Stemma del Comune di Pisa

 

Consulta l'indice.

L’assalto normanno
( a. 860)


*Annales Bertiniani, ed. G.H.PERTZ, in MGH, Scriptores, I, Hannoverae 1826, p.454.
**Chronicon de gestis Normannorum in Francia, ivi, p.533.

a.860
Dani, qui in Rhodano fuerant, Italiam petunt, et Pisas civitatem aliasque capiunt,
depraedantur atque devastant.

Anno Domini 860. Northmanni in Somma flumine consistentes, receptis obsidibus
ad Anglos-Saxones navigant. A quibus repulsi, alias partes petunt.
Illi vero, qui morabantur in Rodano, usque ad Valentinam civitatem, devastando
omnia, perveniunt. Qua depraedata, ad insulam, in qua sedes posuerant, redeunt.
Deinde Italiam petunt, et Pisas civitatem, aliasque capiunt, atque devastant.

L’arrivo a Pisa di Ugo, re d’Italia, nel 926 e l’incontro in loco con i suoi
sostenitori italiani

Hugo, Arelatenium seu Provincialium comes, navim conscenderat et per Tyrenum
mare in Italia festinabat. Deus itaque, qui hunc in Italia regnare cupiebat, prosperis
eum flatibus brevi Alpheam, hoc est Pisam, quae est Tusciae provinciae caput,
duxerat, de qua sic Maro: “ Alpheae ab origine Pisae”.
Italiensium nonnulli ad Pisam ei occurrunt, ubi et Iohannis papae nuntii veniunt,
quorum hortatu Papiam pergens rex efficitur.

949-996-999Attestazioni documentarie del toponimo Porto Pisano anteriori all’XI secolo

(…) placuit (…) ut ego qui supra Boniprandus, et mei heredes laborare et excolere
debeamus casalino et res vestras illa in loco Lajatico, qui est pertinentes ecclesie
Sancte Giulie, qui sita esse videtur Porto Pisano, et est pertinentia suprascripto
episcopatui vestro Sancte Marie.
** 891 giugno
(…) ut ipse Boniprandus et eius heredes laborare et excolere debeant casalino et res
in l. Laiadico, pertenentes eccl. S. Iulie, q. sita esse videtur in Porto Pisano et est
pertenentia episcopatui S.Marie.
** 942 marzo
Hugo rex a. XVI, f. eius Lotthario rex a. XI, XI Kal. Apri., ind. XV, Zenobius Pis.
Eccl. Ep., una per consensum sacerdotum suorum et ff. ipsius eccl., secundum
canonicum ordinem rectorem adque custodem ordinavit Martino presb. F. b. m. Sorie
in eccl. Dei et S. Pauli et S. Iohanni, quod est plebe battismalis, sita l. Porto Pisano,
cum casis domnicatis et massariciis, cultis rebus vel incultis, cum omnem
decimationes seu offertas q. ibidem intraverit.
** 949 maggio
Lottharius rex a. XIX, id. mag., ind. VII. Zenobius Pis. Eccl. Ep. Livellario nom.
Dedit Rodulfo comiti f. b. m. Ghisolfi: tertiam portionem de omnibus casis et rebus
pertinentibus eccl. plebis S. Stefani, S. Cristofali et S. Iohanni, quod est plebem
baptismalis, sita l. Porto Pisano, tam domnicatis quam massariciis, cultis rebus vel
incultis, sive de movile vel immovile, tam de servos quam de ancillas (…).
** 996 dicembre
Otto imp. F. b. m. Ottoni imp., nepus b. m. itemque Ottoni imp., a. imperii in Italia
I, XIX kal. Ian., ind. X, Raimbertus Pis. Eccl. Ep. Livellario nom. Dedit Odimundo,
q. Bando voc., f. b. m. Amalfridi, Iohanni presb. F. b. m. Rotrude, q. Rotitia vocab., I
petia de terra in l. Porto Pisano u. voc. Vuaralda prope eccl. Et plebem S. Iulie.
*** 999, maggio 16
Manifestu sum ego Ghisolfo filio bone memorie item Ghisolfi quia per anc cartula
vindo et trado vobis Gherardo et Ildebrando seo Cunerado adque Vuinitio germani
(…) una petia de terra iuris meis, illa cum casa et cassina adque vinea super se
abentes totas insimul amembratas quam abeo in loco et finibus ubi dicitur Carbonaia,
finibus Porto Pisano.

