunt agmina muros.
Interea Pisis matrone sive puelle
Deponunt cultus, et templis semper adherent,
Vota vovent et thura ferunt creberrima sanctis,
Sepeque nudatis pedibus sacra templa petentes
Profundunt lacrimas, dure dant oscula terre,
Pro caris orant pienum pietate Tonantem,
Victoresque petunt sanosque videre maritos.
Volscorum presul meriti Rogerius alti,
Viribus insignis, factis et origine pollens,
Laurigeras Pisas comites spoliare volentes
Territat, atque minans cohibet prohibetque rapinam.
Per Latium totum ieiunia sancta precesque
Papa iubet fieri, monet hinc et epistola Gallos.
Annuit oranti divina potentia turbe,
Et flentum gemitus divinas commonet aures.
Quadragena dies seclis celebranda quibusque
Virginis a partu populis festiva redibat,
Qua pia cum nato virgo sacra templa petivit,
Infantemque pium Symeon gestavit in ulnis.
Nox fuerat celebris festive proxima luci.
Accendunt Latii civilia robora flammis
Noctu, de castrisque cremant velociter unum
Inventa nuper Danais prudentibus arte,
Que miranda viros ceu nusquam visa latebat.
Inde volant torres passim facilesque faville,
Acta per alterius castri scintilla subintrat
Crates, quod flammis crescentibus ocius ardet.
Et candela velut siccis bene proxima lignis
Siccam materiem tenues convertit in ignes,
Et ceu paulatim grandis cito candet acervus,
Sic castrum reliquum subito candere videres,
Virgine cum sanctis natum genitrice rogante,
Qui propria solus replet omnia secula luce.
Nox ea letitia repletur, luce sequuta
Preveniunt populos non parvula gaudia sanctos.
Annua dum redeunt Agathes sollempnia sancte,
De sub castello, quod porta marina peregit,
Per triplices aditus Pisanum robur in urbem
Pugnacis Balee robustis viribus intrat.
At Latii cunei subierunt menia rari.
Subvenit auxilio trepidanti protinus ale,
Perque satis latas agmen Latiale plateas
Insequitur. Cecidere duo de gente Latina,
Persistunt aditu reliqui tollerantque ruinas,
Quas iacti lapides transmissaque tela reportant.
Post ubi telorum densi superant iaculatus,
Nec locus est gladiis, fugiunt velociter extra.
Impositum fovee succendit barbara pontem
Flamma, sed Alphei pavidi successibus instant,
Et nituntur aquis extinguere cominus ignem.
Ad primos aditus hi quos Provintia bello
Misit, inire parant rigide certamina pugne,
Contempnuntque sibi socios preferre Latinos.
Hos brevibus tectos clipeis Balearica turba
Aspicit, innumerisque caput seu crura sagittis
Figit, et e tota propellit turpiter urbe.
Presbiter Henricus, plebanus nocte propinqua
Somnia leticie vidit presaga future.
Talis facta viro vox auribus: " Accipe ", dixit,
" Astra volunt hodie Pisinos urbe repelli,
" Cras vespertinis horis intrabit in urbem
" Lauriger Alpheus populus pro velle Tonantis ".
Hoc et Toem monuit fratrem defunctus, et inquit:
" Nec timeas, veniam socius per prelia tecum ".
Urbem posse capi iam desperaverat agmen.
Per tres ergo vices committere prelia mane
Patres atque duces communi voce iubebant.
Nec clarum prorsus nec erat sine turbine tempus,
Cum peditum cunei pugnam dubitanter adirent.
Moliti decies aditus intrare patentes,
Eiecti vicibus totidem murisque repulsi.
Pretereunte die, commitere prelia septem,
Qui turrem Balee nuper captam retinebant,
Ceperunt, aditu visam consistere primo.
Innixus scapulas muro processerat unus,
Et luteum temptabat opus subvertere: Maura
Turba virum petiit, propero quoque tela volatu
Missa resistentis clipeum fixere tenacem
Istius, et robur dum Maurus cemeret ingens,
Protinus agrediens robusta cuspide fixit
Septemplex tegmen, sed telo protinus eius
Durius affixus de muris concidit altis.
Corruit eiusdem gladio percussus et alter.
