Consulta l'indice.
6.46. XLVI. De consiliis et mille.
Omnia consilia que dabuntur michi vel antianis ab eorum consiliariis vel maiori parte eorum consilii aut mille - qui mille durent per annum tantum et non ultra, quod consilium predicti antiani habere et facere possint cum eis et quotiens eis videbi- tur etiam me capitaneo absente - sequar et executioni mandabo quam citius potero etsi esset contra capitulum huius brevis; de quo absolvi possim per illud consilium quod de hoc autorita- tem habeat, duni tamen consilia ordinaria Pisani comunis ubi non sunt mille fieri non possint, nisi ibi assint due partes consi- lii. Salvis capitulis precisis. Et si hoc non fecero vel contra fece- ro, perdam et perdere debeam de feudo meo qualibet vice lib [ras] centum denariorum et in tantum possim modulari et condempnari a modulatoribus meis, nisi parabola alterius, quod illud possit rumpere, remanserit.
6.47. XLVII. De exponendo veritatem in consilio, pro quo fit consilium.
Quotiens consilium petierimus de aliqua re vel facto verita- tem totius ipsius negotii, pro quo consilium fecerimus, expone- mus et dicemus coram ipso consilio nec aliquid studiose addi- ciemus vel adminuemus quod sit contrarium veritati vel unde veritas ipsius facti mutetur nec dicemus vel suadebimus aliquid his, qui consilio interfuerint, quod in aliquem certum modum debeat dari consilium. Salvo quod si ab aliquo dicti consilii nobis petitum fuerit quod super dicto facto dicamus conscientiam nostram pure et legatiter, ipsam dicemus con- scientiam nostram pure et legaliter si dicto consilio vel maiori parti eius placuerit, remota omni fraude et malitia prout nobis melius et utilius videbitur pro honore et utilitate civitatis Pisane et Pisani populi et districtus. Et lecto titulo in consilio quolibet quod fecerimus, queremus vel queri faciemus a consilio si pla- ceat et videatur eis utile pro comuni quod mictatur ad consi- lium vel non, ita quod si plures tituli fuerint de quolibet titulo singulariter querere teneamur secundum dictam formam et secundum quod maiori parti ipsius consilii placuerit de micten- do vel de non mictendo faciemus et observabimus. Salvo quod pro hiis, pro quibus tenemur consilium facere per formam nostri brevis, non teneamur nec debeamus querere a dicto con- silio si placet ei vel non.
6.48. XLVIII. De non faciendo consilium vel parlamentum sine voluntate suprascriptorum potestatum et capitaneorum et antiano- rum.
Et nullum consilium vel parlamentum faciemus sine voluntate et conscientia suprascriptorum potestatum et capita- neorum et antianorum vel maioris partis eorum. Et in quolibet consilio intersint antiani vel aliqui ex eis ad voluntatem prioris antianorum. Et quod consilio celebrando de electione vel modo electionis capit [aneorum] Pisani populi non intererimus vel ali- quem de nostra familia patiemur interesse. Hoc addito quod nos capitanei de quolibet excessu sive iniuria vel offensa facta contra homines Pisani populi vel aliquem ex eis et de qualibet conspiratione seu coniuratione facta seu habita contra Pisanum populum seu aliquem vel aliquos de populo et societatibus pos- simus nostro arbitrio consilium Pisani populi maius vel minus tacere et titulum in dicto consilio mictere non obstante predicto vel aliquo alio capitulo huius brevis seu Pisani populi superius vel inferius scripto. Et siquod obstaret, istud servabimus et non illud. Et si contra hec vel aliquod eorum fecerimus, perdamus et perdere debeamus de feudo nostro singulis vicibus lib [ras] centum denariorum. Et quemlibet non venientem ad consilium singulis vicibus possimus condempnare usque in sol [dos] quin- que, salva tamen eis legitima defensione. Et nos capitanei et antiani Pisani populi iuramento precise teneamur non ponere nec poni facere ad consilium comunis vel populi neque permic- tere neque pati quod ponatur quominus Pis [anorum] potestates et eius familia finito eorum officio investigetur et moduletur secundum formam brevis et capituli Pisani comunis. Et nullam absolutionem vel remissionem inde petemus vel fieri permicte- mus. Et si contra factum fuerit non valeat. Et nos antiani Pisani populi iuramento teneamur infra mensem ab introitu regiminis capitaneorum Pisani populi eligere sapientes viros de quibus nobis videbitur, qui corrigant, emendent et addant brevia et brevibus curiarum Pisane civitatis secundum quod eis videbi- tur. Et quod officiales forenses Pisani comunis et populi qui sunt vel fuerunt sive erunt ad nullum aliud officium comunis vel populi ordinarium vel extraordinarium eligantur vel esse possint. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod nulla liberatio vel absolutio fieri possit.
6.49. XLVIIII. De faciendo et congnoscendo que facere possum ex forma bre- vis vel officio.
Precepta que nos facere possimus ex nostro officio vel ex forma nostri brevis vel Pisani populi audiemus, congnoscemus, diffiniemus et executioni mandabimus omnia et singula que nobis antiani cum eorum maiori seu minori consilio commise- rint facienda et congnoscenda et terminanda et etiam omnia alia et singula que nobis imposuerint vel denuntiaverint facien- da concordia maioris partis eorundem, dum modo non sint contra formam alicuius consilii comunis seu populi, brevis potestatum vel populi.
6.50. L. De mandando executioni provisiones.
Et quod provisiones etiam ipsorum antianorum factas et faciendas cum voluntate et conscientia suprascriptorum pote- statum et capitaneorum firmas et ratas habebimus et tenebimus et haberi et teneri faciemus et executioni mandabimus et man- dari faciemus, que non sint contra formam alicuius consilii seu capituli brevis comunis, populi aut ordinamenti.
6.51. LI. De puniendo maleficia que fiunt in palatio populi.
Et etiam possimus cognoscere et diffinire atque punire nostro arbitrio omnia et singula maleficia et excessus commissa et commossos in palatio nostro vel eius platea vel circa palatium sive infra confines designatos seu coram antianis existentibus alibi quam in palatio vel platea, curia potestatis vel potestate non presente aut in ecclesia vel claustro sancti Xisti. Si autem alibi, pro nostro vel occasione nostri vel nostri iudicis officii exequendi, ubi nos capitanei essemus vel appariremus vel meus iudex, maleficium aliquod commicteretur vel exces- sus occasione predicta, similiter puniemus nostro arbitrio inspecta in predictis omnibus qualitate criminis et persone, alioquin possimus et debeamus modulari in lib [ris] centum denariorum.
6.52. LII. De electione antianorum.
Singulis duobus mensibus per decem dies ante quam finia- tur officium antianorum faciemus convenire in aliquo certo loco antianos et duodecim et eorum consilium minus et maius et consules maris, consules mercatorum, consules artis lane et priores et capitaneos septem artium, capitaneos, consiliarios et gonfalonerios societatum Pisani populi et mille ad consilia populi deputatos. In quo consilio intersint et vocentur quadrin- genti de quibus infra sit mentio. In quo consilio ponemus et mictemus et poni et micti faciemus inter ipsos consiliarios quo modo et forma antiani futurorum duorum mensium fieri et eligi debeant; eo modo et forma quo dixerint et concordaverint vel maior pars eorum dixerit vel concordaverit, ipsorum antia- norum electio fiat et celebretur, dum tamen ipsorum antiano- rum electio fieri non possit per apodixas vel sortem nec ipso- rum antianorum electio commicti possit antianis tunc existenti- bus; qui antiani sint numero duodecim, quorum tres sint per quodlibet quarterium inter quos sint quatuor de artibus civita- tis Pisane; de quibus electoribus ipsorum antianorum videbitur pro utilitate et bono statu Pisani populi, ita quod de una eadem arte non possit esse ultra quam unus antianus. Et suprascripti duodecim antiani sint de legitimo matrimonio nati in civitate Pisana vel districtu et iurati in populo Pisano et de compagniis populi. Et electores ipsorum antianorum ipsam electionem facere teneantur bene et legaliter, ita quod due partes ipsorum electorum omnium sint in concordia et ille qui a duabus parti- bus ipsorum electorum electus fuerit, sit antianus et aliter esse non possit. Salvo quod ille qui fuit vel fuerit elector antia- norum abinde ad sex menses, elector antianorum esse non pos- sit nec possit elector antianorum vel antianus Pisani populi nisi fuerit natus in civitate Pisana vel comitatu vel nisi dictus elector datas et prestantias et alia servitia realia et personalia solverit et fecerit in civitate Pisana vel comitatu per annos viginti ante tempus electionis. Et queratur per sacramentum a quolibet electore ante ipsam electionem si alicui electioni antianorum interfuerit a sex mensibus citra et si elector esse potest et elec- tionem facere secundum suprascriptam formam. Et si inveneri- mus aliquem alicui electioni interesse contra dictam formam, puniemus et condempnabimus eum in soldis centum denario- rum et hoc precise servetur. Qui electores antianorum non pos- sint aliquem in antianum eligere qui sit alicuius eorum pater seu filius aut frater carnalis vel uterinus sive gener aut socer aut patruus vel avunculus sive nepos carnalis aut frater primocosi- nus ex parte patris vel matris sive cognatus carnalis et intelli- gantur cognati illi qui habent in uxores duas germanas. Et hec que dicta sunt de dictis electoribus et modis electionum sint precisa et precise serventur, ita quod per aliquod consilium comunis vel populi seu quadringentorum infringi vel mutari non possint nec eis in aliquo derogari. Et capitanei et antiani ea omnia et singula observare et observari facere precise tenean- tur. Et si contra fecerint vel aliquis eorum fecerit, qualibet vice puniantur capitanei populi in lib [ris] ducentis denariorum et quilibet antianus in lib [ris] centum denariorum et removeatur ab officio. Et capit [aneus] teneatur ipsam condempnationem exigere a quolibet antiano contrafaciente et ipsum de officio expellere. Et si ipsi capitanei contrafecerint, puniantur et condempnentur a suis modulatoribus in dicta pena. Qui antiani eligantur boni et legales - quorum nullus sit minor triginta annis nec usurarius publicus, qui ex publica fama usurarius publicus habeatur - et diligentes bonum statum Pisani comunis et populi Pisani, videlicet tres in quolibet quarterio. Salvo quod non sint de aliquo patrimonio Pisane civitatis ut supra in capi- tulo, quod est in brevi Pisani populi, continetur. Nec aliquis ex eis sit fidelis alicuius domini vel domine de Sardinea vel ali- cuius patrimonio vel specialis persone laice Pisane civitatis vel districtus antiqui. De quo utrum sit fidelis, sit publi- cum instrumentum alias non creditur aliquo modo. De quo utrum sit fidelis vel non, interrogetur a capitaneis populi vel eius iudice ante quam iuret ipsum officium antianatus. Et qui- cumque negaverit se esse et fuerit inventus se esse fidelem, puniatur a nobis suprascriptis capitaneis a lib [ris] decem usque in quinquaginta denariorum arbitrio nostro. Et si contra feceri- mus, perdamus et perdere possimus et debeamus modulari a nostris modulatoribus in lib [ris] centum. Salvo quod si aliquis qui usque hodie aliquo tempore fuerit antianatus Pisani populi inveniatur esse fidelis alicuius persone vel loci vel patri- monii - excepto quam predictorum dominorum de Sardinea -, quod non obstante tali feudo vel fidelitate possit et debeat eligi et admicti ad dictum officium antianatus et ad dictum officium recipiendum et exercendum cogi, hoc capitulo vel aliquo alio huius brevis vel ordinamento comunis Pisani non obstante. Quos antianos cogemus recipere et iurare ab inde ad duos dies, nisi evidenti causa vel impedimento remanserit, dictum offi- cium bene et legaliter exercere per spatium duorum mensium a die suscepti officii. Salvo quod capitanei Pisani populi iura- mento precise teneantur facere iurare antianos eligendos de mense maii pro mensibus iunii et iulii eorum officium facere bene et legaliter secundum formam huius brevis, ante quam electores ipsorum separent se de loco ubi dicta electio fuerit celebrata. Et teneantur dicti antiani sic eligendi ut dictum est facere bene et legaliter, ante quam separent se inde, totum et quicquid in capitulo brevis comunis de electione castellanorum Castelli Castri plenius continetur. Et qui novi antiani per duos dies ante ingressum eorum officii debeant interesse cum veteribus antianis et videre et intelligere omnia que per veteres et fient in eorum officio. Et ipsi veteres antiani teneantur ipsos vocare et admictere ad predicta, dum tamen per capita- neos et veteres antianos ad predicta requirantur qui teneantur eos requiri facere. Et capitanei Pisani populi in dicto consilio et etiam dictis electoribus teneantur facere monitiones et precepta gravia de predicta electione facienda et in ea procedenda suprascripto modo. Et si capitanei predicta non fecerint et non observaverint et fieri et observari non fecerint, qualibet vice perdant de suo feudo lib [ras] centum denariorum et in tantum possint et debeant a suis modulatoribus modulari et condem- pnari. Et antiani de predictis etiam sub iuramento teneantur et sub pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum qualibet vice tollenda cuique ipsorum a dictis capitaneis. Et dicti electores de predictis teneantur et sub iuramento et predicta pena et predic- to modo. Et nos capitanei Pisani populi iuramento teneamur non pati neque sustinere quod aliquis, qui esset electus antianus Pisani populi, se a dicto officio excuset vel defendat per ali- quam exceptionem vel defensionem aut excusationem quam diceret se habere vel debere vel habere alia occasione vel causa que dici posset, nisi illa exceptio vel defensio vel excusatio esset ei concessa et data et forma huius brevis tantum. Sed ipsum officium predictum antianatus recipere et iurare et facere com- pellemus totis nostris et populi viribus. Et si aliquis vellet defendere se vel excusare ab ipso officio contra dictam for- mam ab inde in antea non possit habere aliquod officium vel beneficium Pisani comunis vel populi, sed careat et privatus sit omni beneficio, officio, iurisditione, privilegiis et immunitati- bus Pisani comunis et populi et non possit ipsis vel aliquo eorum uti vel habere et eum non patiemur neque permictemus uti vel habere. Et si contra fecerimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] quingentas denariorum Pisanorum et in tantum possimus et debeamus a nostris modulatoribus modulari et condempnari. Et si dicti modulatores de predictis nos non modulaverint et condempnaverint, quilibet eorum condempne- tur a potestatibus Pisanorum in lib [ris] quinquaginta denario- rum Pisanorum. Et nos capitanei eum predictis officiis, benefi- ciis, honoribus, immunitatibus et privilegiis infra tres dies pro- ximos per sententiam publicam privabimus in consilio maiori Pisani populi. Et hoc capitulum legatur in consilio electionis antianorum. Cui electioni antianorum Pisanorum suprascripti domini potestates et capitanei ambo debeant et teneantur inte- resse presentes. Et predicta omnia et singula fiant et observen- tur predicto modo ut supra dictum est primo placen- do dominis Comiti et Iudici Gallurensi quod dicta electio fiat ut scriptum est supra, et si non placeret eisdem fiat dicta electio prout et sicut et quomodo dictis dominis Comiti et Iudici vide- bitur et voluerint concorditer. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium quadringento- rum vel aliquod aliud consilium comunis vel populi infringi, mutari aut derogari non possit in totum vel in partem et siquod fieret non valeat nec teneat ipso iure et istud servetur et non illud.