La presa di Palermo nella testimonianza di anonimo pisano

Nelli anni MLXIII, inperando Arrigo terso e in papato Alessandro sicondo \ li Pisani,

avendo facta grande armata contra la cità di Palermo, che a' Saracini dava ricepto, funo

nel porto di Palermo dove, trovandosi nave sei di Saracini, e per lor sigurtà s'erano

ritirate dentro alla chatena del porto, rotta la catena, prese no le nave. E dipoi,

dismontato in terra, con aspra battaglia préseno la nuova cità e quella rubarono e àrseno;

e none stando contenti a tanta vittoria, si mìsseno a conbattere la terra vechia, la quale

era posta quazi in pogio e bene murata; e per mezo della terra passa una acqua assai

pìcchula, de la quale quazi tutta la terra ne be'. La quale acqua, rizerrata la sua uscita

della terra, e tanta abondassa ve ne raunònno che, conbatendo li Pisani la terra ed

essendo con ischale e ghatti a' pie' delle mura, erompcndo li Palermetani una parte del

muro, l'acqua, che dentro aveano adunata, discese come un diluvio, con grande émpito,

sopra de' Pisani conbatenti, e molti ve ne rimazeno morti e aneghati; donde diliberòno

partirsi. Mìsseno fuocho e abrugiònno cinque delle sei nave prese, e una caricòno della

preda fatta e la condùsseno a Pisa; e la preda aquistata, fàctone vendita e tràttone uno

grande numero di fiorini d'oro, tutto il populo pisano, a una concordia, a honore, laude e

gloria della gloriosa madre del buon Ihesù, Vergiine Maria, <deliberò> se ne facesse

laudabile tenpio. E così nelli anni MLXIII si cominciò a ffondare la chieza catredrale, la

quale, circhundata di mura e coperta di piombo, in quaranta anni fue finita; e quello

maestro che prima la cominciò la finì. E nel dì di Sancto Aghabito fue la presa di

Palermo.

(Dalla Cronaca di Pisa di Anonimo, ms n. 54 dell'Archivio di Stato di Lucca, cc. 24vB-

25rA)

 

969-1088 Le testimonianze del Cronicon Pisanum

DCCCCLXIX Fuerunt Pisani in Calabria.
MV. Fuit capta Pisa a Saracenis.
MVI. Fecerunt Pisani bellum cum Saracenis ad Regium et gratia Dei vicerunt illos in
die S. Sixti.
MXII. Stolus de Hispania venit Pisam et destruxit eam.
MXVI. Fecerunt Pisani et Ianuenses bellum cum Mugieto et vicerunt illum.
MXVII. Fuit Mugietus reversus in Sardeniam et cepit civitatem edificare ibi, atque
homines vivos in cruce murare ; tunc Pisani et Ianuenses illuc venere, et ille propter
pavorem eorum fugit in Africam ; Pisani vero et Ianuenses reversi sunt Turrim, in
quo loco tunc insurrexerunt Ianuenses in Pisanos et Pisani vicerunt illos.
MXXX. In Nativitate Domini Pisa exusta est.
MXXXV. Pisani fecerunt stolum in Africam ad civitatem Bonam, gratia Dei vicerunt
illam.
MLXV. Pisani profecti fuerunt Panormum, gratia Dei vicerunt illos in die S.Agapiti.
MLXVI. Venerunt Ianuenses cum stolo ad fauces Arni.
MLXXII . Iverunt Pisani ad Portum Delfini, et fuerunt in gravi periculo, iudicio Dei,
non hominis.
MLXXXVIII. Fecerunt Pisani et Ianuenses stolum in Africam, et ceperunt duas
munitissimas civitates, Almadiam et Sibiliam in die S. Sixti, in quo bello Ugo
Vicecomes filius Ugonis Vicecomitis mortuus est. Ex quibus civitatibus Saracenis
fere omnibus interfectis, maximam auri, argenti, palliorum et ornamentorum
abstraxerunt. De qua preda thesauros Pisane Ecclesie et diversis ornamentis
mirabiliter amplificaverunt, et Ecclesiam B. Sixti in curte veteri edificaverunt.

970-1087 Le testimonianze degli Annales Pisani.