Maurorum cunei super ardua robora muri
Plenius ascendunt, septem superare putantes,
Et de presenti superatos tollere vita.
Desuper adveniens divinus Spiritus illic
Accendit socios, quorum vox trina Tonantem
Factorem rerum dominum confessa rogavit.
Hi, gravibus clipeis texerunt corpora postquam,
Obstantes poscunt rigidis mucronibus hostes,
Et faciunt plures collatis viribus ictus,
Et multi plures sevo sibi dantur ab hoste.
Tum Deus Alpheis largitus prosperitatem,
Successus pandit letos optataque vota.
Barbarice gentis mutans cum casibus omen,
Voceque terribili Mauros gladioque poposcit
Parvula turba feros celesti tacta vigore.
Et velut armentuni tygres seveque leene
Poscunt, quando fames ipsas accerrima cogit,
Pestiferoque boum conscindunt viscera dente,
Sic socii septem plures gradiuntur in hostes,
Fundentes iaculis simul et mucronibus ipsos.
Barbara turba fugit. Latii, clamore levato,
Per patulos aditus socios intrare precantur.
Preveniunt omnes alios Sicheria proles
Rainerius socios et Teperterius heros.
Una Viscardus comites et Grunnius ipsis
Extiterant propere, qui barbara terga secuti
Cedentem turmam iaculis feriendo trucidant,
Introitum donec fugientibus edit alumpnis
Robustas pandens vetus Elmodenia valvas.
At de parte maris pugnax Eufraxius urbem
Intrat cum nato. Stat Maura caterva platea,
Inque viros properata ruit stridentibus armis,
Quos poterant terrere satis volitantia saxa.
Intrepidus cum patre manet Bernardus, et Alcem
Contra se positum durata cuspide sternit.
Tunc Ildebrandus: " Ferias, precor, optime fili,
" Nec cuiquam parcas gladio si deficit asta.
" Pro patria pugnare docet veneranda vetustas,
" Et nostri quondam micuere per arma parentes ".
Dixit, et Agilion iaculo prosternit; at ense
Brusei feriens caput a cervice resolvit.
Difugiunt statim reliqui, fugientibus instans
Cum genitore satus pertundit barbara terga.
Undique currentes equites, mixti peditesque
Audacis animi compressis gressibus intrant.
Per solitas veluti subeunt examina sedes,
Sic vigor Alpheus latam progressus in urbem
Dispersas fundit iaculis gladiisque catervas.
Hic caput abscisus, pectus transfossus et alter,
Visceribus fusis alius tellure iacebat,
Humanoque nimis terram maduisse cruore
Et fluxisse putes commotos sanguine rivos,
Sicut cum, proprio dimisso flumina cursu
Expaciata satis, quando revocantur in amnem
Efficiunt rivos plures densasque lacunas.
At rabidos postquam gladius deleverat hostes,
Menia cum tectis retinent urbanaque templa
Christicole, longus quos iam labor attenuarat,
Et servant ipsam studiis vigilantibus urbem,
Ac solito belli numquam removentur ab usu.
Artibus intendunt, peragunt vincuntque labores.
Destructis tectis via fit, castella trahuntur.
Namque Bebelgidith portis sunt addita bina,
Elmodenorum totidem sunt addita muris.
Denique turritos Latialis machina muros
Sternit, adequantur propero conamine fosse,
Heque cadaveribus multis lignisque replentur.
Barbara gens grandi nimium concussa timore
Castra Pirenei comitis tremebunda subintrat,
Ad quodcumque velit cupiens se iungere fedus,
Si bellatores indempnes atque soluti
Incolumes etiam cum libertate sinantur.
Talia dum referunt, cetum properanter in unum
Accitus populus pacis de federe tractat.
Ecclesie pastor suscepit iura cathedre.
Clerus adest, proceresque simul, contentio crescit
Maxima, divisas pandunt certamina mentes.
Pars trahit ad pactum, pars diligit altera pugnam.
Collaudat clerus partem pugnare volentem,
Sanctus et antistes cum cardine prelia censet,
Hisque favent acies. Contra Catalanicus heros
Ampurieque senex contendunt atque Videlmus,
Et sancti cleri fimas convertere mentes
Muneribus largis, precibus precioque laborant.
Hec pius, ut renuit, convicia sustinet ordo.