6.53. LIII. De consilio minori antianorum.
Et eosdem antianos eligere faciemus pro minori consilio eorum vigintiquatuor homines bonos et ydoneos de hominibus societatum in consiliarios eorum, videlicet in quolibet et de quolibet quarterio sex, quorum quilibet sit maior vigintiquin- que annis et de quo sub iuramento interrogetur ille qui elec- tus fuerit quando ipsum consilium iuraverit. Et si se minorem vigintiquinque annis dixerit, alius eligatur. Et qui fuerit vel erit de minori consilio antianorum in eodem a die depositi offi- cii ad sex menses esse non possit. Et nullus qui sit vel fuerit senator Pisane civitatis aut de consilio minori aut duodecim eodem tempore, et e contrario qui sit vel fuerit de minori consi- lio populi aut duodecim non possit esse de consilio senatus aut credentie eodem tempore. Et hoc capitulum sit precisum. Et quicumque fuerit de dicto minori consilio abinde ad quatuor menses non possit esse de maiori, videlicet quindecim per quar- terium. Et pro maiori consilio eorum sexaginta bonos et legales et ydoneos homines de predictis compagniis populi, videlicet quindecim in unoquoque quarterio; quorum nullus ex supra- scriptis sit de aliquo patrimonio vel de suspectis qui suspecti fuerint compagniis et populo Pisano. Et qui semel fuerit ad dic- tum officium ab inde ad sex menses non possit esse de minori. Et qui fuit vel erit de maiori consilio antianorum, videlicet quindecim per quarterium a die depositi officii ad quatuor menses in eodem officio esse non possit. Et quod aliquis non possit nec debeat eligi in consiliarium minoris consilii populi vel notarium antianorum et populi qui sit fidelis alicuius patrimonii civitatis Pisane vel districtus aut alicuius specialis persone civitatis Pisane vel districtus aut ali- cuius vel aliquorum dominorum de Sardinea. Et si nos capita- nei invenerimus aliquem ex antianis vel consiliariis vel notariis suprascriptis esse electum contra suprascriptam formam, eum de dicto officio expellemus. Et si nos capitanei contrafeceri- mus, perdamus qualibet vice de feudo nostro lib [ras] viginti- quinque denariorum. Et in tantum possimus et debeamus a nostris modulatoribus modulari et condempnari. Et si ipsi modulatores nos inde non modulaverint, quod in tantundem ipsi modulatores comuni Pisano possint et debeant modulari et in qua electione antianorum et consiliariorum predictorum debeamus et teneamur perquirere super predictis veritatem ab antianis et etiam ab electoribus. Et quemlibet predictorum cogemus sub certa pena et banno de predictis dicere veritatem. Et eligant unum bonum et legalem notarium, cuius duret officium per spatium duorum mensium, ita quod moretur uno mense cum uno antianatu tantum et qui ibi semel fuerit in anno ab inde ad duos annos in eodem officio esse non possit nec debeat nec in aliquo alio officio extraordinario vel ordinario, quod eligatur alio modo quam per apodixas, esse possit vel debeat a die suprascripti officii depositi ad duos menses; cuius feudum sit lib [rarum] octo pro duobus mensibus. Et cogatur dictum officium recipere eo modo et forma quo antiani cogun- tur. Et dictus notarius teneatur obedire priori antianorum de his que spectant ad eius officium. Et qui fuit vel fuerit semel antianus non possit eligi in eodem officio a die depositi officii ad unum annum nec notarius antianorum abinde ad annos duos. Et quicumque fuit vel fuerit notarius antianorum a tempore depositi officii ad annum unum non possit eligi in eodem officio nec ad officium antianatus. De consilio vero minori aut duodecim a die deposi- ti officii ad unum annum esse non possit nec possit esse camerarius Pisani comunis vel dominus degathie sive camerarius militum vel administrator sive recollector alicuius pecunie pro comuni ab inde ad unum annum; ad alia vero offi- cia possit eligi et admicti ut ceteri homines de civitate Pisana, sed non cogi nec etiam possit vel debeat cogi ad aliquam admi- nistrationem Pisani comunis preter quam ad ambaxiatas et consilia. Et qui antiani teneantur singulis quindecim diebus eligere et constituere ex se ipsis unum priorem vicissim per quodlibet quarterium; cui priori alii antiani teneantur parere et monitioni- bus obedire que spectant ad eorum officium sub pena usque in sol [dos] centum tollenda cuique contrafacienti singulis vicibus a capitaneis populi. Qui prior non possit nec debeat nomine prioratus aliquid dicere vel facere absque voluntate maioris par- tis antianorum. Et teneatur etiam dictus prior sub iuramento et pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum Pisanorum mandare exe- cutioni in suo prioratu id quod per antianos populi vel maio- rem partem ex eis ordinatum fuerit. Et qui prior toto tempore sui prioratus non possit ire aliquo, nisi pro factis Pisani comu- nis vel nisi evidenti et necessaria causa et tunc voluntate socio- rum vel maiori partis eorum. Et antiani Pisani populi quandocumque stabunt pro audiendo privatas personas et facta privatarum personarum teneantur et debeant requirere capitaneos populi ut sint et morentur cum eis. Et hoc capitulum sit precisum et precise ser- vetur. Teneantur etiam dicti antiani pro aliqua speciali persona vel loco coram eorum priore et sociis non advocare vel patroci- nium pro aliquo prestare vel aliqua ponere sine parabola sui prioris aut nullam inter se vel aliquos ex eis facere vel ordinare conspirationem aut compositionem de facto prioratus aut ali- quibus aliis negotiis, que coram eis vel inter eos tractabuntur aut tractari vel fieri debuerint ut certo modo ordinentur vel fiant et siquem vel siquos contrafacientes vel tractantes invene- rimus, nos capitanei aut nobis a priore antianorum vel antianis vel aliquo denuntiatum fuerit quemlibet contrafacientem puniemus et condempnabimus singulis vicibus in lib [ris] vigin- tiquinque denariorum. Et si contra fecerimus aut predicta non fecerimus, possimus et debeamus in tantundem condempnari Et eodem modo teneatur pro aliquo vel aliquibus coram aliquo iudicante sive pretore civitatis Pisane non advocare aut alicui sive patrocinium prestare sub sacramento et pena predic- ta. Qui antiani pro suo facto proprio ire non possint vel debeant ad aliquam curiam trahi durante officio antianatus, et illo medio nullum preiudicium generetur alicui partium in iure suo aliqua tempora currant. Et teneantur et procurent supra- scripto modo sibi successores eligi facere. Et teneantur dicti antiani sub iuramento pro custodia eorum et expeditione eorum officii habere et tenere ad soldos et stipendia Pisani comunis triginta bonos et probos et bene armatos marrabenses, qui teneantur antianis Pisani populi in eorum officio servire et obedire et facere bona fide et bene et legaliter omnia et singula que eisdem marabensibus ab ipsis antianis vel eorum notario. Et si contigerit aliquem maraben- sem in aliquo casu eligi loco alicuius qui est vel erit marabensis, eligantur in consilio minori antianorum Pisani populi et duode- cim populi per appodixam, qui sint amici Pisani comunis, forenses non nostri districtus. Hoc addito quod nullus mara- bensis qui moratur vel morabitur ad servitium antianorum in palatio populi, possit habere pro suo salario de bonis Pisani comunis ultra soldos triginta quinque denariorum per mensem. Et quilibet aliorum marabensium habeat pro singulo mense de bonis Pisani comunis soldos quinquaginta denariorum. Et hoc capitulum legatur ipsis marabensibus ab initio cuiusque antia- natus. Electioni cuius consilii suprascripti maioris et minoris debeant et teneantur presentes esse suprascripti domini potestates et capitanei.
6.54. LIIII. De non appellando a sententiis modulatorum.
A nulla sententia lata sive ferenda sive danda a modulatori- bus potestatum, capitaneorum populi, eorundem iudicum et eorum familie appellari possit nec facta appellatio recipiatur vel admictatur neque dicta sententia remedio nullitatis vel alio retractetur, non obstante aliquo capitulo alicuius brevis et con- stituti.
6.55. LV. De non appellando a sententiis condempnatoriis.
Et quod ab aliqua sententia condempnatoria, lata vel feren- da pro comuni Pisano a Pisanorum potestatibus in publico par- lamento aut generali consilio Pisani comunis vel a capitaneis vel iudice populi in publico parlamento vel generali consilio populi Pisani seu ab aliquo vel aliquibus modulatoribus pro comuni vel populo Pisano eligendis vel electis seu ab aliquo consilio Pisani comunis vel populi, appellari non possit nec remedio nullitatis infringi, et tantum pro pena eius de quo interponere- tur quantum caperet summa vel extimatio rei, a qua vel pro qua appellatio foret vel fuisset interposita et appellare et nulla pro pena dicente, tollatur. Et insuper tantumdem a iudicibus appel- lationum et notariis, qui se intromicterent de predictis, exiga- tur. Et potestates condempnationes exigere teneantur non obstantibus illis vel aliquibus exceptionibus. Eodem modo capitanei de condempnationibus populi teneantur et non obstante aliquo capitulo alicuius brevis vel constituti, exceptis sententiis que ferentur de aliqua quantitate pecunie super que- stionibus que moverentur inter duas privatas personas vel pri- vatam personam et universitatem nostri districtus, cum con- dempnatio fieret singulari persone. Et nos capitanei et antiani iuramento teneamur non ponere vel permictere quod ponatur ad consilium quod potestates et eorum familia seu aliquis ex eis seu capitanei populi vel eius familia de condempnationibus de eis vel aliquo eorum de cetero faciendis ab eorum modulatori- bus absolvantur vel liberentur seu aliqua remissio vel liberatio inde fiat sive ab aliquo dilatio ad eas solvendas detur eis vel ali- cui eorum, sed ipsas condempnationes in totum exigere tenea- mur ut supra dictum est. Et hoc capitulum sit precisum.
6.56. LVI. De ponendo duos ex antianis pro satisfaciendo gentibus.
Antiani iuramento teneantur singulis diebus salvis supra- scriptis diebus exceptatis duos adminus ex eis eligendos a priore stare facere in curia capitaneorum cum autem fuerint in curia capitaneorum. Qui duo debeant audire benigne homi- nes venientes ad se et ea, que videbuntur levia per se expedire posse, expediant et alia, que eis videbuntur non posse plene deliberare sine conscientia sociorum, debeant facere redigi in scriptis si eis videbitur et ea incontinenti vel ipso die referre eorum sociis antianis. Et ipsi antiani debeant ea que eis referen- tur audire et explicare eodem die vel sequenti vel infra quatuor dies ad plus, secundum quod eis melius et utilius videbitur faciendum, ut predictum capitulum penitus servetur ab antia- nis; quod capitulum inter antianos legatur in quolibet prioratu antianatus adminus semel. Et hoc capitulum sit precisum, ita quod per aliquod consilium liberatio vel absolutio fieri non possit. Et si antiani predicta omnia non fecerint, puniantur qua- libet vice in soldis quadraginta denariorum.
6.57. LVII. De mora antianorum in palatio populi.
Et teneantur et debeant suprascripti antiani et eorum nota- rius iuramento stare et morari continue de die et de nocte toto tempore eorum officii in palatio populi vel aliis domibus circa palatium ipsum populi, commedendo ibi de die et de nocte iacendo in ea parte palatii vel aliarum domorum circa ipsum palatium populi de qua eis magis conveniens videbitur. Qui etiam antiani et eorum notarius possint ire ad curiam potestatum et alibi ubi eis magis utilius et conveniens videbitur et necesse fuerit pro factis et negotiis Pisani comunis et populi faciendis et complendis et exequendis, ita tamen quod ad ipsum palatium vel ad alias domos circa ipsum palatium, ut dic- tum est supra, revertantur ad commedendum et iacendum, ut supra dictum est, omni die et nocte. Quibus antianis vel eorum notario vel alii pro eis camerarii Pisani populi de bonis comunis sine aliqua provisione possint et debeant dare et solve- re omni die cum nocte pro eorum expensis soldos quadraginta denariorum Pisanorum et hoc capitulum sit precisum et precise servetur non obstante aliquo capitulo huius brevis. Salvo quod prior qualibet die possit dare licentiam et quotiens sibi videbi- tur usque in duos ex sociis et etiam notario pro eorum negotiis et factis et prior antianorum pro evidenti causa impedimenti vel infirmitatis possit dare licentiam antianis suprascriptis standi apud domum de die et de nocte, licet contra dictum capitulum fiat. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur. Hoc addito quod antiani Pisani populi sub iuramento teneantur domos in quibus ipsi morantur facere claudi a pede ipsarum domorum, et in aliis partibus de quibus eis videbitur, de muris vel aliis sicut ipsis antianis videbitur.
6.58. LVIII. De petitionibus reiectis.
Nullam petitionem semel alicui antiano vel suis sociis vel nobis capitaneis populi vel iudici nostro vel antecessoribus nostris vel ipsorum antianorum porrectam, que reiecta fuerit seu iudicata quod reiecta sit, recipiemus vel recipi permictemus seu aliquam aliam tractantem de illo facto de quo tractabatur in petitione reiecta. Et si aliqua ex eis petitionibus reiectis porrec- ta fuerit, condempnetur a capitaneis ille qui eam porrexerit a soldis viginti usque in lib [ras] vigintiquinque denariorum arbi- trio capitaneonun, inspecta qualitate facti et persone que ipsam petitionem porrigeret.
6.59. LVIIII. De puniendo antianos recipientes munera.
Si invenerimus, et in inveniendo soliciti et intenti erimus, antianos vel aliquem ex antianis qui pro tempore fuerint rece- pisse aliquod donum vel munus vel aliquod pretium vel ali- quam aliam rem vel commedisse cum aliquo cive Pisano vel alio qui coram eis occasione eorum officii aliquid facere habet occasione dicti officii antianatus, ipsum de officio expellemus et condempnabimus ipsum in avere et persona prout nobis videbitur, inspecta qualitate criminis et persone. Et eum de societate Pisani populi expellemus et publicabimus eum in publico parlamento. Et si invenerimus, et in inveniendo solli- citi et intenti erimus, aliquem ex antianis corruptum pecunia aliquid fecisse vel consulisse seu fieri fecisse, quod sit con- trarium vel nocivum comuni Pisano seu populo Pisano seu ali- cui persone, ipsum ad mortem condempnabimus et ipsum mori faciemus. Et hoc antianis exponemus et exponi facie- mus.