971. Fuerunt Pisani in Calabria.

1005. Fuit capta Pisa a Saracenis.
1006. Fecerunt Pisani bellum cum Saracenis ad Regium, et gratia Dei vicerunt illos in
die Sancti Sixti.
1012. Stolus de Ispania venit Pisas, et destruxit eam.
1016. Fecerunt Pisani et Ianuenses bellum cum Mugieto in Sardineam, et gratia Dei
vicerunt illum.
1017. Fuit Mugietus reversus in Sardineam, et cepit civitatem edificare ibi atque
homines Sardos vivos in cruce murare. Et tunc Pisani et Ianuenses illuc venere, et ille
propter pavorem eorum fugit in Africam. Pisani vero et Ianuenses reversi sunt
Turrim, in quo insurrexerunt Ianuenses in Pisanos, et Pisani vicerunt illos et eiecerunt
eos de Sardinea.
1030. In nativitate Domini Pisa exusta est.
1035. Pisani fecerunt stolum in Africam ad civitatem Bonam: gratia dei vicerunt illos.
1063. Pisani fuerunt Panormiam; gratia Dei vicerunt illos in die Sancti Agapiti.
Constructa est ecclesia beate Marie virginis Pisane civitatis. /Anno quo Christus de
virgine natus, ab illo / Transierant mille decies sex tresque subinde, / Pisani cives
celebri virtute potentes / Ecclesie matris primordia dantur inisse, / Anno quo Siculas
est stolus factus ad horas. / Quo simul armati multa cum classe provecti, / Omnes
maiores, medii, pariterque minores / Intendere viam primam sub sorte Panormam./
Intrantes rupta portum pugnando catena, / Sex capiunt magnas naves opibus repletas,/
Unam vendentes, reliquas prius igne cremantes/ Quo pretio muros constat hos esse
levatos. / Post hinc digressi parum terraque potiti, / Qua fluvii cursum mare sentit
solis ad ortum, / Mox equitum turba, peditum comitante caterva, / Armis accingunt
sese classemque relinquunt, / Invadunt hostes, contra sine mora furentes./ Sed prior
incursus, mutans discrimina casus, / Istos victores, illos dedit esse fugaces. / Quos
cives isti ferientes vulnere tristi./ Plurima pre portis straverunt milia morti,/
Conversique cito tentoria litore figunt, / Ignibus et ferro vastantes omnia circum. /
Victores, victis sic facta cede relictis,/ Incolumes multo Pisas rediere triumpho.
1066. Venerunt Ianuenses cum stolo ad fauces Arni.
1072. Iverunt Pisani ad portum Delfini, et fuerunt in gravi periculo, iudicio Dei non
hominis.
Anno Domini 1078. Ianuensis stolus usque ad fauces Arni occulte devenit. Tunc
strenui Pisani concite in eos surrexerunt et fugaverunt illos usque ad Venerem
portum. Hoc factum est in die Sancti Cassiani.
1078. Ianuensis populus per latrocinium ad Vadense castrum devenit. Et tunc Pisani
ad Rapallum viriliter perrexerunt et castrum igni succenderunt et plurimos eorum
gladio interfecerunt, viros ac mulieres manibus post tergum ligatis captivos
tripudianter perduxerunt. Tunc Pisani hoc triumpho revertentibus Ianuensibus obviati
sunt et pene ad usque domos eorum fortiter illos infugaverunt. Hoc fuit 3. Idus Madii.
Anno Domini 1088. Fecerunt Pisani et Ianuenses stolum in Africa, et ceperunt duas
munitissimas civitates, Almadiam et Sibiliam, in die Sancti Sixti. In quo bello Ugo
vicecomes, filius Ugonis vicecomitis, mortus fuit. Ex quibus civitatibus, Saracenis
fere omnibus interfectis, maximama predam auri, argenti, palliorum et eramentorum
abstraxerunt. De qua preda tesauros Pisane ecclesie in diversis ornamentis mirabiliter
amplificaverunt, et ecclesiam beati Sixti in Curte Veteri edificaverunt.

1005 pisani distruggono flotta saracina in Calabria

L'occupazione saracena, stabile e ben organizzata, ridusse i pochi abitanti alle condizioni di vassalli (dsimmi), mentre la vicina Sicilia (già sotto gli Arabi) servì di base per incursioni nella regione e nell'Ausonio (Mar Tirreno).
Gli invasori furono indirettamente favoriti dalla disgregazione del ducato longobardo in quanto l'anarchia generale spingeva i singoli a cercare appoggi dal di fuori. Così i Saraceni poterono stanziarsi a Metauria distruggendo chiese e monasteri vicini, imponendo forti taglie sugli abitanti e via di seguito.
Subito dopo l'anno Mille, ripresero le scorrerie spingendosi anche all'interno ma un fatto nuovo era destinato a mutare il corso degli eventi futuri. I Saraceni, nel 1004, saccheggiarono Pisa. Per tale motivo, i Pisani (allora notevole potenza marinara) nell'agosto del 1005, al largo della costa del golfo di Gioja, distrussero la flotta saracena in una memorabile battaglia navale che determinò l'abbandono di ogni velleità di ritentare gli assalti in Calabria e, soprattutto a Reggio, Metauria e a Taurianum.
Nel 1005 papa Giovanni XVIII, preoccupato dell’avanzata dei Saraceni, giunti a Reggio Calabria, chiamò i Pisani in aiuto e mentre essi conquistavano la città, il saraceno MUGAMID (musetto), partito dalla Sardegna, sbarcò a Pisa. È in questo contesto che si colloca la leggenda di Chinzica Sigismondi.Nel 1016 i Pisani per vendicarsi fecero un’incursione sulle coste della Sardegna che conquistarono nel 1049.Nella seconda metà del XI secolo, Pisa, alleata dei Normanni, combatté contro gli Arabi nell’Italia meridionale.Nel 1063 il console pisano Giovanni Orlandi catturò 6 navi saracene nel porto di Palermo e combattè con successo intorno alla città conquistando uno straordinario bottino una cui parte fu spesa per iniziare la costruzione del Duomo