Tunc cum Bernardo verbis Gratianus honestis
Verba refert avidis Gothorum congrua dictis.
Profundens lacrimas mestus cum cardine presul
Sic genibus fusis numen celeste precatur:
" Conditor omnipotens celi terreque creator,
" Cuius perpetuo sunt condita secula iussu,
" Et quodcumque viget, quodcumque videtur in illis,
" Clamantum, petimus, lugubres intende precatus,
" Et confidentes in te, pater optime, serva,
" Ecclesieque tue, pro te certare volenti,
" Auxilio succurre pio: da vincere gentem
" Sacrilegam, multa sanctorum cede madentem,
" Et pietate tua rogantes respice servos
" Qui te factorem cunctorum semper adorant.
" Et tu, sancta Dei Genitrix, regina polorum,
" Una cum sanctis nostros suppleto rogatus ".
Estuat interea castris Pisana iuventus.
Protinus incipiunt pugnam Brunicardia proles,
Arma petunt Latii; renuit dux bella Pyrenus;
Accedunt muris, et poscunt Hismahelitas.
Anticipant aditus, et portis cominus instant.
Pagane contra miscent fera bella phalanges,
Tutantes fractos invicto robore muros.
Acrius Alphei subeunt, armisque corrusci
Duros irrumpunt aditus virtute coacta.
Hos lapides et tela petunt misseque sagitte
Et quas interior iaciebat machina moles.
Tutantur clippeis tectos toracibus artus,
Et iaculis missis poscunt mucronibus hostes,
Immotique loco bellum renovantque feruntque.
Mixta manus post hos, perpessa frequentia tela,
Ardet in obstantem properanter currere turbam,
Unde graves missi veniunt in scuta molares.
Hinc de plebe viri, conversi terga, videntur
De fractis muris turpi cecidisse ruina.
At qui bella queunt animi tolerare vigore
Obstantes arcent infracto robore turmas,
Quamvis ter fuerant socii de marte repulsi.
Tum vice qui comitum stat pollens viribus Ugo
Militibus paucis intrat comitantibus urbem;
Impetit et Mauros et cuspide turbat acuta,
Ut celeres damas pardus per devia rura.
Nisibus herois cum duriter inguina fossus
Tenderet ad manes inmanis viribus Alchas,
Accurrunt acies relique, ferroque micanti
Perlustrant urbem. Multum tamen ante cruoris
Excepit tellus, quam vertere terga coacti
Desererent qua tunc steterant pugnando plateam.
Vexillum peditum tunc Ansualdica proles
Francardus gestans hostes aliunde petivit.
Ast Ugonis eo comitantur et Uguitionis
Artificum valide pagana per agmina vires
Sibillaque satus, multa comitante caterva.
Hique vigorosi certatim bella volentes
Pugnando darsana petunt, paganaque leto
Agmina dant. Balee poscunt velociter arcem,
Et quacumque ruunt bellum letale videres.
Interfecta iacent per cuncta cadavera templa,
Vulnera corporibus stillant, rivique cruoris
Undique diffusi latas tenuere plateas.
Pars gladio percussa cadit, pars capta tenetur,
At reliquam gentem vetus Elmodenia servat.
Hinc comes accelerans alia de parte Pyrenus
Iudeos omnes sub deditione receptat.
Circuiens properat captam gens sancta per urbem,
Ferrea captorum dissolvens vincula fratrum,
Cui faerant ostrum, bissus seu purpura vestes,
Aurum cum gemmis, hispanaque pallia prede.
Pars restabat adhuc, fuerat pars acta laborum.
Vallatur populis urbs Elmodenia, cuius
Obsidet assidue celsos gens provida muros.
Ut castella trahant Pisani menia sternunt,
Urbeque de capta planant obstantia queque.
Qui presunt muris nutantes federa poscunt,
Et fore non poterat variis concordia dictis.
Angulus hanc habuit quam frangunt agmina turrim,
Et subeunt aditus pugnantum robore factos.
Vi capitur turris; labor est inmensus in illa.
Crescit, et artificum cito fit molimine maior.
Signa superponunt, et clamant menia capta.
Undique concurrunt, passim properatur ad arma.