6.60. LX. De offendentibus antianis.
Et iuramus nos suprascripti capitanei Pisani populi quod siquis undecumque fuerit offenderit vel offendi fecerit in civi- tate Pisana vel eius districtu seu alibi, dicto vel facto, in per- sonis vel rebus, antianos Pisani populi vel eorum notarios - qui fuerunt electi tempore magnifici viri suprascripti domini comi- tis Ugolini Pisanorum Dei gratia potestatis sive nunc sunt sive in antea erunt tempore suprascriptorum potestatum et capita- neorum - vel aliquem ex eis seu brevaiolos vel notarios eorum vel aliquem eorum - qui sunt vel fuerunt et erunt tempore pre- libato - vel aliquem eorum, que offensio intelligatur et pre- summatur esse facta causa officii si durante officio facta fuerit et etiam post depositum officium et intelligatur maleficium esse probatum ex solo dicto antianorum et predictorum alio- rum vel eorum heredum vel ex publica fama, eum puniemus et condempnabimus in avere et persona in duplo eius quo con- dempnaretur si alium offendisset et alios, ultra penas in brevi comprehensas et ultra in avere et persona nostro arbitrio. Et si predictos offendentes ad puniendum eos habere non poterimus, exbanniemus eos perpetuo in quo banno addiciatur "Et si aliquo tempore pervenerint in fortiam Pisani comunis puniantur ea pena qua debebant puniri si tempore commissi maleficii devenerint in fortiam Pisani comunis". Et habeatur dictum maleficium pro commisso et probato si in banno inci- derit seu incurrerit. Et quocumque tempore devenerit in nostram fortiam et Pisani comunis, puniemus eos et quemlibet eorum ea pena qua puniri debebat si tempore commissi malefi- cii devenisset in fortiam Pisani comunis. Et habeatur dictum maleficium pro commisso et confesso et probato post banni decursionem, ut dictum est. Et eorum bona dictorum malefac- torum vel alicuius eorum nichilominus destruantur et publi- centur comuni Pisano, non obstantibus aliquibus instrumentis venditionum vel alienationum et aliis quibuscumque factis ante commissum maleficium per unum annum ante vel infra, dum modo bona que dicerentur alienata possiderentur vel detine- rentur per malefactorem. Et predicta faciemus et fieri facere teneamur celeriter, non obstantibus aliquibus statutis vel ordi- namentis vel lege aliqua.
6.61. LXI. De concedendo sergentes armatos.Siquis popularis qui fuit est vel fuerit antianus Pisani popu- li vel notarius antianorum habet vel habuerit guerram cum aliquo nobili vel non iurato in populo, et videatur capitaneis et antianis Pisani populi ipsum popularem evidentem guerram habere, et ipsi populari, per ipsam guerram expedire, habere sergentes armatos, et qui arma deferre possint, liceat eisdem capitaneis et antianis, teneantur ipsi capitanei et antiani referre consilio minori et maiori et antianorum et duodecim per quar- terium et aliorum ordinum qui vocantur ad consilium populi pro tollendis brevibus et capitulis brevium de concedendo tali populari sergentes armatos et secundum quod ipsi consilio pla- cuerit ita inde fiat et observetur, ita tamen quod alicui concedi non possint ultra sergentes duos. Si vero talis popularis haberet filios, germanos, consanguineos vel nepotes ipsi filii, germani et nepotes possint autoritate dicti consilii arma deferre. Et si non haberet nisi unum ex predictis qui arma deferre vellet, possit unum sergentem habere. Et si ultra unum haberet de predictis qui arma deferre vellet, non possit habere predictos sergen- tes. Salvo tamen quod dicti sergentes possint arma quecumque deferre et tenere eundo et stando cum ipso populari et etiam sine ipso populari stando in contrata ipsius; extra vero contra- tam ipsius popularis sine ipso populari possint ipsi sergentes deferre arma defensabilia tantum. Hoc addito quod sit in elec- tione talis popularis guerram habentis, predictos sergentes vel consanguineos suprascriptos predicto modo habere et arma deferre. Et antiani Pisani populi qui pro tempore fuerint iurent et teneantur modo aliquo, qui dici vel excogitari possit super his omnibus que continentur in suprascriptis duobus capitulis proximis superioribus, se non opponere per se vel per aliam submissam personam aut submictendam nec in aliquo contra- dicere aut rogare vel impedire capit [aneos] et iudicem populi aut se modo aliquo intromictere, nisi tantum super eo quod predicta omni modo serventur et executioni mandentur. Et si ipsi vel aliquis eorum contra predicta vel aliquod predictorum facerent seu faceret, condempnentur ipsi antiani et quisque eorum condempnetur et condempnari debeat a nobis capita- neis in lib [ris] centum denarioram pro quolibet eorum contra- faciente per vicem. Et etiam quod ipsi tales antiani contra suprascripta omnia vel aliquod eorum facientes possint et debeant de officio antianatus removeri, et etiam expellantur de consortio populi, et alii antiani incontinenti eligi loco eorum a consilio ut moris est inde faciendo. Et hoc capitulum sit preci- sum.
6.62. LXII. De non advocando pro nobilibus offendentibus antianos vel eorum notarios.
Et ad hoc ut fides plena servetur inter omnes homines populi nec non et sacramenta populi inter eos facta, quilibet Pisani populi, civitatis et districtus Pisani teneatur iuramento non advocare sive consilium aut favorem dare alicui vel aliqui- bus nobili vel nobilibus de patrimonio aut de patrimoniis civi- tatis Pisane vel districtus offendenti vel offendentibus seu qui diceretur offendisse vel offendi fecisse in persona vel personis aliquem vel aliquos ex antianis Pisani populi vel ex notariis antianorum Pisani populi preteritis, presentibus et futuris aut aliquibus de populo neque pro eisdem malefactori- bus vel offendentibus aut qui diceretur offendisse vel fieri fecis- se aut pro eorum consanguineis vel sequacis in predictis vel pro aliquo eorum fideiubere vel mallevare apud potestates, capita- neos vel antianos Pisani populi sive aliquem vel aliquos alios officiales Pisani comunis, occasione malefici vel offense com- misse vel commissi, commictendi vel commictende ut supra- scriptum est aut cum eis vel aliquo eorum vel in eorum vel ali- cuius eorum societate vel servitium modo aliquo ire vel compa- rere coram suprascriptis potestatibus vel capitaneis et antianis vel aliquo alio officiale Pisani comunis vel populi, cum ipsis vel
[p. 520]
sine ipsis aliquo modo. Et quod iudex aliquis de populo Pisane civitatis et districtus pro talibus malefactoribus vel qui dictum maleficium publice diceretur fecisse vel fieri fecisse sive pro ali- quibus aliis eorum consanguineis vel complicibus aut aliquibus aliis occasione predicta, nichil advocent nec advocare debeant in eorum vel alicuius eorum auxilium, consilium vel favorem contra predicta superius nominata. Et siquis vel siqui fecerint contra predicta, puniantur et condempnentur a nobis supra- scriptis capitaneis in lib [ris] vigintiquinque denariorum pro quolibet, qualibet vice. Et quilibet inde condempnetur et de populo et consortio populi expellatur et cassetur. Et ad aliquod officium populi vel civitatis Pisane aut districtus non recipiatur nec recipi possit ipse nec eius heredes in perpetuum et omnino careat omni privilegio populari. Et hoc capitulum sit precisum. Et predicta locum non habeant in socero, genero, fratre uteri- no, avunculo et nepote, fratre primo cosino. Et si capitanei et antiani predicta in ipso capitulo comprehensa non fecerint observari, perdant capitanei de suo feudo lib [ras] quingentas denariorum et abinde in antea non habeantur pro capitaneis et quilibet antianorum condempnetur et puniatur in lib [ris] quin- quaginta denariorum. Et si aliquis nobilis vel de patrimonio civitatis vel districtus Pisani offenderit vel offendi fecerit aliquem ex predictis, quod totum patrimonium et consortes pro se ipsis et aliis eorum con- sanguineis et complicibus teneantur dare securitatem et fideiussores offenso et eius filiis et consanguineis et propinquis et eorum fautoribus et complicibus ad eorum vel alicuius eorum petitionem coram nobis suprascriptis capitaneis de non offendendo eos vel aliquem eorum in avere vel persona. Et nos capitanei predicta facere et fieri facere et observare teneamur ad suprascriptam penam privationis officii et feudi nostri ut dictum est supra. Et quod predictus offensus vel alii predicti vel aliquis eorum predictis de patrimonio vel alicui eorum ali- quam securitatem vel fideiussores coram nobis suprascriptis capitaneis vel in curia maleficiorum vel aliquo alio officiale
[p. 521]
comunis Pisani vel populi dare non debeant vel cogantur nisi aliud videretur capitaneis. Et hoc capitulum sit precisum ut suprascriptum est. Et quod aliquis exbannitus seu decetero exbanniendus occasione offensionis illate vel inferende in aliquem qui fuit vel decetero erit antianus populi seu occasione rebellionis Pisani comunis nec aliquis prohibitus rebanniri per formam capitulo- rum brevis potestatis et Pisani comunis, non possit nec debeat aliquo modo rebanniri nec reconciliari comuni Pisano, nisi integre primo solverit comuni quantitatem comprehensam in banno in quo positus fuerat, nisi pena corporali esset exbanni- tus et condempnatus. Salvo quod predicta non intelligantur de populari qui aliquem popularem offenderit; quod si dictus popularis condempnationem de se factam solvere voluerit, possit rebanniri non obstante aliquo capitulo. Et hoc capitulum sit precisum. Et hoc capitulum infringi vel vitiari non possit per consilium quadringentorum vel per aliquod aliud consilium vel ordinamentum et predicta non ponantur ad consilium.
6.63. LXIII. De brevaiolis et consiliariis capientibus pecuniam.
Si invenerimus, et in inveniendo soliciti et intenti erimus et si aliqua denuntiatio inde nobis facta fuerit ipsam sequemur et in credentia denuntiantem tenebimus, aliquem qui interfuerit compositioni vel approbationi brevis vel alium pro eo se sciente habuisse vel petiisse per se vel per alium ab aliqua persona vel loco seu personis vel locis pro mictendo vel non mictendo aut approbando aliquod capitulum vel capitula in brevi aliquam quantitatem pecunie vel munus aut remunera- tionem aut promissionem aliquam remunerationis tempore sui officii vel aliqua consuluisse in aliquo consilio nostro tempo- re facto vel faciendo seu munus aliquod inde habendum vel donum vel promissionem remunerationis eam, ipsum sic inven- tum de ipso excessu et quasi maleficio arbitrio nostro avere et persona puniemus.
6.64. LXIIII. De extimo.
[p. 522]
Et iuramus nos capitanei quod non patiemur vel permicte- mus quod aliqua data vel prestantia imponatur in civitate Pisana nisi primo novum extimum fiat. Et si nos capitanei predicta non fecerimus, perdamus de nostro feudo lib [ras] ducentas denario- rum Pisanorum; de quibus omnibus antiani iuramento tenean- tur. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per consilium quadringentorum de populo vel aliquod aliud Pisani comunis vel populi rumpi vel infringi non possit, nisi aliud suprascriptis potestatibus et capitaneis videretur.
6.65. LXV. De offendentibus populares euntes vel redeuntes ad consilium.
Siquis per se vel alium offenderit aliquem ad congregatio- nem populi venientem seu ad consilium vel ad capitaneos vel antianos vel ab ea recedentem vel alicui de iuratis in populo civitatis Pisane eunti pro aliquo facto comunis vel populi de mandato antianorum vel alicuius rectorum civitatis Pisane, ita quod offensio appareat evidenter vel impedimentum prestiterit eunti ad congregationem, consilium, capitaneos et antianos, in lib [ris] centum puniatur et plus ad voluntatem nostram capita- neorum secundum qualitatem maleficii ultra penas comprehen- sas in brevi Pisani comunis et potestatum. Hoc addito quod si de aliqua domo vel turri lapides vel aliquid aliud proicerentur contra aliquem venientem occasione predicta vel alqua earum sive contra capitulum et comune Pisanum, quod dicta domus et turris destruatur in totum et capitanei teneantur eam destrui facere infra tres dies proximos a die commissi maleficii predicti non obstante aliquo capitulo vel aliqua exceptione vel defensio- ne. Et hoc preconiçetur publice per civitatem singulis quatuor mensibus. Salvo tamen quod si domus et turris fuerit plurium consortum vel aliqui vel aliquis ipsorum fecerit fidem legitimam nobis capitaneis infra terminus a nobis statuendum se culpabi- lem non esse vel fuisse in predictis, quod facta destructione et dicta fide dabimus pro comuni Pisano ei vel eis ius contra
[p. 523]
alios consortes usque in quantitate extimationis damni et inte- resse quod habuerit ex dicta destructione; pro qua quantitate possit et debeat ille contra quem datio dicti iuris facta fuerit personaliter capi et detineri in carcere ad voluntatem illius qui dictum ius haberet usque ad integram satisfactionem et insu- per ex instrumento dicte dationis possit fieri executio in bonis illius contra quem ius predictum haberet et etiam inde possit fieri assignatio a publico Pisano arbitro tamquam pro sententia diffinitiva et insuper, si talis proiector haberi poterit, ampute- tur sibi manus. Salvo et intellecto in predictis quod si dominus domus vel turris non habitat in dicta domo vel turri, quod occasione predicte proiectionis domus vel turris non destrua- tur nisi ab ipso domino vel eius voluntate expressa dicta proiectio fieret, nisi presummetur quod proiectores proicerent de voluntate domini domus vel turris; de qua presumptione stetur interpretationi capitaneorum populi et probata ipsa offensa seu impedimento prestito probato credatur et stetur sacramento offensam vel impedimentum sustinentis cum ali- quibus presumptionibus vel inditiis que moveant animum iudi- cantis.
6.66. LXVI. De non acquirendo prestantiam.
Per nos vel aliquem de familia nostra aut per aliam submis- sam personam non acquiremus ab aliquo cive vel habitatore Pisane civitatis vel eius districtus vel aliquo habente familiam in civitate Pisana vel Pisis mercationem exercente vel aliquo prestatore aliquam quantitatem pecunie mutuo ali- quam aliam rem. Et hoc idem iurare faciemus omnes de familia nostra et milites et iudices. Et quotiens contra fecerimus, per militem aut iudicem vel aliquem de familia nostra contrafactum fuerit, perdamus et perdere debeamus de feudo nostro lib [ras] ducentas denariorum et inde possimus et debeamus modulari et condempnari a modulatoribus, qui nos modulare debuerint et siquis contra predictam formam mutuaverit vel comodaverit, nullum ius inde sibi fiat vel fieri possit et insuper condempne- tur a potestatibus qualibet vice qua contra fecerit in lib [ris] cen- tum denarionun Pisanorum.
6.67. LXVII. De non iurantibus in societatibus.
[p. 524]
Non patiemur neque permictemus quod aliquem vel ali- quos de populo, qui in societatibus esse possunt per formam nostri brevis et societatum, habere aliquod officium vel admini- strationem vel ambaxiatam ab antianis seu pro populo Pisano vel eius occasione nec aliquam petitionem eius recipie- mus vel admictemus vel quod antiani precipiant nec eum ab aliqua violentia vel iniuria tuebimur vel defendemus nec ei auxilium vel favorem aliquem dabimus, sicut ceteris de populo de iurantibus in societatibus populi, dare possumus et tenemur donec steterit in contumacia de non iurando in societate populi. Et hoc capitulum teneantur antiani sub iura- mento observare Et nos capitanei possimus et debeamus eos requirere et requiri facere ut iurent in predictis societatibus et compagniis Pisani populi secundum quod nobis et antianis Pisani populi videbitur, et hoc faciemus nisi per parabolam antianorum vel maioris partis eorum remanserit.