.La spedizione contro Palermo (1063): la testimonianza di un’epigrafe del duomo

ANNO QUO XP(istu)S DE VIRGINE NATUS AB ILLO
TRANSIERANT MILLE DECIES SEX TRESQ(ue) SUB INDE/
PISANI CIVES CELEBRI VIRTUTE POTENTES
ISTIUS ECCL(esi)E PRIMORDIA DANTUR INISSE/
ANNO QUO SICULAS EST STOLUS FACTUS AD ORAS
Q(uo)D SIMUL ARMATI MULTA CUM CLASSE PROFECTI/
OM(ne)S MAIORES MEDII PARITERQUE MINORES
INTENDERE VIAM PRIMA(m) SUB SORTE PANORMA(m)/
INTRANTES RUPTA PORTU(m) PUGNANDO CATENA
SEX CAPIUNT MAGNAS NAVES OPIBUSQ(ue) REPLETAS/
UNA(m) VENDENTES RELIQUAS PRIUS IGNE CREMANTES
QUO PRETIO MUROS CONSTAT HOS ESSE LEVATOS/
POST HINC DIGRESSI PARU(m) TERRAQ(ue) POTITI
QUA FLUVII CURSU(m) MARE SENTIT SOLIS AD ORTUM/
MOX EQUITU(m) T(ur)BA PEDITU(m) COMITANTE CATERVA ARMIS
ACCINGUNT SESE CLASSE(m)Q(ue)RELINQUUNT/ INVADUNT HOSTES
CONTRA SINE MORE FURENTES SED PRIOR INCURSUS MUTANS
DISCRIMINE CASUS/ ISTOS VICTORES ILLOS DEDIT ESSE FUGACES
QUOS CIVES ISTI FERIENTES VULNERE TRSTI: PLURIMA P(re) PORTIS
STRAVERUNT MILIA MORTI CONVERSIQ(ue) CITO TENTORIA LITORE
FINGUNT/ IGNIB(us) ET FERRO VASTANTES OM(n)IA CIRCU(m) VICTORES
VICTIS SIC FACTA CEDE RELICTIS INCOLUMES MULTO PISAM REDIERE
TRIUMPHO.

La spedizione contro Palermo: le fonti normanne
(1063)


En cellui temps, quant lo Duc se combatoit pour prendre la citè de Bar ( leggi : «
Palermo» ), demanda et requist l’ajutorie de cil de Pise, à ce qui li Sarrazin non
soient leissiez o lonc repos et non fornissent la terre par lonc temps; et que lo Duc
non demorast trop pour les destruire. Et appareillerent li Pisen lor nefs, et diverses
compaingniez de chevaliers et de arbalestiers; et, navigande par la mer, droitement
vindrent à la citè. Et coment venirent, rompirent la chainne, laquelle desfendoit lo
intrer et lo issir de nefs de li anemis. Part de li Pisain estoient en terre et part en
remanirent as nefs, à ce que par terre et par mer feissent brigue à la citè. Et, puiz la
victoire de lo Duc en Puille, li Pisen rechurent grandissimes domps de lo Duc; et s’en
tornerent soi en Pise.
Pisani ergo mercatores, qui saepius navali commercio Panormum lucratum venire
soliti erant, quasdam injurias ab ipsis Panormitanis passi vindicari cupientes, navali
exercitu undique conflato, vela per mare ventis committentes, apud Siciliam, in portu
vallis Deminae applicuerunt, legatumque comiti Traynam, ubi tunc morabatur,
mittentes, mandant, ut equestri exercitu Panormum illis occurrat, se illi in urbe
capienda auxilium laturos, nihil praemii, excepta vindicta de illata sibi injuria,
expetentes. Comes vero, quibusdam negotiis se detinentibus, ad praesens ire distulit,
mandans illis ut modicum temporis sustinerent, donec haec, quibus ad praesens
intentus erat, expedirentur. Porro illi, commercialibus lucris plusquam bellicis
exercitiis ex consuetudine dediti, sustinere, ne lucris assuetis diutius privarentur,
nolentes, Panormumque per se incassum aggredi disponentes, vela in portum eiusdem
urbis dirigunt. Sed plurimam multitudinem hostium exhorrentes et ob hoc a navibus
progredi minime paresumentes, catena tantummodo, quae portum ab una ripa ad
alteram claudebat, abscissa, hoc sibi more suae gentis pro maximo reputantes, Pisam
reversi sunt.

Il privilegio logudorese: esenzione dal teloneo di Mariano di Lacon, giudice di
Logudoro ai Pisani (1080-1085).

In nomine Domini amen. Ego iudice Mariano
de Lacon faço istam carta ad onore
de omnes homines de Pisas pro xu toloneu
ci mi pecterunt, e ego donolislu, pro ca lis so
ego amicu caru e istos a mimi: Ci nullu Inperatore
ci lu aet potestare istum locu de Nonn<
e> apat comiatu de leuarelis toluneum, in placitu
de non occidere pisanu ingratis. E ccausa
ipsoro ci lis aem leuare ingratis, de facerlis
iustitia Inperatore ci’nce aet exere
in <is>tu locu. E ccando mi petterum su toloneu,
ligatorios ci mi mandarum homines ammicos meos
de Pisas fuit: Falceri e Açulino e Manfridi,
e dego fecindelis carta pro honore de xu piscopum
Gelardu e de Ocu Biscomte e de omnes
consolos de Pisas. E ffecila pro honore de
omnes ammicos meos de Pisas: Guidu de Uabilonia
e lLeo su frate, Repaldinu e Gelardu e Iannellu
e Ualduinu e Bernardu de Coniço,
Francardu ed Odimundum e Brunu e rRannuçu
e Uernardu de Garulictu e tTornulu.
Pro <ca> siant in onore mea ed in aiutoriu
de xu locum meu, custu placitu lis feci per sacramentu
Ego e domnicellu Petru de Serra
e Gostantine de Aççem e Uosoueccesu
e Dorgotori de Ussam, e nNiscoli su frate
[e n] Niscoli de Çor [i e] Mariane de Ussam […]