Tutantur Mauri iaculis gladiisque fenestras
A Latiis factas, quorum prontissimus, acri
Dum perstat pugna, capud emittitque fenestra,
Tentus ab Alpheo perfertur crinibus extra,
Abscisusque iacet nil proficiente Rasulla.
Iam patet introitus; pubes Alphea subintrat,
Lesa fugit moribunda falanx, repetitque coacta
Urbem, que regis sat parvula circuit arcem.
Occubuere tamen plures ferro, quibus extra
Late profusus cruor extitit experimento.
Circumstans Pisana manus muralia frangit
Robora cum tectis, binasque ad menia turres
Festinando trahit; formidine barbara turba
Concutitur; poscunt vite tutamina pauci.
Alphei nec concedunt, nec pacta refutant.
Pars scalis innixa subit, pars funibus acta
Excelsas scandit nec inerti robore turres.
Barbara gens faciendo fugam conscendit in arcem.
Arx invicta stetit bellis superanda cruentis,
Septem protensas porrexit in aera turres
Sat plus sublimes quam celsa theatra Quiritum.
Pontica vis, late preruptis subdita saxis,
In tuto posite latus unda proluit arcis.
Partibus a reliquis fossa circumdatur ampla,
Lata decem fuit hec, undenis passibus alta.
Hanc tutabantur fortes per prelia mille.
Et darsana super positas duo robora turres
Audaces pariter nitebantur retinere,
Monstrabantque suos validos in bella furores.
Dum dant assaltus crebros, dum vulnera miscent,
Dum perimunt plures, multos fundendo cruores,
Turribus insistens geminis Alphea iuventus
Menia tutantes duros deterret Hyberos.
Tormenti iactu muri sternuntur et hostes,
Quos aries pulsat, quatit et densissima moles.
Maura manus murum, per quem testudo trahenda
Obstantem turrem iuvenilibus acta petebat
Viribus, in celerem mox compulit ire ruinam.
Angulus inpulsus turris ruit. Improba turba
Protinus inde fugit. Scala Raimundus in ipsam
Scandit, terque decem Mauros pugnando fugavit.
Hinc audax quemdam prosternit cuspide vasta,
Insistens gladio multos perimit feriendo.
His reliquos sequitur letis successibus hostes.
Difugiunt alia dimissa barbara turri
Agmina precipiti saltu. Sed quinque superstant.
Hi trabe percutiunt pugnantem, fortius ille
Perstat: tunc validi saxi confringitur ictu,
Oraque cum mediis moles proiecta resolvit
Faucibus, hinc lapsus de muro concidit alto,
Belligerator obit. Celi de carne solutam
Accipiunt animam. Socii deflentur amores,
Notus et ignotus lacrimas dant atque querelas,
Et gemitus pariter mittunt communiter altos.
Accedunt acies, turri subponitur ignis,
Perque gradus Ugo scale Fugatia scandit.
Quinque superstantes adversis viribus hostes
Conantem iuvenem multo stridore coartant.
Denique conanti poterat succurrere nemo,
Milenos ictus clipeo galeaque ferenti.
Longa laboris erant nimium toleranda pericla.
A prima solis subit hic certamina luce,
Que nonam sane durare videntur in horam.
Accensis animis tandem quidam sociorum
Ingreditur turrim prudenter, summaque scandit,
Et dum quinque petunt nudis mucronibus ipsum,
Ugo subit turrim, binique subinde secuntur.
Primus et hic gladio mox privat vertice Maurum,
Atque, rota posita, clipeum velociter huius
Accipit, et reliquos gladio violentus eodem
Appetit, ac binos stricto mucrone recidit.
Ast alios binos bini stravere sodales.
Arx sine profuso numquam superanda cruore
Restabat. Sedet hanc Pisana potentia circum,
Observatque simul, venatrix utpote turba
Orrendos ursos servat, cohibetque caverna.
Rex novus interea factis perterritus istis,
Postquam cuncta vidit Pisano robore vinci,
Vivus ut evadat timidas se flectit ad artes,
Expertosque satis promissis implet amicos.
Et rate vectus habit, septem comitantibus illum,
Qui Baleare solum dudum rexere priores.
Hunc Dodo, qui vigili servaverat equora cura,
Sulcantem pelagus capiens ad castra reduxit.
Christicolas nuper solitus macerare catenis
Compedibus tentus rex ferrea vincla subivit.