6.68. LXVIII. De condempnationibus exigendis.
Omnes condempnationes et penas debitas nostro tempore et antecessorum nostrorum factas, que exacte et recollecte non sint, per nos vel per iudicem nostrum exigemus et tollemus bona fide sine fraude et non reddemus vel reddi faciemus, et in ipsis tollendis et exigendis solliciti et intenti erimus, quas omnes devenire faciemus ad manus camerariorum et non dabi- mus dilationem alicui condempnato vel alicui aliquid comuni Pisano debenti vel eius fideiussoribus de aliquibus condempna- tionibus a nobis vel nostris antecessoribus vel a potestatibus vel capitaneis Pisani districtus factis, vel faciendis ipsius condem- pnationibus. Et etiam teneamur non dare alicui condempna- to vel aliquid comuni Pisano debenti vel fideiussoribus aliquam dilationem de predictis sub pena lib [rarum] decem denariorum
[p. 525]
pro quolibet antiano quotiens contrafactum fuerit; quam penam capitanei Pisani populi tollere teneantur. Et hoc capitu- lum sit precisum. Salvo quod hoc capitulum non preiudicet quominus homines et mulieres detenti et detente in carceri- bus liberari possint pro comuni ob miscricordiam passionis domini nostri Iesu Christi et beate Marie virginis sicut consue- tum est, ita quod in predictis non intelligantur homines exban- niti pro aliquo gravi, turpi seu enormi maleficio; inter que enor- mia maleficia intelligantur omicidium, furtum - si ipsum fur- tum probatum esset per testes vel per publicam famam, multam et inditia - rapina, robbaria facta in terra vel in mari, tradimen- tum, falsitas, bugeria, offensa facta in antianum vel eorum nota- rium. Salvo tamen quod ultra vigintiquinque in anno liberari, relaxari non possint, qui sint pauperiores et miserabiliores bona non habentes. Et salvo quod nullus relaxari possit qui non steterit in carcere per unum annum adminus. Et salvo quod si occasione alicuius maleficii, pro quo esset in carcere, haberet aliquem inimicum occasione predicta, quod contra eius volun- tatem relaxari non possit. Et salvo quod nullus ipsorum carce- ratorum liberari vel absolvi possit, qui alia vice simili modo per misericordiam liberatus et absolutus fuerit. Hoc addito quod nullus ex carceratis a die electionis eorum qui super misericor- dia debent stare usque ad post diem misericordie faciende etiam solvendo condempnationem possit de dictis carceribus liberari vel relaxari. Et antiani teneantur non facere aliquam provisionem alicui persone vel loco de aliquo debito facto a Kalendis proximis retro, currentibus annis Domini MCCXXX; nisi in presentia et cum consensu et voluntate capita- neorum Pisani populi alicui, unde aliqua discomputatio aut mitigatio sive absolutio fieri possit alicui condempnato vel debenti aliquid comuni Pisano vel quod verisimile esset quod discomputatio fieri deberet vel quod aliqua fraus vel malitia ibi commicteretur, ita quod condempnatus vel debitor inte-
[p. 526]
graliter solveret dictam condempnationem vel debitum. Et capitanei Pisani populi sub iuramento et pena lib [rarum] quin- quaginta denariorum Pisanorum cuique eorum contrafacienti tollenda precipiant, de novo publica scriptura inde facienda per notarium capitanei suprascripti quibus idem notarius intersit, quod predicta non faciant. Et si dicti antiani contrafe- cerint, suprascripti capitanei teneantur et debeant eos punire et condempnare in quantitate predicta et insuper incontinenti per consilium habens autoritatem faciant eligi novos antianos et predicti antiani qui predicta fecerint et non observaverint preceptum suprascriptorum capitaneorum de predictis abinde in antea pro antianis non habeantur nec sint, sed sint dicti antiani privati omni officio et beneficio iurisditione et privile- giis Pisani comunis et populi quibus antiani et alii populares per formam brevis Pisani comunis et populi utuntur. Et si capitanei predicti predicta omnia non fecerint, amictant feu- dum suum totum et de officio expellantur et sint remoti ipso iure et abinde in antea novus capitaneus eligatur incontinenti. Et hoc capitulum servetur illesum non obstante aliquo capitulo huius brevis, Pisani comunis, superius vel inferius scripto et non obstante aliquo consilio vel ordinamento aut constituto seu lege aut contrarietate aliqua. Et predicta omnia que in hoc per consilium quadringentorum de populo vel aliud consilium vel ordinamentum Pisani comunis vel populi rumpi, minui vel infringi non possint.
6.69. LXVIIII. De non permictendo antianos eligi ad officia.
Non patiemur neque permictemus quod aliquis antianus eligatur vel eligi debeat ad aliquod officium seu ad aliquam ambaxiatam vel missaticiam durante officio antianatus et si electus fuerit, eum non recipiemus neque recipi permictemus et potestates teneantur eum non recipere ad id sed potius remove- re, nisi esset electus ad voluntatem antianorum per formam ali- cuius consilii populi vel Pisane civitatis, salvo quod iudices et notarii eligi possint ad officium curie et ad capiendum apodixas pro eorum officio esse possint.
6.70. LXX. De palatio populi.
[p. 527]
Turrim et palatium populum compleri, refici et actari fecie- mus et armari prout et quando videbitur antianis, ita tamen quod dilationem non recipiat. Et de hoc capitulo etiam astricte teneantur antiani si factum non est. In quo palatio aut domibus circumstantibus in quibus habito sacramento teneamur fenum aut paleam non micti aut poni facere ultra duas vel tres saumas feni aut palee per vicem. Et in curte sive claustro palatii supra- scripti, in quo est puteus, nullum equum tenere vel esse permic- temus aut stabulum inde faciemus, sed ipsam curtem nitidam et purgatam esse et stare faciemus. Et si contra fecerimus, perda- mus de feudo nostro qualibet vice lib [ras] decem denariorum. Et teneamur nos capitanei infra duos menses ab introitu nostri regiminis facere emi et comperari ad opus populi Pisani comu- nis domum Pacis et Septem Viis, qui coniuncta est palatio populi pro extimatione facienda per duos bonos et legales viros ab antianis eligendos, quorum eligatur a dicto Pace. Et hoc capitulum sit precisum. Et si hoc non fecerimus, possimus et debeamus a nostris modulatoribus modulari et condempanari in lib [ris] centum. Et de predictis etiam antiani Pisani populi teneantur precise et iuramento et si contrafecerint, quilibet eorum puniatur et condempnetur in lib [ris] vigintiquinque denariorum Pisanorum.
6.71. LXXI. De trahente ad rumorem.
Quicumque qui traxerit ad rumorem seu convenerit ad rumorem in quocumque loco civitatis vel extra civitatem Pisanam vel etiam ad palatium potestatum vel ad potestates cum armis vel sine armis contra pacificum et bonum statum Pisane civitatis et populi et societatum Pisani populi sive contra voluntatem nostram et antianorum Pisani populi, puniemus et condempnabimus in lib [bris] mille denariorum et etiam ultra ad voluntatem nostram et arbitrium. Et etiam in persona ad nostrum arbitrium inspecta qualitate criminis et per- sone.
6.72. LXXII. De duodecim eligendis.
[p. 528]
In principio nostri regiminis ab antianis eligi faciemus duo- decim sapientes viros Pisani populi, qui sint de melioribus populi et sint maiores anni triginta - de quo interrogentur cum ipsum officium iuraverint et si aliquis dixerit se minorem esse annis triginta, alius eligatur ad ipsum officium - videlicet tres per quodlibet quarterium. Et nullus qui fuit de duodecim in eodem officio esse possit aut debeat nec eligi abinde ad unum annum completum. Et hoc capitulum sit precisum. Cui electioni suprascriptorum duodecim debeant interesse presen- tes suprascripti domini potestates et capitanei ambo.
6.73. LXXIIII. De exactione magni pretii officialium domini archiepiscopi.
Et ordinabimus et procurabimus nos capitanei quod per antianos vel alios prudentes viros ab antianis eligendos habea- tur et fiat tractatus et colloquium cum venerabile patre et domino archiepiscopo Pisano super immoderata et inordinata exactione quam sui officiales in curia sua et sui vicarii extor- quent ab hominibus et personis secularibus Pisane civitatis et eius districtus ad modum et formam debitam et convenien- tem reducendam: verba quorum, si exaudierit cum effectu, bene quidem; alias denuntietur per eosdem quod comune Pisanum super predictis providere curabit honori suo et etiam utilitati civium et etiam foretaneorum suorum. Et nisi fecerit quod notarii sui auferant de scripturis a civibus et districtualibus Pisanis tantum quantum tabelliones Pisane civitatis auferunt de scripturis quas faciunt et non ultra, ipsi tabelliones et officiales civitatis possint auferre a clericis et habere de eorum scripturis et quantum et sicut accipiunt notarii archiepiscopi, in quo casu predicta consilio minori et maiori Pisani populi referantur. Et hoc capitulum sit preci- sum, ita quod nulla liberatio vel absolutio inde fieri possit. Que omnia capitanei et antiani executioni mandare teneantur
[p. 529]
infra mensem a die prestiti sacramenti. Et de hoc capitanei teneantur ad penam lib [rarum] quinquaginta denariorum et in tantum possint et debeant modulari et condempnari a modula- toribus.
6.74. LXXV. De non eligendo consanguineum antianorum seu electorum ad officia.
Antiani Pisani populi vel aliqui electores sive sint consiliarii sive cuiusque alterius condictionis officialium a quibuscumque et quocumque modo electi sive in generali electione officialium Pisane civitatis sive ante sive post electionem ipsam non possint vel debeant nominare vel eligere aliquem de se ipsis ad aliquod officium seu aliquem ipsorum antianorum vel electo- rum sive illorum vel alicuius eorum, qui ipsos electores elige- runt patrem vel filium sive fratrem carnalem vel cognatum car- nalem, et intelligantur etiam cognati qui habent duas sorores in uxores, aut uterinum sive generum vel socerum, patruum vel avunculum seu nepotem carnalem sive fratrem primocosinum ex parte patris vel matris ipsorum antianorum vel alicuius eorum. Et si aliqua electio contra dictam formam fieret vel iura- mentum ipsius officii fuerit prestitum, ipsa electio sit cassa et irrita et cassetur et de officio, si illud iurasset electus, inde elec- tus, inde removeatur. Et siquis ipsum officium contra dictam formam receperit, condempnetur a potestatibus a lib [ris] vigin- tiquinque usque in lib [ras] quinquaginta denariorum inspecta qualitate persone et officii. Et electorem qui contra fecerit simi- liter condempnare teneantur; per quos potestates vel eorum iudicem fiat examinatio ante quam iuramenta eorum officii pre- stentur utrum ipsa forma in eis sit servata vel non. Salvo quod in generali electione facienda per apodixas servetur capitulum brevis potestatum et non istud, dumtamen non eligatur aliquis antianus ad aliquod officium durante officio antianatus nisi per apodixas. Et hoc capitulum sit precisum et legatur antianis et
[p. 530]
electoribus tempore electionis. Et teneantur capitanei populi in fine cuiusque antianatus post finitum eorum officium infra cer- tos dies proximos perquirere vel perquiri facere omnes offi- ciales dicti, qui fuerunt tempore antianatus et omnes quos inve- nerint contra formam brevis Pisani comunis vel populi officium vel ambaxiatam habuisse, modulare et punire vel modulari et puniri facere secundum formam brevis Pisani comunis vel populi, eos et eorum electores. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium comunis vel populi vel quadringentorum infringi vel mutari non possit nec possit eis vel alicui eorum in aliquo derogari. Et capitanei et antiani ea omnia et singula observent et observari facere precise teneantur. Et si contra fecerint vel aliquis eorum fecerit, quali- bet vice puniatur a capitaneis in lib [ris] ducentis et quilibet antianus in lib [ris] centum denariorum et removeatur ab offi- cio. Et capitanei teneantur ipsam condempnationem exigere et eum de officio expellere. Et ipsi capitanei si contra fecerint, puniantur et condempnentur a suis modulatoribus in dicta pena.
6.75. LXXVI. De modo servando in officialibus extraordinariis eligendis.
Nos antiani Pisani populi iuramento teneamur omnes offi- ciales extraordinarios eligendos, qui salarium habere debeant, per nos ipsos eligere exceptis illis officialibus in electione quo- rum certa forma est tradita, in quibus omnibus forma ipsorum brevium debeat observari; qui officiales eligendi predicto modo sint tales qui habere possint officium, ad quod officium electi fuerint, predicta forma secundum formam brevis; qui antiani possint eligere quoslibet operarios civitatis et districtus duratu- ros a tribus mensibus usque ad annum ad provisionem et voluntatem antianorum. Et possint etiam eligere, constituere et ordinare et creare ambaxiatores, sindicos, auctores sive pro- curatores et notarios ipsorum in factis et pro factis et negotiis Pisani comunis, quoscumque eis videbitur non obstante aliquo
[p. 531]
capitulo brevis comunis vel populi et hoc capitulum sit preci- sum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium comu- nis vel populi seu quadringentorum infringi vel mutari non pos- sit nec possit ei in aliquo derogari. Et nos capitanei et antiani ea omnia et singula in hoc capitulo comprehensa servare et obser- vari facere teneamur. Et si contra fecerimus vel aliquis nostrum contra fecerit, qualibet vice puniamur nos capitanei in lib [ris] ducentis et quilibet nostrum antianorum in lib [ris] centum denariorum et in remotione officii antianatus. Et nos dicti capi- tanei dictam condempnationem a quolibet antiano contrafa- ciente exigere teneamur et eum expellere de officio antianatus. Et si contra fecerimus puniamur et condempnemur a nostris modulatoribus in predicta pena. Nisi aliud videatur suprascrip- tis dominis potestatibus et capitaneis.
6.76. LXXVII. De officiis extraordinariis.
Et antiani non possint providere alicui officiali extraordi- nario cui feudum non sit ordinatum ultra soldos centum denariorum, nisi ipsis antianis videretur pro maiori quantitate considerata qualitate personarum et officii et laboris. Et hoc locum habeat et intelligatur in predictis officialibus presentibus et futuris. Et hoc capitulum sit precisum. Et iudex populi teneatur investigationem facere de officialibus et si invenerit ali- quem contra formam brevium stetisse in officio extraordinario, teneatur condempnare in duplo eius quod receperit ultra tem- pus sive pro tempore trium mensium. Et hoc locum habeat tan- tum de officialibus decetero eligendis. Qui antiani possint pre- dicto modo provisiones facere - voluntate et consensu supra- scriptorum dominorum potestatum et capitaneorum - officiali- bus predictis et omnes factas et que facte reperirentur predicto modo ipsis officialibus ratificare, confirmare et approbare, ita quod inde modulari et condempnari non possint aliquo mo- do. Et hoc capitiulum sit precisum, ita quod per consilium quadringentorum de populo vel aliud consilium rumpi vel infringi non possit.
6.77. LXXVIII. De non recipiendo consilium contra capitula loquentia de nota- riis.
[p. 532]
Et iuramus quod non faciemus aut petemus sive recipie- mus nec fieri aut peti sive recipi consentiemus aliquod consi- lium propter quod aliquod capitulorum loquentium de nota- riis vel aliis officialibus et factis notariorum et aliorum officia- lium in aliquo rumpatur aut vitietur sive derogetur vel minuatur aut mutetur in aliquo et si fieret ipsa capitula et quodlibet eorum servabimus et non consilium. Et eodem modo antiani Pisani populi teneantur et debeant de predictis obser- vandis et firmis tenendis et sint precisa. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per consilium quadrin- gentorum de populo vel aliquod aliud consilium vel ordina- mentum Pisani comunis vel populi rumpi vel infringi non pos- sit. Et quod omnia consilia hactenus facta in favorem alicuius tacite vel expresse pro aliquo officio habito vel habendo non habeant nec teneant et sint cassa et nullius momenti et quod pretestu alicuius consilii hactenus facti nullus possit habere ali- quod officium, non obstante aliquo capitulo brevis superius vel inferius scripto vel aliquo capitulo brevis potestatum. Et pre- dicta omnia sint precisa et precise serventur.