Enrico IV concede ai cittadini di Pisa diritti ed esenzioni
( a. 1081)

Nec hominibus preparatis ad navigandum iter prohibemus, nisi studiose hoc
fecerint propter querimoniam de hec factam. Et si culpaverimus aliquem eorum quod
ob hoc se preparet, ut iustitiam possit evitare, permittemus eum sacramento suo se
defendere. Et si aliquis eorum in itinere fuerint, mulierem eius in distritionem non
mittemus. Et de tenimento quod aliquis tenuerint propter beneficium, quod a nobis
tenuerint, eum non disvestiemus nisi per legem. Et consuetudines quas habent de
mari sic eis obsevabimus sicut illorum est consuetudo, et illum super quem
reclamatio venerit de terra, si guarentem habere potuerit vel possessionem per legem
iurare voluerit, per pugnam fatigari non sinemus (…).
In Roma et ab ipsa Roma usque Papiam nullum ripaticum dabunt in eis mercatis et
locis, ubi ipsi soliti sunt ire et suos aut se iam ad mercandum ivisse possunt ratione
probare, et illi negotiatores, qui ad Pisam ire voluerint, non proibebuntur.
Nec marchionem aliquem in Tuscia mittemus sine laudatione hominum duodecim
electorum in colloquio facto sonantibus campanis.
A fauce Arni usque ad Ripaltam eos euntes et revertentes per Arnum predari aut
assaltum facere non permittemus, nisi fortasse per meritum. Aldium quod est in ripa
Arni ex utraque parte a mari usque ad Orticariam non sinemus impediri ultra muros
anticos civitatis et ab antiquis muris usque ad Arnum ad communem utilitatem
liberabimus. Nec domum in predictis terminis elevari usque ad triginta sex brachia
interdici permittemus. Et ut hoc firmum et inconvulsum sit, hanc cartam scribi
iussimus, quam nostra manu, ut infra videtur, corroboratam sigilli nostri inpressione
fecimus insingniri.
Iniunximus etiam, ut, si aliqua navis fuerat refracta a Caieta usque ad Luni, nullus
audeat depredari neque invadere bona ipsorum Pisanorum. Si quis autem huius
precepti violator extiterit, sciat se ducentas libras auri optimi conpositurum,
medietatem nostrae camere et medietatem illi, contra quem fit iniuria.

Epigrafe sulla facciata del Duomo (ante 1087)