Hinc Balee populus regem sibi fecit Alanta
Hispanum, cuius nec erat durabile regnum.
Qui, de Dalmatii leto perterritus extans
Cui caput arripuit, nulli se credidit umquam.
Hec timidus memorans binos sibi reperit utres,
Et vacuas inflans multo subflamine pelles
Intro commissis cohibet spiramina filis.
Sic Hispanus Alas, pro navi pellibus usus,
Per freta longa natat, credas delphina natantem.
Equore diffugium facit hic, sociosque relinquit.
Perfringunt muros urbis Pisana domosque
Agmina, per factos aditus castella trahuntur.
Artibus, ingeniis, augmenta per aera crescunt
Artificum studio, civisque laborat et hospes
Alterutri parti nimie dare dampna ruine.
Saxa, lapis, cespes late fundamina fosse
Intus iacta replent; muris castella propinqua
Consistunt; durus paries berbece foratur;
Turres alterno conduntur in arce labore;
Fulcra superponunt, pretiosaque pallia, telas,
Que sua non faceret multo mercator in auro.
At sub castello positi de menibus ignes
Sulphureas mittunt per aperta foramina flammas,
Quas auste puteis poscunt et fontibus unde.
Extinctas Latii flammas torresque putabant,
Clam vigiles sed erant: tunc alta palatia moles
Et tormenta petunt; certant cum turribus unci,
Funibus et tracte ducuntur ad infima turres.
Postque dies aliquot furtive robora flamme
Creverunt subtus, fumus quoque qualis ab Ethna
Progreditur, tetro quando Vulcanus in antro
Concitat igniferas plenas caligine nubes.
Tunc propere poscuntur aque, superadditur unda,
Sed proiecta nequit tectas extinguere flammas.
Castellum mox retro trahunt, dum desinat ignis.
A proprio postquam cessavit flamma calore,
Ingeniosa cohors castella reducit ad arcem
Percutiens aries inpulsu perpete turrim,
Robora celsa quatit, labuntur ad infima cautes.
Interea Sochi cum binis cessit ab arce
Militibus, pueris comitantibus atque puellis,
Et dedit Alpheis precium sine nomine multum.
At reliqui flammis sese donare minantur
Quicquid habent precii, nisi, libertate potiti,
Ad quecumque velint loca permittantur abire.
Alphei contra referunt: " Vos perdat et aurum
" Cunctipotens vestrum, qui tam perversa putatis.
" Carius est etenim vos tali morte resolvi
" Nobis, quam Balee pretiosa vel optima queque ".
Hec Gerioneus populus non percipit aure.
Tormentis AIphea manus circumpetit arcem,
Constituitque duos mirando rabore pontes.
Menibus impositum Pisanum robur in unum
Protinus ascendit, lente dum ponitur alter.
Dum pugnant Mauri tantisque laboribus assunt,
Alphei properant. Procedit Grunnius ante,
Oppositumque sibi violentem proterit hostem,
Iuxta quem reliqui mox progrediuntur in arcem.
Maurorum quidam statim descendere scalas
Incipiunt, multi sese preferre periclis
Mortis non dubitant, ne confodiantur inulti.
Sed velut accipitres celeri properare rotatu
Pennarum levitate solent, ubi plurimus anser
Aere suspensus fluvialia deserit arva,
Et prosecta velut promtos laniata per ungues
Cum plumis distracta iacent, sic cernere posses
Pisanos properare viros, Maurosque iacere.
Inde Pyrenee regionis rector in arcem
Ascendens letus, superatos increpat hostes.
Plures ense cadunt, multi cecidere fenestris.
Hic certat iugulare mares, trahit ille puellas,
Et facta preda muri sternuntur et edes.
Hinc ignis cesos et lingnea tecta perurit.
Depopulans agros terre loca circuit hospes.
Inde viri veniunt et cum pueris mulieres,
Inde boves pecudumque greges et multa supellex.
Pasca celebratur. Burabe de nexibus exit,
Cuius dat nato Pisana potentia regnum.
Denique victores, felici classe parata,
Ad sua quique meant. Hos et de litore spectant
Et miranda canunt Christi magnalia gentes.
Pisanam tandem Burabe transductus in urbem
Prebuit Italie sese spectabile monstrum.