6.78. LXXVIIII. De non permictendo cancellarios nec notarios cancellarie nec notarium antianorum interesse electioni notariorum.
Et iuramus quod non patiemur neque permictemus vel consentiemus quod aliquis cancellarius aut notarius cancellarie sive notarius antianorum sit vel esse debeat aut possit cum ali- quo vel aliquibus electoribus notariorum ad aliquod vel pro ali- quo vel aliquibus officiis ordinariis vel extraordinariis sex aut trium mensium, sed ipsas electiones omnes faciemus et fieri faciemus absentibus cancellariis et notariis cancellarie et notario antianorum. Et eodem modo teneantur de hoc capitulo antiani Pisani populi. Et hoc capitulum est in brevi potestatum. Et
[p. 533]
ipsi cancellarii et notarii cancellarie et notarius antianorum pre- cise teneantur iuramento non interesse predictis electionibus. Et siquis eorum contrafecerit, puniatur et condempnetur a capitaneis populi a soldis centum denariorum usque in lib [ras] decem denariorum pro qualibet vice.
6.79. LXXX. De doana salis.
Nos capitanei et antiani Pisani populi precise iuramus ita quod inde nullum consilium vel intendimentum aut remissio aliqua tacita vel expressa aut absolutio fieri vel dari possit, et si daretur vel fieret non valeat, quod capitulum comprehensum in brevi Pisanorum potestatum pro emptoribus doane salis tam veteribus quam novis tempore domini Andalo Pisanorum pote- statis et venditionem factam a domino Savarigio olim Pisa- norum potestatis Bonaccurso de Seta et sociis doane salis ut in instrumento venditionis ipsius continetur - et idem faciemus de venditione facta a domino Tarlato de Aritio Pisanorum pote- state ut in instrumento ipsius venditionis continetur, videlicet de introitibus modi pecudum et quartensis, et idem fiat et observetur de venditione vene ferri de Ylba facta a domi- no Savarigio de Villa olim Pisanorum potestate Bonaccurso Griffi et Dato de Citula pro se et sociis ut in carta scripta et fir- mata a Iacobo notario condam Bonaiuncte sub annis domini MCCLXXVI inditione tertia, VIII Idus iulii, et idem fiat et observetur de venditione doane salis Pisani comunis facta Bonaccurso de Seta pro se et sociis tempore domini Rainaldi de Riva secunda vice Pisanorum potestate, MCCLXXX indictione septima de mense maii in annos quatuor pro dando domino pape triamilia marchas argenti ut in carta inde rogata per Iacobum Bonensigne notarium cancellarie et scripta in actis cancellarie Pisani comunis continetur - firma et rata habebimus et tenebimus et observabimus et faciemus inviolabiliter obser-
[p. 534]
vari non obstante aliquo capitulo brevis vel constituti. Et non recipiemus nobis sequentes successores qui hec eadem non iurent et illi alios et sic deinceps observetur usque ad com- plementum dictorum emptorum. Et eadem omnia et singula suprascripta faciemus et observabimus et executioni mandabi- mus et firma et rata habebimus de venditione doane salis et sali- narum facta Galgano Leuli et Cortevecchie Roncionis a domino Rainaldo de Brunforte Pisanorum potestate. Et eadem omnia suprascripta et singula in omnibus et per omnia faciemus et observabimus et fieri et observari faciemus et fieri et observari debeant de venditione doane salis et salinarum predictarum facta Pandulfo de Moneta Vitali notario et Iohanni Noctis pro se et eorum sociis a domino Bertraimo de Carcano Pisanorum potestate et de omnibus et singulis in carta ipsius venditionis comprehensis. Et hoc capitulum sit precisum et precise serve- tur, ita quod per consilium quadringentorum vel aliquod aliud tolli non possit nec per brevaiolos vel aliquos tolli vel mutari vel vitiari in aliquo possit et non obstante aliquo capitulo brevis comunis vel populi. Hoc addito quod finito tempore et ante finitum tempus suprascriptarum venditionum suprascripti introitus vendi non possint. Et hoc capitulum sit precisum. Et de hoc potestates et antiani teneantur precise iuramento.
6.80. LXXXI. De brevi legendo.
Breve istud nostri regiminis nos capitanei post nostrum iuramentum infra unum mensem una vice, infra sex menses alia vice adminus et etiam pluribus si expedierit, faciemus nobis legi et explanari diligenter. Et omnia capitula que tangunt antianos, eisdem antianis ipsa capitula denuntiabimus vel denuntiari et legi faciemus. Et notarius antianorum teneatur legere et explanare dictum breve. Et quod antiani teneantur sibi facere
[p. 535]
legi et explanari breve infra decem dies ab ingressu eorum offi- cii. Nisi aliud videretur suprascriptis dominis potestatibus et capitaneis.
6.81. LXXXII. De feudo consulum et iudicis ordinis maris.
Item statuimus et ordinamus quod consules ordinis maris et eorum iudex tam presentes quam futuri pro eorum feudo et mercede et salario singulis sex mensibus quilibet eorum habere debeat lib [ras] vigintiquinque denariorum de locis con- suetis. Et capitanei et antiani teneantur observare et observari facere predictum capitulum non obstante aliquo capitulo brevis potestatum.
6.82. LXXXIII. De quadringentis.
Nos capitanei et antiani iuramus et iuramento teneamur eligi et inveniri facere finito officio quadringentorum centum bonos et sapientes viros et legales Pisani populi per singulum quarterium, qui quatuor sint et esse debeant de numero pre- dictorum. Et debeant dicti quadringenti durare per tantum tempus quantum consilium, de quo antianis placuerit, provide- rit. Ita tamen quod, si aliquis eorum decederet vel se a civitate Pisana et districtu absentaret, quod alius loco eius ab eorum capitaneis eligantur. Et qui habeant capitaneum unum per singulum quarterium et quatuor consiliarios et unum gonfalo- nerium tantum pro omnibus quarteriis; quorum capitaneorum, consiliariorum et gonfalonerii officium duret per tres menses, ita videlicet quod nullus eorum ad idem officium legi possit abinde ad annos duos. Quos omnes capitanei Pisani populi iurare faciant facere omnia que ad eorum officium perti- nebunt. Et quos convenire faciat in quolibet antianatu in
[p. 536]
certo loco semel adminus infra dies decem ab introitu antiano- rum et postea pluries quotiens expedire videbitur ad volunta- tem dictorum eorum capitaneorum pro tractando et ordinando omnia et singula que ad bonum statum et utilem Pisani comu- nis et populi viderint pertinere. In quolibet antianatu semel ad minus capitanei populi teneantur querere si alicui predictorum est facta vel illata aliqua iniuria in avere vel personis vel sciant eam factam alicui de populo Pisane civitatis vel districtus ab ali- quo nobile civitatis Pisane vel districtus. Et si invenerint ali- quem nobilem vel aliquem non iuratum in populo de civitate Pisana vel districtu Pisano offendisse vel offendi fecisse in avere vel in persona aliquem vel aliquos de compagniis et populo Pisano, procedant contra ipsum malefactorem vel malefactores in avere et persona secundum formam huius brevis; alias preci- piant sub iuramento et gravi pena cui de dicto consilio, ut in quadam appodixa, que contineat excessum et maleficium et nomen offensi et offensoris, ipsis capitaneis dicat et denuntiet predicta et fiat hoc modo, videlicet quod quisque de dicto con- silio mittat manum clausam in quadam tascha et quisque eorum teneatur predictam apodixam mittere et relinquere in dicta tasca et missa sit clausa, ut dictum est, per omnes de dicto consilio; iidem capitanei faciant coram se duci dictam tascham clausam et postea eam aperiant et apodixam totam legant in presentia dicti consilii et si invenerint in ea aliquam apo- dixam que contineat aliquem excessum factum in populares ut dictum est, iidem capitanei teneantur et debeant procedere ad investigandum et inquirendum et puniendum predictum male- ficium et excessum secundum formam huius brevis. Et si dicti capitanei predicta non fecerint, amictant feudum suum et abin- de in antea non sint nec habeantur pro capitaneis, ipso iure sint remoti. Qui etiam quadringenti teneantur inter se et quemli- bet de populo iurare defendere et manutenere bona fide toto eorum posse contra omnem personam et locum et etiam manu- tenere populum et comune Pisanum et eorum iura et dare
[p. 537]
eorum adiutorium Pisanorum potestatibus et capitaneis et antianis quotiens opus fuerit, causa, personis et avere ipsorum; et quibus capitaneis et antianis teneantur dare adiutorium et favorem. Qui capitanei et consiliarii et gonfalonerius eligan- tur secundum modum et formam de qua ipsis quadringentis videbitur. Et qui capitanei possint condempnare usque in sol [dos] decem denariorum pro qualibet vice quemlibet qui non venerit ad congregationem predictam. Salvo quod si aliquis predictorum vocatus esset per bannum vel per nuntium vel ali- quo modo occasione alicuius offense vel iniurie facte et illate in aliquem eorum vel alium iuratum de populo et non obediret, quod capitanei Pisani populi possint et debeant eum punire et condempnare qualibet vice usque in lib [ras] decem denariorum et plus nostro arbitrio. Et si aliquis predictorum quadringento- rum subtraheret se a predictis faciendis vel aliquid arrengando vel alio modo faceret vel attemptaret contra predicta, qualibet vice condempnetur usque in lib [ras] vigintiquinque denario- rum a capitaneis populi; quas penas capitanei populi exigere teneantur. Et aliquod capitulum precisum quod pro tempore fuerit in brevibus Pisani comunis vel populi rumpi vel mutari non possit sine presentia et consilio consiliariorum, minoris et maioris consilii, videlicet quindecim per quarterium et duode- cim populi, capitaneorum, consiliariorum et gonfalonerii, qua- dringentorum de populo, consulum maris, mercatorum et artis lane, capitaneorum et priorum septem artium; quorum nullus de ipsis ordinibus possit esse simul et uno et eodem tempore nisi pro uno dictorum ordinum tantum. Et siquis eorum esset electus in duobus aut pluribus ipsorum ordinum, non possit esse nisi in uno ipsorum ordinum et prima electio teneat et secunda non teneat. Et hec serventur et fiant non obstante ali- quo capitulo huius brevis inferius et superius scripto; quorum consilio vel duarum partium ex eis ipsa capitula rumpi possint iusta et necessaria causa, et evidenti, utilita-
[p. 538]
tis Pisani comunis et populi explananda et exponenda totaliter et aperte in ipso consilio, dum modo quodlibet predic- torum capitulorum legatur in dicto consilio de verbo ad ver- bum, bene et diligenter et si aliter fieret non valeat nec teneat nec ipsum consilium debeat executioni mandari. Et si mandare- tur, id quod factum esset sit vanum et cassum ex nunc. Dum tamen aliquod capitulum precisum brevis comunis vel populi, in quo contineatur quod per consilium quadringentorum tolli et rumpi non possit per ipsum consilium vel per aliquod aliud consilium seu ordinamentum aliqua ratione vel ordinamen- tum vel modo, tolli et rumpi non possit. Et si dicti antiani predicta omnia que ad eorum officium pertinent non fecerint aut in faciendo negligentes fuerint, condempnentur a capitaneis populi in lib [ris] vigintiquinque denariorum qualibet vice. Qui etiam capitanei sub iuramento et simili pena teneantur sine ali- qua querimonia, que fuerit eis facta ab aliquo de populo de ali- qua iniuria vel offensa sibi facta ab aliquo nobile, procedere cum eorum consilio vel sine consilio super hoc, ita quod inde vindicta fiat. Et de novo fiant sacramenta ab omnibus de popu- lo de sequendo et manutenendo populum et comune et predic- tos quadringentos et omnes populares. Et dicti quadringenti ad aliquod consilium comunis vel populi esse vel vocari non pos- sint, preter quam ad consilia generalia comunis et populi. Et hoc capitulum totum et capitulum quod loquitur de electione antianorum Pisani populi et capitulum de brevaiolis eligen- dis per aliquem dictorum ordinum in hoc capitulo com- prehensorum vel aliquod aliud consilium vel ordinamentum Pisani comunis vel populi rumpi vel infringi aut minui vel ei in aliquo derogari non possit nec possit poni ad consilium quod ipsum capitulum rumpatur et vitietur aut minuatur. Et si fieret,
[p. 539]
non valeat et non teneat nec executioni mandetur. Et si capita- nei et antiani Pisani populi vel alter eorum fecerint vel fieri fecerint contra predicta vel paterentur fieri ab aliquo, non habeantur nec sint abinde in antea capitanei et antiani sed sint remoti de iure ab officio capitanie et antianatus et capitanei perdant feudum suum et quisque antianorum condempnetur in lib [ris] centum et in tantum possint et debeant a suis modulato- ribus condempnari.
6.83. LXXXIIII. De observando conventiones et pacta habita cum rege Karulo.
Et iuramus precise sine aliquo intellectu dato vel dando et sine aliqua remissione tacita vel expressa nobis data vel danda que si nobis daretur illam non sequemur et quod pacta et conventiones omnes habitas et habita inter ambaxiato- res domini regis Karuli pro ipso rege ex una parte et sindicos Pisani comunis pro ipso comuni ex altera et etiam omnia et sin- gula capitula in ipsis pactis comprehensa firma et rata et fir- mas et ratas habebimus et tenebimus et contra ea vel aliquod eorum non veniemus vel faciemus ullo modo.
6.84. LXXXV. De investigando fidelitates et comanda.
Capitanei Pisani populi diligenter investigent vel per iudi- cem populi investigari faciant prout eis melius et utilius videbi- tur omnes fidelitates et comandata factas et facta ab aliquo de populo civitatis vel comitatus Pisani alicui dominorum de Sardinea vel alicui alii nobili civitatis vel comitatus Pisani a tem- pore domini Gerardi de Corrigia olim capitanei Pisani populi citra et omnes de populo civitatis vel comitatus cogat viri- bus civitatis ipsas fidelitates et comandos cassare et revocare infra terminum ab eodem capitaneo in populares statuendum et a potestate Pisanorum in nobiles et partes ipsas compellant
[p. 540]
inter se ad invicem liberare de predictis et notarios inde cartas vel scedas habentes eas cassare. Et super predictis et singulis predictorum potestates et capitanei habeant inde quilibet eorum in suo officio plenum liberum et generale arbitrium, videlicet potestates super nobilibus et capitanei populi super popularibus, puniendi eos in avere et persona prout eis videbi- tur inspecta qualitate personarum et facti, et si non cassarent predictos contractus vel se ad invicem non liberarent, et ex nunc ipsi contractus ipso iure sint et esse debeant irriti et ina- nes et nullius valoris atque momenti et eo vel eis ali- qui uti deinceps non debeat. Et quod de predictis contractibus ab aliquo iudicante civitatis vel comitatus non reddatur nec fiat aliquod ius. Et insuper predicti omnes, nisi predicta omnia fecerint vel observaverint aut si contra predicta vel aliquod pre- dictomm fecerint, non reddatur eis aliquod ius in civilibus cau- sis in civitate Pisana vel districtu, sed ipsi aliis facere teneantur et non admictantur vel eligantur vel eligi possint vel debeant ad aliquod officium. "Et quod capitanei Pisani populi diligenter investigent" et cetera: hoc addito quod capitanei teneantur publice preconiçari facere per civitatem Pisanam quod quilibet notarius, qui cartam aliquam de predictis habuerit, denuntiare et dicere debeat suprascriptis capitaneis infra unum mensem a die missi banni predictam cartam fidelitatis et quilibet fidelis se ipsum denuntiare debeat dictis capitaneis infra supra- scriptum terminum. Et notarius et fidelis qui predicta non fece- rint et non observaverint, puniantur inde arbitrio capitaneorum suprascriptorum. Et insuper non admictantur ad aliquod offi- cium Pisani comunis abinde in antea aut eligi vel esse possint nec etiam audiantur ad rationem vel eis ius reddatur in civilibus causis in civitate vel districtu. Et insuper dicti capitanei a dicto termino in antea teneantur eligere duos bonos et legales nota- rios per singulum quarterium per quos, videlicet a quibuslibet in suo quarterio, perquiri faciant diligenter acta notariorum sui quarterii.