Ex merito laudare tuo te, Pisa, laborans
Nititur e propria démere laude tua.
Ad laudes, urbs clara, tua laus sufficit illa,Quod te pro merito dicere nemo valet.
Non rerum dubius successus neque secundus
Se tibi pre cunctis fecit habere locis:
Quare tanta micas quod te qui dicere temptat,
Materia pressus, deficiet subito.
Ut taceam reliqua, quis dignum dicere illa
Tempore preterito qui tibi contigerint? Anno Dominice Incarnationis MVI
Milia sex decies Siculum, prostrata potenter,
Dum superare volunt, exsuperata cadunt.
Namque tuum Sicula cupiens gens perdere nomen
Te petiit fines depopulata tuos.
Unde, dolens nimium, modicum disferre nequisti,
In proprios fines quin sequereris eos.
Hos ibi conspiciens cunctos Messana perire,
Cum gemitu quamvus, hec tua facta refert. Anno Dominice Incarnationis MXVI
His maiora tibi post hec, urbs clara, dedisti,
Viribus eximiis cum superata tuis
Gens Saracenorum periit sine laude suorum.
Hinc tibi Sardinia debita semper erit.Anni Domini MXXXIIII
Tertia pars mundi sensit tua signa triumphi,
Africa, de celis presule rege tibi.
Nam, iusta ratione petens ulciscier, indeEst, vi capta tua, urbs superata Bona.
1087 Il Carmen in victoriam Pisanorum poema epico piano sull’impresa di Al Mahdia1. Inclitorum Pisanorum scripturus istoriam,
antiquorum Romanorum renovo memoriam:
nam extendit modo Pisa laudem admirabilem,
quam recepit olim Roma vincendo Cartaginem. 2. Manum primo Redemptoris collaudo fortissimam,
qua destruxit gens Pisana gentem impiissimam.
Fit hoc totum Gedeonis simile miraculo,
quod perfecit sub unius Deus noctis spatio. 3. Hic cum tubis et lanternis processit ad prelium,
nil armorum vel scutorum protendit in medium:
sola virtus Creatoris pugnat terribiliter,
inter se Madianitis cesis mirabiliter. 4. Sunt et [hi] Madianite signati ex nomine:
hos in malo nam Madia nutriebat omine,
sita pulchro loco maris, civitas hec impia,
que captivos constringebat plus centena milia. 5. Hic Timinus presidebat, Saracenus impius,
similatus Antichristo, draco crudelissimus,
habens portum iuxta urbem factum artificio,
circumseptum muris magnis et plenum navigio. 6. Hic tenebat duas urbes opibus ditissimas
et Saracenorum multas gentes robustissimas,
stultus et superbus nimis, elatus in gloria,
qua de causa Pisanorum fit clara victoria. 7. Hic cum suis Saracenis devastabat Galliam,
captivabat omnes gentes que tenent Ispaniam
et in tota ripa maris turbabat Italiam,
predabatur Romaniam usque Alexandriam. 8. Non est locus toto mundo neque maris insula,
quam Timini non turbaret orrenda perfidia:
Rodus, Ciprus, Creta [simul], simul et Sardinia
vexabantur, et cum illis nobilis Sicilia. 9. Hinc captivi Redemptorem clamabant altissime
et per orbem universum flebant amarissime:
reclamabant ad Pisanos planctu miserabili,
concitabant Genuenses fletu lacrimabili. 10. Hoc permotus terremotu hic uterque populus
iniecerunt manus suas ad hoc opus protinus
et componunt mille naves solis tribus mensibus,
quibus bene preparatus stolus lucet inclitus. 11. Convenerunt Genuenses virtute mirabili
et adiungunt se Pisanis amore amabili.
Non curant de vita mundi nec de suis filiis,
pro amore Redemptoris se donant periculis. 12. His accessit Roma potens potenti auxilio,
suscitata pro Timini infami martirio:
renovatur hinc in illa antiqua memoria,
quam illustris Scipionis olim dat victoria. 13. Et refulsit inter istos cum parte exercitus
Pantaleo Malfitanus, inter Grecos hypatus,
cuius fortis et astuti potenti astutia
est confusa maledicti Timini versutia. 14. Hos conduxit Iesus Christus, quem negabat Africa,
et constrinxit omnes ventos preter solum Iapiga.
Cherubin emittit illum, cum aperit ostia,
qui custodit paradisum discreta custodia. 15. Pervenerunt navigando quandam maris insulam,
quam Pantalaream dicunt, cum arce fortissima.
Huius incole palumbos emittunt cum litteris,
qui renuntient Timino de viris fortissimis. 16. Hic est castrum ex natura et arte mirabile,
nulli umquam in hoc mundo castro comparabile.
Duo milia virorum hoc tenebant oppidum,
qui nec Deum verebantur nec virtutem hominum. 17. Accesserunt huc econtra mirandi artifices
et de lignis nimis altis facte sunt turricule.
Destruxerunt, occiderunt, sicut Deus voluit,
et fecerunt quod a mundo nunquam credi potuit. 18. Sex, ut puto, soli viri, qui ex his evaserant,
alios mandant palumbos, qui factum edisserant.
Quo audito, rex Timinus desperat de viribus
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus. 19. Inter hec regalis stolus discedit et navigat,
et iam videt illas urbes quas Timinus habitat.
Mare, terra, muri pleni paganis teterrimis,
quos conduxerat superbus ab extremis terminis. 20. Hic incepit adulando demulcere populum
et captivos promittendo protrahebat otium.
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
Dei nutu luminatus luce Sancti Spiritus. 21. Vocat Petrum et Sismundum, principales consules,
[et] Lambertum et Glandulfum, cives claros nobiles;
revelat quod hoc Timinus facit ex insidia,
hoc totum ex tradimento et mira perfidia. 22. Hinc conscendunt parvas naves, tracti ad concilium:
decreverunt solam pugnam, parati ad prelium,
ut hoc solum iudicaret divinum iudicium