6.85. LXXXVI. De non admictendo nobiles in fideiussores.
Nullus nobilis de civitate Pisana vel districtu admictatur vel recipiatur in fideiussorem in aliqua et pro aliqua causa vel facto coram capitaneis vel iudice populi pro aliquo de populo civitatis vel comitatus aut districtus Pisani nec aliquis de populo pro nobile, nisi esset dictus nobilis consanguineus, cognatus vel agnatus aut affinis. Salvo quod nullus nobilis de civitate Pisana vel eius districtu possit esse vel admictatur in procuratorem contra aliquem popularem in aliqua curia Pisane civitatis vel districtus. Et quod pro illis de populo comitatus admictantur et recipiantur et recipi et admicti pos- sint et debeant de hominibus comitatus in fideiussores in suprascripta curia in predictis causis et factis, dum modo ipsi fideiussores comitatus qui dabuntur, approbentur a consule vel sindico sui comunis, si capitaneis et iudici populi videbitur ipsos fideiussores approbari debere ut dictum est. Et quod capitanei et iudex populi teneantur iuramento non permictere aliquem nobilem civitatis pro aliquo de popolo civitatis vel comitatus venire coram se vel in curia vel ibi stare aut inde circa pro allegando vel verba aliqua dicendo vel alia causa pro predictis causis et factis vel eorum occasione nisi esset iudex in ipsa causa et veniret causa advocandi tantum, nisi predictis causis. Et capitanei et iudex populi teneantur et debeant omnes venientes contra dictam formam coram se expellere ex officio a presentia sui. Salvo in predictis quod si aliquis de populo haberet facere cum aliquo nobile, in eo casu populares possint ducere et habere secum quos solverint, fideiussores, procuratores pro se dare et notarii teneantur eos interrogare. Et capitanei et iudex populi admictant de eorum feudo lib [ras] quinquaginta, quotiens aliquam defensionem recepe- rint contra dictam formam. Et si aliquis popularis contra dic- tam formam in fideiussorem receptus fuerit, eius fideiussio non valeat nec teneat nec tali fideiussione possit in aliquo pro- cedi contra eum vel eius bona.
6.86. LXXXVII. De non permictendo populares deferre arma depicta de armis nobilium.
[p. 542]
Capitanei teneantur et debeant non permictere vel pati quod aliquis popularis comitatus habeat vel teneat aut defe- rat arma picta signo vel armis alicuius nobilis Pisane civitatis, nisi talia arma vel similia consuetus sit habere a decem annis retro. Et hoc denuntietur per litteras vel per nuntium Pisani comunis terris et comunibus comitatus. Et siquem invenerint post terminum ei assignatum ab ipso capitaneo habere vel tene- re aut deferre arma predicta prohibita, tollant pro pena lib [ras] decem singulis vicibus. Et predictas picturas deleri et destrui faciemus. Et insuper quilibet capitaneus Pisani districtus tenea- tur suprascripta in suprascripto capitulo comprehensa denunitiare singulis terris sue capitanie in publico par- lamento scriptura publica interveniente, que ponatur in actis populi. Et si hoc non fecerit, puniatur a capitaneo populi in lib [ris] vigintiquinque denariorum pro quolibet eorum et quali- bet vice.
6.87. LXXXVIII. De dando securitatem pro masnaderiis et sergentibus.
Quilibet, qui in civitate Pisana vel districtu tenuerit ali- quem masnaderium vel sergentem, teneatur et debeat dare bonos et ydoneos fideiussores in curia maleficiorum Pisane civi- tatis pro ipsis sergentibus et masnaderiis, nominando per nomi- na et prenomina ipsos masnaderios et sergentes in ipsis securi- tatibus, de non offendendo aliquem vel sociando aliquem ad offendendum ad penam mille marcharum optimi argenti et ultra averis et persone arbitrio potestatum; quam penam, si in ea commissum fuerit, potestates pro comuni Pisano tollere et exigere teneantur, nisi offensorem, et qui maleficium commisis- se, representaverit infra octo dies proximos a die maleficii com- missi vel denuntiationis aut accusationis inde faciende in for- tiam et bailiam Pisanorum pot [estatum] . Et si potestates non
[p. 543]
fecerint vel negligentes essent ibi, capitanei populi Pisani pro comuni Pisano predicta facere teneantur et debeant totis suis et Pisani comunis et populi viribus. Et si dicti potestates et capita- nei non facerent et non observarent, quilibet eorum perdat de suo feudo lib [ras] quingentas denariorum et in tantum possit et debeat a suis modulatoribus condempnari et modulari, dandam dictam penam lib [rarum] quingentarum denariorum ei qui offensam recepisset vel eius heredi. Et salvo quod suprascripta pena - capitanei Pisani populi si predicta, de quibus dictum est potestates facere debere, non facerent vel negligentes essent - intelligatur si capitaneis denuntiatum esset potestates hoc non facere vel negligentes esse, et aliter ad dictam penam capitanei nullatenus teneantur. Et ad quas securitates dandas et prestan- das ut dictum est potestates suis et Pisani comunis viribus cogant quemlibet sergentem vel masnaderium tenentem infra quindecim dies tunc proximos venturos a die publicationis huius ordinamenti. Et siquis non prestita dicta securitate, requisitus inde a potestatibus vel iudice curie maleficiorum per se aut nuntios comunis sergentem aut masnaderium aliquem tenuerit, puniatur pro quolibet sergente sive masnaderio in lib [ris] ducentis denariorum qualibet vice et insuper nullum ius reddatur ei in civilibus questionibus sed ipse aliis facere tenea- tur et non admictatur vel recipiatur aut eligatur ad aliquod offi- cium civitatis. Et nichilominus etiam teneatur ad predicta pro sergente et masnaderio, pro quo dicta securitas data aut prestita non esset. Salvis etiam capitulis brevis potestatum et capita- neorum de predictis vel similibus loquentibus. Et predicta omnia intelligantur et locum habeant in nobilibus et non iuratis in populo sergentes tenentibus tantum.
6.88. LXXXVIIII. De fide danda iuramento offensi de populo de offensione sibi facta a nobilibus.
Si aliquod maleficium vel quasi vel offensa disto vel facto commicteretur vel commictetur in aliquem popularem iuratum de populo Pisane civitatis vel districtus vulneribus, percussioni-
[p. 544]
bus, manumissionibus, aggressionibus vel quibuscumque aliis offensionibus vel aliqua earum a quibuscumque seu aliquo vel aliquibus nobilibus civitatis Pisane vel eius districtus vel non iurato seu non iuratis de populo vel aliquo eorum seu ab eorum masnaderiis vel sergentibus aliquo tempore, credatur et fides detur iuramento offensi et offensorum vel eorum propin- quorum vel propinqui vel heredum seu heredis vel tutorum vel curatorum et tutricis heredum et heredis defuncti, si offen- sus vel offensi de dicta offensa vel offensis mortuus fuerit, sine aliqua probatione inde facienda vel recipienda, ita videlicet quod nos capitanei Pisani populi, qui sumus et essemus pro temporibus, punire et condempnare teneamur et debeamus malefactorem et malefactores seu qui talia commiserint vel commicterent seu commiserit vel commicteret et quemque eorum acriter secundum condictionem maleficii et secundum formam nostri brevis seu secundum formam arbitrii nobis con- cessi et concedendo a populo Pisano sive eius consilio, sine ali- qua probatione vel attestatione inde habenda vel recipienda, nisi aliud nobis capitanei videretur inspecta qualitate persone que dicitur offensa et etiam que dicitur offendisse et etiam causa offensionis. Et quisque popularis iuratus de populo Pisano vel districtus, in quem maleficium vel quasi et offensa dicto vel facto commicteretur ab aliquo vel aliquibus nobilibus vel non iuratis de populo vel aliquo eorum vel eorum sergenti- bus seu masnaderiis, teneatur nobis capitaneis Pisani populi, qui sumus et erimus pro temporibus, illud maleficium et malefi- cia vel quasi et offensam commicti et fieri fecerint seu commise- rint, de quibus conscientia nostra presummat et presummet illud vel illa maleficia vel quasi vel offensa commicti fecisse vel commisisse et verisimile nobis capitaneis videatur, ea die com- missi maleficii vel sequenti - si maleficium vel quasi et offensa commissum fuerat in civitate vel eius burgis; si vero in districtu Pisano infra tertiam diem a die commissi maleficii vel quasi vel
[p. 545]
offense - denuntiare vel denuntiari facere ad penam soldorum centum usque in lib [ras] centum denariorum, inspecta qualitate criminis et persone. De qua pena nos capitanei teneamur et debeamus condempnationem facere. Et siquis alius aliquem de suprascriptis denuntiaverit vel denuntiabit, ipsius nomen non scribatur et ipsum in credentia tenebimus et nulli manifestabi- mus. Et nichilominus nos capitanei contra malefactores proce- dere teneamur eo modo ut dictum est. Salvo quod si nobis capi- taneis videbitur, possimus facere et fieri facere inquisitionem super maleficio et excessu commisso in aliquem popularem, ut supra dictum est, per aliquem magnatem qui non sit de populo iuratus seu per eius masnaderios vel eius sergentes ad nostram voluntatem et arbitrium inspecta qualitate persone que dicitur offensa et que dicitur offendisse et etiam causa offensionis. Ad hoc ut nostra conscientia verum vel verisimile melius presum- mere possit contra illum vel illos, qui dictum maleficium com- misissent vel commicti fecissent sive per plenas sive per semi- plenas probationes sive per famam sive per auditum gentium sive inditia aut presumptiones, secundum nostrum arbitrium et intellectum. Et predicta omnia et singula firma et rata habebi- mus et executioni mandabimus non obstante aliquo capitulo brevis Pisani comunis vel populi seu constitutis vel constituto seu legibus, a quo et quibus omnes qui non tenerentur sint libe- ri et absoluti, ita quod predicta et singula locum habeant a die nostri prestiti iuramenti et tempore nostri iuramenti hoc capitu- lum iuratum esse intelligatur. Et si predicta omnia et singula non observaverimus et executioni non mandaverimus, perda- mus de feudo nostro qualibet vice qua contra faceremus lib [ras] centum denariorum Pisanorum et in tantum possimus et debea- mus modulari et condempnari. Et hoc capitulum sit precisum. Et predictum capitulum legi faciemus in quolibet consilio quod fiet de electione antianorum.
6.89. LXXXX. De non permictendo nobiles emere turrim vel domum vel ter- ram infra confines palatiorum comunis et populi.
Nullus nobilis masculus vel femina civitatis Pisane vel districtus seu de aliquo patrimonio ab hodie in antea possit emere seu quocumque modo aut titulo seu ex quacumque
[p. 546]
causa alienationis tacita vel expressa vel alicuius obligationis, cuius pretestu in ipsius bonis vel dominio aut potestate ali- cuius nobilis seu de patrimonio deveniret seu deveniet, aliquam turrim vel domum seu turres vel domos vel terram seu terras positas prope palatia Pisani comunis et populi infra confines infrascriptos nec aliquam turrim vel domum infra confines ipsos conducere seu decetero habitare aliquo modo infra ipsos confines; dum predicta non preiudicent illis nobilibus seu de patrimonio qui modo reperirentur habere vel habitare infra confines statuendos a sapientibus viris ab antianis eligendis, ut dictum est, quin possint et eis liceat habere et habitare libere turres et domos quas nunc habent. Et si contra predicta pre- sumpserint vel fecerint predicte emptiones et iurium acquisitio- nes et conductiones quocumque modo vel ingenio facte non valeant nec teneant de iure, sed viribus civitatis cogantur, prout de facto processerint, rescindere et revocare et habitatio- nem vacuam expedire et vacuam et expeditam dimictere et de presumptione possimus et debeamus a lib [ris] centum usque in quingentis denariorum condempnare et punire inspecta qua- litate personarum et negotiorum. Et insuper omnes, qui in predictos nobiles sive sint masculi sive femine vel aliquem eorum contra dictam formam aliquam turrim vel domum aut terram vel aliquam partem ipsarum aliquo titulo alienationis vel obligationis vel aliquo modo vel causa aut iure trastulerint, si locaverint vel concesserint eis vel alicui eorum aliquid de predictis, puniemus et condempnabimus in tantam quantitatem quanta fuerit extimata ipsa domus vel turris vel terra que translata fuerit sive locata vel concessa contra predic- tam formam; quam extimationem capitanei incontinenti fieri faciant postquam predicta ad eius notitiam pervenerint vel ali- quod eorum predictorum. Et insuper capitanei teneantur iura- mento predictam turrim et domum et terram que translata fue- rit sive concessa vel locata contra dictam formam, revocare et
[p. 547]
reducere ad comune Pisanum et comuni Pisano publicare. Et de predictis iidem capitanei singulis tribus mensibus investi- gationem et inquisitionem, ita et tali modo quod inde veritas inveniatur, facere teneantur. Et si hec non fecerimus et non observaverimus, possimus et debeamus modulari et condem- pnari a comuni Pisano in lib [ris] ducentis denariorum. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur et valeat et teneat et executioni mandetur non obstantibus aliquibus capitulis bre- vis comunis vel populi seu statutis vel consiliis vel quibuscum- que aliis contrarietatibus et predicta publice voce preconia pre- coniçari faciemus per civitatem, ita tamen qued hec non preiu- dicent capitulo brevis populi quod loquitur de dando turrim vel domum quod incipit "Quotienscumque a capitaneo populi seu ab antianis tantum fuero requisitus".
6.90. LXXXXI. De inveniendo modulatores antianorum.
Et iuramus quod infra tres dies proximos post depositum officium nostrum inveniantur quinque modulatores cum uno notario, quorum unus sit iudex iuratus de populo et alii qua- tuor modulatores sint laici, videlicet unus per quarterium iuratus de populo secundum modum et formam inveniendum a nostris successoribus et eorum minori et maiori consilio et duo- decim, qui iurent ad sancta Dei evangelia in dicto consilio coram capitaneis et antianis infra quindecim dies proximos per- quirere et investigare nos olim antianos omnes et nostrum nota- rium, utrum bene et legaliter gesserimus an non et utrum delin- querimus in nostro officio an non et utrum fecerimus provisio- nes contra predictam formam. Et si invenerint nos fraudem fecisse vel deliquisse, fecisse vel scripsisse provisiones contra predictam formam, punire teneantur nos seu delinquentem vel delinquentes eorum arbitrio prout eis videbitur inspecta quali-
[p. 548]
tate personarum et fraudium et negotiorum, videlicet quemli- bet nostrum a lib [ris] tribus usque in lib [ras] quinquaginta denariorum. Et sententiam legere teneantur ultima die eorum officii in dicto consilio, salva nichilominus iurisditione capita- neorum, quam habent contra nos antianos - et nomen nostrum - in officio delinquentes, ex forma brevis. Et hoc capitulum nos capitanei et antiani tempore electionis antianorum Pisani popu- li legi faciemus et etiam infra octo dies proximos post ingres- sum antianorum in predicto consilio minori et maiori et duode- cim. Et hoc capitulum sit precisum.
6.91. LXXXXII. De iuramentis populi prestandis ab hominibus comitatus.
Et antiani Pisani populi faciant cogi consules terrarum Pisani districtus a capitaneis ipsarum terrarum iurare sacramen- tum et sequimentum populi.
6.92. LXXXXIII. De capitaneis partium prohibendis.
Capitaneos vel consiliarios partium seu partis vel aliquos alios officiales pro partibus seu pro parte aliqua fieri vel esse in civitate Pisana vel eius districtu non patiemur neque permic- temus, nisi ad voluntatem suprascriptonun potestatum et capi- taneorum. Et siquem contrafacientem invenerimus, puniemus eum qualibet vice usque in lib [ris] quingentis denariorum inspecta qualitate personarum.
6.93. LXXXXIIII. De faciendo fieri consilium in quolibet antianatu et permicten- do quemlibet arengare quod voluerit.
Et iuramus nos capitanei quod in quolibet antianatu una vice faciemus coadunari in ecclesia sancti Xisti consilium minus et maius, videlicet quindecim per quarterium et duodecim populi, in quo intersint quadringenti populi et mille de populo et capitanei et consiliarii et gonfalonerii societatum populi, con- sules maris et artis lane et trium mercationum et capitanei et priores septem artium, in quo sinemus et permictemus quemli- bet arengatorem dicere et arengare totum et quicquid dicere et
[p. 549]
arengare voluerit pro bono et utilitate Pisani comunis et populi. Et inde fiat et titulus, si videbitur antianis, de his que arengan- tur. Et si contra fecerimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] centum et in tantum possimus et debeamus a nostris modulato- ribus modulari et condempnari.
6.94. LXXXXV. De antianis quod non vadant ad potestatem ut non procedat super maleficiis.
Et qui predicti antiani vel aliquis eorum aut eorum notarius non vadant aut mictant ad potestatem vel eius iudices aut familiares vel aliquem eorum sive alium officialem occasione alicuius maleficii vel quasi, ut pot [estas] vel eius iudex in ipso et super ipso maleficio vel quasi non procedant vel pro acquirendo terminum aliquibus accusatis vel denuntiatis aut inquisitis vel exbannitis; sed ipsi antiani predictum potestatem vel eius iudicem ut super ipsis maleficiis solicite procedere et ea inquirere et investigare sine temporis intervallo debeant, sollici- tare sepius teneantur. Et de his omnibus et singulis faciendis et observandis capit [aneus] populi et eius iudex et antiani Pisani populi sub iuramento et pena lib [rarum] centum denariorum capit [aneus] de suo feudo et iud [ex] lib [rarum] vigintiquinque et quilibet antianus soldorum centum denariorum teneantur expresse.
6.95. LXXXXVI. De concordia et pace inter populares.
Cum per consilium Pisani populi celebratum anno Domi- nice incarnationis MCCLXXXI, indictione VIIII, VIII Idus martii decretum et statutum fuerit infrascripta fieri debere et poni in brevi, nos capitanei Pisani populi et presentes antiani et futuri possimus et debeamus perquirere et invenire omnes vias et modos per quas et quos populares Pisane civitatis et comita- tus debeant ad concordiam et unionem devenire de omnibus discordiis, quas inter se haberent seu habent vel modo aliquo habuerunt, et circa predicta possimus et debeamus habere
[p. 550]
omnem plenitudinem potestatis procedendo et providendi in predictis et circa predicta et eorum occasione et causa per omnes vias et modos de quibus nobis videbitur, omnibus nostris viribus et Pisani comunis imponendo eis penas et banna et mulctas, et etiam si nobis auferenda et providenda et statuen- da ea omnia que nobis videbuntur pro statu pacifico Pisani populi, non obstantibus aliquibus capitulis brevium comunis et populi superius vel inferius scriptis aut constituti sive lege vel contrarietate aliqua; a quibus omnibus omnes, qui inde tenen- tur et tenerentur, sint liberi et absoluti.
6.96. LXXXXVII. De faciendo inquisitionem super partibus silicis de Poianis, fosso Vallis Arni, Rinonichi et Liburne factis.
Et quod nos capitanei populi et iudex Pisani populi iuramento teneamur inquirere et inquisitionem facere infra unum mensem ab introitu nostri regiminis nostri capitaneorum omnes distributiones et partes factas inter comunia comitatus de sirice et pontibus vie de Poianis de Collinis mictende et loca- tiones inde a dictis comunibus factas et, predictis distributioni- bus et locationibus inventis, cogemus illos qui dictam silicem conduxerunt ad faciendum ut ipsam silicem secundum modum et ordinem ordinatum per comune Pisanum de ipsa silice facienda faciant et ad dandum et solvendum uni operario, si electus non est, eligendo omnes denariorum quantitates a dictis conductoribus habitas et perceptas occasione predicta; quas quidem quantitates denariorum omnes dari et erogari faciemus per dictum operarium in expeditione et opere dicte silicis; non factas neque locatas per dicta comunia fieri faciemus, hec omnia facere et fieri facere teneamur per totum mensem maii. Et idem modus et forma servetur de fosso Vallis Arni et Rinonichi et de fosso Liburne per omnia, ut supradictum est de via et silice de Poianis et idem fiat et observetur de omnibus aliis viis et operibus que fierent in districtu Pisano.
6.97. LXXXXVIII. De opere Vallivetri.
[p. 551]
Vallivetri opus sive fabricam, secundum formam consilii Pisani comunis celebrati anno Dominice incarnationis MCCLXXVIIII, indictione septima, undecimo Kalendas novembris, et consilii Pisani populi celebrati VI Kalendas novembris, et provisionum et statutorum sive ordinamentorum ab antianis et sapientibus viris super predictis factorum et facta- rum quarto et tertio Idus novembris, nos capitanei et antiani Pisani populi fieri faciemus et fieri facere teneamur. Et etiam faciemus et observabimus et observari mandabimus et fieri et observari et executioni mandari faciemus ea omnia et singula que et sicut de facto operis sive fabrice construendi vel con- struende super Vallivetro et eius occasione et causa continetur in predictis consiliis et provisionibus et statutis seu ordinamen- tis et ea omnia et singula que et sicut de dicto opere et occa- sione dicti operis faciendi et construendi provisa, statuta et ordinata sunt, in posterum super dicto opere construendo, faciendo et complendo, ordinabuntur, statuentur et provide- buntur. Et de predictis seu super predictis vel aliquo predicto- rum nullam liberationem, absolutionem vel terminationem reci- piemus seu petemus et peti faciemus. Et predicta omnia et sin- gula faciemus et observabimus et fieri et observari faciemus et executioni mandari non obstantibus aliquibus statutis seu ordi- namentis nec obstante aliquo capitulo huius brevis sive brevis populi Pisani et non obstante aliquo consilio seu ordinamento Pisani comunis seu populi quod contra predicta vel aliquod predictorum daretur, fieret vel celebraretur. Et siquod inde fie- ret, precise teneamur et iuramus illud non servare in aliquo. Et si contra fecerimus, perdamus et perdere debeamus de feudo nostro tantum pro pena et nomine pene quantum et sicut in dictis provisionibus seu ordinamentis continetur pro qualibet vice. Salvo tamen quod, non obstante predicto capitulo, seu ordinamento vel consilio aliquo, vel aliquo brevis Pisani comu- nis vel populi, salaria dominorum notariorum et nuntiorum
[p. 552]
degatie, qui pro tempore fuerint et operariorum tersane et custodum galearum et fornimentorum ipsius tersane et custo- dum seu nuntiorum tersane et custodum turris faucis Arni et expense oportune pro barcha et aliis pro signando faucem Arni, salaria custodum turrium Portus Pisani et ipsius Portus Pisani oleum et expense necessarie pro lanterna de portu et salarium monacorum custodientium ipsam turrim et expense pro reactatione lanterne et eius occasione et salaria consulum maris et iudicis et eorum notariorum et nuntiorum, solvantur et dentur de bonis et introitibus degatie Pisani comunis ad provi- sionem antianorum Pisani populi presentium et futurorum. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur. Et idem per omnia faciemus et observabimus et executioni mandabimus et fieri et observari et executioni mandari faciemus de burgo seu villa de fauce Arni seu accasantibus et habitantibus apud fau- cem Arni inter duas turres, secundum formam consiliorum Pisani comunis et populi inde datorum suprascripto tempore et provisionum sive statutorum aut ordinamentorum inde facto- rum per antianos Pisani populi et sapientes viros ab eis super predictis electos.
6.98. LXXXXVIIII. De camerario et notario populi.
Nos antiani Pisani populi eligemus unum camerarium populi iuratum de populo singulis sex mensibus et unum nota- rium cum eo; ad manus cuius camerarii perveniant omnes introitus et condempnationes factas et faciendas a capitaneis populi et iudice populi et qui electi fuerint camerarius et notarius a die depositi officii ad unum annum non possit eligi ad simile officium; cuius officium duret per sex menses. Et quod dictus camerarius non possit aliquid recipere vel dare occasione sui officii sine eius notario, et tunc cum eius scriptura publica, a duobus soldis supra. Qui camerarius et notarius
[p. 553]
habeant pro eorum salariis singulo mense pro quolibet eorum soldos decem denariorum; quod salarium dictus camerarius possit sibi retinere et notario suo dare et solvere de bonis Pisani comunis, que ad eius manus pervenerint. Et teneantur facere ratiocinium de introitu eius et exitu, ita tamen quod preiudicet alicui eorum posset habere alia officia. Et occasio- ne dicti eorum officii dictus camerarius et notarius modulentur et investigentur a iudice populi et si invenerint aliquid contrafe- cisse vel commisisse, modulentur et condempnentur a dicto iudice populi sicut alii officiales Pisani comunis. Et quod tenea- tur eorum acta et scripturas dare et denuntiare successoribus eorum. Et si dicti camerarii et notarii iverint extra civitatem occasione dicti eorum officii, habeant eorum feuda et salaria ad provisionem antianorum. Et dictus camerarius singuli duobus mensibus teneatur et debeat dare et renuntiare camerariis Pisani comunis omnes introitus denariorum et rerum et pigne- rum, qui ad eius manus pervenerint occasione dicti eius officii.
6.99. C. De faciendo consignari capitaneis brevia artium et ipsas non permictendo habere brevia nec capitaneos vel rectores.
Item ad hoc ut unusquisque artium et ministeriorum Pisane civitatis suam artem et ministerium in civitate Pisana possit libere facere et exercere et libertate gaudere et Pisana civitas et homines Pisane civitatis bonum et liberum statum consequi et habere, iuramus nos capitanei ad sancta Dei evan- gelia quod infra unum mensem proximum post executionem suprascripti capituli, quod incipit "Et pro bono et tranquillo statu" et cetera, cogemus omnes et singulos capitaneos, con- siliarios et rectores sive quocumque alio nomine censeantur artium et ministeriorum Pisane civitatis - inter quos non sint
[p. 554]
nec esse intelligantur vel debeant capitanei et rectores sive consules vel quocumque alio nomine censeantur septem artium et trium mercationum Pisane civitatis - venire coram nobis et nobis dare et consignare omnia eorum brevia et statuta et ordinamento eorum et eorum artium seu ministeriorum et ipsis habitis eis non reddemus vel restituemus nec reddi vel restitui faciemus vel consentiemus modo aliquo decetero. Non patie- mur neque permictemus vel consentiemus aliquo modo vel ingenio habere vel tenere seu facere aliqua alia brevia, statuta vel ordinamenta seu capitaneos, consules vel rectores aliquos quocumque nomine censeantur seu aliquam coadunationem vel conspirationem eorum artium vel ministeriorum decetero ullo modo. Et precipiemus dictis officialibus sub gravi pena averis et personarum nostro arbitrio tollenda, ut decetero eorum suc- cessores sibi non eligant nec eligi consentiant vel permictant. Et siquem contrafacientem invenerimus, et in inveniendo soliciti et intenti erimus, condempnabimus et puniemus ipsum contrafa- cientem in avere et persona nostro arbitrio. Et predicta omnia per civitatem Pisanam in locis consuetis post executionem huius capituli banniri et publicari faciemus. Et si predicta non fecerimus et non observaverimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] quingentas denariorum et in tantum possimus et debea- mus a nostris modulatoribus modulari et condempnari. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod modo ali- quo rumpi vel infringi aut prorogari non possit neque per con- silium quadringentorum de populo neque per aliquod aliud consilium, statutum vel ordinamentum Pisani comunis vel populi.
6.100. CI. De novis societatibus.
Non patiemur neque permictemus nos capitanei Pisani esse in civitate Pisana aliquas societates novas nec aliquos esse
[p. 555]
in aliqua nova societate, nisi societates novas que essent de hominibus veterum: videlicet de una et eadem societate veteri tantum et non de una in aliam nec de uno quarterio. Sed qui- cumque est vel fuerit de aliqua societate veteri et cappellis societatis veteris vel aliqua earum, possit esse in societate nova filiola ipsius societatis veteris tantum. Et ipsas societates novas vel aliquam earum habere non patiemur aliqua brevia seu statu- ta vel legem aliquem, nisi tantum brevia et ordinamento eis concedenda et danda a nobis capitaneis et antianis vel sapienti- bus viris ab antianis eligendis. Hoc addito quod aliquis cogi non possit nec aliquem cogi patiemur contra suam voluntatem esse in aliqua societate nova sive filiola. Et ipsas tales societates manutenebimus et defendemus. Et non patiemur neque per- mictemus aliquam societatem de novo fieri in civitate Pisana vel eius districtu et si aliqua facta fuerit in districtu Pisano a tribus annis proximis retro decursis citra, ipsas destruemus et dissipabimus et destrui et dissipari faciemus. Et siquem contra predicta omnia vel aliquod predictorum facien- tem vel existentem invenerimus, puniemus et condempnabimus quemlibet contrafacientem vel existentem in lib [ris] viginti- quinque denariorum Pisanorum et de ipsis societatibus eos et quemque eorum expellemus. Et si predicta nos capitanei non fecerimus et non observaverimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] centum denariorum Pisanorum et in tantum possimus et debeamus a nostris modulatoribus puniri et condempnari. Et hoc capitulum sit precisum.