........................( DEEST)........................... 23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
quo sunt semper Pisanorum de celo victorie.
In hoc Benedictus presul populum alloquitur,
et, silentio indicto, murmur omne moritur: 24. Preparate vos ad pugnam, milites fortissimi,
et pro Christo omnes mundi vos obliviscimini.
Maris iter restat longum, non potestis fugere,
terram tenent quos debetis vos hostes confundere. 25. Non expavescatis, [queso], de eorum numero:
nam sunt turpiter defuncti timentes in heremo;
neque vos conturbent domus altis edificiis:
Hierico namque prostrata cum muris altissimis. 26. Inimici sunt Factoris, qui creavit omnia,
et captivant Christianos pro inani gloria.
Mementote vos Golie, gigantis eximii,
quem prostravit unus lapis David, parvi pueri. 27. Machabeus ille clarus, confidens in Domino,
non expavit ad occursum plurimorum hominum,
nec confidens in virtute cuiusquam fortissimi,
sed in maiestate sola Dei potentissimi. 28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
qui contempnit Deum celi regnantem in secula,
Dei populum affligit et tenet in carcere.
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere. 29. His incitamentis claris [et] multis similibus
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
offerunt corde devoto Deo penitentiam
et communicant vicissim Christi eucharistiam. 30. Universi Creatorem laudant unanimiter,
habent vitam atque mortem utrumque similiter.
Invocabant nomen tuum, Iesu bone, celitus,
ut turbares paganorum duplices exercitus. 31. Iam armati petunt terram cum parvis naviculis
et temptabant maris fundum cum astis longissimis,
sed emergunt ut leones, postquam terram sentiunt,
aquilis velociores super hostes irruunt. 32. Et excelsi Agareni invocant Machumata,
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
inimicus Trinitatis atque sancte fidei,
negat Iesum Nazarenum Verbum Dei fieri. 33. Sed fit clamor Pisanorum altus et nobilior:
nam intonuit de celo sonus terribilior.
Michael cecinit tuba ad horum presidium,
sicut fecit pro dracone cum commisit prelium. 34. Altera ex parte Petrus cum cruce et gladio
Genuenses et Pisanos confortabat animo,
et conduxerat huc princeps cetum apostolicum:
nam videbat signum sui in scarsellis positum. 35. Et econtra Agareni concurrunt similiter,
telis, spatis et sagittis hos petunt hostiliter.
Fit hic pugna dura nimis, sed in parvo tempore:
nam ceperunt Agareni statim terga vertere. 36. Misit namque Deus celi angelum fortissimum,
qui Senacherib percussit in nocte exercitum.
Quod cum vident hi qui stabant intra muros fieri,
obserarunt portas illis qui fugebant miseri. 37. Occiduntur et truncantur omnes quasi pecudes,
non est illis fortitudo qua possint resistere.
Perimuntur in momento paganorum milia,
antequam intrarent portas et tenerent menia. 38. Postquam desuper et subter intrarunt fortissime,
pervagantur totam urbem absque ulla requie.
Occiduntur mulieres virgines et vidue
et infantes alliduntur, ut non possint vivere. 39. Non est domus neque via in tota Sibilia,
que non esset rubicunda et sanie livida:
tot Saracenorum erant cadavera misera,
que exalant iam fetorem per centena milia. 40. Urbs est una desolata, festinant ad aliam
et contendunt transilire ad alta palatia,
ubi stabat rex Timinus, satis miserabilis,
qui despiciebat Deum, ut insuperabilis. 41. Iussit portas aperire et leones solvere,
ut turbarent Christianos pugnantes improvide,
sed conversi sunt leones ad honorem glorie:
nam vorarunt Saracenos in laude victorie. 42. Hic evenit tibi, Pisa, magnum infortunium:
nam hic perdis capud urbis et coronam iuvenum.
Cadit Ugo vicecomes, omnium pulcherrimus.
Dolor magnus Pisanorum et planctus miserrimus! 43. Nam, cum omnes Saraceni erupissent subito,
sustinet hic mille viros cum asta et clippeo.
Cum nescit cessare loco et recusat fugere,
mille cesis Saracenis, cadit ante iuvenes. 44. Hic inponunt illum scuto et ad naves deferunt.
Plangunt omnes super illum, quasi unigenitum:
O decus et dolor magnus Pisanorum omnium!
O confusio triumphi et magnum incommodum! 45. O dux noster atque princeps cum corde fortissimo!
Similatus es Grecorum regi nobilissimo,
qui sic fecit, ut audivit responsum Apollinis:
nam ut sui triumpharent sponte mortem subiit. 46. Sic infernus spoliatur et Sathan destruitur,
cum Iesus, redemptor mundi, sponte sua moritur,
pro cuius amore, care, et cuius servicio
martyr pulcher rutilabis venturo iudicio. 47. Non iacebis tu sepultus hac in terra pessima
ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
te Italia plorabit, legens epitaphium. 48. Erimus in domo tua fideles et placidi
et vivemus apud tuos tutores et baiuli.
Nullus umquam contra tuos levabit audaciam,
quia tu, care, pro Pisa posuisti animam”. 49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
balsamum infundunt multum et cuncta aromata
et componunt quadam capsa de ligno composito,
ut mater et coniux eum videant quoquo modo. 50. Hinc exarsit ira tanta his et Genuensibus,
quod non homo neque murus neque quicquam penitus
valet horum sustinere furores et fremitus:
unde fit Saracenorum maximus interitus. 51. Sic irrumpunt omnes portas et Madiam penetrant
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
que turbabat omnes gentes de sua perfidia:
modo latet circumclusa in muris altissima. 52. Alii petunt meschitam pretiosam scemate,
mille truncant sacerdotes qui erant Machumate,
qui fuit heresiarcha potentior Arrio,
cuius error iam permansit longo mundi spatio. 53. Alii confundunt portum factum mirabiliter,
darsanas et omnes turres perfringunt similiter,
mille naves traunt inde que cremantur litore,
quarum incendium Troie fuit vere simile. 54. Alii irrumpunt castrum atque turres diruunt,
equos regios et mulas omnes interficiunt,
aurea vexilla mille traunt et argentea,
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia. 55. Concurrentes pervenerunt ad illud palatium,
mille passuum, ut credo, quod tenebat spatium;
quinquaginta cubitorum murus latitudine,
erat idem quater tanta murus altitudine. 56. Super hunc procere turres, ad nubes altissime,
ubi vix mortalis homo iam possit aspicere;
scale facte circumflexe, faciles contendere,
ubi nullus neque valet neque scit ascendere. 57. Multitudo paganorum hoc tenebant cassarum
(nam cassandi sic appellant hoc tale palatium),
quod Pisani circumfusi contendunt destruere,
sed lassati iam non audent hoc tale confundere. 58. Et iam isti fatigati pausabant in requie,
ipse rex misellus nimis pacem ceplt petere.
Donat auri et argenti infinitum pretium,
ditat populum Pisanum atque Genuensium. 59. Iuravit per Deum celi, suas legens litteras:
iam ammodo Christianis non ponet insidias
et non tollet tulineum his utrisque populis,
serviturus in eternum eis quasi dominis. 60. Terram iurat Sancti Petri esse sine dubio,
et ab eo tenet eam iam absque conludio,
unde semper mittet Romam tributa et premia;
auri puri et argenti nunc mandat insignia. 61. Et cum starent ad videndam donorum potentiam,
ecce gentes Arrabites intrarunt Sibiliam,
leves multum supra modum cum discurrunt pedites,
Euro vento leviores cum bellantur equites. 62. Docti retro et sueti fugendo respicere,
valent melius in fuga hostes interficere,
leves super omnes gentes, in giro volubiles,
macris equis insidentes, corporibus ductiles. 63. Et istorum tam valentum iam centena milia
urbs relicta a Pisanis tenebat Sibilia.
Ripa maris insistentes et implentes litora,
turbant reliquos Pisanos, servantes navilia. 64. Quod cum audiunt quistabant in Madia nobiles,
plus quam leopardi currunt, ordinati, mobiles.
Ipse rex Timinus spectat altis edificiis,
letaturus utriusque populi periculis. 65. Sed nec armis nec virtute confiderunt Arabes,
fuga nimium veloci fugientes agiles;
nam quicumque remanserunt depugnantes navibus
Pisanorum figit telum et detruncat gladius.
66. Sic Madia superata, recepta Sibilia,
iam Pisani gloriosi intrarunt navilia,
destruxerunt pretiosa passim edificia,
cuncta simul reportantes cum parvis eximia. 67. Captivorum persolverunt plus ad centum milia,
quos recepit Romania iam ex longo misera.
Saracenos et captivos ducunt sine numero,
quod est totum tuum donum, Iesu, sine dubio. 68. Ecce iterum Ebrei Egyptum expoliant
et confuso Pharaone iterum coniubilant.
Transeunt in mari magno, ut terra siccissima,
Moyses educit aquas de petra durissima. 69. Nam, ut veniunt ad Curras, quasdam maris insulas,
ubi nullus vidit aquas ad potandum limpidas,
fit hoc visu et auditu nimis admirabile:
terra parum circumfossa, potant aquas largiter. 70. Sunt reversi gloriosi virtute mirabili
et quo durat iste mundus honore laudabili.
Sancto Sisto consecrarunt perpulchram ecclesiam
et per orbem universum sanctis mandant premia. 71. Sed tibi, Regina celi, stella maris inclita,
donant cuncta pretiosa et cuncta eximia,
unde tua in eternum splendebit ecclesia,
auro, gemmis, margaritis et pallis splendida. 72. Clericis qui remanserunt pro tuo servitio
donaverunt partes du[as], communi consilio
Sic volebas tu, Regina, sic rogasti Filium,
cuius illis prebuisti in cunctis auxilium. 73. Sit laus tibi, trine Deus, unus et altissime,
super omnes gloriose, in cunctis fortissime,
qui timeri et amari debes super omnia,
cuius manet sine fine sempiterna gloria. Amen

Anno Domini millesimo octuagesimo octavo.

6. Beniamino di Tudela

Pisa è una città molto grande, con circa diecimila case turrite per combattere in tempo di guerra. Tutti gli abitanti sono potenti, non hanno nè re nè principi che li governi, ma solo dei magistrati nominati da loro. In città ci sono circa venti ebrei... La città non ha mura e dista circa sei miglia dal mare; il fiume che la attraversa serve per fare entrare e uscire le navi.

Beniamino di Tudela, Viaggi di Beniamino di Tudela, XII sec.

In verità i cittadini stessi sono tutti ardimentosi e non sono obbedienti né al re né a qualche principe, ma ad un magistrato eletto da loro stessi. Qui ho trovato anche venti giudei. La stessa città non è munita di mura, e dista dal mare quattro miglia, nel quale con le navi si discende attraverso il fiume che fende la stessa regione e attraversa la città.

Beniamino di Tudela, Viaggi di Beniamino di Tudela, XII sec.

Pisa si trova distante da Genova due giorni di viaggio. Grande città, nel territorio della quale si contano quasi diecimila torri, adatte e predisposte per la battaglia, se si presenta un contrasto o la necessità di uno scontro militare.

 

 

Copyright © 2004 StilePisano.it All rights reserved.