6.101. CII. De fraternitatibus.
Non patiemur neque permictemus aliquam fraternitatem seu congregationem fraternitatis, excepta fraternitate sancte Lucie de Ricuccho, fieri vel esse in civitate Pisana neque ipsas fraternitates vel homines ipsarum fraternitatum vel alicuius earum in loco aliquo convenire vel se coadunare neque aliquid gerere vel facere vice vel nomine fraternitatis quod dici vel excogitari possit nec aliquem elogi in capitaneum, priorem vel
[p. 556]
rectorem vel alium officialem quocumque nomine nominetur earum vel alicuius earum et, electum, ipsum officium non reci- pere vel acceptare et receptum seu acceptatum renuere et renuntiare neque brevia vel statuta vel aliqua ordinamenta, que dicte fraternitates vel aliqua earum vel aliquis alius pro ipsis fra- ternitatibus vel aliqua earum habent vel haberent, nobis capita- neis dare et consignare numquam restituenda fraternitatibus suprascriptis. Et siquem invenerimus contrafacientem in aliquo, et in inveniendo soliciti et intenti erimus, puniemus eum et con- dempnabimus qualibet vice, scilicet capitaneum, priorem vel rectorem et quemcumque alium officialium ipsarum fraternita- tum vel alicuius earum, in lib [ris] centum denariorum et quam- libet singularem personam se convenientem et congregantem seu coadunantem vel gerentem contra predictam formam in lib [ris] vigintiquinque denariorum. Et de predictis observandis et observari faciendis faciemus investigationem et inquisitionem singulis tribus mensibus. Et si predicta non fecerimus et non observaverimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] ducentas denariorum qualibet vice qua contrafecerimus et in tantum possimus et debeamus a nostris modulatoribus modulari et condempnari. Et predicta omnia banniantur et preconiçentur per civitatem Pisanam singulis tribus mensibus. Et hoc capitu- lum sit precisum et precise servetur. Et teneamur nos antiani precise sub iuramento et pena lib [rarum] vigintiquinque denariorum a quolibet nostrum aufe- renda, quod processus omnes qui micterentur pro tempore a castellanis Castelli Castri de processibus et inquisitionibus fac- tis contra castellanos Montis Novi, Orgoliosi et Baratuli, renuntiari facere iudici populi et ipsum iudicem requirere scriptura publica interveniente ut super ipsis processibus pro- cedat omni dilatione cessante quam citius rationabiliter poterit. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur. Et iuramus nos capitanei et antiani Pisani populi ex forma consilii Pisani populi inde dati tertio Kalendas aprelis, quod
[p. 557]
pacta et conventiones, promissiones facta et factas pro comuni Pisano sind [ico] comunis Suvereti pro comuni predicto et hominibus dicti comunis et etiam certis personis ipsius comunis Suvereti tempore antianatus domini Gerardi Façeli et sociorum qui fuerunt antiani Pisani populi pro mensibus augu- sti et septembris proximis preteritis, firma et firmas et rata et ratas habebimus et tenebimus et faciemus inviolabiliter obser- vari et executioni mandari non obsantibus aliquibus capitulis nostri brevis superius vel inferius scriptis et siquod obstaret, istud servabimus et non illud. Et teneamur nos antiani sub iuramento infra duos menses ab introitu regiminis Pisanorum pot [estatum] qua- tuor ex nobis antianis cum sapientibus viris a nobis eligendis, in numero de quo nobis videbitur, ire ad providendum super facto castri Calcinarie de his que continentur in capitulo bre- vis Pisani comunis, quod incipit "Calcinarie unum capitaneum" et cetera. Et id totum quod per nos et dictos sapientes viros providebitur, procurabimus et executioni mandari. Et hoc capitulum sit precisum. Et teneamur nos antiani iuramento providere statui super fodero comunis Scarlini utrum ipsi homines de Scherlino teneantur solvere dictum foderum vel non, cum ipsi sint suppo- siti comuni Pisano, et datas et prestantias solvant sicut alii de comitatu; et sicut a nobis provisum fuerit, sit firmum et execu- tioni mandetur. Nos capitanei et antiani Pisani populi iuramento tenea- mur facere fieri a comuni et hominibus Plumbini unam turrim in capite portus Plumbini, ubi melius videbitur, pro defensione dicti portus quam citius poterit fieri de datis et condempnatio- nibus et prestantiis veteribus et novis comunis impositis et imponendis comuni Plumbini a comuni Pisano et factis et fa-
[p. 558]
ciendis in summa lib [rarum] mille denariorum Pisanorum. Et quod unus operarius eligatur super dicto opere faciendo a capitaneis et antianis Pisani populi, ad cuius manus perveniant dicte denariorum lib [re] mille, expendende in dicto opere per operarium qui sit de comuni Plumbini.
6.102. CIII. De clavi brevium.
Hec omnia suprascripta et singula suprascriptorum nos capitanei faciemus et observabimus. Salvo quod si aliquid adde- tur, quod de addito teneamur tamquam si specialiter illud iura- remus et de diminuto simus liberi et absoluti. Et additio fieri possit autoritate minoris et maioris consilii Pisani populi et duodecim. Salvo quod diminutio sine autoritate minoris et maioris consilii antianorum et duodecim populi, consulum maris et mercatorum et artis lane, capitaneorum, consiliariorum et gonfalonerii quadringentorum et capitaneorum et priorum septem artium, quod consilium fieri non possit nisi de voluntate antianorum, in quo consilio intersint due partes ipsius consilii, ita tamen quod de capitulis supra exceptatis et aliis precisis nul- lam liberationem vel absolutionem aut interpretationem pete- mus vel habere possimus aut debeamus de aliquo ipsorum. Et si nobis de facto esset data, quocumque modo illam non sequemur. Et etiam ea que ad officium potestatum pertinent, si dicti potestates ipsa omnia non fecerint sicut ipsi facere tenentur et distinctum est ex forma eorum brevis vel negligen- tes fuerint requisiti a nobis vel antianis Pisani populi, nos capi- tanei faciemus et observabimus et fieri et observari et attendi faciemus. Et si predicta omnia non fecerimus et non observave- rimus, perdamus de feudo nostro lib [ras] ducentas denariorum et in tantum possimus et debeamus a nostris modulatoribus
[p. 559]
modulari et condempnari, et si ipsi modulatores nos inde non modulaverint, quod ipsi modulatores possint et debeant modulari et condempnari in lib [ris] ducentis denariorum, et pro capitaneis non habeamur nec teneamur. De quibus omni- bus antiani simili modo ad eandem penam et iuramentum teneantur. Salvo in omnibus capitulo quadringentorum, cuius forma in capitulis rumpendis debeat observari. Hec omnia suprascripta et singula suprascriptorum nos capitanei faciemus et observabimus et fieri faciemus bona fide sine fraude, salvo quod si aliquid adderetur, quod de addito teneamur tamquam si specialiter illud iurarem et de diminu- to simus liberi et absoluti. Et additio sive diminutio possit fieri de voluntate et consensu domini comitis Ugolini et domini Ugolini vicecomitis iudicis Gallurensis Pisanorum potestatum et autoritate maioris et minoris consilii Pisani populi. Salvis semper et reservatis et in nullo mutatis seu innovatis vel vitiatis arbitrio et iurisditione domino comiti Ugolino et domino Ugolino iudici Gallurensi Pisanorum potestatibus a comuni et populo Pisano concessis et datis. Et si predicta omnia non fece- rimus et non observaverimus, perdamus de nostro feudo lib [ras] ducentas denariorum et in tantum possimus et debea- mus a nostris modulatoribus modulari et condempnari, et si ipsi modulatores nos inde non modulaverint, quod ipsi modula- tores possint et debeant modulari et condempnari in lib [ris] ducentis denariorum, et pro capitaneis non habeamur nec teneamur. De quibus omnibus antiani Pisani populi simili modo et ad eandem penam et iuramentum teneantur. Statuimus et ordinamus quod nullum consilium, nulla con- gregatio vel conventicula vel cohadunatio, rexa vel conspiratio vel aliqua compagnia fiat vel fieri possit publice vel privatim in civitate Pisana vel eius districtu, in quo vel qua aliquid statuatur vel ordinetur vel constituatur vel fiat contra pacificum et tran-
[p. 560]
quillum statum Pisani comunis et populi vel contra pacificum et tranquillum statum dominorum Ugolini comitis et Ugolini iudicis Gallurensis potestatum et rectorum Pisani comunis et populi vel eorum officium, iurisditionem et regimen eorundem, in aliquo vel aliquid aliud quod spectaret, pertineret vel esset vel spectare, pertinere vel esse posset in preiudicium vel dimi- nutionem aliquam predictorum dominorum Comitis et Iudicis et regiminis eorundem. Et si fieret, et omnia et singula que sibi facta forent vel apparerent facta, statuta et ordinata non teneant nec valeant ipso iure et sint ipso iure cassa et irrita et nullius momenti et valoris. Et quicumque predicta vel aliquod predic- torum fecerit vel in predictis vel aliquo predictorum arengaverit vel dixerit vel predictis vel alicui predictorum interfuerit vel ali- quid commiserit vel alio modo contra fecerit, puniatur et con- dempnetur in persona et averi et publicatione bonorum arbitrio predictorum dominorum Comitis et Iudicis Gallurensis. Et potestas, capitaneus sive vicarius qui nunc est vel erit in poste- rum pro dictis dominis Comite et Iudice de predictis et quoli- bet predictorum teneatur inquirere, procedere et condempnare ad penam lib [rarum] quingentarum denariorum Pisanorum predictis dominis applicandam. Et in tantum possit et debeat a suis modulatoribus modulari, si in predictis et quolibet predic- torum non processerit. Et hoc capitulum sit precisum et precise servetur, ita quod per aliquod consilium quadringentorum vel aliquod aliud consilium vel arringum comunis vel populi infrin- gi, mutari aut eidem derogari non possit in totum vel in par- tem. Et siquod fieret, istud servetur et non aliud non obstante aliquo capitulo breve sive statuto facto vel faciendo ac etiam reformatione vel lege cuiuscumque tenoris existat. Et statuimus et ordinamus quod dicti domini Ugolinus comes et Ugolinus iudex Gallurensis potestates, capitanei et rectores Pisani comunis et populi in concordia possint et valeant omnia brevia tam comunis quam populi et quodlibet
[p. 561]
eorum interpretari et eisdem intellectum dare ac etiam ipsa et quodlibet ipsorum corrigere, emendare, addere, minuere et supplere prout et sicut eis videbitur et placuerit, capitulo brevis comunis vel populi aliquo non obstante, facto vel in poste- rum faciendo. Et quod predicti domini sint liberi et absoluti ab omnibus et singulis capitulis et brevibus tam comunis quam populi, factis et de cetero faciendis, non obstantibus aliquibus brevibus comunis vel populi, statutis, consiliis, ordinamentis factis et decetero faciendis. Et tenear ego potestas et capitaneus sive vicarius qui ex forma electionis de me fate aut que in posterum fieret ab infrascriptis dominis potestatibus et capitaneis sum et ero pro tempore in potestaria sive vicaria Pisani comunis et populi pro suprascriptis dominis comite Ugolino de Donnoratico, domino sexte partis regni Kallaretani, et Ugolino vicecomite, iudice Gallurensi et eiusdem regni Kallaretani tertie partis domino, Pisanorum potestatibus et capitaneis, rectoribus et administratoribus Pisani comunis et populi, iuramento precise ex nunc ex certa scientia et non per errorem absque ulla alia intentione data vel danda, accepta vel accipienda facere, obser- vare et adimplere omnia et singula et procedere et non proce- dere sive abstinere in omnibus et super omnibus et singulis prout et sicut ipsi domini potestates et capitanei concorditer michi dixerint et eis placebit in omnibus et singulis factis et negotiis Pisani comunis et populi et singularium personarum et locorum Pisane civitatis et districtus et aliorum omnium ad meum vel eorum officium vel eius occasione perti- nentium et expectantium et tam in congnoscendo et proceden- do sive examinando seu ad questionem vel tormenta aut girel- lam ponendo vel poni faciendo quam non, et quam etiam in elevando ab ipsis tormentis et questione. Et tam in condem- pnando quam in absolvendo et consiliis Pisani comunis vel
[p. 562]
populi faciendo vel non faciendo et exbanniendo et rebannien- do etiam post termini banni sive bannorum decursionem et in omnibus aliis factis et negotiis Pisani comunis eiusque districtus et singularium personarum atque locorum. Et hoc etiam intel- lecto nominatim et expresse, quod per electionem de me fac- tam de potestaria sive vicaria predicta sive per acceptationem eiusdem in nullo potestarie, capitanarie arbitrio, officio et aliis omnibus et singulis ipsis potestatibus et capitaneis, qui me eli- gerunt, per consilium sive per populum Pisanum datis et con- cessis derogetur vel minuatur aut derogari vel minui possit. Sed potius ea omnia et singula sint firma et firma et inviolata ser- ventur sine lesione aliqua. Et non obstantibus ipsis in aliquo, electione et acceptatione electionis predicte de me vel per me factis in potestatem sive vicarium ut dictum est. Et non obstan- tibus aliquibus in ipsa electione seu acceptatione aut sindicatu inde secuto vel eorum causa et occasione comprehensis vel ullis aliis. Et hec omnia suprascripta et quodlibet predictorum tenear ego potestas, capitaneus sive vicarius suprascriptus, qui sum vel ero pro dictis dominis Comite et Iudice potestatibus et capitaneis ut dictum est, facere et observare et adimplere bona fide ad penam lib [rarum] quingentarum pro qualibet vice qua contra facerem sive qua predicta et quodlibet predictorum non servarem et nichilominus predicta omnia et quodlibet predicto- rum cum effectu servare et adimplere tenear. Que omnia preci- sa sint et precise serventur, ita quod per aliquod consilium qua- dringentorum vel aliquod aliud consilium comunis vel populi infringi, mutari aut derogari non possit in totum vel in partem et siquod fieret, istud servetur et non illud. Et hoc capitulum sit derogatorium omnibus et singulis aliis capitulis suprascriptis in hoc volumine contentis et aliis statutis, ordinamentis, consiliis factis et de cetero faciendis. Hec omnia suprascripta et suprascriptorum singuia nos suprascriptus potestas et capitaneus sive vicarius, qui erimus pro suprascriptis dominis comite Ugolino de Donnoratico, sexte partis regni Kallaretani domino, et Ugolino vicecomite, iudice Gallurensi eiusdem regni Kallaretani tertie partis domi- no, Pisanorum Dei gratia et Pisani districtus potestatibus, capi-
[p. 563]
taneis, gubernatoribus et administratoribus, faciemus et obser- vabimus et fieri et observari faciemus bona fide sine fraude toto tempore nostri officii, salvis semper et reservatis suprascriptis potestatibus, capitaneis, rectoribus, administratoribus et guber- natoribus, potestaria, capitanaria et iurisditione et arbitrio et aliis eis a comuni et populo Pisano concessis per formam elec- tionis de eis facte et ipsis in nullo diminutis sed ratis et firmis manentibus, ita quod eis per hec brevia vel aliquod ipsorum vel ea aut id, que et quod in eis continentur, eorum potestarie et capitanie et aliis eis a comuni et populo Pisano concessis non derogetur vel minuatur in aliquo, sed sint firma et rata et absque lesione aliqua. Et etiam hoc intellecto expressim in pre- dictis omnibus, quod sit et remaneat concorditer in eorum arbi- trio, voluntate et dispositione, velint vel non velint suprascripta brevia in totum vel pro quacumque parte et in eis et quolibet eorum comprehensa servare vel non servare. Ordinamus quod hec brevia comunis et populi Pisani sint sub uno volumine et uno contentu. Et quod hec brevia comunis et populi exemplentur et transcribantur et fiant in uno volumi- ne et uno contestu ut dictum est. Et fiant inde duo volumina et in quolibet volumine sint et ponantur et exemplentur ambo brevia ut dictum est, quorum unum volumen stet in pala- tio comunis, in quo moratur dominus comes Ugolinus potestas, et aliud stet in palatio populi, in quo moratur dominus iudex Galluriensis potestas, ita tamen quod breve comunis prepona- tur et subsequenter ponatur breve populi.